Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus
Judicium poenitentis
Poen 29.8
Choose a text More by Auctor incertus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9617 Judpoe
29.1
Aliae Orationes.
29.1
Oremus fratres Dnm nrm pro fratre nostro, quem dure ad praesens malum languoris affligit, ut eum Domini pietas coelestibus dignetur curare medicinis, ut qui dedit vitam det salutem. Per.
29.2
Domine Iesu Christe, qui corripiendo parcis et parcendo remittis, qui flagellando corripis et miserando convertis, argue famulum tuum N. in misericordia tua, et non in furore, qui cum correctione tua corrigatur, indulgentia consoletur, disciplina erudiatur, medicina curetur, verbere castigetur, pietate sanetur. Placeat ergo tibi Domine eum liberare, corripere, eripere et non disperdere. Per.
29.3
Alia. Da nobis Dne ut sicut publicani precibus et confessione placatus es, ita et huic famulo tuo placare, et precibus eius benignus aspira, ut in confessione flebili permanens et petitione perpetua clementiam tuam celeriter exoret, sanctisque altaribus et sacramentis restitutus rursus coelestis gloriae mancipetur. Per.
29.4
Alia. Deus misericors, Deus clemens, qui secundum multitudinem miserationum tuarum peccata poenitentium deles, et praeteritorum criminum culpas venia remissionis evacuas, respice super hunc famulum tuum, et remissionem sibi omnium peccatorum suorum tota cordis confessione poscentem deprecatus exaudi, renova in eo piissime Pater, quidquid terrena fragilitate corruptum, vel quidquid diabolica fraude violatum est vel in unum membrum corporis Christi et in unitatem Ecclesiae tuae membrorum perfecta remissicae restitue. Miserere Dne gemituum, miserere lacrimarum; et non habentem fiduciam nisi in tua misericordia ad sacramentum quaesumus reconciliationis admitte. Per.
29.5
Alia. Maiestatem tuam Dne supplices deprecamur, ut huic famulo tuo longo squalore poenitentiae macerato miserationis tuae veniam largiri digneris, ut nuptiali veste recepta ad regalem mensam unde eiectus fuerat mereatur introire. Per.
29.6
Alia. Benedicat te Deus Pater, sanet te Deus Filius, illuminet te Spiritus sanctus. Corpus tuum custodiat, animam tuam salvet, cor tuum irradiet, et ad superna te perducat, perseverare te Christus in suo sancto servitio faciat, et perducat te in vitam aeternam. Partem merearis habere cum sanctis et electis Dei. Indulgeat tibi Deus omnia peccata tua, misereatur tibi Christus filius Dei, semper te sanum et incolomem et protectum ab omnibus insidiis inimicorum omnium custodiat Pater omnipotens qui te creavit per unicum filium suum Dnm nrm qui cum eodem Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
29.7
Alia. Adesto Dne supplicationibus nostris, nec sit ab hoc famulo tuo clementiae benigna miseratio, sana vulnera, eiusque remitte peccata, ut nullis a te iniquitatibus suis separatus tibi semper Dne adhaerere valeat. Per.
29.8
Alia. Parce Domine parce famulo tuo quem redemisti Christe sanguine tuo, ne in aeternum irascaris ei. Hic decantentur poenitentiales psalmi VII cum laetania infra inserta. Kyrie el. Xpe el. Xpe audi nos. Salvator mundi adiuva nos. Sancta Maria ora pro nobis. Sancta Maria Dei genitrix ora pro famulo tuo. Sancta et perpetua virgo succurre in angustiis constituto. Omnes sancti ab inicio mundi usque ad praesens. Omnes sancti Angeli orate pro hoc infirmo. Omnes sancti Archangeli orate p. h. inf. Omnes sancti Patriarchae orate p. h. inf. Omnes sancti Prophetae orate p. h. inf. Sancte Iohannes Baptista ora p. h. inf. S. Petre ora pro hoc infirmo. S. Paule ora pro hoc infirmo. S. Andrea ora pro hoc infirmo. S. Iohannes et caeteri qui sequuntur. orate p. h. inf. Omnes sancti Apostoli et Evangelistae. orate pro hoc infirmo. Omnes sancti Martyres. orate p. h. inf. Omnes sancti Confessores. orate p. h. inf. Omnes sanctae Virgines. orate p. h. inf. Ut gratiam sancti Spritus cordi illius infundere orate pro hoc infirmo. Propitius esto et libera eum Dne. Propitius esto et parce ei Dne. Ab omni malo libera eum Dne. Ab ira tua libera eum Dne. Ab iniqua morte libera eum Dne. Ab omni immunditia cordis et corporis lib. e. D. A vinculis diaboli libera eum Dne. Per crucem tuam libera eum Dne. Per passionem tuam libera eum Dne. Per adventum tuum libera eum Dne. Peccatores. Te rogamus audi. Ut pacem perpetuam ei dones. Te rog Ut fontem lacrymarum ei dones. Te rog. digneris. Te rogamus. Ut spacium poenitentiae, si fieri potest, ei dones. Te rogamus. Ut intercessionem et solatium sanctorum ei dones. Te rogamus. Ut in praesenti periculo ei succurrere digneris. Te rogamus. Ut repellas ab eo omnes principes tenebrarum. Te rogamus. Ut ad gaudia aeterna eum perducere digneris. Te rogamus. Ut Ecclesiam tuam in eo exaltare digneris. T. r. Ut nos exaudire digneris. Te rogamus. Fili Dei. Te rogamus audi nos. III. Agne Dei qui tollis peccata mundi. Parce isti Dne. Agne Dei qui tollis peccata mundi. Miserere isti D. Xpe audi nos. III. Kyrie el. Xpe eleison. Kyrie eleison. Pater noster. Et ne nos ind. Salvum fac servum tuum. Mitte ei Domine. Exurge Domine.

Intertext edge

Open linked passage

Note