Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Meditationes de passione Jesu Christi
Auctor incertusChri 33.1 · 10290-medepajMore by Auctor incertus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus"> —
⋯
More
Original / primary: 10290 Medepaj
33.1
Contrariae Pilati et populi voces.
33.1
Tunc produxit Deum flagellis cruentatum, Et dixit: Accipite ipsum emendatum. Sed pleni perfidia negant praesentatum, Poscentes a judice virum sceleratum.
33.2
Judex ne sic faceret, adhuc laborabat, Crucifige, populus e contra clamabat: Tunc injustus Dominum morti judicabat, Et plebs nefandissima ob hoc exsultabat.
33.3
Quamvis horribilia sint ista prophetata, Tamen ad sequentia parva sunt collata. Heu! quantum est Genitrix in his tribulata! Pene, sicut aestimo, est exanimata.
33.4
Contemplare, anima, quam sit onerosum Matri caput filii cernere spinosum, Ac prae natis hominum forma speciosum Videre horribilem magis quam leprosum.
33.5
Heu! quam gravata es, coelorum Regina, Spectans tuum filium coronatum spina! Certe in te irruit poena repentina, Ex qua vulnerare me, supplico, festina.
33.6
Tunc sancta Magdalena, et omnes amici, Gemunt amarissime luctu infelici; Puto haec tristitia nequit verbis dici, Sed hanc minus reputant Christi inimici.

Intertext edge

Open linked passage

Note