Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Meditationes de passione Jesu Christi
Auctor incertusChri 26.1 · 10290-medepajMore by Auctor incertus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus"> —
⋯
More
Original / primary: 10290 Medepaj
26.1
Mittitur ad Caipham.
26.1
Confitere venerans false accusatum, Derisum a Caipha, et interrogatum, Sed bene intellige rursum reprobatum, Et futurum judicem Jesum esse datum.
26.2
Christe benignissime, qui es adventurus In die novissimo nos judicaturus, Justis delectabilis, eos salvaturus, Injustis terribilis, eos damnaturus,
26.3
Obsecro, piissime, ob cruorem dignum, Quem fudisti propter me super crucis lignum, Tuum vultum mihi tunc ostende benignum, Ne formidem aliquem spiritum malignum.
26.4
Propter matrem Virginem, quae a dextris tuis, Tunc sedebit nobilis, ut oret pro suis, Salva in perpetuum me cum sanctis tuis, Qui nunc super impios atque pios pluis,
26.5
O quis sine lacrymis potest meditari, Jesu, quid te permiseris tantum tribulari, Blasphemum a Calpha te judicari, Ad mortem turpissimam a pravis damnari

Intertext edge

Open linked passage

Note