Horae canonicae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus">
—
⋯
Original / primary: 8232 Horcan
8.1
Symbolum Apostolorum.
8.1
Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, Factorem coeli et terrae, visibilium et invisibilium conditorem. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, Ex Patre natum ante omnia saecula, Deum ex Deo, Lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, Natum, non factum( Homousion Patri; hoc est, ejusdem cum Patre substantiae:) per quem omnia facta sunt, quae in coelo, et quae in terra: Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de coelis,* Et incarnatus est de Spiritu Sancto: natus ex Maria Virgine: homo factus est. Passus sub Pontio Pilato: Sepultus: Tertia die resurrexit: Ascendit in coelos: sedet ad dexteram Patris; Iterum venturus est in gloria judicare vivos et mortuos: cujus regni non erit finis. Credimus in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, ex Patre, et Filio procedentem, Cum Patre, et Filio simul adorandum, et glorificandum: qui locutus est per Prophetas; In unam sanctam catholicam atque Apostolicam Ecclesiam. Confitemur unum baptisma in remissionem peccatorum. Expectamus resurrectionem mortuorum, Et vitam futuri saeculi. Amen.
8.2
V\. Satiati sumus mane misericordia tua: et exultavimus, et laetati sumus in omnibus diebus nostris.
8.3
Supplicatio. Oremus pium et exaudibilem Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus; ut nostri agonis cursum ad finem bonorum operum, et supernae beatitudinis propitius perducere dignetur. R\. Praesta aeterne omnipotens Deus.
8.4
Kyrie eleison. R\. Christe eleison Kyrie eleison.
8.5
Capitula 3 in diebus Festivis. Deus ad adjuvandum nos festina; ne aut inimicus praevaleat, dum differs adjutorium; aut desperatio succedat, dum retardas auxilium: utramque tuam opitulationem oppone; et piam cautionem nobis et omnibus Christianis impende: ut qui fiduciam nostram in tua collocamus virtute, semper tua muniamur Divinitate.
8.6
Pater noster.
8.7
A malo nos libera. Fol. 10.
8.8
Benedictio. Benedicat nos Dominus rector aeternus. R\. Amen. Protegat, muniat, et ab omni malo defendat; R\. Amen. Ut ereptos a malis heredes constituat in coelis. R\. Amen.
8.9
Per misericordiam ipsius.
8.10
Capitula Ferialis. Deus, in adjutorium nostrum intende; Domine, et ut nos adjuves, festinans aggredere: tribue itaque vires explendi quod novimus, et perfectioni deputa quod optamus.
8.11
Pater noster.
8.12
A malo nos libera. Fol. 10.
8.13
[ CXXVIII] Benedictio. Sit veritas, et misericordia divina nobiscum; ut superare valeamus in bonis actibus inimicum. R\. Amen. Exultet in suo beneficio cor nostrum, ut decidant a nobis cuncta vulnera delictorum. R\. Amen. Dextera ejus imbuat miseratoris triumphum, quo veternosi hostis, Christo gubernante, conteramus aculeum. R\. Amen.
8.14
Capitula Dominicalis. Ad te, Domine, effundimus desiderium cordis nostri; cum lachrymis precamur, ut audias vocem nostri clamoris, et effectum dona petitionibus nostris: Estoque nobis, Domine, in omnibus bonis adjutor promptissimus, in periculis liberator assiduus: pelle a nobis dolum, interime vitium. Praesta alternae dulcedinis incrementum. Sit nobis correptio morum indulgentia criminum; ut orationem nostram accipias; peccata dimittas; fide repleas; indulgentia foveas; misericordia protegas; adversa destruas; prospera concedas; habeamus in hoc saeculo bonae actionis documentum; castitatis donum; charitatis studium; sancti amoris affectum; et in futuro cum sanctis Angelis adipiscamur regnum; et propter magnam misericordiam tuam defunctis omnibus fidelibus Christianis sempiternam requiem dona.
8.15
Pater noster.
8.16
A malo nos libera. Fol. 10.
8.17
Benedictio. Benedicat nos omnipotens Dominus coelestibus bonis, et repleat spiritualibus donis. R\. Amen. Concedat nobis charitatem, gaudium, patientiam, mansuetudinem, spem, fidem et continentiam; R\. Amen. Ut repeti omnes bonis ejus, ad aeternam vitam beatitudinis pervenire possimus. R\. Amen.
8.18
Per misericordiam tuam.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).