Auctor incertus
Micrologus de ecclesiasticis observationibus
Obse 4.47
Choose a text
More by Auctor incertus
—
10416 Mideeco
4.1
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. I.-- De introitu missae.
4.1
Presbyter, cum se parat ad missam, juxta Romanam consuetudinem decantat hos psalmos: Quam dilecta, Benedixisti, Inclina, Domine, Credidi; deinde Κὐριε ἐλέησον, Pater noster, cum precibus et oratione pro peccatis, videlicet ut intus et exterius summo sacerdoti placere valeat, quem cum sacratissima oblatione sibi omnibusque Christianis placare desiderat. Paratus autem intrat ad altare, et facit confessionem, quia scriptum est: Sapiens accusator est sui in principio; et antiquae legis sacerdotes primum pro se, deinde pro populo offerre soliti erant. Interim cantatur antiphona ad Introitum, quae ab introitu sacerdotis ad altare hoc nomen meruit habere. Hanc ad Introitum dici Coelestinus papa, in ordine quadragesimus quintus, instituit, cum usque ad ejus tempora ante sacrificium Epistola tantum Pauli et evangelium legeretur. Litaniae quae sequuntur propter ipsa Graeca verba a Graecis assumptae creduntur.
4.2
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. II.-- De Gloria in excelsis, et Dominus vobiscum.
4.2
In omni festo quod plenum habet officium, excepto intra Adventum Domini, et Septuagesimam, et natali Innocentium, tam presbyter quam episcopus Gloria in excelsis dicunt. Quod etiam nunquam post meridiem legitur dicendum, nisi in Coena Domini, ubi chrisma conficitur, et in Sabbatis Paschae et Pentecostes. Deinde versus ad populum, dicit: Dominus vobiscum. Respondetur: Et cum spiritu tuo. Notandum ex his verbis plures esse debere respondentes et unum salutantem. Sicut enim inepte responderetur, Et cum spiritu vestro, cum unus esset salutator, sic incongrue salutatur per, Dominus vobiscum, cum unus tantum adsit vel nullos. Hoc utique beatissimi Patres apostolici, Anacletus, qui a beato Petro quintus, et Soter, in ordine decimus tertius, decretis suis firmavere, ut sacerdos semper vel tertius esset, dum missas celebraret. Zacharias autem, vir apostolicus, in ordine nonagesimus tertius, constituit ne sacerdotes ad celebranda missarum solemnia cum baculo intrarent, nec velato capite altari astarent. Sancti quoque Patres in Aurelianensi concilio, capitulo tertio, constituerunt ut ad salutationes sacerdotis non solum clerici et Deo dicati, sed et omnis plebs consona voce respondeat.
4.3
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. III.-- De prima in missa oratione.
4.3
Sequitur oratio quam Collectam dicunt, eo quod sacerdos, qui legatione fungitur pro populo ad Dominum, omnium petitiones ea oratione colligat atque concludat. Illae tamen orationes specialius Collectae vocari videntur, quae apud Romanos super collectam populi fiunt, dum colligitur, ut pro cedat de una ecclesia in aliam, ad stationem faciendam; ut in Capite Jejunii illa oratio: Concede quaesumus, apud Sanctam Anastasiam supra collectam populi dicitur, qui stationem apud Sanctam Sabinam celebraturus est.
4.4
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. IV.-- De numero orationum in missa.
4.4
Juxta Romanum Ordinem nonnisi unam orationem ante lectionem dicere debemus, ut Amalarius in prologo libri sui De officiis, se ab ipsis Romanis didicisse fatetur. Hoc utique et institutio officiorum exigere videtur ut, sicut ad unam missam, unam tantum lectionem et evangelium legimus, item unum introitum, imo unum officium cantamus, nihilominus et unam orationem dicamus. Sed hoc jam pauci observant; imo plures in tantum orationes multiplicant, ut auditores suos sibi ingratos efficiant, et populum Dei potius avertant quam ad sacrificandum illiciant. Hoc autem sapientioribus multum displicet, qui etsi aliquando antiquam traditionem, aliis morigerando, excedunt, in ipsa tamen sua excessione modum tenere et aliquam rationem attendere solent. Unde et in missa, etsi non semper una tantum oratione sint contenti, septenarium tamen numerum in orationibus raro excedunt: quem utique numerum nec Dominica oratio excedit, quae cum solis septem petitionibus omnia corpori et animae necessaria comprehendit. Hoc autem summopere solent observare, ut in missa aut unam, aut tres, aut quinque aut septem orationes dicant. Unam propter Romanam traditionem; tres, quia Dominus ante passionem suam ter orasse legitur; quinque, propter quinquepartitam ejus passionem, in cujus commemoratione haec eadem celebramus officia; septem, quia et apostoli septem petitiones Dominicae orationis ad consecrationem eorumdem mysteriorum frequentasse leguntur. In Nativitate tamen Domini ad missam in mane, Romani orationem de sancta Anastasia adjiciunt, quia stationem in ecclesia ejusdem martyris ad eamdem missam agunt. Et nos quoque illos in illa adjectione imitamur, licet non eamdem adjectionis occasionem habere videamur. Rarissime quidem diligentiores officiorum observatores, alios in orationibus numeros admittunt, nisi et quos nos supra competenti mysterio insignitos notavimus.
4.5
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. V.-- De authenticis orationibus.
4.5
Alias quoque orationes, nisi antiquas et Gregorianas, difficillime admittunt, utpote quas in antiquioribus et emendatioribus Sacramentariis maxime inveniunt. Nam octavum Africanae provinciae concilium, cui sanctus Augustinus, imo ducenti et quatuordecim sancti Patres interfuerunt, capitulo duodecimo ita constituit: Nullae preces, vel orationes, vel missae, vel praefationes, vel commendationes, vel manus impositiones dicantur, nisi in concilio fuerint probatae. Item tertium Carthaginense concilium, cui item sanctus Augustinus interfuit, capitulo vicesimo tertio: Nullus ad altare Patrem pro Filio, vel Filium pro Patre nominet, sed semper orationem ad Patrem dirigat, nec qualibet oratione utatur nisi probata. Oratio quidem ad Patrem dirigenda est, juxta Domini praeceptum, qui discipulos suos ita instruxit, cum eum interrogarent, qualiter orare deberent: Cum stabitis, inquit, ad orandum, dicite: Pater noster, qui es in coelis, etc.
4.6
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. VI.-- De conclusione orationum.
4.6
Concludimus autem orationes, Per Dominum nostrum, videlicet Patrem orando per Filium, juxta ejusdem Filii praeceptum, qui in Evangelio ita praecepit: Usque modo non petistis quidquam Patrem in nomine meo; petite, et accipietis. Qui et effectum nostris petitionibus, si per ipsum rogaverimus, promittit, dicens: Quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Unde et orationes plurimas, vel pene omnes, satis congrue ita concludimus: Per Dominum nostrum. Paucissimae enim[ autem] inveniuntur quae pro competentia sensus alia conclusione finiantur. Ut illa: Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut natus Salvator, etc. Qui tecum vivit et regnat. Item et illa: Deus, cujus Filius in alta coelorum, etc. Dominum nostrum Jesum Christum, qui tecum vivit, etc. In qualibet autem conclusione commemorationem sanctae Trinitatis observare solemus, juxta quod in emendatioribus Sacramentariis expressum invenimus.[ Adeo enim sancti Patres invocationem sanctae Trinitatis in orationibus sive benedictionibus observabant, ut nec in ipsis sacramentis aliquid ratum censerent, quorum confectioni invocatio sanctae Trinitatis defuisset, ut in sacris Paulianistarum, quorum et baptismum sive ordinationes in conversis iteranda censuerunt( Concil. Nicaen., can. 19, et VI Synodus, can. 97.] Sciendum autem in illa usitata conclusione, Per Dominum nostrum, quod Romanus Ordo et antiquissima exemplaria nomen Dei interponunt, ubi dicitur: Qui tecum vivit et regnat Deus; quod tamen moderni post nomen Spiritus sancti subjungere solent. Et haec utique consuetudo etiam apud Romanos usquequaque adeo invaluit, ut antiquae traditionis exsecutio jam non sine scandalo locum habere possit, quod juxta Apostolum et Evangelium in tam levibus causis summo studio devitare debemus.
4.7
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. VII.-- Iterum de conclusione seu confirmatione orationum.
4.7
Secundum Romanam auctoritatem nullam orationem Per eum qui venturus est concludimus, nisi sit exorcismus, in quo diabolus per divinum judicium, ut a creatura Dei discedat, exorcizatur sive adjuratur. Nam in aliis orationibus, quas Per Dominum nostrum concludimus, Patrem, ut nobis per amorem Filii sui subveniat, imploramus. In exorcismo autem diabolum per Dei judicium, ut aufugiat, increpamus. Omnes autem astantes, juxta antiquam sanctorum Patrum traditionem, in signum confirmationis Amen subjungere debent, ut communem orationem, quam sacerdos pro omnibus Domino libavit, confirment. Unde et in ipsa secreta Per omnia saecula saeculorum altius dicit, ut praemissa oratio per Amen a populo possit confirmari.
4.8
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. VIII.-- De Epistola ad missam legenda.
4.8
Solis subdiaconibus inter inferiores gradus Romana auctoritas concedit ut, sacris vestibus induti, Epistolam legant ad missam. Quod tamen non ex eorum consecratione, sed potius ex ecclesiastica concessione meruerunt obtinere. Unde et rationabilius esse videtur ut ipse sacerdos sibi Epistolam legat, quam ut aliquem nondum ordinatum sibi asciscat ad legendum. Nam beatus Hormisda, a sancto Petro quinquagesimus tertius papa, capitulo tertio, illum deponit, quicunque non ordinatus, officium ordinati usurpaverit, quod utique non ex consecratione, nec ex ecclesiastica consuetudine unquam promeruit. Canones etiam alios, nisi ad hoc ordinatos, in ecclesia legere, vel in publico[ pulpito] psallere, vel Alleluia dicere, vel alicubi exorcizare, in diversis conciliis prohibuere. Nihil autem obstat quin sacerdos in missa inferiorum ordinum officia, si necesse fuerit, expleat; quem et omnes inferiores obtinere constat, qui et in missa sacris vestibus est indutus, sine quibus ad altare juxta Romanum ministrare non debemus. Unde et congruentius ipse sibi officium subdiaconi repraesentat, quam quemlibet inordinatum, nec sacris vestibus indutum, hoc explere permittat.
4.9
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. IX.-- De evangelio in qua parte sit legendum.
4.9
Diaconi quoque officium in missa nihilominus et ipse convenientius explebit, quam alius qui sacris vestibus non fuerit indutus. Nam etiam diaconus tempore oblationis et lectionis alba indutus esse debet, juxta quadragesimum primum Carthaginensis concilii quarti capitulum, cui sanctus Augustinus, imo ducenti septem et decem sancti Patres interfuerunt. Juxta decretum Anastasii papae non sedetur donec[ pro dum] evangelium legitur; quae reverentia, ut aiunt, et apostolicae lectioni apud Graecos exhibetur. Diaconus cum legit evangelium, juxta Romanum Ordinem, in ambone vertitur ad meridiem, ubi et masculi conveniunt; non ad aquilonem, ubi feminae consistunt. Ad principalem enim sexum merito vertitur, cui, ut Apostolus instituit, infirmior sexus domi instituendus committitur. Quod autem presbyteri ad legendum evangelium non se ad meridiem vertunt, hoc ideo inolevisse credimus, quia nec Ordo illis injunxit, ut in ambonem ad legendum sicut diacones ascenderent, ubi necessario ad masculos potius quam ad feminas se vertere deberent. Nam juxta ecclesiasticam consuetudinem ad altare legunt, ubi nulla diversitas auditorum approximat, quae legentes magis in hanc partem quam in aliam converti exigat. Nusquam ibi feminae, sed soli religiosi ad dexteram et ad sinistram permittuntur stare. Ad sinistrum vero cornu altaris habent librum, cum legunt evangelium, vel cum sacrificant, ut in dextra parte sint expeditiores ad suscipiendas oblationes, sive ad conficienda altaris sacramenta. Unde ad aquilonem magis quam ad meridiem versi videntur, cum annuntiant evangelium. Hinc itaque[ utique] illa usurpatio emersisse videtur, ut etiam diacones in ambone, contra Romanum Ordinem, se vertant ad aquilonem, potiusque se ad partem feminarum quam masculorum vertere non vereantur. Quae usurpatio jam adeo inolevit, ut apud plerosque quasi pro ordine teneatur. Sed quia certissime contra ordinem est et inhonesta, a diligentioribus ordinis servatoribus merito refutatur. Ordo quoque praecipit ut, qui lecturus est evangelium, crucem sibi faciat in fronte, videlicet, juxta Augustinum, in sede ipsius verecundiae, ut, eliminata omni verecundia, cum Apostolo non erubescat de Evangelio Christi, qui se in fine de illo erubiturum praedixit, quicunque eum hic, vel verba ejus coram hominibus erubuerit. Faciat etiam sibi in pectore crucem, ne aliqua suggestio diaboli cum impediat, qui puro corde Evangelium Dei annuntiare valeat. Presbyter cum legit evangelium, Romano more planetam in dexterum levat humerum, ut expeditum se terrenis affectibus esse demonstret ad evangelizandum. Eadem quoque ratione et diaconi, cum legunt, planetam tantum in sinistro humero ponere videntur. Item Romanus Ordo praecipit ut incensum semper praecedat evangelium, cum ad altare sive in ambonem portatur; non autem concedit ut oblatio in altari thurificetur; quod et Amalarius in prologo libri sui De officiis, Romanos devitare fatetur, quamvis modo a pluribus, imo pene ab omnibus usurpetur.
4.10
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. X.-- De oblatione in altari componenda.
4.10
Finito evangelio, statim est offerendum, dum et offerenda canitur, quae nomen de oblatione mutuavit. Nam ordine praepostero deinceps offertur, postquam in altari proposita oblatione sacerdos populum hortatur ad orandum. Sanctus Alexander papa, quintus a beato Petro, constituit ut panis tantum et vinum aqua mistum in sacrificio Domini offeratur, quia de latere Domini sanguis et aqua simul profluxerunt; unde sanctus Cyprianus:« In calice, inquit, Dominico aqua vino deesse non debet, ne populus, qui per aquam juxta Apocalypsin significatur, a Christo separatus esse videatur.» Ita autem juxta Romanum ordinem in altari componenda sunt, ut oblata[ i. e. hostia] in corporali posita, calix ad dextrum latus oblatae ponatur, quasi sanguinem Domini suscepturus, quem de latere Dominico profluxisse credimus. Nam oblatam sive panem in verum Christi corpus, sicut et vinum in sanguinem Dominicum converti non dubitamus. Solent autem presbyteri, dum sine ministris offerunt, deposita oblata in altari patenam abscondere sub corporali, et fortasse ideo quia juxta Ordinem acolythus debet eam tenere involutam inter sacrificandum. Cooperitur quoque calix non tam causa mysterii quam cautelae, usque dum finito Canone dicitur: Oremus, Praeceptis salutaribus moniti. Discooperitur tamen, dum legitur, ubi dicitur: Accipiens et hunc praeclarum calicem. Et ibi: Per ipsum, et cum ipso, et hoc fortasse ideo quia cautius levatur sine operimento quam coopertus.
4.11
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XI.-- Quid super oblatione sit dicendum.
4.11
Composita autem oblatione in altari, dicit sacerdos hanc orationem juxta Gallicanum Ordinem: Veni, sanctificator omnipotens, aeterne Deus, benedic hoc sacrificium tuo nomini praeparatum. Per Christum Dominum nostrum. Deinde ante altare inclinatus, dicat hanc orationem, non ex aliquo ordine, sed ex ecclesiastica consuetudine: Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offerimus in memoriam Passionis, Resurrectionis, Ascensionis, etc. Quae utique oratio a diligentioribus ordinis et comprobatae consuetudinis observatoribus, tam pro defunctis quam pro vivis sola frequentatur, qui etsi multoties plurimorum consuetudini cedant, superflua tamen summopere devitant. Romanus tamen Ordo nullam orationem instituit post offerendam ante secretam. Erectus autem presbyter populum hortatur ad orandum, et ipse post finitam secretam, praefationem orditur in Canonem, in qua supernorum civium ordines merito connumerantur, quia eisdem mysteriis quae ibi conficiuntur, juxta attestationem sanctorum Patrum, interesse creduntur. Unde et angelicus hymnus, id est, Sanctus, sanctus, sanctus, subsequitur, quem beatus Sixtus papa, in ordine octavus, constituit ut ante sacrificium diceretur. Hunc autem hymnum et ipse sacerdos cum aliis necessario debet dicere, ne seipsum sua prece videatur privasse, qui et suas voces et aliorum angelicis laudibus admitti deprecatus est in praefatione. Juxta Romanum Ordinem nunquam missam[ missas] absque lumine celebramus: non utique ad depellendas tenebras, cum sit clara dies, sed potius in typum illius luminis cujus sacramenta ibi conficimus, sine quo et in meridie palpabimus ut in nocte.
4.12
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XII.-- Quid auctum sit in Canone.
4.12
Orationem quam Canonem, sive Actionem, propter regularem sacramentorum confectionem Romano more appellamus, quis composuerit, aperte non legimus, nisi quod S. Gregorius quemdam scholasticum illam composuisse testatur. Multa tamen eidem Canoni a sanctis Patribus inserta legimus, sicut a sancto Alexandrino papa, in ordine quinto, ipsius Dominicae passionis commemoratio interseri jubetur. Item sanctus Gregorius papa primus: Diesque nostros in tua pace disponas, usque Per Christum Dominum nostrum. Et magnus Leo: Sanctum sacrificium, immaculatam hostiam, in Canone addiderunt. Item[ idem] quoque Gregorius Dominicam orationem se Canoni adjecisse in Registro suo asserit, ubi quibusdam inde murmurantibus, humili responsione satisfecit, inconveniens esse asserens ut oratio quam scholasticus composuit super oblationem diceretur, et illa praetermitteretur quam ipsi apostoli ex institutione Dominica in confectione eorumdem sacramentorum usitasse crederentur[ creduntur]. In summis quoque festivitatibus quaedam Canoni in illo loco, ubi dicitur Communicantes, vel Hanc igitur oblationem, interponimus, quae tamen ex antiquioribus et emendatioribus Sacramentariis interponenda esse didicimus, videlicet in Nativitate Domini, in Epiphania, in Coena, in Pascha, in Ascensione, in Pentecoste.[ Hujusmodi interpositiones efficiunt ut illud, Communicantes, apertius per se, quasi in catholica communione manentes, intelligamus, quam ad subsequentium sanctorum communionem ipsum referamus.] Nimis autem temerarium videtur ut nos aliqua Canoni ad nostrum libitum adjiciamus, nisi quae a sanctis Patribus adjecta, vel adjicienda esse cognovimus; praecipue cum inter ipsos sanctos Patres nulli aliquid adjecisse legantur, nisi qui et apostolica auctoritate praediti hoc facere potuerunt. Optimum ergo videtur ut in hac causa terminos nostrorum patrum non excedamus, nec nos apostolicae auctoritatis reos efficiamus, si, quod soli apostolicae auctoritati competit, Canonem nostris interpositionibus augmentare praesumamus.
4.13
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XIII.-- Quid superfluum sit in Canone.
4.13
Interponere enim solent quidam ibi suas orationes ubi dicitur: Memento, Domine, famulorum famularumque, et ante commemorationem defunctorum. Item post nomen domini papae sive proprii episcopi, adjiciunt: Et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus, sed superfluo. Nam Ordo statim in sequenti versu, ubi dicitur: Memento, Domine, fariulorum famularumque, nobis concedit ut omnium vivorum commemoremus, quoscunque voluerimus. Item post pauca addunt: Pro quibus tibi offerimus, cum in antiquioribus et veracioribus Sacramentariis, non nisi sub tertia persona offerentes ibi[ scripti] reperiantur. Item ibi: Unde et memores, Domine, nos tui servi, Nativitatem Domini commemorant, cum juxta Apostolum in ejusmodi sacrificio non Nativitatem Domini, sed mortem ejus annuntiare debeamus. Unde et sanctus Ambrosius, in libris Sacramentorum:« Quotiescunque, inquit, offertur sacrificium, mors Domini, resurrectio Domini, ascensio Domini significatur.» Quod et sanctus Augustinus sua attestatione confirmat. Quapropter et nos ibi tantum passionis, resurrectionis et ascensionis passionem, resurrectionem et ascensionem] commemoramus. Haec ergo omnia quae nos adjectiva notavimus, ille procul dubio superflua et eradenda judicabit, quicunque antiquiores et emendatiores Sacramentarios diligenter inspexerit. Sciendum est autem quod Romana auctoritas nomina vivorum fidelium internumerare permittit, ubi dicitur: Memento, Domine, famulorum famularumque; similiter et defunctorum, ubi iterum dicitur: Memento etiam et eorum nomina. Aliorum vero sanctorum nomina annumerare non debemus, nisi quos in Canone invenimus antiquitus descriptos, excepto post, Pater noster, in illa oratione ubi juxta ordinem quantumlibet[ quorumlibet] sanctorum nomina internumerare possumus. Et hoc etiam notandum quod personae praelatorum et subjectorum in Canone distinguuntur. Ubi enim domini apostolici sive episcopi nostri nomen assumimus, de praelatis agere videmur. De subjectis vero statim in sequenti versu, ubi dicimus: Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum. Item illud: Hanc igitur oblationem servitutis nostrae de praelatis sonat. Nam quod sequitur: Sed et cunctae familiae tuae, subjectos videtur intimare. Item: Unde et memores, Domine, nos servi tui, de praelatis, et illud: Sed et plebs tua sancta, de subjectis agere non dubitatur.
4.14
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XIV.-- De signis super oblationem.
4.14
De signis autem quae super oblationem a diversis diverse fiunt, nos ab apostolica sede potissimum formam sumere decrevimus, unde totius Christianae religionis ordinem et originem suscepimus. Nam et illi sedi nostro tempore talem Deus gubernatorem, reverendae, inquam, memoriae Gregorium papam imposuit, qui sub decem suis antecessoribus, a puero Romae nutritus et eruditus, omnes apostolicas traditiones diligentissime investigavit, et investigatas studiosissime in actum referre curavit. Hunc ergo doctorem religione et auctoritate praecipuum, imo apostolicam traditionem per ipsum in consecrandis mysteriis potissimum imitari decrevimus. Sicut nos ipsi per ipsum et per episcopos qui eum imitati sunt, accepimus, imparem numerum semper in dispensatione signorum super oblationem observamus, videlicet unam crucem, vel tres, vel quinque faciendo, et hoc utique non sine certi causa mysterii. Nam in una et tribus, unum et trinum Deum intimamus. In quinque autem quinquepartitam Domini passionem significamus. Merito autem impar numerus in ecclesiasticis officiis frequentatur, quia nunquam in duo aequalia unitate impediente dividitur, sicut unitas sanctae Ecclesiae nullatenus eam in duo secari patitur. In primis ubi dicitur: Haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia, tres tantum cruces super panem et vinum communiter facimus, nec unquam panem a calice separamus in consignatione, nisi ubi separatim nominantur in Canone. Ita autem illa communiter signamus, ut erecta pars crucis, tantum super panem, transversa autem super calicem protendatur. Nam erecta pars crucis corpus Dominicum sustinuit; transversa autem ipsius brachia distendit. Unde et Calix congrue sub brachio ejus collocatur, quasi de latere Dominico sanguinem Domini suscepturus. Cum dicimus: Hanc igitur oblationem, usque ad altare inclinamur, ad exemplar Christi, qui se humiliavit pro nobis usque ad mortem crucis. Erecti autem cum dicimus: Benedictam, ascriptam, ratam, tres cruces super utrumque simul facimus. Non enim hic sola oblata signanda est, ut quidam faciunt, sed utrumque signatur in oblatione. Nam sequitur, ut nobis fiat corpus et sanguis, subauditur, haec oblatio. Et hoc cum dicitur, quarta crux super panem, et quinta super calicem separatim imponitur. Congrue autem prius tres tantum cruces super utrumque fecimus[ facimus], licet quinque voces ad signa facienda aequipollentes haberemus, id est, Benedictam, ascriptam, ratam, rationabilem, acceptabilem, videlicet ut quinarium numerum non excederemus, et quintam crucem super calicem quasi quinti vulneris indicem, unde sanguis profluxit, competenter faceremus.
4.15
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XV.-- De acceptione oblationis in manus.
4.15
Deinde panis in manus accipitur, et antequam reponatur in altare, benedicitur. Item et calix elevatus ante depositionem benedicitur. Nam et ipse Dominus in Evangelio utrumque legitur benedixisse antequam dimitteret e manibus. Accepta enim in manibus benedixit, postea discipulis dedit. Item, ubi dicitur: Hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam, tres cruces super utrumque simul facimus, quia et utrumque simul in eisdem verbis intelligimus. Quartam autem crucem super panem, et quintam super calicem separatim infigimus, iterum sanguinem Dominicum de latere Dominico profluentem designantes.
4.16
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XVI.-- De commemoratione Dominicae passionis.
4.16
Notandum autem per totum Canonem Dominicae passionis commemorationem potissimum actitari, juxta Domini praeceptum in Evangelio: Haec, inquit, quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis; et illud Apostoli: Quotiescunque hoc sumpseritis, mortem Domini annuntiabitis. Unde et ipse sacerdos per totum Canonem in expansione manuum non tam mentis devotionem quam Christi extensionem in cruce designat, juxta illud: Expandi manus meas tota die.. Non ergo digiti sunt contrahendi semper, ut quidam prae nimia cautela faciunt. Male enim cauti sumus, si Christum imitari summopere non studemus. Congruum ergo est ut manus expandamus infra Canonem, hoc tamen observato ne quid digitis tangamus praeter Domini corpus. Notandum quoque in ipso Canone quinquies, per Christum Dominum nostrum, haberi; et in ipsa quinaria conclusione non incongrue quinariam Domini vulnerationem intimari. Presbyter autem manus raro remittere solet, nisi cum necessario propositam oblationem benedicere debet. Presbyter et humiliationem Domini usque ad crucem, ut praediximus, nobis indicat, cum se usque ad altare inclinat, dicendo: Hanc ergo oblationem. Statim enim in sequentibus narratio de Dominica passione ordinatur, cujus typus usque ad Supplices te rogamus, observatur. Ibi videlicet sacerdos se juxta altare inclinans, Christum in cruce inclinato capite spiritum tradidisse significat.
4.17
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XVII.-- De commemoratione mortuorum et reliquis observantiis usque in finem Canonis.
4.17
Post mortem Christi in cruce commemoratio mortuorum subsequitur, quia nec aliorum mortuorum[ defunctorum] commemoratio agenda est, nisi qui in Christi morte redempti sunt, et in Christo hanc vitam finierunt. Cum autem sacerdos vocem exaltat, dicens: Nobis quoque peccatoribus, centurionem illum designat qui visa morte Christi vocem exaltavit, dicendo: Vere Filius Dei erat iste. Tres vero cruces super corpus et sanguinem communiter facit, cum dicit: Sanctificas, vivificas, benedicis, in honorem sanctae Trinitatis. Postea cum corpore Dominico quatuor cruces super calicem facimus, dicendo: Per ipsum et cum ipso et in ipso, et quintam in latere calicis, videlicet iterum vulnus Domini lateris significando. Unde et calicem ex eodem latere cum oblata tangimus juxta Romanum Ordinem. Multi tamen tres tantum cruces super calicem et duas in latere ejus faciunt; sed videtur incongruum, cum Christus nullum vulnus in latere habuerit nisi unum. Sed reverendae memoriae Gregorius papa fecit, ut praediximus, quod beatus Anselmus Lucensis episcopus ita ab eo se didicisse testatus est, et hoc ita semper observavit, nobisque itidem observandum firmissime inculcavit. Cum dicimus: Per omnia saecula saeculorum, corpus cum calice levamus, et statim in altari deposita cooperimus: Quia et Joseph corpus Dominicum de cruce levavit, et in sepulcro depositum lapide cooperuit. Hucusque calix pro cautela coopertus videbatur, deinceps autem magis pro mysterio cooperitur, quia sicut Christus tres dies in sepulcro fuit coopertus, ita et nos corpus Domini et calicem cooperimus, usquedum tres articulos orationis compleamus, quippe praefationem Dominicae orationis, et ipsam Dominicam orationem, et illam quae sequitur, quae embolis Dominicae orationis nuncupatur. Juxta Romanum Ordinem cum dicitur: Et ab omni perturbatione securi, accipit archidiaconus a subdiacono patenam nudam, quam acolythus tenuit involutam, osculatam dat uni ex diaconibus tenendam, ad confractionem in ea faciendam. Unde sacerdos sine ministro sacrificans ad eumdem locum eam de subcorporali absconditam resumit, et osculatam in altari deponit, ut hostiam in ea confringat. Cum autem dicit: Per Dominum nostrum, rumpit hostiam ex dextro latere juxta Ordinem, ad designandam Dominici lateris percussionem. Deinde majorem partem in duo confringit, ut tres portiones de corpore Dominico efficere possit. Nam unam in calicem, faciendo crucem, mittere debet, cum dicit: Pax Domini sit semper vobiscum, ad designandum corporis et animae conjunctionem in resurrectione Christi. Alteram vero ipse presbyter necessario sumit, ante calicis participationem, juxta Dominicam institutionem. Tertiam autem communicaturis sive infirmis necessario dimittit, nec hoc utique sine certi causa mysterii. Tripliciter enim corpus Domini intelligitur: unum quod resurrexit a mortuis, quod significat particula in sanguinem missa; aliud, quod adhuc vivit in terra, significatum per particulam a sacerdote consumptam; tertium, quod jam requiescit in Christo, quod et a tertia particula in altari servata apte figuratur, quam viaticum morientium appellare solemus.
4.18
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XVIII.-- De panis fractione et communicatione.
4.18
Post immissionem autem panis in calicem, juxta Romanum Ordinem, dicit sacerdos sub silentio: Fiat commistio et consecratio corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi. Beatus Innocentius papa, in ordine quadragesimus quintus, constituit pacem dari post confectionem sacramentorum. Cum pacem damus, dicere solemus: Pax tecum. Responsio: Et cum spiritu tuo. Congrue autem pax datur ante communionem, quia judicium sibi manducat et bibit quicunque non prius fratri suo repacificatus, communicare praesumpserit. Sergius papa, in ordine octogesimus sextus, constituit ut in tempore confractionis Dominici corporis Agnus Dei a clero et populo decantetur. Videlicet ut ille nobis propitietur, cujus corpus ibi confringi videmus et credimus. Facta autem confractione, debent omnes communicare, interim cum et antiphona cantatur, quae de communione nomen mutuavit, cui et psalmus subjungendus est cum Gloria Patri, si necesse fuerit. Sciendum autem eamdem Antiphonam semper eumdem psalmum cum Introitu habere, si non habet proprium ex quo sumpta videatur. Orationem quam inclinati dicimus, antequam communicemus, non ex ordine, sed ex religiosorum traditione habemus, scilicet hanc: Domine Jesu Christe, qui ex voluntate Patris. Item et illud: Corpus et sanguis Domini nostri Jesu Christi, quod dicimus cum aliis Eucharistiam distribuimus. Sunt et aliae multae orationes quas quidem ad pacem et communionem privatam frequentant: sed diligentiores antiquiorum traditionum observatores nos in hujusmodi privatis orationibus brevitati studere docuerunt, potiusque publicis precibus in officio missae occupari voluerunt. Nam beatus Innocentius papa, scribens sancto Augustino et Aurelio episcopis, asserit quod nos plus communibus et publicis quam singularibus et privatis orationibus proficere poterimus.
4.19
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XIX.-- De vitanda intinctione.
4.19
Non est autem authenticum quod quidam corpus Domini intingunt, et intinctum pro complemento communionis populo distribuunt. Nam Ordo Romanus contradicit, quia et in Parasceve vinum non consecratum, cum Dominica oratione et Dominici corporis immissione jubet consecrare, ut populus plene possit communicare. Quod utique superfluo praeciperet, si intinctum Dominicum a priori die corpus servaretur, et ita intinctum populo ad communicandum sufficere videretur. Julius quoque papa, in ordine trigesimus sextus, episcopis Aegypti scribens, hujusmodi intinctionem penitus prohibet, et seorsum panem, et seorsum calicem, juxta Dominicam institutionem, sumenda docet. Unde et beatus+ Gelasius papa in ordine quinquagesimus unus[ quadragesimus nonus] scribens quibusdam episcopis, excommunicari illos praecepit, quicunque sumpto corpore Dominico, a calicis participatione se abstinerent. Nam et ipse in eodem decreto asserit:« Hujusmodi sacramentorum divisio sine grandi sacrilegio provenire non poterit.» Postquam omnes communicaverint, dicit sacerdos hanc orationem sub silentio, juxta Romanum Ordinem: Quod ore sumpsimus. Qua finita, sequitur oratio sive orationes post communionem dicendae, quae eodem numero et ordine orationibus ante lectionem, sive pro secreta ante praefationem dictis, debent respondere. Quae utique orationes non pro his qui communicaturi sunt, sed qui jam communicaverunt, juxta proprietatem sui nominis agunt. Ergo et ante ipsas communicare non negligant, quicunque earumdem orationum benedictione foveri desiderant. His ita finitis, subsequitur: Benedicamus Domino, vel: Ite missa est: si tamen aliquod festum fuerit, quod Gloria in excelsis habere debuerit. Respondent omnes: Deo gratias, juxta Apostolum, pro collatis beneficiis gratias agentes.
4.20
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XX.-- Repetitio a superioribus missae.
4.20
Ut autem a superioribus aliquantulum repetamus, postquam sacerdos resurrectionem Domini per conjunctionem corporis et sanguinis Domini denotaverit, subsequenter etiam pacem populo offerre debet, sicut et Christus post resurrectionem discipulis suis pacem obtulit, dicens: Pax vobis. Fractio oblationis, illam nobis fractionem panis insinuat, quam Dominus post resurrectionem suam coram discipulis fecit. Communicatio populi typum illius convivii gerit, quod non semel Dominus post resurrectionem suam cum discipulis iniisse legitur. Hos etiam post ultimum convivium ab eis discessurus in coelum, benedixit, sicut et sacerdos populum cum oratione post communionem benedicit, videlicet jam cito discessurus ab eo, cui tamen prius, ut ipse discedat, per Ite missa est denuntiat, in figuram angelorum, qui discipulis, discedente Domino ab eis, dixerunt: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? et reliqua Quo audito, discipuli adorantes Dominum, reversi sunt in Hierusalem cum gaudio magno, sicut et populus, relata Deo gratiarum actione, ad propria cum gaudio revertitur.
4.21
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XXI.-- De benedictione post missam.
4.21
Prius tamen ab episcopo benedicitur, si adest; sin autem, a presbytero qui missas celebravit, quamvis beatus Damasus papa hoc presbyteris non licere dicat, ubi de vana chorepiscoporum superstitione tractat, si tamen nos mendositas exemplaris non fefellit. Sed magnus Leo papa et beatus Gelasius papa, ejus successores, in ecclesiasticis officiis apprime eruditi, in decretis suis, ubi diligentissime quid presbyteris liceat, quidve non liceat, describunt, nullatenus illis benedictionem nisi episcopo praesente, interdicunt. Beatus quoque Hieronymus, sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis presbyter, qui sub beato Damaso et post ipsum usque ad Sixtum successorem ejus, ecclesiasticis institutis studiosissime invigilavit: ipse, inquam, Rustico Narbonensi episcopo de ecclesiasticis ordinibus scribens, presbyteros a benedictione super populum non prohibendos esse asserit:« Si, inquit, presbyter Christum consecrat, cum in altario Dei sacramenta benedicit, benedicere populum non debet, qui Christum meruit consecrare?» Et post pauca:« Hoc in ecclesiis tuis[ suis] presbyteri faciant, quod Romae, sive quod in Oriente, quod in Africa, quod in Hispania, quod in Britannia, quod in Gallia, quod in omnibus locis ubi humilitas perseverat. Ex his ergo conjicere possumus beatum Damasum papam hujusmodi benedictionem presbyteris illicitam, aut penitus non dixisse, aut si dixit, ecclesiasticam tamen consuetudinem in hoc praevaluisse, praecipue cum ipsius verba ita possint intelligi ut presbyteros doceret quod eis quasi ex proprio officio usurpare non liceret, quod[ quid] eis ab episcopali auctoritate concedi posse non ignorarent. Sic enim confirmatio neophytorum penitus separata est ab officio presbyterorum: quam tamen sanctus Gregorius papa primus quibusdam presbyteris concessisse legitur, scribens Januario Calaritano episcopo:« Item et susceptionem, poenitentium non ex sua consecratione, sed ex episcoporum concessione presbyteri habere meruerunt. Quod illum non latebit, quicunque ordinem consecrationis eorum, sive statuta sanctorum Patrum, diligenter inspexerit.» Agathense quoque concilium capitulo quadragesimo quarto benedictionem super populum presbyteris prohibere videtur, sed hanc prohibitionem de episcopali tantum benedictione factam interpretantur; quae utique benedictio juxta decimum octavum Toletani concilii capitulum, et attestationem S. Augustini ad Paulinum episcopum, ante communionem populo a solis episcopis debet[ solet] impendi. Si quis vero hoc de hac ipsa benedictione de qua agimus dictum putaverit, sententia tamen provincialis concilii tam generali ecclesiasticae consuetudini praejudicare non poterit. Ideo autem hujusmodi benedictio fortasse antiquitus presbyteris interdicta est quia et ad episcopale officium pertinere videbatur, et ecclesiastico conventui nondum adeo necessaria reputabatur. Nam soli communicantes confectioni sacramentorum antiquitus intererant: quibus et oratio post communionem, quae pro solis communicantibus instituta est, pro benedictione potuit satisfacere. Apud modernos autem, cum jam populus communicare cessaret, nec tamen a divinis mysteriis se subtraheret, necessario permissum est ut a presbytero benediceretur, ne tam benedictione quam communione privatus discedere videretur. Sive autem ea occasione sive alia hoc presbyteris permitteretur ab episcopis, adeo tamen in usum jam usquequaque devenit, ut nequaquam absque gravi scandalo a presbyteris in populo intermitti[ praetermitti] possit, nisi forte apostolica sedes generaliter et synodaliter prohibere voluerit.
4.22
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XXII.-- Quid sacerdos agat post missam?
4.22
Finitis omnibus osculatur sacerdos[ presbyter] altare, dicens: Placeat tibi, sancta Trinitas. Deinde sacris vestibus se exuens, cantat hymnum trium puerorum, juxta quod patres in Toletano concilio IV decreverunt cap. 14, videlicet ut examinationi subjaceret quicunque sacerdos eumdem hymnum post missam dicere negligeret. Psalmum quoque: Laudate Dominum in sanctis ejus in gratiarum actionem subjungens, cum Pater noster, et versibus ad hoc competentibus, concludit eam cum oratione illa: Deus qui tribus pueris. Sciendum autem juxta decreta pontificum quod presbytero non licet coram episcopo, nisi eo jubente, vel sacrificare, vel populum benedicere, vel salutare, vel exhortari. Unde cum legit evangelium coram episcopo, benedictionem petit ab eo. Item cum vult sacrificare, inclinat se episcopo pro concessione, qui etiam cum populo inclinatur, pro ultima benedictione.
4.23.1
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XXIII.-- Brevis descriptio celebrandae missae.
4.23.1
Presbyter cum se parat ad missam, in primis cantat psalmos: Quam dilecta, Benedixisti, Incline, Credidi propter. Deinde Kyrie eleison, Pater noster, Et ne nos inducas, Vers. Ego dixi, Domine. Convertere, Domine, Fiat misericordia, Sacerdotes, Protector noster aspice, Domine, exaudi. Oratio. Aufer a nobis, Domine, iniquitates nostras et peccata nostra, ut mereamur puris mentibus introire. Alia: Actiones nostras quaesumus, Domine, et aspirando praeveni, et adjuvando prosequere, ut cuncta nostra operatio per te semper incipiat, et per te coepta finiatur, Per Dominum nostrum, etc. Paratus autem, venit ad altare, dicens: Antiph. Introibo ad altare Dei. Psalm. Judica me, Deus, et discerne. Et facit confessionem. Confiteor Deo omnipotenti, istis sanctis et omnibus sanctis et tibi, frater, quia peccavi in cogitatione, in locutione, in opere, in pollutione mentis et corporis. Ideo precor te, ora pro me.
4.23.2
Misereatur tui omnipotens Deus, et dimittat tibi omnia peccata tua, liberet te ab omni malo, et confirmet te in omni opere bono, et perducat nos pariter Jesus Christus Filius Dei vivi in vitam aeternam. Amen. Indulgentiam et remissionem omnium peccatorum nostrorum tribuat nobis omnipotens et misericors Dominus. Amen.
4.23.3
Cum sacerdos accipit oblationem, dicit: Acceptabile sit omnipotenti Deo sacrificium nostrum. Deinde calice in altari ad dexteram oblatae deposito dicit: Veni, sanctificator omnipotens, aeterne Deus, benedic hoc sacrificium tuo nomini praeparatum. Per Christum, etc. Et inclinatus ante altare, dicit: Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offerimus in memoriam passionis, resurrectionis, ascensionis Domini nostri Jesu Christi, et in honorem sanctae Dei Genitricis Mariae, S. Petri, et S. Pauli, et istorum atque omnium sanctorum tuorum, ut illis proficiat ad honorem, nobis autem ad salutem, et illi pro nobis dignentur intercedere, quorum memoriam agimus in terris. Per Christum, etc. Deinde, Orate. Sequitur secreta.
4.23.4
Canon juxta Romanam auctoritatem est iste: Te igitur, clementissime Pater, per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas( hic signat sacerdos oblationem et calicem tribus vicibus, sub una cruce) haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia illibata. In primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica, quam pacificare, custodire, adunare et regere digneris toto orbe terrarum, una cum famulo tuo papa nostro. N et antistite nostro.
4.23.5
Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum( hic nomina vivorum memorentur, si volueris, sed non Dominica) et omnium circumastantium, quorum tibi fides cognita est, et nota devotio, qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis atque incolumitatis suae tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. Communicantes et memoriam venerantes in primis gloriosae semper virginis Mariae Genitricis Dei et Domini nostri Jesu Christi, sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum, Petri, Pauli, Andreae, Jacobi, Joannis, Thomae, Jacobi, Philippi, Bartholomaei, Matthaei, Simonis et Thaddaei, Lini, Cleti, Clementis, Sixti, Cornelii, Cypriani, Laurentii, Chrysogoni, Joannis et Pauli, Cosmae et Damiani, et omnium sanctorum tuorum, quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per Christum Dominum nostrum. Hic inclinatur usque ad altare, dicens. Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quaesumus, Domine, ut placatus accipias, diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos eripias, et in electorum tuorum jubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum. Erectus autem cum tribus crucibus benedicit: Quam oblationem tu, Deus, in omnibus quaesumus benedictam, ascriptam, ratam, rationabilem acceptabilemque facere digneris. Hic separatim signat oblatam et calicem. Ut nobis corpus et sanguis fiat dilectissimi Filii tui Domini nostri Jesu Christi. Qui pridie quam pateretur, accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, elevatis oculis in coelum ad te Deum Patrem suum omnipotentem; tibi gratias agens, benedixit, fregit, dedit discipulis suis, dicens:« Accipite et manducate ex hoc omnes: Hoc est enim corpus meum.» Simili modo postquam coenatum est, accipiens et hunc praeclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, item tibi gratias agens, benedixit, dedit discipulis suis, dicens:« Accipite et bibite ex hoc omnes: Hic est enim calix sanguinis mei novi et aeterni testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Haec quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis.» Unde et memores nos, Domine, servi tui, sed et plebs tua sancta, Christi Filii tui Domini Dei nostri tam beatae passionis, necnon et ab inferis resurrectionis, sed et in coelum gloriosae ascensionis, offerimus praeclarae majestati tuae de tuis donis ac datis. Hic tres cruces super utrumque simul facit, et quartam super oblationem, et quintam super calicem. Hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam, panem sanctum vitae aeternae et calicem salutis perpetuae. Super quae propitio ac sereno vultu respicere digneris, et accepta habere, veluti accepta habere dignatus es munera pueri tui justi Abel, et sacrificium patriarchae nostri Abrahae, et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium, immaculatam hostiam. Hic inclinat se juxta altare, dicens: Supplices te rogamus, omnipotens Deus, jube haec perferri per manus sancti angeli tui in sublime altare tuum, in conspectum divinae majestatis tuae. Hic erigit se dicens: Ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui corpus et sanguinem sumpserimus, omni benedictione coelesti et gratia repleamur. Per Christum Dominum nostrum. Hic duae orationes dicuntur: Memento etiam, Domine, et eorum nomina qui nos praecesserunt cum signo fidei, et dormiunt in somno pacis. Et recitantur nomina. Ipsis, Domine, et omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii lucis et pacis ut indulgeas, deprecamur, Per Christum Dominum nostrum. Nobis quoque peccatoribus famulis tuis de multitudine miserationum tuarum sperantibus partem aliquam et societatem donare digneris, cum tuis sanctis apostolis et martyribus, cum Joanne, Stephano, Mathia, Barnaba, Ignatio, Alexandro, Marcellino, Petro, Felicitate, Perpetua, Agatha, Lucia, Agnete, Cecilia, Anastasia, et cum omnibus sanctis tuis, inter quorum nos consortium, non aestimator meriti, sed veniae, quaesumus largitor, admitte. Per Christum Dominum nostrum. Per quem haec omnia, Domine, semper bona creas( hic tres cruces super utrumque simul facit), sanctificas, vivificas, benedicis, et praestas nobis( hic cum oblata quatuor cruces facit super calicem, et quintam in latere ipsius), per ipsum, et cum ipso, et in ipso est tibi Deo Patri omnipotenti in unitate Spiritus sancti, omnis honor et gloria. Hic elevat oblatam cum calice, dicens: Per omnia saecula saeculorum. Responsio: Amen. Et deponat oblatam, dicens: Oremus. Praeceptis salutaribus moniti, et divina institutione formati, audemus dicere: Pater noster, qui es in coelis, usque, libera nos a malo. Libera nos, Domine, ab omnibus malis, praeteritis, praesentiibus et futuris. Et intercedentibus beata gloriosa semper virgine Maria, et beatis apostolis tuis Petro et Paulo atque Andrea( hic nominat quotquot sanctos voluerit), cum omnibus sanctis, da propitius pacem in diebus nostris, ut ope misericordiae tuae adjuti, et a peccato simus semper liberi( hic patenam accipiat, et osculatam deponat) et ab omni perturbatione securi. Hic corpus super patena in tria dividat, dicens: Per Dominum nostrum Jesum Christum, usque, per omnia saecula saeculorum. Respon. Amen. Hic etiam tertiam partem in calicem mittat, licens: Pax Domini sit semper vobiscum. Respon. Et cum spiritu tuo. Et subjungit orationem istam: Fiat commistio et consecratio corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi accipientibus nobis in vitam aeternam. Amen. Et osculato altari dat pacem astanti, ita dicens: Pax tecum. Respon. Et cum spiritu tuo: Inclinatus autem dicit antequam communicet: Domine Jesu Christe, qui voluntate Patris, cooperante Spiritu sancto, per mortem propriam mundum vivificasti, libera me per hoc sacrosanctum corpus et sanguinem tuum ab omnibus iniquitatibus meis, et fac me tuis inhaerere mandatis, et a te nunquam in perpetuum separari. Qui cum Patre, etc. Cum distribuit eucharistiam, dicit: Corpus et sanguis Domini nostri Jesu Christi proficiat tibi in vitam aeternam. Amen. Postquam omnes communicaverunt, dicit: Quod ore sumpsimus,[ pura] mente capiamus, et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum. Finita missa, dicit: Placeat tibi, sancta Trinitas, obsequium servitutis meae, et praesta ut hoc sacrificium, quod oculis tuae majestatis ego indigne obtuli, mihi et omnibus pro quibus illud obtuli, te miserante, sit propitiabile, Per Christum, etc. Exuens se vestibus sacris dicit. Psalm. Benedicite omnia, Laudate Dominum in sanctis, Kyrie eleison, Pater noster. Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua. Exsultabunt sancti in gloria. Exsultent justi in conspectu. Non nobis, Domine, non nobis. Domine, exaudi orationem. Deus, qui tribus pueris. Actiones nostras.
4.24
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XXIV.-- De jejunio vernali.
4.24
Gregorius papa septimus cum apostolicae sedi praesideret, constituit ut jejunium quod dicitur Martii in prima hebdomada Quadragesimae omni anno celebretur, sicut et sancti Patres illud instituisse leguntur. Nam sanctus Gregorius papa primus, tam in Sacramentario quam in Graduali libro, sive Antiphonario officia ejusdem jejunii primae Quadragesimali hebdomadae ascripsit. Item sanctus Hieronymus in libro Comitis lectiones et Evangelia de eodem Jejunio eidem hebdomadae injunxit. Ipsa etiam vacans Dominica, quam sanctus Gregorius in Quadragesima secundam esse voluit, evidentissime insinuat quod jejunium Martii nihilominus omni anno ipsam in prima hebdomada praecedere debeat. Non enim eadem Dominica proprie vacans diceretur, si non Sabbatum XI lectionum e vestigio subsequeretur, quod proprium est omnium Dominicarum vacantium, quae cum proprio careant officio, ex praecedenti hebdomada inofficiantur, si tamen necesse fuerit ut assumantur. Unde et haec Dominica de qua agimus ex quarta feria praecedenti jejunii officium mutuavit. Necessarium est ergo ut illud illam praecedat, cum non aliunde nisi ex ejus praecessione eadem Dominica nomen et officium obtineat. Sed et Junior Gregorius papa, scribens de ordinatione[ ordine] sancti Bonifacii archiepiscopi ad Moguntiacenses, praecepit ut ordinatio quae jejunio Martii ascribitur, in ingressu Quadragesimae cum eodem jejunio semper celebretur. Beatissimus quoque Leo papa primus, in sermone de jejunio septimi mensis, vernum jejunium in Quadragesima, aestivum in Pentecoste, autumnale in septimo mense celebrandum esse denuntiavit. Item beatus Gelasius papa in decretalibus suis, capitulo 11, constituit, ut ordinationes presbyterorum et diaconorum, non nisi certis temporibus fiant, quippe in jejunio quarti et septimi et decimi mensis, id est Junii, Septembris atque Decembris, necnon in quadragesimalis initii jejunio, quod procul dubio Martii intelligitur. Videsne ergo quam aperte idem jejunium cum ordinatione sua primae Quadragesimali hebdomadae ascribatur, cum tam signanter Quadragesimalis initii jejunium cognominetur? Hoc autem initium Quadragesimae, non a capite jejunii, sed a subsequenti Dominica est computandum. Nam quamvis a capite jejunii pro quodam complemento Quadragesimalis abstinentiae incipiamus, a subsequenti tamen Dominica, juxta assertionem sancti Ambrosii et sancti Gregorii et aliorum sanctorum Patrum, Quadragesimam proprie exordimur. Nullum autem commoveat quod tempore Henrici secundi imperatoris duodecim episcopi, Moguntiae congregati, aliter de hoc jejunio statuisse leguntur. Cum enim apud ipsos non modica varietas de hujusmodi jejuniis accideret, eo quod antiquam sanctorum Patrum traditionem in hac re minus attenderent, pro hujusmodi confusione corrigenda hanc sibi regulam proposuerunt, ut deinceps in prima quarta feria Martii, et in secunda Junii, et in tertia Septembris, omni anno jejunarent. Sed haec regula apostolicae auctoritati praejudicare nec debet nec potest, praesertim cum evidentissime statutis sanctorum Patrum videatur repugnare. Si enim praedictam regulam annuatim observamus, multoties non solum in Quadragesima, sed etiam ante Quadragesimam jejunabimus. Cum et statuta apostolicorum virorum, et institutio officiorum, ut praelibatum est, illud infra Quadragesimam, imo in prima Quadragesimae septimana, semper celebrare decernant. Indubitanter ergo refutare debemus quidquid tam evidenter apostolicae auctoritati contraire videmus, unde totius Christianae religionis et ordinis exordium et formam accepimus. Nec mireris hoc jejunium potius Martio quam Februario ascribi, quamvis in Februario cum ipsa Quadragesima nonnunquam occurrat. Semper enim idem jejunium aut Kalendaria aliquando aut lunationem Martii, aut utrumque simul incurrit: Februarii autem Kalendaria aliquando, lunationem vero nunquam attingit. Ergo multo congruentius Martio ascribitur, quem nunquam relinquit, quam Februario, quem multoties penitus non attingit. Observatur sane hoc jejunium cum ipsa Quadragesima secundum lunationem, sicut et Pascha. Unde non incongrue ipsum Martio propter lunationem ascribitur, quamvis in Februario occurrat. Sicut et Pascha Aprili semper ascribitur, quamvis saepe in Martio contingat. Nec hoc utique probabili exemplo carebit, si sacrorum ordinum dispensatio nonnunquam fiat in Februario, dum hoc egerit quadragesimalis initii praemutatio[ ratio]. Nam reverendissimi Patres nostri, sanctitate et apostolica auctoritate praecipui, videlicet Simplicius, Gelasius, Symmachus, Felix, in Februario ordinationes fecisse leguntur, cum jam sancta Romana Ecclesia jejunia Quatuor Temporum in ordinatione observare decreverit, hocque aliis quoque Ecclesiis ita observandum promulgaverit. Ergo absque omni dubio observare debemus. Unde tam certa praecepta et exempla sanctorum Patrum apostolica auctoritate praeditorum sufficienter habemus, praesertim cum et facilius observetur quod provida antiquitas et auctoritas instituit, quam quod inconsiderata novitas et infirmitas adinvenit. Nulli enim dubium est quin facilius sit omni anno idem jejunium Martii in eadem hebdomada cum eisdem officiis inconfuse celebrare, quam de hebdomada in hebdomadam non sine confusione officiorum, ut multi solent, iliud annuatim mutare.
4.25
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XXV.-- De jejunio aestivali.
4.25
Gregorius papa septimus apostolicae sedi praesidens, constituit ut aestivale jejunium infra octavam Pentecostes annuatim celebraretur. Quod quidem sapientioribus reverentia sedis apostolicae facile persuasit, simplicioribus autem nonnulla dubitatio super hujus statuti promulgatione remansit. Nam non parum a consuetudine eorum discrepat, quam a quibusdam scriptis non adeo authenticis mutuaverant, id est a Moguntiacensi concilio, tempore Henrici secundi imperatoris facto; hoc enim hanc regulam jejuniis quatuor temporum praefixit, ut in prima quarta feria Martii, in secunda Junii, in tertia Septembris, omni anno jejunetur. Praeterea et hoc attendunt, quod in quibusdam Sacramentariis inveniunt, quod et in primo Sabbato Martii, in secundo Junii, in tertio Septembris, jejunare debeamus. Illo etiam non minus observato, ut de uno Sabbato XII lectionum usque in aliud, juxta Amalarium, quatuordecim hebdomadae computentur. Si igitur, inquiunt, juxta statutum domini apostolici infra Pentecosten annuatim jejunaveris, non semper secundam quartam feriam vel secundum Sabbatum Junii observare poteris. Sed cur more Pharisaeorum liquamus culicem, glutientes camelum? Cur, inquam, hujusmodi scripta praevaricari plus vereamur quam sedis apostolicae decretum, praesertim cum ob eorum adinvicem repugnantiam se observare non permittant? Si enim juxta Moguntiacense concilium in prima quarta feria Martii, in secunda Junii, in tertia Septembris omni anno jejunatur, primum Sabbatum Martii, secundum Junii, tertium Septembris annuatim observare nequibis, nec juxta Amalarium quatuordecim hebdomadas eisdem jejuniis internumerare valebis: quod illum non latebit, quicunque diligenter interjacentes hebdomadas singulis annis dinumerabit. Nunquam sane hujusmodi regulae simul observari poterunt, nisi eo anno, cum Kalendae Septembris in tertia vel in quarta feria occurrunt. Sed in hac causa Amalarius non adeo notandus est, qui non tam aliquam consuetudinem instituere quam de instituta competentem aliquam figuram elicere consuevit. Cur autem ista replicamus, cum etiamsi praedictae regulae sibi annuatim convenirent, auctoritati tamen sedis apostolicae nullatenus praejudicare possent, cui omnes per omnia absque omni haesitatione debemus obedire, cui nunquam debitam exhibemus obedientiam, si ejus statuta potius judicare quam implere curamus? Hoc est enim privilegium obedientiae de sententia sui praeceptoris non judicare, in iis duntaxat rebus quas canonicis Scripturis contraire non videmus, imo statim exsequi quod jubetur. Nam quicunque facere noluerit nisi quod prius sua ratione probaverit esse faciendum, non tam praeceptori suo quam propriae voluntatis arbitrio satisfecisse judicabitur. Hanc ergo puram obedientiam cum omnibus spiritualibus nostris praeceptoribus certissime debeamus, maxime tamen apostolicae sedi ex intimo corde debemus quae totius Christianae religionis caput est et origo. Sed quia haec ratio simplicioribus fortasse non sufficit, operae pretium videtur de superiori statuto latius tractare, et quam rationale[ rationabile], quam canonicum, quippe sanctis Patribus quam consonum reperiatur, elucidare. Beatissimus Leo papa I, in ordine quadragesimus septimus, cujus auctoritate congregatum et confirmatum est sanctum Chalcedonense concilium, in libro sermonum quarti mensis jejunium non nisi hebdomada Pentecostes celebrandum esse denuntiavit. Nec hoc tantum in uno sermone, sed in pluribus, quos de Pentecoste in diversis annis fecisse legitur; quod illum subterfugere non poterit, quicunque eumdem librum diligenter perlegerit. Ibi enim evidentissime docebitur ex apostolica traditione hujus jejunii observantiam descendere, nec diversam sed continuam[ divisam, sed contiguam], post diem Pentecostes celebrari debere. Sed ne aliquis eum hoc de quadragesimali jejunio, quod post Pentecosten agitur, non de jejunio quarti mensis, praecepisse putaret subsequenter decernendo admonet ut infra eamdem hebdomadam quarta et sexta feria jejunetur, et in Sabbato apud Sanctum Petrum vigiliae celebrentur, quem denuntiationis modum pene in omnibus suis sermonibus obtinuit, cum jejunia Quatuor Temporum denuntiaret. Nam illa Quadragesima post Pentecosten non omnibus ut hoc jejunium, sed solis poenitentibus observanda imponitur. Nec in hoc tantum triduo infra Pentecosten, sed in omnibus triduis, vel etiam diebus sex hebdomadarum custodiri jubetur. Praeterea idem vir apostolicus in sermone de jejunio septimi mensis:« Jejunium, inquit, vernum in Quadragesima, aestivum in Pentecoste, autumnale in septimo mense celebremus.» Ubi evidentissime indicavit jejunium quarti mensis non nisi in hebdomada Pentecostes esse celebrandum. Si enim istud in Junio mense, sicut autumnale in Septembri, semper jejunandum decerneretur, non minus Junium quam Septembrem nominare posset. Ergo juxta sententiam hujus apostolici, sicut autumnale semper in Septembri, ita aestivum in Pentecoste semper debemus celebrare. Sanctus quoque Gregorius papa primus, a quo omnia ecclesiastica officia pene habemus, beato Leoni optime concordat, qui et in Sacramentario et in diurnali Antiphonario eidem jejunio nullas orationes vel cantus ascribit, nisi infra Pentecosten dicendos. Liber etiam Comitis sive Lectionarius, quem sanctus Hieronymus compaginavit, eidem jejunio lectiones ad festivitatem Spiritus sancti pertinentes attribuit. Sicut igitur jejunium Decembris de Adventu Domini, et jejunium Martii de Quadragesima, sua mutuaverunt officia, sic etiam illorum mensium jejunia nunquam alio tempore celebrantur, nisi eo ipso unde et officium habere videntur. Denique jejunium Martii, et ante statutum nostri papae Gregorii, cum aliquando ante Quadragesimam juxta Moguntiacense concilium eveniret, propter quadragesimale tamen officium usque ad Quadragesimam differebatur. Incongruum enim esset ut ejusdem jejunii lectiones specialiter Quadragesimam intimantes, et orationes super populum, extra Quadragesimam dicerentur. Eadem igitur ratione et aestivum jejunium infra Pentecosten observamus competenter, propter officia de eadem solemnitate mutuata. Qui enim illud extra Pentecosten observant, magnam officiorum confusionem faciunt, cum quadragesimales cantus et orationes lectionibus de Pentecoste associent. Concordiam quippe officiorum Pentecostes dissipant, quam sancti Patres maxime in hujusmodi officiis obtinere studebant; et cum extra Pentecosten de hoc jejunio nullum inveniant officium, ipsi sibi officia componere, imo confundere temerario ausu praesumunt. Non mireris autem quod hoc jejunium Junio potius quam Maio ascriptum reperiri malunt, quamvis juxta superiorem tractatum et in Maio saepius celebratur: ipsa enim Pentecoste, cum qua hoc jejunium semper observatur, in Maio saepius quam in Junio celebratur, quae tamen, juxta computationem lunae, Junio semper ascribitur. Nam hoc festum, sicut et Pascha, non juxta rationem mensium, sed lunationum, annuatim observatur. Et illud quidem Aprili, hoc autem Junio propter observationem lunationum eorumdem mensium semper ascribitur, quamvis eosdem menses multoties anticipent, sicut et ipsae lunationes. Eadem igitur ratione et hoc jejunium Junio ascribimus, quod et cum Pentecoste sub eadem lunatione annuatim observare debemus. Hot sane jejunium semper lunationem Junii, saepe etiam et Kalendaria ejus observat, nunquam autem lunationem Maii, nec semper Kalendaria ejus attingit. Semper utique aut Kalendaria, aut lunationem Junii possidet, Maii autem saepenumero nec Kalendaria, nec lunationem obtinet. Quare et Junio competentius attitulatur, quem nunquam dimittit, quam Maio quem multoties omnino praetermittit. Has igitur rationes quicunque, deposito contentionis studio, fideliter considerare voluerit, procul dubio dominum apostolicum de jejunio verno sive aestivo, non tam suum quam sanctorum Patrum statutum instituisse judicabit, et idem ipsum authenticis rationibus confirmatum, generaliter observandum esse non dubitabit.
4.26
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XXVI.-- De autumnali jejunio.
4.26
Jejunium autumnale juxta statuta sanctorum Patrum Leonis, Gelasii et reliquorum, in septimo mense debemus celebrare; quod tamen nec institutio officiorum nec suppositio vacantis Dominicae, nec statuta sanctorum Patrum, alicui septimanae tam specialiter ut reliqua jejunia videntur assignasse. Est autem ecclesiastica consuetudo ut in tertio Sabbato Septembris jejunetur, quae utique consuetudo et nobis debet sufficere, praesertim cum apostolicis institutis nusquam videatur contraire.
4.27
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XXVII.-- De hiemali jejunio.
4.27
Jejunium hiemale, juxta traditionem sanctae Romanae Ecclesiae, semper in tertia hebdomada de Adventu Domini debet celebrari, sicut et sancti Patres instituerunt; qui ejusdem jejunii officia eidem hebdomadae indiderunt, et sequentem Dominicam vacantem vocaverunt, nec ad hoc ullo speciali statuto indigemus, in quo sanctorum vestigia non excedimus.
4.28
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XXVIII.-- De officiis eorumdem jejuniorum.
4.28
De annua transmutatione officiorum in vernali jejunio, unde hactenus multum frustra laboravimus, non necesse est ut deinceps laboremus, cum juxta antiquam institutionem omnia hujus jejunii officia suo loco et ordine, sicut instituta sunt, observare debeamus. In aestivo autem jejunio illum ordinem officiorum competenter annuatim observamus, quem et majores nostri in eodem jejunio tenuerunt, cum illud infra Pentecosten aliquando observarent, videlicet ut in quarta et sexta feria cantetur et legatur quod in eadem hebdomada eisdem feriis ascriptum reperitur. In Sabbato autem cum officio quod ibi habetur, hae lectiones legantur: Lectio: Diligite justitiam, Audi Jacob, Exsultate, Effundam; ad missam, Justificati; quae utique omnes festivitati Spiritus sancti optime conveniunt. Evangelium Egressus Jesus, sicut etiam in antiquis Breviariis ordinatum reperimus. Et hoc utique observandum est ne in quarta feria vel sabbato quadragesimalia offertoria, id est Meditabar, Domine Deus salutis, dicamus, sed in honorem Spiritus sancti, Alleluia tum offertorium, Emitte spiritum, pro utroque cantemus. Nec Gradualia, sed, Alleluia praedictis lectionibus subjungere debemus: Spiritus Domini, Paraclitus, Emitte. Veni Sancte Spiritus. In autumnali autem jejunio omnia, ut instituta sunt, observamus. In quarta feria antiphona Exsultate; graduale, Quis sicut; graduale, Tribulationes; offertorium, Meditabar; communio, Comedite: cum lectionibus, Ecce dies veniunt, Congregatus est; evangelium, Respondens unus. In sexta feria antiphona: Laetetur cor; graduale, Convertere; offertorium, Benedic; communio, Aufer a me; lectio: Convertere; evangelium, Rogabat Jesum. Quae omnia adinvicem magnam habent concordiam. In Sabbato antiphona: Venite, adoremus; offertorium: Domine Deus salutis; communio: Mense septimo; lectiones: Decimo die, Quinto decimo, Domine Deus noster, Factum est; evangelium: Arborem fici; gradualia vero eadem quae et in jejunio vernali. Quae etsi apud diversos diverse assumuntur, in quamplurimis tamen libris ita reperiuntur: Protector, Propitius, Dirigatur, Salvum fac populum, quae et in autumnali jejunio ut in vernali ordinantur, nisi quod in autumnali graduale Protector, post graduale Propitius canitur. Et hoc utique concordia officiorum exigere videtur. Nam in vernali prima lectio Respice, Domine, de sanctuario, et benedic populo tuo, optime congruit graduali Protector noster, a quo et subsequens oratio initiatur Protector. Secundae autem lectioni graduale Propitius non incongrue adaptatur. Nam quod in lectione de corporali liberatione populo Israel promittitur, hoc sancta Ecclesia in graduali spiritualiter nobis adimpleri supplicat, ne gentes daemonum nobis praevaleant, sicut nec gentes paganorum illis praevaluerunt. In autumnali autem graduale Propitius praeponitur, quia et hoc magis primae lectioni convenit, quae nobis diem propitiationis, et ut Deus nobis propitietur, praescribit. Secundae vero lectioni graduale Protector magis competit, qua filios Israel septem diebus sub protectione umbraculorum annuatim solemnizare praecepit. Tertium autem graduale Dirigatur tertiae lectioni in utroque jejunio optime congruit, quia et in vernali Jonathas, et in Septembri Michaeas orationes suas ad Dominum pro populo Dei dirigunt. Similiter quartum graduale quartae lectioni competit utique. Nam in vernali pro salute populi postulatur quae in autumnali promittitur populo, si tamen a veritate non discesserit. Satis ergo congruum videtur ut et nos eorum librorum traditionem sequamur, qui eadem gradualia vernali et autumnali jejunio pariter ascribunt. Nam cum lectionibus utriusque jejunii magnam habent concordiam, ut praelibavimus, quam potissimum in dispositione officiorum nos attendere sancti Patres docuerunt. In hiemali jejunio, quod in proximo Sabbato ante vigiliam Nativitatis Dominicae semper est observandum, nihil in officiis variatur. Et notandum omnes apostolicos, a beato Petro usque ad Simplicium papam, ordinationes tantum in jejunio Decembris celebrasse, ut in Romano Pontificiali legitur. Unde et istud jejunium non immerito plenius quam reliqua suum habet officium. Nam reliqua aliunde nunc ex toto, nunc ex magna parte per suas ferias inofficiantur. In omni jejunio Quatuor Temporum, nisi infra Pentecosten, genua flectimus. In quarta quidem feria ad priorem tantum orationem sine salutatione prolatam. Nam secunda sine genuflexione cum salutatione profertur. Oratio autem in sexta feria cum salutatione et genuflexione recitatur. In Sabbato autem omnes orationes genuflexio sine salutatione praecedit, praeter illam de camino quae salutationem sine genuflexione exigit. Ad illam nempe genua flectere praetermittimus, more trium puerorum, qui statuam adorare noluerunt cum gentilibus. Ordo etiam praecipit ut infra hymnum eorumdem puerorum non sedeamus, ne, illis in camino laborantibus, nos inertiae sessionis dediti esse videamur. Hoc autem Sabbatum quamvis sex lectiones tantum habeat, dicitur tamen XII lectionum, eo quod antiquitus eaedem lectiones bis legebantur, Graece videlicet et Latine. Sciendum autem S. Callistum papam et martyrem hujusmodi jejunia quater in anno celebrari constituisse, quae prius ter tantum in anno celebrata sunt. Sicut idem apostolicus ad Benedictum episcopum scribens( epistola decretali prima) testatur.
4.29
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XXIX.-- De vacantibus Dominicis.
4.29
Quatuor Dominicae quae hujusmodi jejunia proxime subsequuntur, in libro Sacramentorum vacantes praetitulantur, eo quod propriis careant officiis. Unde et ex praecedentibus quartis feriis jejuniorum Romano more inofficiantur, ut illae duae quae vernale jejunium subsequuntur et hiemale. Illa autem post aestivale jejunium non cum quarta feria, sed multo convenientius cum officio Pentecostes suppletur, eo quod sit octava ejus. Post jejunium etiam autumnale, quidam ex quarta feria Dominicam sequentem inofficiant, ut paucitati Dominicalium officiorum in aestate hoc supplemento subveniant. Sed Romani hujusmodi penuriam repetitione Dominicalium officiorum supplent. Unde et praedictam compilationem[ completionem] ex quarta feria, quasi non necessariam, ibi praetermittere solent. Hae autem Dominicae antiquitus ab officio vacabant, quia celebratio ordinationum, juxta decreta sanctorum Patrum, tam sero fiebat in Sabbato, ut potius Dominicae quam Sabbato ascriberetur. Nam beatissimus Leo papa primus usque in mane Dominicae diei ordinationes rite celebrari posse testatus est, continuato tamen Sabbati jejunio: imo ipsas leviticas ordinationes et sacerdotales nunquam nisi in Dominica jussit celebrari, Dioscoro scribens episcopo:« Consecrandis, inquit, nunquam benedictio detur, nisi in Dominica quae a Sabbati vespera initiatur.» Item beatus Gelasius papa, successor ejus, omnibus episcopis scribens, decrevit ut in Sabbatis Quatuor Temporum ordinationes circa vesperam celebrarentur. Unde et Romanus Ordo in Quadragesima in Sabbato ordinationum orationem super populum interdicit, ad quam antiqui non solum capita, sed et genua flectetant, quod Nicaeni canones in Dominica fieri penitus vetant. Sanctus quoque Gregorius dies ordinationum suis homiliis insignivit ut Dominicas. Videlicet haec duo evangelia: Anno quinto decimo et Arborem fici exponens ad populum. Item sanctus Leo papa illud evangelium: Assumpsit Jesus, de jejunio vernali exposuit, quasi Dominicae diei satisfaciens, infra quam ipse semper ordinationes fieri constituit.
4.30
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XXX.-- De Adventu Domini.
4.30
Ab Adventu Domini usque ad Nativitatem ejus, Te Deum laudamus, Gloria in excelsis Deo, Ite missa est, dimittimus, quia major gloria Novi Testamenti quam Veteris, cujus typum infra Adventum Domini observamus. Aliquando[ aliquanto] etiam festivius Natale Domini suscipimus, si hujusmodi glorificationes aliquandiu suppressas quasi de novo illa die incipimus. Quidam infra Adventum Domini casulis pro dalmaticis utuntur. Quidam solito more vestiuntur, eo quod missam ad tertiam et Alleluia, sicut et tota aestate dicunt. In nativitate tamen apostolorum sive dedicatione ecclesiae praedictas glorificationes non omittimus. Hinc usque post octavam Pentecostes solitam mentionem sanctae crucis ad vesperam sive ad matutinas, et in feria sexta, et de sancta Trinitate Dominicis diebus reticere solemus. Nam quod quidam illo brevissimo spatio quod Purificationem sanctae Mariae et Septuagesimam aliquando disjungit, mentionem sanctae crucis resumunt, non adeo congruum videtur, cum illo tempore de infantia Christi potius quam passione cantetur atque legatur.
4.31
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XXXI.-- De evangelio: Cum appropinquaret.
4.31
In Dominica prima de Adventu Domini quidam legunt evangelium: Erunt signa, eo quod sanctus Gregorius in libro Homiliarum illud in primis posuerit. Sed parum attendunt quia idem apostolicus in eodem libro hujusmodi ordinem non attendit, in quo plura evangelia penitus non tetigit: insuper et quae exposuit, multoties posteriora prioribus anteponere consuevit. Alii initium Marci evangelistae legunt, sed quia inusitatum est, pauci assentiuntur. Nos autem ex antiqua traditione Cum appropinquaret legimus, non utique sedi apostolicae, si aliter jusserit,[ f. add. contraria] praedicantes, sed interim auctoritatem sanctorum Patrum sectantes. Nam ei sanctus Hieronymus in libro Comitis ita ordinavit, cujus libri ordinem et sanctus Gregorius diligentissime observavit, sive dum lectionibus et evangelicis missales orationes in Sacramentario adaptaret, sive dum antiphonas ex eisdem evangeliis quam plurimis diebus in Antiphonario articularet. Ipsum quoque evangelium: Cum appropinquaret, etsi de itinere Domini ad passionem agere historialiter videatur, non tamen istius adventus omnino obliviscitur, cum pueri Hebraeorum in laudem ejus illud Psalmistae in altum proclament: Benedictus qui venit in nomine Domini. Quod auctor Antiphonarii de hoc adventu procul dubio intellexit, cum inde responsorium in historiam Dominicae nativitatis composuerit[ composuit].
4.32
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XXXII.-- De historia: Clama.
4.32
Quidam historiam: Clama, a quarta feria hiemalis jejunii omni anno incipiunt, etiamsi adhuc duodecim dies usque ad Nativitatem Domini remaneant. Aestimant enim hanc historiam pro eodem jejunio esse institutam, sed falluntur. Si enim Romana auctoritas illam ad hoc institueret, ante Dominicam vacantem, id est Canite tuba, hanc quoque sicut diurnalia ejusdem jejunii officia collocaret. Nam hoc in omnibus hujusmodi jejuniis observatur, ut officia eorum semper Dominicam vacantem praecedant, quae etiam post ista semper observatur, juxta statuta sanctorum Patrum, aut penitus praetermittitur. Nec utique aliqua Dominica vacans proprie dicitur, nisi quae hujusmodi jejunii officia indivise sequitur, a quibus et ipsa inofficiatur, si necesse fuerit, ut observetur. Praeterea si eadem historia pro jejunio instituta esset, superfluo secundam, tertiam, quartam, quintam feriam eodem modo ut sextam, inofficiatas haberet, cum tamen nihil ad illas praedictum jejunium pertineat. Patet ergo hanc historiam non pro jejunio, sed potius ad hoc esse institutam, ut proxima hebdomada ante Nativitatem Domini, sicut et ante Pascha, tanto plus in officiis habeat[ habeatur], quanto vicinior Dominicae solemnitati existat. Nam et Antiphonarius hoc innuere videtur, qui historiam: Canite tuba, proximam Dominicam ante Nativitatem vocat, et hanc, id est Clama, infra hebdomadam ejusdem Dominicae canendam subsequenter innuit[ insinuat], singulis feriis singulas matutinales laudes attribuens. Sunt autem ita descriptae ut eo anno observentur, cum Nativitas Domini in Dominicam, et vigilia in Sabbatum occurrit, quod et antiphona: Nolite timere, in quarta feria praecedenti descripta, et antiphona: Exspectetur, de cantico Sabbati vigiliae ascripta, demonstrant. Unde et ipsum Sabbatum speciali matutinali laude insigniri non necesse habuit. Nam omni anno aut ejusdem vigiliae officium obtinebit, aut alterius feriae quam eadem vigilia eo anno occupaverit; illo non negligenter observato, ut Sabbatum semper de vigilia ferialem psalmum et canticum antiphona possideat.
4.33
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XXXIII. De septem diebus ante Natale Domini.
4.33
Sciendum itaque est quod praedicta officia non sunt jejunii, sed Dominicae, et quinque feriarum ac vigiliae, unde et annuatim eadem officia ab octava die quae Nativitatem Domini praecedit, congrue incipimus, ut totam illam septimanam statutis officiis celebrem habeamus, nec tamen aliquem diem praeter sanctorum institutionem huic celebritati ex nostra parte applicemus. Et hoc quoque non otiose notandum, quia hujus septimanae officia, etsi specialiter pro jejunio, ut probatum est, non sint instituta, nunquam tamen illud omnino relinquunt, nisi eo anno, dum Nativitas canonica occurrit. Tunc enim vigilia in Sabbato evenit, et hoc jejunium extra hanc septimanam in praecedenti Sabbato celebrari compellit. Nam officium vigiliae et jejunii simul una die competenter nequeunt observari. In omnibus autem aliis annis idem jejunium aut ex integro aut ex aliqua parte praedictae septimanae includitur, et per legitimas ejus ferias celebratur. Unde et antiphonae de evangeliis hujus jejunii, quamvis cum ipso multoties anticipentur, merito tamen in quarta et sexta feria et Sabbato ejusdem septimanae describuntur, quia easdem ferias idem jejunium adeo frequentat, ut vix uno anno illas ex integro derelinquat. Hoc quoque providendum quod vigilia cum in Dominica evenerit, sex sibi responsoria de Dominicali historia cum Dominicalibus psalmis assumat: tria vero ultima et matutinales laudes cum ferialibus psalmis Sabbato concedat. Ad missam omnia de vigilia, sed festive cum Alleluia, Veni Domine.
4.34
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XXXIV.-- De Natali Domini.--Cur in missa prima non Ite missa est, sed Benedicamus Domino, decantetur.
4.34
In Natali Domini finito nono responsorio, evangelium: Liber generationis legitur. Deinde: Te Deum laudamus cum pulsatione signorum dicitur: sicque finitis nocturnalibus vigiliis, missa: Dominus dixit, ante matutinales laudes cum Benedicamus Domino, non cum: Ite missa est completur, ne populo quasi licentiam abeundi infra matutinales laudes dedisse videamur, quas statim post missam, iterum concrepantibus signis, incipere solemus.
4.35
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XXXV.-- De secunda vespera sancti Stephani.
4.35
Omnes authentici antiphonarii secundam vesperam sancto Stephano concedunt ex integro, unde et reliquis festivitatibus per annum hoc exemplo secundam vesperam ex toto concedimus, etiamsi major festivitas subsequatur. Non enim congruum est ut psalmos vespertinales tantummodo praecedenti festo, reliqua vero subsequenti, tribuamus. Nam sancti Patres nullum nobis inde exemplum reliquerunt, qui potissimum nos concordiam officiorum singulari diligentia servare docuerunt. Summa tamen festivitas, si quando minorem subsequitur, secundam vesperam prioris festi ex toto sibi non incongrue vindicabit, ut octava Domini secundam vesperam sancti Silvestri. Vesperam quidem de quolibet festo uniformiter perficimus, deinde alterius festi, si necesse fuerit, post: Benedicamus Domino, memoriam facimus, ut de sancto Stephano et de sancto Joanne observamus.
4.36
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XXXVI.-- De Innocentibus.
4.36
In Nativitate Innocentium Gloria in excelsis et Alleluia secundum ordinem reticemus. Item: Te Deum laudamus, et: Ite missa est, quae cum Gloria in excelsis Romano more solent admitti vel praetermitti. Haec, inquam, omnia omittuntur, nisi Dominica fuerit. Gloria Patri vero nunquam dimittimus, nisi de Passione Domini. Merito autem passio sanctorum Innocentium minus festive quam aliorum sanctorum celebratur, quia licet martyrio coronati, nondum tamen ad gloriam, sed ad infernalem poenam discesserunt. Nam ante descensum Christi ad inferos, nullus sanctorum ad illam gloriam pervenit ad quam Christus antiquos sanctos perduxit et deinceps suos sequaces perducere non desinit. Sed quia ipsi in resurrectione Dominica cum reliquis sanctis liberari et conglorificari meruerunt, convenientissime et ipsi juxta ordinem solitam gloriam in officiis cum reliquis sanctis obtinebunt, si natalis eorum usque ad diem resurrectionis, id est Dominicam, pervenerit. Octavam quoque eorum eodem modo ut Aliorum sanctorum celebramus, quia jam transacta die resurrectionis, non dubitamus eos gloriari cum aliis sanctis.
4.37
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XXXVII.-- De officio, Dum medium silentium.
4.37
Si Nativitas Domini vel aliqua subsequentium solemnitatum in Dominica evenerit, officium: Dum medium silentium post natalem Innocentium ad privatos dies congrue servatur, sicut et in aliis Dominicis agimus, si aliquando celebrius in iis festum habuerimus: unde etiam idem officium Romano more repetitur si quando ab octava Domini usque ad Epiphaniam Dominica evenerit. Omnis enim Dominica a Nativitate Domini usque ad Epiphaniam, ex antiqua traditione illud obtinebit, quae tamen celebriori festo occupata non fuerit: nam cum hoc officium de Nativitate Domini agat, convenientissime illis Dominicis adaptatur quae et reliqua officia de eadem solemnitate solent obtinere. Non enim illi sunt audiendi qui hoc officium, eo quod de Nativitate agat, nunquam post octavam Domini dicendum existimant, cum tamen ipsi vigiliam Epiphaniae de Nativitate Domini ex integro inofficiare soleant et debeant. Ipsi quoque si Dominica in octava sancti Stephani vel aliorum evenerit, Dominicam de octava inofficiant, dum tamen ecclesiastica solemnitas non pro octava S. Stephani, sed pro octava Domini agatur. Hoc autem sancti Patres in dispositione officiorum summopere procuraverunt ut officium semper instanti celebritati concordaret, ne clerus aliud quam populus in ecclesiasticis celebritatibus observaret. Praeterea omnes Dominicae solemnitates sibi invicem affines hoc habent privilegium ut observatio earum adinvicem continuetur, ut, Resurrectionis usque ad Ascensionem, et Ascensionis usque ad Pentecosten commemoramus, et omnes Dominicas iis solemnitatibus interpositas de eisdem inofficiamus. Sic quoque et Nativitatis Dominicae usque ad Epiphaniam memoriam agimus, nisi in quantum festis sanctorum vel octavis eorum satisfacere cogimur. Eodem quoque modo infra hunc terminum occurrentes Dominicae officium de Nativitate possidebunt.
4.38
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XXXVIII.-- De eodem officio in alia Dominica repetendo.
4.38
Quamvis autem duae Dominicae multoties eveniant eo tempore, nunquam tamen ambas Dominicali officio occupari festa sanctorum permittent, nisi eo tantum anno, dum vigilia Epiphaniae in Dominica evenerit. Unde et sanctus Gregorius satis competenter unum Dominicale officium eo tempore ordinavit, eo quod et ibi una tantum Dominica omni pene anno occurrat quae hujusmodi officio indigeat. Nec hoc utique sanctus Gregorius vel post Epiphaniam, vel post Pentecosten servare curavit, ut tot officia semper haberemus quot Dominicae possent evenire. Nam optime praevidit hujusmodi inaequalitatem repetitione officiorum facile emendari posse. Unde et nos, cum vigilia Epiphaniae in Dominica occurrit, prioris Dominicae officium pleniter repetimus. Sic et in Dominicis post Epiphaniam et post Pentecosten, quoties necesse fuerit, juxta Romanam consuetudinem facere debemus. Sicut enim historias Dominicarum in quantum tempori sufficit, repetimus, nihilominus et officia earum repetere possumus. Nam et Dominicale officium alii Dominicae, quae ejusdem observantiae est, non competentius[ incompetentius] adhibebitur quam singulis privatis diebus qui Dominicarum officia dum recipiunt ex festivis ferialia efficiunt: hoc tamen non tam ex ecclesiastici conventus necessitate, quam ex propria devotione usquequaque usitamus. Non ergo magis incongruum videatur, si idem officium in alia Dominica, ut ecclesiastico conventui satisfiat, repetatur.
4.39
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XXXIX.-- De octava Domini.
4.39
In octava Domini, juxta Romanam auctoritatem, non officium: Puer natus est, sed: Vultum tuum, ut in Graduali libro habetur, cum Alleluia, Post partum virgo, cantamus, et orationem Gregorianam: Deus qui salutis aeternae, non illam: Deus qui nos Nativit., dicimus. Et notandum hujus octavae officium evidentissime de sancta Maria agere. Unde et Romani ea die ad Sanctam Mariam stationem faciunt, nec immerito; nuper enim, cum Nativitatem Domini celebraremus, nullum tam speciale officium Matri ejus attribuere potuimus. Unde non incongrue illam specialius in octava Domini veneramur, ne solemnitate Filii sui expers esse videatur, quam tamen in eadem solemnitate post Dominum maxime honorandam esse non dubitamus. Matutinales quoque laudes hujus octavae de sanctae Maria agunt expressissime. Unde et illa responsoria de Nativitate Domini, quae de sancta Maria commemorant, huic diei congrue attitulantur, ne a Gregoriano ejusdem diei officio discrepemus in aliquo. Apte autem omnia in hunc modum ordinari possunt. Ad vesperam antiph.: Tecum principium, cum reliquis. Responsorium: Congratulamini. Hymnus: A solis. In evangelio antiph.: Magnum haereditatis. Invitatorium: Christus natus est. Antiph.: Dominus dixit. Antiph.: In sole. Antiph.: Elevamivi. Resp.: Descendit. Respons.: O magnum. Responsorium: Sancta et immaculata. Antiph.: Speciosus. Antiph.: Rex omnis. Antiphona: Suscepimus. Responsorium.: Beata et veneranda. Responsorium: Congratulamini. Responsorium: Continet in gremio. Antiph.: Homo natus. Antiph.: Exsultabunt. Antiph.: Notum fecit. Responsorium: Confirmatum est. Responsorium: Nesciens mater. Responsorium: Verbum caro. Matutinales laudes: O admirabile, per ordinem. Eaedem antiphonae in secunda vespera super psalmos de Nativitate Domini leguntur. In evangelio antiphona: Qui de terra est. In Dominica autem post Nativitatem Domini ita ordinabitur. Invitatorium: Christus natus est. Psalmi Dominicales, cum tribus antiphonis de Nativitate Domini. Responsorium: Descendit. Responsorium: Quem vidistis. Respons.: O magnum. In II noct. Responsorium: Continet in gremio. Responsorium: Confirmatum est. Responsorium: Hic qui advenit. In tertio nocturno responsorium: Ecce Agnus Dei. Respons.: Benedictus. Respons.: O regem. Matutinales laudes: Quem vidistis. In evangelio: Dum medium. Notandum autem in octava Domini nocturnalem cantum de sancta Maria multum agere, quia et diurnale officium in honorem ejus videtur institutum. In Dominicali autem nocte non tam de sancta Maria quam de Nativitate Domini agimus, quia et in diurnali officio specialiter de Nativitate Domini commemoramus. Est autem traditio sanctorum Patrum ut in hujusmodi festivitatibus officio missae reliqua concordent officia.
4.40
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XL.-- De Epiphania.
4.40
Si vigilia Epiphaniae in Dominicam evenerit, in nocte, ut praedictum est, canimus. In die quoque officium; Dum medium ut in priori Dominica pleniter observamus. Si autem in alia die occurrit, idem quidem officium, sed cum lectione: Scimus, et evangelio: Defuncto Herode, unde et communio: Tolle puerum sumpta est, cantamus: quia hoc officium ante usum hujus vigiliae ibi cantabatur, utpote Dominica ejusdem hebdomadae, sicut et: Vocem jucunditatis canitur in vigilia Ascensionis, et assumitur communio de ejusdem diei evangelio. In Epiphania ad nocturnas, juxta Romanum Ordinem, invitatorium reticemus: ut a dolosa invitatione Herodis discrepemus: ab antiphona: Afferte ea nocte incipitur. Antiphona: Fluminis cum psalmo in tertiam nocturnam differtur, quia major laudatio quam Alleluia sonat, sub gratia est, cujus typum tertia nocturna gerit, quam ante legem vel sub lege, quod praecedentes nocturnae significant. Unde et omnes historiae quae sibi Alleluia vindicant, plus Alleluia in tertia nocturna frequentant. Si Epiphania in Dominicam evenerit, nihil in ea die de officio Dominicae tangimus. Quod tamen infra octavam ejus ideo observare solemus, ut lectiones et evangelia ferialia quae de Baptismo Domini sonant, eo tempore recitentur, cum et festum de Baptismo Domini agitur.
4.41
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XLI.-- De Dominicis post Epiphaniam.
4.41
Si autem per interjacentes dies ab Epiphania usque in octavam ejus Dominica evenerit, necessario eo die ecclesiastico conventui cum Dominicali officio satisfacimus, quem non pro Epiphania, sed pro Dominica convenisse scimus. Dominicales quoque psalmi cum cantu de Epiphania sunt recitandi. Sic enim omnem Dominicam Dominicis solemnitatibus interpositam, nec tamen celebriori officio occupatam, de eisdem inofficiare solemus. Privatos quoque dies solemnitatibus intervenientes ita observamus, ut invitatorium et unam antiphonam super ferialem nocturnam, item vers., responsorium, et matutinales laudes et caetera de festo dicamus. Juxta Romanum enim Ordinem ferialem nocturnam nunquam dimittimus, cum tria tantum responsoria dicimus, nisi in hebdomada Paschae et Pentecostes. Primae ergo Dominicae officium infra hanc octavam omni anno rite observatur, etiamsi propter pluriralitatem hebdomadarum usque ad Septuagesimam, repetendum videatur, sicut et alia duo officia: Omnis terra, Adorate, cum multoties sex occurrant hebdomadae his officiis inofficiandae. Cum autem una tantum Dominica inter Epiphaniam et Septuagesimam accidit, duo officia, nullo ecclesiastico conventu fieri hoc exigente, in unam hebdomadam conjungere debebit, quicunque nullum eo anno ex statutis officiis pretermittere voluerit. Non ergo minus competenter idem officium aliquando in alia Dominica repetimus, cum nullum celebrius officium habuerimus unde ecclesiastico conventui rite satisfacere valeamus. Ipsi quoque privati dies Romano more officium prioris Dominicae recipiunt, si non aliunde competenter inofficiari possunt, tamen et aquae benedictae aspersionem, juxta decretum sancti Alexandri papae, et: Credo in unum, non dimittimus.
4.42
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XLII.-- De duobus festis in unum diem concurrentibus.
4.42
Cnm duae festivitates novem lectionum in unum diem concurrunt, quarum utraque plenum per se exigit officium, celebriorem ex integro observamus, alterius vero postea tantum memoriam agimus. Si autem utraque pleniter observanda videtur, aut in ipsa die ambabus singula officia persolvantur, juxta quod et sanctus Gregorius in Sacramentario et in Graduali libro aliquoties uni diei bina ascripsit[ ascribit] officia, aut una earum in sequentem diem differatur, sicut sanctus Gregorius papa festum sancti Pauli post festum sancti Petri voluit observare. Nam illam usurpationem quae ex duobus officiis in una die observandis, unum incomposite compingit, sanctorum Patrum auctoritas non admittit( quae semper nos in officiis concordiam custodire praemonuit), videlicet ut unam nocturnam de uno festo, reliquas de alio observemus. Eo enim pacto si utrique festo satisfacere niteremur, neutrum debita officiorum reverentia celebrasse convinceremur. Ut autem duorum festorum officia in uno die separatim compleantur, vel unum eorum in alium diem differatur: non tam generali totius Ecclesiae observationi, quam privatae religiosorum vacationi adjacere videtur, qui nullum de statis officiis praetermittere volunt.
4.43
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XLIII.-- De martyribus Romanis pontificibus.
4.43
Gregorius, hujus nominis papa septimus apostolicae sedi praesidens, constituit ut sanctorum omnium Romanorum pontificum et martyrum festivitates solemniter ubique cum pleno officio celebrentur. Nam cum quaelibet ecclesia sui patroni, etiamsi confessor fuerit, festum solemniter observet, quanto magis eorum qui totius Ecclesiae non tam patroni quam Patres exstiterunt, quam etiam usque ad martyrium verbis et exemplis instituere non destiterunt? Nota autem sanctum Gregorium papam primum in Graduali libro de his martyribus sicut de confessoribus pontificialia instituisse officia, ut de sancto Marcello, antiph.: Statuit, et de S. Felice antiph.: Sacerdotes, et hoc utique satis congrue propter excellentiam dignitatis apostolicae. Hoc etiam attendendo majores nostri de eisdem sanctis confessorum officia ad cursum diei et noctis leguntur observasse, quae et pontificis dignitatem eodem modo insinuant, nec tamen in aliquo eorum martyrio praejudicant. Idem et de sancto Apollinare observandum esse Gradualis liber demonstrat. Et de iis quidem sanctis hymnus, invitatorium, versus: Gloria et honore, Posuisti, Domine, Magna est gloria ejus, cantantur, ut de martyribus; reliqua vero per ordinem et de confessoribus. Quidam autem moderni, minus concordiam officiorum attendentes, de illis omnem cantum ut de martyribus observant, praeter ad Missam; asserentes congruum esse ut, nocte de martyrio eorum, ad missam autem, de sacerdotali eorum dignitate agatur. Sed convenientior videtur superiorum observatio. Nam missa in quolibet festo reliqua solet informare officia.
4.44
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XLIV.-- De octavis sanctorum.
4.44
Juxta Romanam auctoritatem nullorum sanctorum octavas observare debemus, nisi unde certam aliquam traditionem a sanctis Patribus hahemus. Eorum quoque quorum octavas celebramus, nullam quotidianam mentionem per interjacentes dies agimus, quia nullam auctoritatem inde habemus, exceptis de S. Maria et de S. Petro, quorum memoriam et alio tempore non cessamus frequentare. In festo cujuslibet sancti trium responsoriorum, nocturnam[ nocturnas] non dimittimus; sancto tamen invitatorium, responsorium et matutinales laudes, et alia usque ad finem missae concedimus; reliqua de ferialibus. Nam juxta Romanam consuetudinem nullius sancti trium responsoriorum mentionem facimus post missam, sive illa canatur ad tertiam, sive ad sextam. Imo cum ipsa missa mentionem sancti finimus. In festo autem novem lectionum omnia usque ad secundam vesperam de festo agimus.
4.45
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XLV.-- De priori vespera Dominicali.
4.45
Post octavam Epiphaniae, sive privata dies sit, sive Dominica, leguntur Epistolae Pauli usque ad Septuagesimam. Prior vespera cujuslibet Dominicae crastinam exigit orationem, quia capitulum ante Magnificat sequenti ascribitur Dominicae, sicut in dominica de Adventu Domini, et Quadragesimae, sive passionis Dominicae comprobatur, quod et in aliis solemnitatibus pene usquequaque frequentatur. Hoc utique et responsoria et antiphonae indicant, quae de crastina historia ad priorem vesperam solent anticipari. Aliquando tamen ultima antiphona de evangelio prioris Dominicae ad vesperam praedictam reservatur, ut in Dominicis post Epiphaniam et Pascha, quae tamen adeo concordant, ut antiphona praecedentis Dominicae orationi subsequentis optime conveniat.
4.46
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XLVI.-- De aqua aspersionis, Gloria in excelsis, Ite missa est, et Credo.
4.46
Alexander papa, a beato Petro quintus, constituit ut sal et aqua benedicerentur ad conspergendum populum, et habitacula eorum; quod et nos in omni Dominica juxta canones sequimur. Symmachus papa, in ordine quinquagesimus constituit ut in Dominicis diebus et natalitiis martyrum hymnus Gloria in excelsis dicatur, quod et nos observamus in omni Dominica et in festis novem lectionum, excepto infra Adventum Domini, et a Septuagesima usque in Pascha: in iis tamen diebus natalia apostolorum et festa sanctae Mariae juxta Romanam consuetudinem Gloria in excelsis recipiunt. Semper autem cum Gloria in excelsis etiam Te Deum et Ite missa est recitamus, nisi de Nativitate Domini in nocte et in Coena Domini, et in vigilia Paschae et Pentecostes. Congrue autem et in festivis diebus Ite missa est dicitur, quia tunc generalis conventus celebrari solet, qui per hujusmodi denuntiationem licentiam discedendi accipere solet. Ad quotidiana autem missarum solemnia non generaliter ab omnibus, sed a religiosis convenitur, qui plus spiritualibus negotiis quam saecularibus invigilant, qui et reliqua, dum licet, officia quotidie frequentant. Ergo convenienter illis post missam, ut non statim discedant, sed ut Dominum benedicant, denuntiatur. Huic assertioni et ecclesiastica consuetudo videtur astipulari, quia cum Ite missa est dicimus, ad populum vertimur, quem discedere jubemus; cum autem Benedicamus Domino dicimus, non ad populum, sed ad altare, id est ad Dominum, vertimur, nosque ipsos non ad discedendum, sed ad benedicendum Domino adhortamur. Sciendum tamen quod Ite missa est infra Adventum Domini et Septuagesimam non recitetur; non quasi eo tempore nullus fiat conventus qui sit dimittendus, sed potius pro tristitia temporis insinuanda. Sic et Gloria in excelsis dimittitur. Credo in unum, juxta canones, in omni Dominica et in omnibus Dominicis solemnitatibus, item in festis sanctae Mariae et apostolorum, et sanctae crucis, et Omnium Sanctorum, et dedicationis, debet cantari, nec immerito; nam et de iis singulis in eodem symbolo aliqua reperitur commemoratio. Hoc quoque notandum quod cum Gloria in excelsis semper dalmaticae et subdiaconalia resumuntur.
4.47
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XLVII.-- De Septuagesima.
4.47
In Septuagesima Heptateuchum incipiunt. Unde et Alexander papa secundus constituit ut responsoria de eadem historia in eadem Dominica incipiantur, quae et in sequenti Dominica repetantur. Alleluia etiam in Sabbato ad vesperam jussit dimitti ante Septuagesimam. Ab hinc usque in Coenam Domini, Te Deum, Gloria in excelsis, Ite missa est. Item dalmaticae et subdiaconalia antiquo more dimittuntur. In bissextili anno nativitatem sancti Matthiae apostoli colimus in illa die quae vigiliam ejus proxime sequitur, non in alia, quae propter bissextum eo anno in eodem Kalendario iteratur.
4.48
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XLVIII.-- De festis infra Septuagesimam vel Quinquagesimam occurrentibus.
4.48
Si Purificatio sanctae Mariae infra Septuagesimam evenerit, nihil in ea juxta Romanam consuetudinem praeter Alleluia de solita glorificatione mutamus. Sergius papa, a beato Petro octogesimus sextus, constituit ut diebus Annuntiationis Domini, et Dormitionis et Nativitatis sanctae Mariae, et sancti Simeonis, quod Graeci ὑπαντή vocant, Litania exeat a Sancto Adriano, et ad Sanctam Mariam populus occurrat. Ὕπαντή autem nuncupatur obviatio, quia venerabiles personae Simeon et Anna eo die obviarunt Domino, dum praesentaretur in templo. Item Cathedram sancti Petri etiam infra Septuagesimam et Annuntiationem S. Mariae infra Quadragesimam solemnissime cum dalmaticis et Gloria in excelsis Romano more celebramus. Sciendum autem quod Laodicense concilium, cap. 51, constituit ut natalitia martyrum in Quadragesima non celebrentur, sed eorum commemoratio fiat in diebus Sabbatorum, vel Dominicorum. Quod hic soli martyres nominantur, hoc ideo quia nondum apud antiquos memoria confessorum adeo celebris fuit. Sancti quoque Patres in Toletano concilio de Annuntiatione S. Mariae constituerunt ut de Quadragesima in 15 Kalendas Januarii transferretur, ubi annuatim solemniter et convenienter ante Natale Domini posset celebrari; ut puta cum omnia illius temporis officia de eadem resonent Annuntiatione, ut in Ambrosiana observatur ecclesia. Sed nos, magis sanctae Romanae Ecclesiae morem gerentes, infra Quadragesimam illam celebramus, sicut et aliorum quorumdam sanctorum. Synodaliter autem legitur statutum ut eadem Annuntiatio, si in triduo ante Pascha occurrat, in Sabbato ante Palmas anticipetur; qui dies et proprio officio caret, et per totum annum venerationi S. Mariae solet obsecundare; quae anticipatio et omni necessaria videretur anno, dum eadem festivitas idem Sabbatum subsequitur, eo quod duae subsequentes septimanae propriis officiis in tantum sunt occupatae, ut tantae solemnitati digne nequeant deservire. Sed nos nihil in hac editione temere canonizatum deprehendimus. Cum autem festivitates novem lectionum in Quadragesima agimus, omnia de festo, die ac nocte, et missam de ipso ad tertiam festive dicimus. De Quadragesima vero post Benedicamus antiphonam ferialem cum precibus et oratione, et hoc ad matutinum et vesperum tantum, missam quoque de Quadragesima ad Nonam cum genuflexione.
4.49
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. XLIX.-- De Capite Jejunii.
4.49
In Capite Jejunii missam dicimus ad Nonam, et omnia facimus ut in Quadragesima. Cum enim illi quatuor dies pro complemento Quadragesimalis jejunii recipiantur, necessario Quadragesimalem observantiam obtinebunt, videlicet ut tandem[ non nisi] post vesperam jejunium solvatur, sicut in canonibus praecipitur, quod tamen alio tempore statim post Nonam solvitur, cum et missa ad Sextam celebratur. In hoc enim Quadragesimale jejunium ab aliis differt diebus, quod in aliis post Nonam, in hoc autem post vesperam reficere debemus. Nec juxta canones Quadragesimaliter jejunare censemur, si ante vesperam reficimur. Ergo et in his quatuor diebus similiter jejunare debemus, si cum iis Quadragesimale jejunium adimplere volumus. Unde et missa in iis diebus non ad Sextam, sed ad Nonam merito celebratur. Est enim ecclesiastica consuetudo ut ad Nonam reficiatur, cum ad Sextam missam celebramus; ad vesperam autem, cum ad Nonam sacrificamus; ut ergo et in iis diebus usque ad vesperam jejunemus, canonicum est, ut et missam ad Nonam differamus. Sciendum autem non solum modernos, ut quidam putant, sed et antiquos a Capite Jejunii incoepisse, cum et S. Gregorius ibi Quadragesimalia officia videatur initiasse. Sic enim in Gregorianis Sacramentariis sive Gradualibus libris evidentissime declaratur. Subsequens tamen Dominica proprie initium Quadragesimae dicitur; unde et XLII dies usque in Pascha computantur; quibus cum sex Dominicas subtrahimus, non nisi triginta sex in abstinentia observamus. Ergo a Capite Jejunii necessario incipimus, si cum Domino jejunium quadraginta dierum complere volumus. Exinde etiam orationem super populum juxta Gregorii institutionem exordimur, quam nunquam dicimus nisi cum et quadragesimaliter jejunare debemus.
4.50
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. L.-- De Quadragesima.
4.50
In Quadragesimali dicitur praefatio: Qui corporali jejunio, juxta statutum Pelagii papae, non minus in Dominicis quam in earum feriis. A Dominica tamen Palmarum, eo quod ibi passiones legere incipimus, praefationem de cruce dicimus usque in Coenam Domini, videlicet per illos quinque dies quinquepartitam Domini passionem intimantes, ipsamque hebdomadam quam sancti Patres Majorem vocant, eadem praefatione adornantes: nam et convenientissime eo tempore dicitur cum de passione Domini tam specialiter agitur. In prima hebdomada Quadragesimae celebrandum est jejunium vernale, sicut et sancti Patres, Leo Magnus, Gelasius, Gregorius papa primus, et secundus, et septimus, constituisse leguntur. Tractum: Domine, non secundum, quem in Quadragesima frequentamus, non tam ex Romano Ordine quam ex nostra consuetudine usurpamus. Melchiades papa, a B. Petro tricesimus tertius, constituit ut nullus in Dominica, nec in quinta feria jejunaret. Unde sanctus Gregorius in dispositione officiorum quintam feriam infra Quadragesimam vacantem dimisit, ut quia festiva erat, sicut Dominica, etiam officio Dominicali honoraretur. Sed quia eadem feria jejuniis postmodum applicata est, ut reliquae, Gregorius Junior statuit[ Greg. Junior ut reliquas statuit] esse solemnem officiis undecunque collectis, et maxime ex aestivalibus Dominicis, unde et antiphonae ex Dominicalibus evangeliis quintis feriis adhuc ascriptae reperiuntur, ut ex evangelio: Homo quidam erat dives, et: Ibat Jesus; et in hebdomada quoque Pentecostes quinta feria officio Dominicae inofficiatur. Sabbata ante Quadragesimam et ante Palmas Dominicarum suarum officia recipiunt, nec immerito, cum quilibet dies privati de suis Dominicis soleant inofficiari. Ad omnes horas quadragesimales genua flectimus. Item ad missam, etiamsi salutatio praecedat orationem, nisi alia oratio sine salutatione praecesserit: tunc enim ad priorem tantum genua flectimus, excepto in quarta feria post Palmas, ubi ad utrasque juxta Romanum Ordinem genua flectimus.
4.51
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. LI.-- De oratione super populum.
4.51
Orationem super populum in Quadragesima ideo frequentamus quia cum majorem conflictum in jejuniis et orationibus contra spiritales nequitias sumimus, necessario nos instantius Deo commendare debemus. Nam oratio post communionem pro solis communicantibus solet orare. Populus autem, etsi quotidie in Quadragesima conveniat, non tamen quotidie, ut deberet, communicat. Ne ergo populus ita oratione ut communione careret, adjecta est oratio super populum, in qua non de communicatione, sed de populi protectione specialiter oratur. In Dominicis tamen diebus non dicitur, quia genuflexio vitatur, quae huic orationi a populo antiquitus persolvebatur; vel potius ideo quia omnes, juxta attestationem sancti Ambrosii, in Dominicis diebus communicare deberent, quibus et oratio post communionem pro benedictione sufficere posset. Sciendum est autem, juxta antiquos Patres, quod soli communicantes divinis mysteriis interesse consueverunt, unde et ante oblationem juxta canones jubebantur exire catechumeni et poenitentes, videlicet qui[ ut qui] nondum se paraverunt ad communicandum. Hoc quoque ipsa sacramentorum innuit confectio, in qua sacerdos non pro sola sua oblatione et communicatione, sed et aliorum rogat, et maxime in oratione post communionem, pro solis communicantibus orare videtur. Nec proprie communio dici potest, nisi pluries de eodem sacrificio participent. Apud Graecos etiam ut legitur, excommunicandus est, qui usque ad tertiam Dominicam non communicaverit. Beatissimi quoque Patres nostri Ambrosius et Augustinus ad quotidianam nos hortantur communionem. Sed quia hoc modo nec ab omnibus presbyteris in Quadragesima, nedum a laicis, observatur, congrue adjecta est oratio super populum, ut vel eo tempore ultima benedictione populus non careret, dum tamen communicare non soleret. Hinc quoque et illa consuetudo apud modernos, quae non fuit apud antiquos, inolevisse videtur, ut et in aliis temporibus etiam presbyteri post finem missae benedicant, ne populum ita benedictione ut communione privatum discedere permittant.
4.52
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. LII.-- De diebus Dominicae passionis.
4.52
A Dominica de passione Domini, non dicitur usque in Pascha Gloria Patri ad responsoria vel ad introitus, vel ad psalmum Venite, ad quem etiam repetitio invitatorii solet mutari, id est ut ad primum versum a medio, ad secundum autem a principio repetatur, et sic usque in finem alternetur. In psalmis ad tertiam nocturnam, legitur homilia de evangelio: Cum appropinquaret. Juxta Ordinem non dimittitur salutatio ad passiones, nisi in Parasceve, ubi et sacerdotale officium[ a sacerdote officium] reticetur, sed Gloria tibi, Domine, non subjungimus. Sciendum autem si quando infra passionem Domini de aliquo sancto agimus, Gloria Patri non omittimus. In feria secunda et tertia post Palmas, duae lectiones leguntur continuatam ad missam, ut in Nativitate Domini. Item in Sabbato post mediam Quadragesimam, et in quarta feria post Palmas, duae lectiones leguntur, et singulae accipiunt[ singulas recipiunt] genuflexiones, nec immerito: nam et Apostolus in eadem die in antiphona ad introitum omnia coelestia et terrestria et infernalia ad genuflexionem pro passione Domini hortatur, quae in hac die consilio Judaeorum facta legitur; quod enim in hac die Judaei consiliati sunt, hoc in Parasceve peractum est. Sicut ergo Parasceve plus quam aliae feriae sextae in genuflexionibus celebris habetur, sic et in hac quarta feria plus quam in aliis genuflectere merito debemus. Cum enim omnes quartas ferias pro passione Domini servemus, quis negat illam nobis maxime observandam quae nobis eamdem specialius passionem annuatim repraesentat? Juxta Romanum quoque Ordinem easdem orationes cum genuflexionibus in quarta feria dicere debemus, quas et in Parasceve ante salutationem crucis sancta Ecclesia solet observare. Praeterea haec hebdomada juxta Romanum Ordinem[ Romanam auctoritatem] Major appellatur, eo quod ex sanctissimo Dominicae passionis sacramento insignior caeteris habeatur. Jure ergo eamdem et lectionibus et genuflexionibus sive in aliis observationibus celebriorem quam alias habemus. Juxta Romanum ordinem in Coena Domini, in Parasceve et Sabbato sancto, ad matutinales laudes post Benedictus, sub silentio dicendum, Kyrie eleison preces et orationes. In Coena Domini, Gloria Patri, et Gloria in excelsis reticetur, nisi ubi chrisma consecratur: diaconi tamen dalmaticis et subdiaconi subdiaconalibus utuntur. In qua die sub anathemate interdicitur ne quis solvat Quadragesimale jejunium, ut Priscillanistae faciunt. Sic enim sancti Patres nostri in Laodicensi et in Toletano concilio constituisse leguntur. Hinc B. Leo in sermone de Quadragesima:« Qui, inquit, in Quadragesima unum diem praetermittit, totam Quadragesimam violavit, praecipue illam diem[ illa praecipue die] quae cum finis sit Quadragesimae, magis est observanda quam alia, quia omnis laus in fine canitur quam maxime.» In Parasceve officium a lectione; non ab oratione, juxta ordinem incipitur. Nam oratio finis esse solet potius officiorum quam principium, ut in ipsa missa patet, et in singularibus cursibus. In eadem die ante singulas orationes, praeter illam de Judaeis, Flectamus genua, dicimus, statimque Levate; postea orationem subjungimus, Romano more, sicut et in aliis diebus continuamus.
4.53
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. LIII.-- De Sabbato sancto.
4.53
In Sabbato sancto Zosimus papa cereum magnum benedici constituit, qui et ante benedictionem illuminandus est, et in octavis Paschae populo distribuendus ad subfumigandum rebus eorum, quem diaconus accepta benedictione ab aliquo sacerdote debet benedicere. Duodecim lectiones juxta Romanum Ordinem legendae sunt absque titulis, ante baptismum. Post baptismum presbyteri demum possunt missam, si necesse fuerit, privatim celebrare, quia jam renati sunt, de quibus specialiter in missa agere debemus; nec postea a lectionibus quas jam audivimus, sed a litania incipere solemus.
4.54
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. LIV.-- De Paschali observatione.
4.54
Juxta Romanam auctoritatem, agnus in Pascha benedicitur, non ad altare, sed ad communem mensam: Credo in unum, et alia hujusmodi, quotidie usque in octavam dicimus, ut in die sancto. Versum Gradualis: Benedictus qui venit, in quinta feria; Lapidem in sexta feria congrue dicimus, in qua Dominus a Judaeis reprobatus est. In Sabbato infra octavas Paschae antiphona: Cum esset sero, ad vesperam cantatur, eo quod idem evangelium apud antiquos usque ad Thomas autem, in eodem Sabbato legebatur, sicut adhuc Breviaria evangeliorum testantur. Ad hanc vesperam feriales psalmi dicuntur cum Alleluia, et in nocte Dominica nocturna et novem lectiones juxta Romanum Ordinem. Et sic deinceps feriales psalmos ad vesperam et ad nocturnam cum Alleluia dicimus, nisi festum occurrat novem lectionum. Semper tamen ad Matutinas Dominus regnavit recitamus. Sed quia quamplures omnes dies hinc usque in octavam Pentecostes cum tribus psalmis et lectionibus observare volunt, operae pretium videtur ut ad auctoritatem sedis apostolicae recurramus, et inde quid nobis faciendum sit exploremus, unde totius Christianae religionis formam accepimus. Gregorius papa in apostolica sede constitutus, in hac causa[ al., de hoc] tale statutum promulgavit:« A die, inquit, Resurrectionis, usque in Sabbatum, in Albis, et a die Pentecostes usque in Sabbatum ejusdem hebdomadae, tres psalmos tantum ad Nocturnas, tresque lectiones antiquo more cantamus et legimus. Omnibus aliis diebus per totum annum, si festivitas est, novem psalmos et novem lectiones et Respons. dicimus; aliis autem diebus duodecim psalmos et tres lectiones recitamus. In diebus Dominicis octodecim psalmos, excepto die Paschae, et die Pentecostes, et novem lectiones dicimus. Hoc etiam usquequaque juxta Romanum Ordinem ita fieri statuimus, ut supra notavimus. In octava Paschae historiam: Dignus es, Domine, et Apocalypsin juxta ordinem incipimus.»
4.55
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. LV.-- De festis infra paschale tempus.
4.55
Ab octava Paschae usque in Pentecosten, in festo trium responsoriorum, unum Alleluia tantum; novem vero lectionum, duo Alleluia ad missam cantamus, sive de resurrectione, sive de alio festo. Et cum duo Alleluia dicimus, non primum, sed secundum repetimus. Praefationem quoque usque in Ascensionem Domini non omittimus, quia die et nocte Paschale officium celebramus. Incongruum enim esset ut sola praefatio ferialiter, et omnia alia paschaliter observarentur. In nativitate tamen apostolorum Philippi et Jacobi praefationem de apostolis dicimus, sicut et de cruce in Inventione ipsius. Hoc tempore nullius festi vigiliam jejunare vel observare jubemur, nisi Ascensionis et Pentecostes. Hoc quoque congrue in omnibus vigiliis observatur, ut Nona de futuro festo peragatur, si tamen post missam differtur, videlicet ut postquam de festo post missam incipimus, nullam deinceps cum nona dissonantiam officiorum faciamus; quam maxime sancti Patres in dispositione eorumdem devitare studuerunt. Sciendum autem quod antiqui de sanctis communiter in Paschalibus cantare solebant, unde et adhuc de uno quae ad plures pertinent, cantantur, ut Alleluia, Gaudete; et offertorium: Confitebuntur; et Responsorium: In servis suis. Et hoc ideo quia universali resurrectione, cujus typus eo tempore agitur, communis est laetitia et festivitas justorum. Ideo etiam invenitur in Martyrologiis sive in Sacramentariis festivitas sanctorum Jacobi et Philippi, et omnium apostolorum. Eusebius papa a beato Petro tricesimus secundus, constituit ut omnes Christiani Inventionem sanctae crucis V Nonas Maii solemniter celebrarent. Unde et nos illam cum pleno officio observare debemus, quod non incongrue ita ordinare possumus. Antiphona: Helena. Invitatorium: Alleluia, Regem crucifixum. In I nocturno, antiphona: Adoremus. Antiphona: Adoramus. Antiphona: Tuam crucem. Psal.: Domine Deus noster[ Domini est terra]. Conserva me. Domine in virtute. Vers.: Omnis terra. Responsorium: Hoc signum crucis. Responsorium: Agnus Dei Christus. Responsorium: Ecce vicit leo. In secundo nocturno antiphonae: Crucem sanctam. Per signum crucis, Nos autem. Psalmi: Domini est terra, Magnus Dominus, Jubilate. Versus: Dicite in nationibus, Dominus regnavit a ligno. Responsorium: Dignus es, Domine. Responsorium: Audivi. Responsor.: Dulce lignum. In tertio nocturno antiphona: Salvator mundi. Antiphona: Salva nos. Antiphona: O magnum. Psalmi: Cantate, prim.: Dominus regnavit, exsultet, Cantate, secund. vers.: Mihi autem absit gloriari. Respons.: Bonum est confiteri Domino. Respons.: Dicant nunc. Respons.: O crux benedicta. Ad laudes matutinales. Antiphona: Helena Constantini. Antiphona: Tunc praecepit. Antiph.: Helena sancta. Antiphona: Cumque ascend. Antiphona: Orabat Judas. In evangelio antiph.: Cum orasset Judas. De sancto autem Alexandro et sociis ejus post Benedicamus commemorare solemus. Exaltatio autem sanctae crucis non adeo generaliter et solemniter celebratur, et hoc fortasse ideo quia nullum inde tam speciale statutum ut de inventione reperitur.
4.56
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. LVI.-- De Pascha annotino.
4.56
Romani annotinum Pascha quasi anniversarium Pascha dicunt, quia antiquitus apud illos, qui in priori Pascha baptizati erant, in sequenti anno eadem die ad ecelesiam convenere, suaeque regenerationis anniversarium diem cum oblationibus solemniter celebraverunt. Cujus diei hoc erat officium: Resurrexi, per totum. Lectio, Vidi ostium. Evang.: Erat homo ex Pharisaeis, cum orationibus ad hoc competentibus; quae omnia apertissime de gratia regeneratorum agere videntur. Sed quamvis hujusmodi anniversarius a paucis uspiam observetur, authentici tamen libri ipsum observari debere innuunt, qui nobis lectionem et evangelium sub titulo Paschae annotini annuatim praescribunt. Si enim quilibet suum natalem, quo ad aeternam mortem natus est, observat, quanto magis illum observare deberet, quo ad aeternam vitam regeneratus est?
4.57
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. LVII.-- De Litaniis.
4.57
Major Litania a beato Gregorio papa primo pro pestilentia ipsius temporis instituta est, qui et Joanni episcopo Ravennati scribens, diem Litaniae tempus cineris et cilicii appellat. Triduanae autem Litaniae ante Ascensionem Domini non Romanae, sed Gallicanae sunt; quia[ quas] illas sanctus Mammertus Viennensis episcopus instituisse legitur; quas sancti Patres non equitando, non vestibus pretiosis utendo, sed in cinere et cilicio, sicut et majorem Litaniam, observari statuerunt. In quarum ultima die, id est in vigilia Ascensionis Domini, canitur officium: Vocem jucunditatis; offertorium: Viri Galilaei; communio: Pater cum essem.
4.58
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. LVIII.-- De hebdomada Pentecostes.
4.58
Jejunium aestivale semper infra Pentecosten est celebrandum. Nam orationes et lectiones de eodem jejunio agunt de Spiritu sancto[ festo sancti Spiritus]. Sicut ergo jejunium vernale semper infra Quadragesimam est celebrandum, eo quod Quadragesimalia habeat officia, ita et istud infra festum Spiritus sancti, unde habet officia, apte celebratur. Sic enim sancti Patres de utroque jejunio constituisse leguntur. In jejunio Pentecostes genua non flectimus, juxta Romanum Ordinem. Quidam etiam ad missam jejunii nec Gloria in excelsis praetermittunt, sed incongrue, cum eadem missa de tertia mutetur ad sextam. Sunt enim tres horae in die ex Dominica passione ad celebranda mysteria consecratae, videlicet, tertia, in qua linguis Judaeorum; sexta, in qua manibus gentilium crucifixus est; nona, in qua emisit spiritum. Inter quas hora tertia in festivis diebus maxime observatur, ea fortasse ratione quia. inter reliquas passionis horas, tempori Dominicae resurrectionis sive nativitatis propinquior esse videatur. Sexta vero vel nona jejuniorum officiis deputantur. Excepto autem in Coena Domini, in Sabbato sancto Paschae et Pentecostes, nunquam alicui missae Gloria in excelsis ascribitur, nisi illi quam et festive ad Tertiam celebrare debemus. Ergo non incongrue et missis hujus jejunii Gloria in excelsis subtrahimus, quas non festive ad Tertiam, sed ad Sextam observare solemus. Quidam autem satis apte in hoc jejunio duas missas cantant, unam ad Tertiam solemniter, cum Gloria in excelsis, ut festo Spiritus sancti satisfaciant; alteram post Sextam pro jejunio; sicut festo S. Thomae satisfaciunt in jejunio hiemali, et festo sancti Matthaei in jejunio autumnali: item sancto Marco in Litania majore, et annuntiationi sanctae Mariae in Quadragesima, videlicet ut prior missa festo, secunda vero satisfaciat jejunio. Ad quam[ quod] etiam non gradualia, ut antiquitus, sed Alleluia cantamus.
4.59
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. LIX.-- De octavis Pentecostes.
4.59
Sequitur Dominica vacans, cui attitulatur lectio Vidi ostium; orationem vero, id est deprecationem, ex Quadragesima, et Evangelium de Pascha annotino mutuavit: officium autem de ipso die Pentecostes, eo quod octava ejus sit, competenter accipit. Ad Nocturnam, novem lectiones juxta Romanum Ordinem dicimus, licet totidem responsoria de Spiritu sancto in antiquis Antiphonariis non inveniamus. Et hoc fortasse ideo quia Romani non singulis lectionibus singula semper subjungunt responsoria, nam tertium sive nonum multoties praetermittunt. Nos tamen praedictis novem lectionibus totidem responsoria alleluiata, undecunque collecta, Gregoriano more subnectimus, id est communiones pro responsoriis accipientes, ut in aliquibus libris reperitur. In crastinum autem de libris Regum ad nocturnam legimus et canimus, et officium ad missam: Domine, in tua, nisi aliquod celebrare festum habeamus[ festum celebrare debeamus]. Ipsum etiam officium in sequenti Dominica Romano more possumus repetere, si tamen eo anno usque in Adventum Domini plures hebdomadae fuerint. Sin autem, officio: Domine, in tua, solae feriae sufficiant[ sufficiunt], sicut cuilibet Dominicali officio feriae sufficiunt, cujus Dominicam aliquod celebrare officium occupaverit.
4.60
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. LX.-- De officio sanctae Trinitatis.
4.60
Quidam autem officium de sancta Trinitate in octava Pentecostes instituunt, licet non sit alleluiatum, quod et per totam subsequentem hebdomadam observandum putant, sed non est authenticum. Nam quidam Leodicensis Stephanus idem officium, sicut et historiam de inventione sancti Stephani, composuisse asseritur; quae utraque ab apostolica sede respuuntur. Unde piae memoriae Alexander papa de hac re inquisitus, respondit juxta Romanum Ordinem nullum diem specialiter ascribi debere solemnitati Sanctae Trinitatis, sicut nec sanctae unitatis, praecipue cum in omni Dominica, imo quotidie, utriusque memoria celebretur. Sciendum autem quemdam Albinum magistrum Caroli imp. rogatu sancti Bonifacii archiepiscopi, ut aiunt, missales orationes de Sancta Trinitate composuisse, et in secunda feria de sapientia, in tertia de Spiritu sancto, in quarta de charitate, in quinta de angelis, in sexta de cruce, in Sabbato de sancta Maria. Et hoc ideo ut presbyteri illius temporis nuper ad fidem conversi, nondum ecclesiasticis officiis instructi, nondum etiam librorum copia praediti, vel aliquid haherent cum quo officium suum qualibet die possent explere. Unde et adhuc quidam easdem orationes quotidie, etiam cum+ proprio[ propria] abundent officio[ officia], nolunt praetermittere. In singulis quoque hebdomadibus, sexta feria de cruce, et Sabbato de sancta Maria pene usquequaque servatur, non tam ex auctoritate quam ex devotione. Sicut igitur hujusmodi observationes nulli magis hebdomadae quam alii ascribuntur, ita nihilominus et illa de sancta Trinitate. Incongruum ergo videtur unam Dominicam cum orationibus Albini, et cantu Stephani de sancta Trinitate celebrari, cum omnes Dominicae authenticis abundent officiis, quae non minus nobis intimant honorem sanctae Trinitatis. Praefationem autem de sancta Trinitate, quam in diebus Dominicis frequentamus, non ex Albino, sed ex Romana auctoritate suscepimus. Nam haec est una ex illis novem quas solas Pelagius papa, antecessor Gregorii, constituit observari. Fecit tamen idem Albinus in sancta Ecclesia non contemnendum opus, nam Gregorianas orationes in libris Sacramentorum collegisse asseritur, paucis aliis adjectis, quas tamen sub obelo notandas esse indicavit. Deinde alias orationes sive praefationes, etsi non Gregorianas, ecclesiasticae tamen celebritati idoneas collegit, sicut prologus testatur quem post Gregorianas orationes in medio ejusdem libri collocavit.
4.61
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. LXI.-- De concordia et ordine officiorum.
4.61
Sciendum autem quod sanctus Gregorius ita ecclesiastica ordinavit officia, ut prima oratio in missa, officio, lectioni et evangelio semper concordet, sicut in omnibus solemnitatibus deprehendi potest. Sed hanc concordiam in aestivalibus Dominicis illi maxime confundunt, qui vacantium Dominicarum orationes incongrue assumunt. Verbi gratia, ut illam orationem: Deprecationem, etsi in octava Pentecostes post jejunium Quatuor Temporum legitime ponatur, multoties tamen et inter Dominicas in tertio loco reperitur; et hoc ideo quia et praedictum jejunium in secunda hebdomada post Pentecosten aliquando, licet incongrue, celebretur. Qui ergo praedictam orationem tertio Dominicali officio applicaverit, concordiam officiorum usque in adventum Domini secundum ordinem disturbabit. Eodem modo et ille peccabit, si quis post jejunium autumnale orationi vacantis Dominicae, sive illi orationi: Absolve, quae jejunium praecedit aliquid[ aliquod] ex Dominicalibus officiis adaptaverit. Iis ergo praemissis, ita Missales orationes singulis officiis feriatim copulentur, ut illa oratio: Omnipotens sempiterne Deus, qui abundantia pietatis, illi evangelio: Duo homines, societur, quae ad invicem adeo concordant, ut devotio publicani in ipsa oratione exprimi videatur. Item illa secreta: Deus qui legalium+ differentia sacrificiorum[ differentiam hostiarum], semper jungenda est illi offertorio: Sicut in holocausto. Nam quamvis et aliae hujusmodi orationes suis officiis indubitanter concordent, in praedictis tamen evidentior concordia notatur: quam qui diligenter observaverit, nec antea, nec postea concordiam officiorum disturbabit, si per ordinem officiis orationes viritim sociare voluerit.
4.62.1
MICROLOGUS DE ECCLESIASTICIS OBSERVATIONIBUS CAP. LXII.-- De Dominicali officio non facile praetermittendo.
4.62.1
Juxta Romanam consuetudinem, in omni Dominica ecclesiastico conventui cum officio Dominicae[ Dominicali] satisfacimus, nisi aliqua multum celebris festivitas in ipsa die occurrat, ut festum Joannis Baptistae, vel sancti Petri apostoli: pro quibus non minus quam pro Dominica populus solet congregari, quas et in aliis diebus solemnissime celebraremus. Item cum plures sint[ sunt] Dominicae quam officia, non ut quidam differimus, sed quoties necesse fuit, aliqua repetimus, illo duntaxat observato ut ultimum officium in proxima tantum hebdomada ante Adventum Domini cantetur. Est enim praeparatio Domini Adventus, qui semper in quinta Dominica ante Natale Domini debet initiari, videlicet ut sicut antiqui Patres per quinque aetatum curricula, sive per quinque libros Moysis, de Adventu Christi edocti sunt, nihilominus et nos per quinque Dominicas de Adventu ejus instruamur, ut juxta evangelium ejusdem diei, de quinque panibus cum quinque millibus hominum saturari mereamur.
4.62.2
Explicit Μικρόλογος.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).