Auctor incertus
Liber VII
VII 1.25.2
Choose a text
More by Auctor incertus
—
11336 Libvii
1.25.1
Liber VII CAPUT XXV De monachi tertio apostatantis conversione, monitis et precibus sancti patris Bernardi obtenta, ejusdemque paterna castigatione, et felici morte.
1.25.1
Conversus quidam, cum de domo Clarae- Vallis levitate sua tertio fuisset egressus tertioque receptus, tandemque salutaribus monitis, et sanctis precibus beati Bernardi abbatis compunctus, coepit apostasiae suae praecipitium, in quo jam tertio graviter periclitatus fuerat, 1215 totis medullis cordis horrere, et quid poenitentiae vel satisfactionis Domino pro tam enormi reatu suo offerre posset, enixius quaerere. Et inspirante Domino cogitavit et intellexit ad promerendam veniam delictorum, et ad obtinendam gratiam virtutum nihil efficacius, nihil in conspectu Domini acceptabilius esse sacrificio cordis contriti, et spiritus humiliati, quod solum regno coelorum vim facere praevalet. et formidabilem cunctis divinae justitiae districtionem gemitibus inenarrabilibus flectere consuevit. Haec itaque pietatis arma corripiens, et seipsum contra semetipsum erigens, primo quidem universas Ordinis observantias sine dissimulatrice negligentia, quantum potuit, observare studuit, et insuper quotidianis precibus et lamentis praeterita sua peccata diluere sollicitus fuit, salubri prorsus exemplo stantes, ne laberentur, lapsos, ut erigerentur, informans.
1.25.2
Caeterum disponente Domino, qui fortioribus peccatis fortiora solet adhibere medicamina, quique ineffabili pietate sua quandoque vasa contumeliae transfert in vasa honoris et gratiae, ingressa est putredo in ossibus fratris praedicti, et percussus est circa femora ulcere pessimo, apostemate canceroso, et crescente in dies angustia languoris, totus contabuit, ita ut carnibus circa locum ulceris undique corrosis, ossa nudata patescerent, et vulnera vermibus scaturirent. Annis itaque pluribus in grabato carceratus, et divinae animadversionis flagellis humiliter subditus, quot horis vivebat, totidem pene interitionibus subjacebat. Erat ergo patienti animae miserabilis dolor et angor a facie putrescentis corporis sui, simulque servitoribus ejus angustia cordis immensa, prae horrore et fetore, quem tabiosum ulcus continue exhalabat. Sed laboris et patientiae hujus nihilominus remuneratio copiosa penes Deum utrisque reposita. Satagebat autem frater idem infirmus et doloribus et pressuris suis semper gratias agere, corde credens, et ore confitens, sese recipere longe adhuc imparia meritis.
1.25.3
Cum autem jam ad purum fuisset in eo scoria excocta peccati, ut secundum Sapientis dictum, ablata rubigine de argento egrederetur vas purissimum; tandem educta est anima illa beata conflatorio purgationis, et velut argentum igne examinatum, munda et nitida, cum caeteris misericordiae vasis translata est ad palatium summi Regis. Sed antequam de lacu miseriae et de luto faecis educeretur, ad consolationem omnium vere poenitentium meruit in hac vita praelibare fructum laboris et patientiae suae, et nescio quid ineffabile de illa superna dulcedine, ad quam sine fine fruendam in proximo erat admittenda, praegustare. Qua gustata tanquam musto coelesti inebriatus, protinus erupit in jubilum praeconii coelestis, et serenata facie coepit idiota, et qui nunquam cantare aut legere didicerat, cum suavissima melodia quosdam novos multumque delectabiles hymnos ac modulos cantare de canticis Sion.
1.25.4
Facta autem hac voce, convenit multitudo fratrum videre cum grandi miraculo hominem tantis miseriis et calamitatibus oppressum, in ipso mortis accessu cantando ac tripudiando insultantem, et quodammodo dicentem: Ubi est, mors, victoria tua? Ecce ego magnus peccator, et pauperculus homuncio, quoniam stigmata Domini Jesu in corpore meo pro nomine ipsius patienter sustinui, te, larvalis umbra, mater moeroris, exterminatrix gaudii et perditrix vitae, non timeo, sed potius contemno, sciens te absorptam et penitus annihilatam in victoria crucis Domini nostri Jesu Christi. Ita ergo praecentor noster modulizans, et Alleluia quod in plateis coelestis Jerusalem frequentatur, quodammodo praeoccupans, quid post mortem carnis facturus esset, in carne adhuc corruptibili positus praesago miraculo declaravit: sicque laetabundus et laudans, in voce exsultationis et confessionis beatam animam illam exhalavit. De cujus felici consummatione beatus Bernardus hilaratus, sermonem devotissimum ad fratres in capitulo fecit, commendans in eo dignum poenitentiae fructum, et admirabilem patientiam ejus omnibus proponens exemplum. 1216
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).