Meditationes de passione Jesu Christi
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus">
—
⋯
Original / primary: 10290 Medepaj
10.1
Fuga in Aegyptum.
10.1
O quis non compatitur tantillo infanti Tam cito insidias pati inchoanti, Labores itineris hujus toleranti, Atque Matri Virgini ipsum bajulanti?
10.2
Nam Matrem, quae egredi domum vix solebat, Modo casus Filii in tantum cogebat, Quod a sua patria nocte fugiebat, Cum recenter edito, quem secum gerebat.
10.3
O Jesu piissime, o puer tenelle, Pro amore obsecro Mariae puellae, Omnis tuae reple me passionis felle, Meque tibi jugiter servire compelle.
10.4
O Virga fructifera, o flos feminarum, Angelorum Domina, et orbis terrarum, Pande mihi, supplico, quidquid sit amarum In cunctis quae passa es pro salute animarum.
10.5
Utinam tunc Josephi servulus fuissem, Certe libentissime te, Jesu, gessissem, Vel ad minus asinum Virginis duxissem, Et cuncta servitia gaudens implevissem.
10.6
Poma, rosas, lilia, vellem collegisse, Et quidquid puerulo posset placuisse; Heu, cur non licuit mihi te vidisse, Et parvulo pulcherrimo praedicta fecisse?
10.7
Forte, pie parvule, me non repulisses, Sed meum officium grate accepisses, Ac servo sollicito clemens arrisisses, Nec non indulgentiam precanti dedisses.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).