Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Meditationes de passione Jesu Christi
Auctor incertusChri 28.1 · 10290-medepajMore by Auctor incertus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus"> —
⋯
More
Original / primary: 10290 Medepaj
28.1
Soliloquia.
28.1
O dolor, o gemitus! quare miser ego Intime non doleo, dum haec mala lego? Nisi quia malus sum, et hoc ipsum tego, Et, heu! aliquoties sic me esse nego.
28.2
Delicata facies Dei Jesu Christi, Vide me his oculis quibus respexisti Petrum ter negantem te, sicut praedixisti, Ut tibi compatiar pro me nimis tristi.
28.3
O Judaei impii superbi et vani, Quare insanitis sic, veluti vesani? Deus, Dei Filius est, o nimis profani, Quem vos sic affligitis velut inhumani.
28.4
Jesu potentissime, Fili Dei veri, Quare vis pro miseris tam vilis videri? Certe nimis plenus es amoris sinceri, Dum a viris impiis tantum vis torqueri.
28.5
O si mea Domina te videret stantem, Ac tantas angustias pie tolerantem, Nullum, ut aestimo, quis vidit sic plorantem, Sicut eam cerneret, ac pati optantem.
28.6
Heu! quid factura est, o digna majestas, Maria, quae aluit te, summa potestas, Cras cum cernet te cadere per manus infestas, Et virtutes corporis arentes, ut testas?
28.7
O mea fiducia, si natum dilectum Multis contumeliis, et poenis affectum Blasphemari cerneres in crucem erectum, Eum esse diceres nimium directum.
28.8
Heu! heu! mea Domina, qualem dabis luctum Paulo post cum videris ventris tui fructum, Ad tormenta gravia a perversis ductum, Ac tortum deficere, quasi jam destructum?
28.9
O Jesu, qui Deus es, et homo perfectus, Quare vis tam viliter sedere despectus, Heu! pro nobis miseris tam esse subjectus, Pro nobis irrisus, et penitus abjectus?
28.10
Videns pro se Dominum indigna subire, Quis est fidelium qui audeat ambire, Aut de tuis donis amplius superbire, Imo, spretis omnibus, post Christum venire?
28.11
Decet nempe singulos, qui volunt salvari Propriam miseriam semper contemplari, Linguae spretis laudibus, vane non laetari, Sed despectum Dominum pie imitari.
28.12
Absit ergo altum quid de nobis sentire, Dulce sit injuriae sermones audire; Pio corde jugiter demus locum irae, Studeamus omnibus bene obedire.
28.13
Heu! mihi nequissimo amanti laudari, Qui, licet culpabilis, renuo culpari, Ac saepe laudabilem me praesumo fari, Heu! mihi, quis pessimo potest comparari?
28.14
O Jesu piissime, qui es vera vitis, Fove me ut palmitem, et fac ut sim mitis; Mihi sit justitiae perseverans sitis, Oro auctor nunquam sim, sed sedator litis.
28.15
Mater Dei, obsecro tuam pietatem Ut mihi verissimam des humilitatem: Expellas invidiam et asperitatem, Et perfectam impetres mihi charitatem.
28.16
O mea fiducia, Mater Creatoris, Jam me tibi offero, nutrix Redemptoris, Me gubernans adjuva, precor, cunctis horis, Fac me tui memorem gladii doloris.
28.17
Licet nemo, Domina, possit plene fari Dolores quos passa es morte nati chari; Tamen inde decet nos saepe meditari, Ac plorando intime tecum contristari.
28.18
Idcirco, piissima, supplico, dignare, Inde verum aliquod cordi meo dare, Facque me id taliter scribendo signare; Ut illud amantes te possit excitare.

Intertext edge

Open linked passage

Note