Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus
In parabolam de decem virginibus
Virg 1.6
Choose a text More by Auctor incertus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11299 Inpaded
1.6.1
Reprobos autem non tam voluntas quam potestas Judicis exhibebit, nec tam de monumentis exient quam trahentur. Merito dies illa, dies irae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis praedicatur, in qua
1.6.2
Ignis enim ante Dominum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus, quos tunc instar Sodomitarum inveniet nudos et intectos. Sic enim resurgentes ignis et sulphuris imber inundans igniet et comburet. Erit tunc omnino miserabile visu, quod incorruptibile et incremabile corpus ardebit, nec interibit: comburetur, nec minuetur. Capillus enim de capite non peribit; quia nil corporis, quod incorruptelam induerit, vel incidi poterit vel aduri. Aspice Salamandram super ignitas et ardentes prunas illaeso corpore gradientem. Porro asbestus lapis talis fertur esse naturae, ut semel accensus inexstinguibiliter ardeat, igne lapidi inhaerente, nec tamen consumente. Tali vero modo, ut opinor, ignis ille sulphureus inflammabit inimicos Domini. Justos vero, sicut Babylonios tres pueros, non tanget omnino, nec contristabit, nec molestiae quidquam inferet, cum reformabit Dominus corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Rogo, quid inter haec erit mentis peccatoribus, qui nunc laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis? quid, inquam, animi tunc habebunt, ardentibus elementis, terra dehiscente, et hiatu terribili chaos demonstrante tartareum, consurgentibus mortuis, et Judice illo, cui Pater omne judicium dedit, cum omnibus Angelis coelitus adveniente? Miserum me! dum haec cogito et scribo, cor timore palpitat, hument oculi, et tribularer nimium, si nescirem misericordias Domini.

Intertext edge

Open linked passage

Note