Auctor incertus
Missa Aethiopum
Aeth 9.1
Choose a text
More by Auctor incertus
—
9630 Misaet
9.1
Pro congregatis.
9.1
Sacerdos dicit: Et iterum rogemus omnipotentem Deum, Patrem Domini, et Dei, ac Salvatoris nostri Jesu Christi. Quaerimus et rogamus a bonitate tua, o amator hominum. Recordare, Domine, congregationis nostrae, et benedic ei.
9.2
Diaconus dicit: Orate pro hac ecclesia sancta, et nostra congregatione quae in ea est.
9.3
Populus dicit: Benedic congregationi nostrae, et custodi eam in pace.
9.4
Diaconus dicit: In sapientia Domini dicite et canite orationem fidei.
9.5
Populus dicit: Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum; et ex Patre natum ante omnia saecula, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. Genitum non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de coelis. Et incarnatus est de Spiritu sancto, ex Maria Virgine, et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est. Et resurrexit tertia die secundum Scripturas. Et ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos; cujus regni non erit finis. Et in Spiritum sanctum Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur. Qui locutus est per prophetas. Et unam sanctam catholicam, et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum: et exspecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi Amen.
9.6
Sacerdos dicit: Fac eos ut sint tibi sine divisione, et sine pigritia faciant voluntatem tuam sanctam et beatam. Fac eos domum orationis, domum puritatis, domum abundantiae et gratiae, gratificare, Domine, nobis servis tuis, et post nos venturis in saeculum. Exsurge Domine, Deus noster, et dissipentur inimici tui, et fugiant ante faciem tuam omnes qui oderunt sanctum et benedictum nomen tuum. Populi autem tui sint benedicti millies millibus, et iterum millies millibus benedictionum, faciantque omnem voluntatem tuam, per gratiam, benignitatem, ac amorem homines Filii tui unigeniti Domini Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi; cui, et tibi, ac Spiritui sancto sit gloria et potentia, nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
9.7
Oratio pro pace perfecta, sacerdos dicit:
9.8
Magnus et aeternus Dominus psalmavit hominem immaculatum, incorruptibilem. Mors autem ingressa est a principio in mundum ob invidiam diaboli. Tu, Domine, eripuisti vim ejus per adventum unigeniti Filii tui Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, et implevisti totam terram pace tua. Propterea coelestes legiones laudant te dicentes: Gloria Domino in coelis, et pax in terra hominibus bonae voluntatis.
9.9
Diaconus dicit: Orate pro pace perfecta et amabili ac salutifera et apostolica: Salutate vos invicem. Qui communicare non vultis, discedite. Qui autem vultis communicare, amplectimini invicem in plenitudine cordis. Qui communicat custodiat se a malo.
9.10
Sacerdos dicit: O Domine, ex beneplacito tuo imple corda nostra pace tua, et munda nos ab omni mala cogitatione et immunditia, et ab omni memoria injuriarum, et ab omni invidia, et recordatione malorum, quae mortem inferunt. O Domine, fac nos omne dignos ut salutemur ad invicem salutatione sancta et immaculata, et recipiamus sine judicio et sine morte donum tuum coeleste, hoc est, gratiam tuam cum Spiritu sancto.
9.11
Populus dicit: Christe, Deus noster, fac nos dignos salutandi te salutatione coelesti, ac laudandi te una cum Cherubim et Seraphim, dicentes: Sanctus, sanctus, sanctus, Omnipotens. Pleni sunt coeli et terra sanctitate gloriae tuae.
9.12
Sacerdos dicit: Dominus vobiscum, sanctus inter sanctos, sanctus inter sanctos, sanctos inter sanctos. Gratias agimus tibi, Domine, per dilectum unigenitum Filium tuum, Dominum Deum, et Servatorem nostrum Jesum Christum, quem in posteriori tempore misisti nobis Filium tuum, Servatorem et Redemptorem, nuntium consilii tui, qui Verbum tuum est, et per quem omnia fecisti secundum voluntatem tuam.
9.13
Diaconus dicit: Per beatum et sanctum patriarcham nostrum N., et per venerandum antistitem nostrum N., qui suis orationibus et precibus laudant te; per Stephanum protomartyrem, Zachariam sacerdotem, Joannem Baptistam; per omnes sanctos martyres qui in fide Jesu Christi quieverunt; per Matthaeum, Marcum, Lucam, et Joannem evangelistas; per Mariam Dei genitricem; per Simonem Petrum, Andream, Jacobum, Joannem, Philippum, Bartholomaeum, Thomam, Matthaeum, Thadaeum, Nathanael, Jacobum Alphei, et Matthiam apostolos; per Jacobum apostolum fratrem Domini nostri, episcopum Jerusalem sanctae; per Paulum, Timothaeum, Silam, Barnabam, Titum, Philemona, Clementem, et per septuaginta duos discipulos, et quingentos socios eorum, ac per trecentos decem et octo rectae fidei Patres, visita nos et fac nos participes orationum eorum omnium: et super omnia recordare catholicae et apostolicae Ecclesiae in pace, pretioso sanguine per Christum aedificatae. Recordare etiam omnium patriarcharum archiepiscoporum, episcoporum, sacerdotum, et diaconorum, qui dirigunt viam verbi, quod est in veritate.
9.14
Dicit populus: Miserere, Domine, animarum servorum tuorum et ancillarum tuarum, qui manducarunt carnem tuam et biberunt tuum sanguinem, et in fide tua quieverunt.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).