Auctor incertus
Missa Latina
Lati 1.89
Choose a text
More by Auctor incertus
—
9631 Mislat
1.1
Missa Latina
1.1
Incipit Ordo Sacramentorum. In primis, quomodo sacerdos Apologetica celebrare debeat, antequam ad Missarum celebrationem accedat. Mox antequam sacerdotalibus induatur vestibus, si locus acciderit, vel tempus permiserit, flexis genibus coram Altare cantet VII Psalmos poenitentiae, cum litania, qua finita dicat. Pater noster. Credo in Deum Patrem omnipotentem: post has preces.
1.2
Exurge Domine adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.
1.3
Dirige me in veritate tua, et doce me: quia tu es Dominus Salvator meus, et te sustinui tota die.
1.4
Reminiscere miserationum tuarum Domine: et misericordiarum tuarum, quae a seculo sunt.
1.5
Delicta juventutis meae, et ignorantias meas ne memineris Domine.
1.6
Secundum misericordiam tuam memento mei tu: propter bonitatem tuam Domine.
1.7
Propter nomen tuum Domine propitiaberis peccato meo; multum est enim.
1.8
Non derelinquas me Domine Deus meus, ne discesseris a me.
1.9
Complaceat tibi Domine, ut eruas me: Domine ad adjuvandum me respice.
1.10
Fac mecum Domine signum in bono, ut videant, qui me oderunt, et confundantur, quoniam tu Domine adjuvisti me, et consolatus es me.
1.11
Manus tuae Domine fecerunt me, et plasmaverunt me; da mihi intellectum ut discam mandata tua.
1.12
Servus tuus sum ego da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
1.13
Egredere Domine in salutem populi tui: in salutem cum Christo tuo.
1.14
Converte nos Deus salutaris noster: et averte iram tuam a nobis.
1.15
Dignare Domine die isto: sine peccato nos custodire.
1.16
Miserere nostri Domine, miserere nostri.
1.17
Fiat misericordia tua Domine super nos: quemadmodum speravimus in te.
1.18
Peccavimus cum patribus nostris, injuste egimus, iniquitatem fecimus Domine.
1.19
Domine ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum: cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis.
1.20
Adjuva nos Deus salutaris noster; propter gloriam nominis tui Domine libera nos, et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum.
1.21
Domine non secundum peccata nostra facias nobis: neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis.
1.22
Ne reminiscaris Domine dilecta nostra, vel Parentum nostrorum: neque vindictam sumas de peccatis nostris.
1.23
Libera nos Deus in mirabilibus tuis: et da gloriam nomini tuo.
1.24
Extende Domine brachium tuum: et libera animas nostras, ne pereamus.
1.25
Memento nostri Domine in beneplacito populi tui: visita nos in salutari tuo.
1.26
Memor esto Domine congregationis tuae: quam possedisti ab initio.
1.27
Custodi nos Domine, ut pupillam oculi: sub umbra alarum tuarum protege nos.
1.28
Protege nos Domine a facie impiorum; qui nos afflixerunt.
1.29
Esto nobis Domine in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvos nos facias.
1.30
Esto nobis Domine turris fortitudinis, a facie inimici.
1.31
Da nobis Domine auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
1.32
In Domino faciemus virtutem: et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.
1.33
Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.
1.34
Deus tu conversus vivificabis nos, et plebs tua laetabitur in te.
1.35
Ostende nobis Domine misericordiam tuam: et salutare tuum da nobis.
1.36
Sacerdotes tui induantur justitia: et sancti tui exultent.
1.37
Domine Deus virtutum converte nos: et ostende faciem tuam: et salvi erimus.
1.38
Domine exaudi orationem meam: et clamor meus ad te veniat.
1.39
His autem precibus finitis, dicat sacerdos has Orationes.
1.40
Dominus vobiscum. Oremus.
1.41
Omnipotens mitissime Deus, respice propitius preces meas, et libera cor meum de malarum tentatione cogitationum, et sancti Spiritus dignum fieri habitaculum merear.
1.42
Deus, cui proprium est misereri semper, et parcere, suscipe deprecationem nostram, et quod delictorum catena constringit miseratio tuae pietatis absolvat.
1.43
Exaudi quaesumus Domine supplicum preces, et confitentium tibi parce peccatis, ut pariter nobis indulgentiam tribuas benignus, et pacem.
1.44
Omnipotens sempiterne Deus misericordiam tuam nobis ostende supplicibus, ut qui de meritorum qualitate diffidimus, non judicium, sed indulgentiam sentiamus.
1.45
Omnipotens Deus misericordiam tuam nobis placatus impende, ut qui te contemnendo culpam incurrimus, confitendo veniam consequamur.
1.46
Postea surgens ad induendum se vestimentis sacerdotalibus primo dicat.
1.47
Intervenientibus pro nobis omnibus Sanctis, et electis tuis, actiones nostras quaesumus Domine, et aspirando praeveni, et adjuvando prosequere, ut omnis oratio, et cuncta nostra operatio a te semper incipiat, et per te coepta finiatur.
1.48
Tunc lavet manus hunc versum dicendo.
1.49
Lavabo inter innocentes.
1.50
Oremus .
1.51
Largite sensibus nostris omnipotens Deus, ut sicut hic exterius abluuntur inquinamenta manuum, sic a te mundentur interius pollutiones mentium, et crescat in nobis augmentum sanctarum virtutum.
1.52
Cum se exuerit quotidianis vestibus, dicat.
1.53
Conscinde Domine saccum meum, et circumda me laetitia salutari.
1.54
Hos psalmos interim aum paratur episcopus, circumstantes Clerici cantent.
1.55
Quam dilecta tabernacula etc. Benedixisti Domine terram etc. Inclina Domine aurem tuam etc. Fundamenta ejus in montibus etc. Domine Deus salutis meae. Credidi propter quod locutus sum. Memento Domine.
1.56
Induendum ad Ephot, vel Amictum.
1.57
Humeros meos sancti Spiritus gratia tege Domine, renesque meos vitiis omnibus expulsis praecinge ad sacrificandum tibi viventi, et regnanti in secula seculorum.
1.58
Ad Albam.
1.59
Circumda me Domine fidei armis, ut ab iniquitatum sagittis erutus valeam aequitatem, et justitiam custodire.
1.60
Oratio ad Albam.
1.61
Omnipotens sempiterne Deus, te suppliciter exoro, ut fraude omnium fuscatorum exutus, alba veste indutus te sequi merear ad regna, ubi vera sunt gaudia.
1.62
Ad Cingulum.
1.63
Circumcinge lumbos meos Domine zona justitiae, et circumcide vitia cordis, et corporis mei.
1.64
Ad praecinctorium.
1.65
Praecinge me Domine virtute, et pone immaculatam viam meam.
1.66
Ad Stolam.
1.67
Stola justitiae circumda Domine cervicem meam, et ab omni corruptione peccati purifica mentem meam.
1.68
Oratio ad Stolam.
1.69
Dirumpe Domine vincula peccatorum meorum, ut jugo tuae servitutis innixus valeam tibi cum timore, et reverentia famulari.
1.70
Ad Subtile.
1.71
Indue me Domine vestimento salutis, et circumda me lorica fortitudinis
1.72
Ad Dalmaticam.
1.73
Indumento hoc typico priscorum Patrum ritu in modum crucis tramitibus purpureis contexto vestitus humiliter postulo, ut ex commemoratione passionis tuae, fiam tibi Domine Jesu Christe jugiter gratiosus, qui vivis, etc.
1.74
Ad Casulam.
1.75
Indue me Domine sacerdotali justitia, ut induci merear in tabernacula sempiterna.
1.76
Oratio ad Casulam.
1.77
Indue me Domine ornamento humilitatis, et charitatis, et concede mihi protectionem contra hostem insidiatorem, ut valeam puro corde, et casto corpore laudare nomen tuum sanctum in secula seculorum. Amen.
1.78
Cum Mappulam acceperit.
1.79
Investione istius mappulae subnixe deprecor Domine, ut sic operer in temporali conversatione, quatenus exemplo priorum patrum in futuro merear perenniter gaudere. Per omnia etc.
1.80
Cum mappulam induerit.
1.81
Da Domine virtutem manibus meis ad abstergendam omnem maculam immundam, ut sine pollutione mentis, et corporis valeam tibi servire. Amen.
1.82
Ad induendas manus.
1.83
Creator totius creaturae dignare me indignum famulum tuum indumentis justitiae et laetitiae induere, ut puris mentibus ante conspectum tuum assistere merear mundus.
1.84
Ad Annulum.
1.85
Circumda Domine digitos meos virtute, et decora sacrificatione.
1.86
Ad Rationale.
1.87
Da nobis Domine veritatem tuam firmiter retinere, et doctrinam veritatis plebi tuae digne aperire.
1.88
Postquam infulatus fuerit dicat hanc Orationem.
1.89
Rogo te altissime Sabaoth, Pater sancte, ut me tunica castitatis digneris accingere, et meos lumbos baltheo tui amoris ambire ac renes cordis ac corporis mei charitatis igne perurere, quatenus pro peccatis meis possim digne intercedere, et astantis populi peccatorum veniam promereri, ac pacificas singulorum hostias immolare, me quoque audacter Domine ad te accedentem non sinas perire, sed dignare me mundare, lavare, ornare, et leniter, ac benigne suscipere, Pater sanctissime, qui cum Filio, et Spiritu sancto vivis et regnas Deus in saecula saeculorum. Amen.
1.90
Inde confessio singularis.
1.91
Domine Deus omnipotens, qui es trinus, et unus, et ubique praesens, tibi confiteor omnia peccata mea, quae si non confiterer, te tamen latere non possunt, quia peccavi nimis in cogitationibus, in locutionibus, diversisque operibus malis, et multis, et quia ego miser, et miserabilis Domine propter duritiam, et nequitiam cordis mei, nisi tu adjuves me, in ipsa peccatorum meorum morte perduro, propterea propter te miserere mei, qui vivis et regnas.
1.92
His omnibus rite peractis dicat Episcopus preces has.
1.93
Exurge Domine adjuva nos: Et redime nos propter nomen tuum.
1.94
Fiat misericordia tua Domine super nos: Quemadmodum speravimus in te.
1.95
Deus tu conversus vivificabis nos: Et plebs tua laetabitur in te.
1.96
Ostende nobis Domine misericordiam tuam: Et salutare tuum da nobis.
1.97
Ne intres in judicium cum servis tuis Domine: Quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
1.98
Domine ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum: Cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis.
1.99
Propitius esto peccatis nostris Domine: Propter nomen tuum Domine.
1.100
Domine exaudi orationem meam: Et clamor meus ad te veniat.
1.101
Sequuntur Orationes. Oremus.
1.102
Fac me quaeso omnipotens Deus ita justitia indui, ut in sanctorum tuorum merear exultatione laetari, quatenus emundatus ab omnibus sordibus peccatorum consortium adipiscar tibi placentium Sacerdotum, meque tua misericordia a vitiis omnibus exuat, quem reatus propriae conscientiae gravat. Qui etc.
1.103
Alia .
1.104
Aures tuae pietatis mitissime Deus inclina precibus meis, et gratia sancti Spiritus illumina cor meum, ut tuis mysteriis digne ministrare, atque aeterna charitate diligere merear. Per, etc.
1.105
Ad incensum imponendum.
1.106
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti sit benedictum hoc incensum in odorem suavitatis Domino et in remissionem omnium pecccatorum nostrorum. Amen.
1.107
Ad osculandum Evangelium.
1.108
Pax Christi in visceribus nostris permaneat.
1.109
Cum egreditur Episcopus de Sacrario dicat:
1.110
Deduc me Domine in via tua, et ingrediar in veritate tua; laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum. Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo Domine, quoniam bonum est.
1.111
Ecclesiam intrans dicat.
1.112
Introibo in domum tuam Domine, et adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
1.113
Domine deduc me in justitia tua propter inimicos meos, dirige in conspectu meo viam tuam.
1.114
Averte Domine oculos meos, ne videant vanitatem, in via tua vivifica me, Deus propitius esto mihi peccatori.
1.115
Interim cum Processione egrediens, ad gradus hunc psalmum pro se cum deducentibus eum cantet.
1.116
Dominus regit me, et nihil mihi deerit etc.
1.117
Cum Versu.
1.118
Virga tua, et baculus tuus etc. Quo finito subjungat orationem hanc: Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo.
1.119
Oremus .
1.120
Domine Deus omnipotens, qui es magnus, et mirabilis Dominus, qui nobis donasti introitum in Sancta Sanctorum incarnationem Unigeniti Filii tui Domini nostri obsecrantes, postulamus benignitatem tuam, quia in timore sumus, et tremore, volentes assistere ante sanctum, et gloriosum Altare tuum, ut emittas super nos donum gratiae Spiritus sancti, et innoves animas nostras, et corpora, ut mundo corde offeramus tibi sacrificium, donum fructiferum in remissionem peccatorum nostrorum, et populi tui, per gloriam, et humanitatem Jesu Christi filii tui, qui tecum etc.
1.121
Coram Altare autem stans cum Processione, proferens confessionem det indulgentiam Ministris hanc.
1.122
Indulgentiam et remissionem ipse occultorum omnium cognitor per Dominum nostrum Jesum Christum filium suum, una cum Spiritu sancto contritionem spiritus, gemitum cordis, et confessionem oris vestri blande et venerabiliter suscipere dignetur, quique mulieri peccatrici omnia peccata dimiserat lachrymanti, et latroni ad unam confessionem claustra aperuit Paradisi, ipse vos redemptionis suae participes ab omni vinculo peccatorum absolvat, et membra aliquatenus debilitata suae medicina misericordiae sanata, corpori sanctae Ecclesiae redeunte gratia restituat, atque in perpetuum solidata custodiat. Qui vivit et regnat.
1.123
Data indulgentia adnectat has Orationes. Oremus.
1.124
Omnipotens sempiterne Deus te humiliter deprecamur, ut non nos permittas perire, quia tua creatura sumus, sed concede nobis spatium vitae vivendi, ut ante diem exitus nostri per veram poenitentiam, fidemque rectam, et puram confessionem tibi omnipotenti Domino in hac praesenti vita placere mereamur. Per etc.
1.125
Alia .
1.126
Praesta quaesumus omnipotens, et misericors Deus, ut reatus nostri confessio indulgentiam valeat percipere delictorum. Per etc.
1.127
Alia .
1.128
Famulorum tuorum quaesumus Domine delictis ignosce, et qui placere de actibus nostris non valemus Genitricis filii tui Domini Dei nostri, et istorum, atque omnium Sanctorum tuorum intercessione salvemur. Per eumdem etc.
1.129
Deinde in eodem loco presbyteris illum ducentibus, et diaconis praebeat osculum pacis, ipsique post acceptam pacem ab episcopo, singuli ascendant ad cornu altaris, osculantes illud. Et redeant presbyteri ad ducendum Episcopum ad altare, et in ascendendo dicat orationem hanc:
1.130
Dominus vobiscum.
1.131
Et cum spiritu tuo.
1.132
Oremus .
1.133
Aufer a nobis quaesumus Domine iniquitates nostras, ut ad sancta sanctorum puris mereamur mentibus introire.
1.134
Et dum pervenerit ad Altare imponat per se Antiphonam.
1.135
Introibo ad altare Dei, ad Dominum, qui laetificat juventutem meam. cum Psalmo. Judica me Deus, et discerne causam meam de gente.
1.136
Quo finito has adnectat preces.
1.137
Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitias meas non abscondi, iniquitates meas ego cognosco, et delicta mea contra me sunt semper. Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele.
1.138
Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. Auditam fac mihi mane misericordiam tuam: quia in te speravi.
1.139
Notam fac mihi viam, in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam.
1.140
Eripe me de inimicis meis Domine, ad te confugi, doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu.
1.141
Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam; propter nomen tuum Domine vivificabis me in aequitate tua.
1.142
Educes de tribulatione animam meam, et in misericordia tua disperdes inimicos meos.
1.143
Et perdes omnes, qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum.
1.144
Egredere Domine in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo.
1.145
Tunc salutat Evangelium, dicens:
1.146
Pax Christi, quam nobis per Evangelium suum tradidit, confirmet, et conservet corda et corpora nostra in vitam aeternam. Amen.
1.147
Deinde osculetur Altare dicens hanc orationem:
1.148
Omnipotens sempiterne Deus, qui me peccatorem sacris Altaribus adstare voluisti, et sancti nominis tui laudare potentiam, concede, quaeso, per hujus Sacramenti mysterium meorum mihi veniam peccatorum, ut tuae majestati digne ministrare, atque aeterna charitate diligere merear. Per etc.
1.149
Post haec secreto dicat hanc confessionem.
1.150
Suscipe confessionem meam unica spes salutis meae Domine Deus meus Jesu Christe, quia gula, ebrietate, fornicatione, libidine, tristitia, accidia, somnolentia, negligentia, ira, cupiditate, invidia, malitia, odio, detractione, perjurio, falsitate, mendacio, vana gloria, levitate, et superbia perditus sum, et omnino cogitatione, locutione, actione, atque omnibus malis extinctus sum, qui justificas impios, et vivificas mortuos, justifica me, et resuscita me Domine Deus meus. Qui vivis etc.
1.151
Alia .
1.152
Confiteor tibi peccata mea aeterne Pontifex, et sanctorum minister, et veri tabernaculi sacerdos, qui semel in anno in mysteria sancta intrasti, et sanctum immaculatum agnum proprii corporis tui ad hostiam dedisti, pro peccatis meis. Tibi confiteor, quia debitor sum tibi, non solum decem millia talenta delictorum meorum, sed totius vitae meae reddere rationem debeo, quia in omni vita mea nullum mandatum tuum perfecte a me custoditum scio, in quo ego sermone, visu, auditu, gestu, gressu, opere, cogitatione, aut suasione, vel consensu me deliquisse profiteor. Sed nunc Domine praevenio faciem tuam in confessione, et in conspectu Angelorum, et omnium sanctorum confiteor tibi peccata mea, veniam postulo pro delictis meis, teque obsecro, ut in hoc tempore accepto exaudias me, et in his diebus salutis adjuves me, ut in praesenti perfecte valeam recognoscere peccata mea, et aeterno Judici confiteri, et per id veniam mereri omnium delictorum meorum, quatenus ad tremendum judicium tuum securum me ab omnibus accusationibus inimici facias pervenire. Per etc.
1.153
Alia .
1.154
Ego miser peccator, qui me prae omnibus Christianis sceleratissimum puto, et scio, confiteor Domino, et omnibus Sanctis ejus, omnibus sceleribus et flagitiis infinitis ab ineunte aetate usque in praesentem diem me semper occupatum fuisse, sine aliquo divini timoris intuitu, maxime autem in fornicationibus nimiis et variis, sedula ebrietate hoc perpetrante, negligentiis omnigenis, perjuriis, mendaciis, invidia, superbia, malitia, gula, avaritia, rapina, furto, in vana gloria, in arrogantia, in inobedientia, in contumacia, in duritia mentis, in contradictione, in murmuratione, in indignatione, in detractione, in ira, in odio, in maledictione, in susurratione, in tristitia, in laetitia vana, in loquendo, in reticendo, in increpando immoderate, in remittendo incaute, in dilectione vana, in risu, in joco, in scurrilitate, in discordia, in seminando discordiam, in ficta amicitia, in dando, et accipiendo, et in omnibus sensibus corporis me corruptum esse confiteor, et in omnibus pestibus, quae ad mortem meam pertinent, me gravatum, et repletum esse profiteor; in tantum ut nec homicidii me securum confidam, quia plurimos per meam negligentiam fame mortificatos esse, quos aliquatenus vivificare potuissem, si de his, quae superflua erant, propensiorem eis curam impendissem. Haec omnia cum semper fecissem, numquam ea pura confessione purgavi, vel debita poenitentia minui, sed semper gravibus graviora adjeci, pro his omnibus, et aliis innumerabilibus, quae non solum non numerare, sed nec ad memoriam reducere potero, veniam a misericordissimo Domino peto, quia nescio, ubi fugiam ab ira ejus nisi ad illum.
1.155
Post confessionem singularem sequuntur orationes.
1.156
Tuam Domine clementiam deprecor, ut mihi veniam peccatorum meorum concedas, et me in mandatorum tuorum custodias observatione, nec non etiam me indignum exaudiri digneris pro omnibus, quorum confessiones, vel eleemosynas suscepi, vel qui se confidentia charitatis mihi commendaverunt, ut sive vivunt, sive in tuae pacis spe requiescunt, tuae propitiationis perpetualiter sentiant adjumentum.
1.157
Salva me Domine Rex aeternae gloriae, qui potes salvare, da mihi et velle, et operari, et perficere, quae tibi placent, et mihi expediunt, da in perturbatione auxilium, in persecutione solatium, et in omni tentatione virtutem, tribue de praeteritis veniam, de praesentibus malis emendationem, de futurisque digneris largiri custodiam. Amen.
1.158
Alia .
1.159
Obsecro Domine Jesu cunctas Civitatis meae portas justitiae factas, ut ingressus in eas confitear nomini tuo, tuaeque majestati cum ministris caelestibus eam crebrius invisenti non foetor elati cadaveris occurrat. Sed occupet salus muros illius, et portas ejus laudatio.
1.160
Alia .
1.161
Deus Omnipotens miserere supplici tuo, quia non sum sicut innumeri servi, contemptu seculi sublimes, justitiae merito gloriosi, castitatis laude angelici, velut etiam multi illorum, qui post flagitia publica, poenitendo tibi meruerunt esse devoti, qui etiam, si quid boni, tua gratia largiente fecero, quo fine hoc faciam, quave a te districtione pensetur, ignoro.
1.162
Alia .
1.163
Indignum me Domine fateor tuis sacris, qui innumeris quotidie fuscor peccatis, nam qui te blandis verbis rogare praesumo, improbis saepissime factis offendo; tu enim mihi medicinam ingeris aegro, ego sanitati meae indesinenter contraria ago, legem tuam sacris inditam paginis lego, sanam vero disciplinam infelix negligo, ad tuum quidem altare, quasi devotus accedo, sed a praeceptis tuis contumaci corde recedo, quasi dignum me in oculis hominum ostendo, sed in tuo conspectu, quem occulta non fallunt diversis sceleribus pollutus sordeo. Sed tuum est Domine Deus dare peccatori cor compunctum, fontemque lacrymarum, quo digne valeam abluere multitudinem scelerum. Meum est, si donaveris delicta deflere, tuum est, ea, ut nubem, cito delere, et licet palmam amiserim innocentiae, inimico suadente, saltem per confessionem veniam merear, te miserante, ut tibi sit gloria, laus et honor, cuncta regenti in secula seculorum etc.
1.164
Alia .
1.165
Deus propitius esto mihi peccatori, quia tu es immortalis et sine peccato, solus Domine Deus meus, indulge mihi indigno famulo tuo et peccatori, quia peccator sum, et indignus, qui praesumo ad sanctum Altare accedere, et invocare te, quia peccavi coram te, et coram Angelis tuis: sed per illorum intercessionem tribue mihi indulgentiam delictorum meorum, et confirma me in sancta Ecclesia tua in fide Orthodoxorum, et doce me facere voluntatem tuam omnibus diebus vitae meae.
1.166
Alia .
1.167
Domine Jesu Christe Redempor Mundi propitius esto mihi peccatori omnibus modis in peccatis jacenti, quia tu solus Domine immortalis es, et sine peccato indulge mihi miserrimo praesumenti accedere ad sanctum Altare tuum et invocare te, quia peccavi ab infantia mea usque nunc coram te, et coram Angelis, et omnibus Sanctis tuis, sed per illorum intercessionem tribue mihi divinam clementiam, veniamque peccatorum meorum, et doce me facere voluntatem tuam omnibus diebus vitae meae. Amen.
1.168
Alia .
1.169
Deus misericordiae et veritatis, clementiam tuam suppliciter deprecor, ut mihi misero innumerabilium veniam concedas peccatorum, quibus iram tuae potentiae provocavi, quatenus te miserante in hac vita secundum tuam voluntatem purgatus ad aeternae beatitudinis participationem pertingam, cunctis etiam in corpore, sive extra corpus viventibus, qui mihi spiritali, vel carnali conjunctione cohaerent, et qui se mihi vel confitendo, vel rogando commendaverunt, nec non et quorum pecunias, vel eleemosynas suscepi, vel qui per meam negligentiam, seu malitiam corrupti sunt, manum misericordiae tuae porrigas, et per ineffabilem largitatem tuam adoptatam eis indulgentiam peccatorum concedas et ad requiem beatorum spirituum perducere digneris. Per, etc.
1.170
Alia .
1.171
Clementissime Christe fidelium animarum redemptor, propitius quaeso adesto meis indignis precibus exauditor, qui ad immolandam sacrae tuae passionis hostiam tremens assisto, dum multifaria, et noxia me accusantia crimina recognosco, debita altaribus tuis indignus sacrificia tuo conspectui offerre praesumo, qui ante tuae Majestatis praesentiam jaceo, corpore, mente, cordeque pollutus, sed habeas inter haec tuum antidotum Christe, quo sanare bone Medice animarum vulnera nosti. Conscriptum quaeso contra me, Arbiter alme, dele peccati chirographum, ne ultor a me suum ultra valeat exigere nummum. Ob hoc tuam Domine clementiam indigno ore, menteque deposco, ut sereno familiam tuam, sacri tui nominis officia praestolantem digneris aspicere vultu, ne per me indignum eorum salutis pereat pretium, pro quibus dignatus es tuum sanctum fundendo sanguinem esse redemptio, sed tua nos semper, et ubique protectione conserva, ut quos pretioso sanguine redemisti in terris, aeterna facias cum sanctis tuis gloria numerari in coelis, qui cum aeterno Patre, vivis, et regnas Deus in unitate Spiritus sancti in secula seculorum. Amen.
1.172
Has orationes interim dicat, donec cantentur Versus ad introitum, et kyrie eleison, et deinde carmen Angelorum.
1.173
Gloria in excelsis Deo. Et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Laudamus te, benedicimus te, adoramus te, glorificamus te, Hymnum dicimus tibi, Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam. Domine Deus Rex coelestis, Deus Pater omnipotens; Domine Fili unigenite Jesu Christe altissime, Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris, qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram; qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis, quoniam tu solus sanctus, tu solus Dominus, tu solus Altissimus Jesu Christe cum sancto Spiritu in gloria Dei Patris. Amen.
1.174
Haec sequens Oratio dicatur ab episcopo interim donec hymnus Angelicus finiatur.
1.175
Oremus .
1.176
Deus qui juste irasceris et clementer ignoscis, qui etiam non mortem peccatorum, sed vitam desideras, me miserum, fragilemque peccatorem delictorum sordibus plenum a tua pietate non repellas, neque respicias ad peccata mea, quae male vivendo commisi, sed ad immensas misericordias tuas, quibus gratuito munere peccantibus subvenire consuevisti, obsecro itaque Domine, ut immemor sis peccatorum meorum, et memor misericordiarum tuarum, vota, precesque meas dignanter suscipias, et dissimulatis fragilitatis meae peccatis, labia mea aperias, et ad confessionem me tuae laudis placatus admittas, qui per incarnationem et humanitatem D. N. J. Christi filii tui dedisti pacem hominibus, et coelestium collegium Angelorum, da me et de tuae pacis ubertate repleri, et de Angelicae societatis unitate laetari; sicque me facias his temporalibus officiis interesse, ut ad tuas misericordias in aeternum cum illis decantandas perpetuis electorum tuorum choris aggregari praecipias. Per etc.
1.177
Finita Angelica laude missalem orationem dicat sacerdos. Deinde lectio recitetur, et inter lectionem, et evangelium, id est tempore Gradualis, et Alleluia ac Sequentiae, episcopus dicat has orationes:
1.178
Ante oculos tuos Domine Deus, conscientiae testis assisto, rogare non audeo, quod impetrare non mereor, tu scis Domine, quae aguntur in nobis, erubescimus fateri, quod non timemus admittere: verbis tibi tantum obsequimur, corde mentimur, et quod velle nos dicimus, nolle nostris actibus approbamus. Sed parce Domine confidentibus, ignosce precantibus, miserere te rogantibus. Et quia meus sensus in sacramentis tuis infirmus est, et apud te non habent peccatores verba sine crimine, praesta Domine, ut si ex nobis indignis, duri cordis verba non suscipis per temetipsum veniam largiaris. Qui vivis etc.
1.179
Alia .
1.180
Christe parce miserere mei, non secundum merita mea, sed secundum misericordiam tuam. Noli me despicere peccatorem. Noli me reprobare, sed suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab expectatione mea: miserere mei Domine, quia peccavi tibi, da mihi fontem lachrymarum, fons vitae, et lux luminis, concede mihi in praesenti vita veram poenitentiam de peccatis meis, et in bono perseverantiam. Domine exaudi orationem meam: Qui vivis etc.
1.181
Alia .
1.182
Quaesumus immensam pietatem tuam Deus ne nos pro nostra iniquitate condemnes, sed pro tua pietate in via recta disponas, nec sicut meremur delinquentibus irascaris, sed fragilitati nostrae invicta bonitate subvenias, omnibusque errantibus indulge juxta magnitudinem pietatis tuae.
1.183
Alia .
1.184
Mordacis conscientiae stimulis, et delictorum nostrorum recordatione commoniti Dominum indulgentiae deprecamur, ut quidquid, dicto, facto, cogitatione deliquimus, sive lubricae aetatis impulsu, sive errore ignorantiae commisimus, pietas Domini nostri solvere, ac perdonare dignetur, ut te Domine annuente, valeamus quae mala sunt declinare, et quae bona sunt consequenter explere, et quia nos fecisti ad tua sacramenta pertinere, tu clementer in nobis eorum munus operare, omnibusque errantibus indulge, juxta magnitudinem pietatis tuae.
1.185
Alia .
1.186
Si ante oculos tuos Domine, culpas quas fecimus, et plagas quas, vel durissimas in hac vita pati possumus conferamus, minus est, quod patimur, majus est, quod meremur; peccati poenam sentimus et peccandi pertinaciam non evitamus; in flagellis tuis fragilitas nostra frangitur, et iniquitas non mutatur; mens aegrota torquetur, et cervix dura non flectitur; vita in dolore suspirat, et tamen in opere non se emendat. Si expectamur, non corrigimur; si vindicas, non duramus, confitemur in correptione, quod fecimus, obliviscimur in visitatione, quod flevimus; si impresseris manum facienda promittimus, si suspenderis gladium promissa non facimus; si ferias, clamamus ut parcas; si parcis, iterum te provocamus ut ferias; si angustiae veniunt, tempus petimus poenitentiae; si misericordia subveniat, abutimur patientia, quae pepercit: adhuc plaga illata vix praeterit, etiam non recolit mens ingrata, quod pertulit: si citius nos exaudias, ex misericordia insolescimus; si tardius, ex impatientia murmuramus. O Domine volumus te servare, quod feceris, non timemus negligere, quod jusseris; habes Domine confitentes reos, parce quia pius es. Vovimus, quod nisi dimittas, recte nos punias; sed apud te est multa miseratio, et propitiatio perabundans; praesta sine merito, quod rogamus, qui fecisti qui te rogarent. Clamantibus autem ad te nobis Domine miserere. Moveat pietatem tuam vox fidelis et flebilis, atque illa de qua totum speramus pietas non reputet quod offendimus, dum respicit quod rogamus; et cum sit grandis miseria esse nos reos, major tibi sit clementia erga nos miseros. Erige nos Domine Deus noster, et alleva misericordia tua, ut communione salutis, et gaudio charitatis, dum ipsi salvari ex munere tuo cupimus, etiam fide et pace cunctarum gentium gaudeamus. Per etc.
1.187
Alia .
1.188
Ante conspectum tuae inaestimabilis majestatis, sancta Trinitas, et vera Unitas omnipotens aeterne Deus non sine debita reverentia, attamen nulla officii dignitate vilis admodum precator accedo, et reus conscientiae assisto testis, accuso ego me, et non excuso, sed coram testibus: scilicet omnium Sanctorum tuorum reliquiis, vel omnibus Sanctis tuis in coelo, et in terra, confiteor omnes injustitias meas tibi, quatenus per eorum merita, et intercessiones remittas omnem peccati mei impietatem, quia ego peccavi in coelum, et coram te; etiam non sum dignus vocari filius tuus, peccatorum sordibus involutus, sed tu occultorum cognitor miserere mei, et resuscita me de morte animae meae, et septiformis gratia Spiritus sancti illumina cor meum, et doce me facere voluntatem tuam ubique, quia Deus meus es tu. Amen.
1.189
Alia .
1.190
Miserere Deus omnibus errantibus, et ad te pertinentibus, et his omnibus miseresce, pro quibus debitores sumus exorare vivis, sive defunctis, vel quorum eleemosynas, et confessiones suscepimus, et nomina ad commemorandum conscripsimus, quatenus his omnibus misericorditer indulgeas, et vitam aeternam concedas, nec non persequentibus nos, et calumniantibus indulge juxta magnitudinem pietatis tuae. Amen.
1.191
Alia .
1.192
Succurre mihi Deus meus antequam moriar, antequam me tormenta rapiant, antequam me tenebrae obvolvant; Deus enim judicii tui teneor peccati pavore, iram tuam formido; si enim vix justus salvabitur, ego impius ubi ero, quid faciam, dum venerit tremendi judicii dies? Cum examen judicis venerit, quid respondeam? quid vero dicturus sum, cum ante tribunal Christi fuero praesentatus? Melius fuisset non in saeculo procreatum, quam aeterna supplicia perpeti cruciandum. Peccavi enim saepe in verbo, in facto, in cogitatione, et peccavi crudeliter, nullum invenitur peccatum, cujus sordibus non sim ego miser inquinatus, nullus est morbus vitiorum, a quo non contraxi contagium. Semper delicta mea iteravi: plurimos pravi moribus ad iniquitatem perverti: exemplis vitae meae multi subversi sunt. Obsecro vos omnes choros sanctorum Patriarcharum, Prophetarum. Apostolorum, Martyrum, et omnium sanctorum, ut oretis pro me, ut misereatur mei Deus, et deleat peccata mea, uti auferat iniquitatem meam, et recipiat me in gaudium sempiternum. Tu Domine misericors, clemens, et pius nullum relinquis, nullum respuis, nullum secludis a misericordia tua. Converte animam meam in requiem Paradisi. Tu ovem errantem requisisti, et inventam tuis humeris reportasti ad gregem; quaeso hanc vilissimam animam manibus attrahe, et offer benedicto, et immortali Patri tuo, coram Cherubim et Seraphim, et coram sanctis Angelis, ut deliciis paradisi fruens cum eis dicere possim. Gloria Patri immortali, gloria Filio immortali, gloria Spiritui sancto immortali, in saecula saeculorum. Amen.
1.193
Alia .
1.194
Domine Jesu Christe, qui me tuo sanguine redemisti, exaudi me peccatorem quotidie peccantem, et in peccatis nimiis jacentem. Tibi soli peccavi, te Christe confessus sum. Ego peccavi coram te, et coram omnibus sanctis tuis, in verbis, et in factis, in omnibus cogitationibus meis, quibus excogitare potui. Infelix ego homo innumerabilia sunt peccata mea: miserere mei Deus, omnipotens Deus. Veniam peto coram te et sanctis tuis, de universis peccatis meis praeteritis, praesentibus, et futuris. Deus propitius esto mihi peccatori, et da mihi licentiam in hac vita agendi poenitentiam, per quam deleam omnia peccata mea, quia nescio ubi fugiam, nisi ad te Christe, quia tu es vita vivorum, et resurrectio mortuorum. Orate pro me misero omnes sancti Apostoli, atque Martyres, Confessores, et sanctae Virgines, atque Viduae, et omnes Sancti, et electi Dei; orate pro me, ut Deus omnipotens illuminet vultum suum super me miserum, et misereatur mei. Qui vivit, et regnat etc.
1.195
Alia .
1.196
Domine Jesu Christe integritatis amator muni cor meum ab omnibus sagittis, et insidiis inimici, et extingue in me omne incendium libidinis, et ad veram humilitatem, et patientiae tranquillitatem converte, pectus meum succende charitatis stimulis, ut odio habens omnem viam iniquitatis possim cunctis diebus vitae meae tibi complacere. Qui vivis etc.
1.197
Alia .
1.198
Tuam Domine clementiam precor, ut mihi famulo tuo remissionem cunctorum tribuas peccatorum, et omnibus pro quibus debitor sum exorare, vivis sive defunctis, misericordiae tuae munus impendas, ut ad aeternam vitam tua gubernatione perveniant, et tuae ubique gratiae dona percipiant. Per etc.
1.199
Alia .
1.200
Projectis nobis Domine in condemnationem operum nostrorum, da capiti nostro aquam, et oculis nostris fontem infunde lacrymarum, ut peccati maculas abluendo ultrices poenarum flammas fletuum ubertate vincamus, et quia tibi Domine non sunt occulta, quae gessimus, concede, ut in nobis, non oris sit tantum confessio, sed etiam cordis, nec excusatio criminum, sed lamentatio peccatorum. Siquidem castos cordis nostri oculos lasciviae violavit aspectus, sunt mores corrupti, disciplina violata, simulatio in vultu, fallacia in verbis, dolus in corde, volubilitas in lingua, operatio stulta, mens dubia, concupiscentia carnalis, sollicitudo terrena, oblivio animae, negligentia sanctitatis, super haec autem mortis timor increvit. Miserere nobis Domine, miserere nobis, et da de praeteritis malis veniam, de praesentibus emendationem, et de futuris cautelam. Qui vivis etc.
1.201
Alia .
1.202
Impellit me peccatorem ministrandi officium, hostiam salutarem offerre pro populi delicto; sed terret conscientia indebiti sacerdotii pro reatu, si a me omnium sacerdotum peripsema sacrificium offertur, pollutae conscientiae crimen augetur. Si tantae majestati, et universae carnis judici non offertur, negligentiae reatus adscribitur, inter haec tuae omnipotens Deus libramen pietatis imploro, cujus ultionis diem accusante conscientia pertimesco, ne me indignum, quaeso, misericordia tua judices, quem a tempore poenitentiae non excludis.
1.203
Suspende, precor, interventu istorum, et omnium sanctorum meritis securim, donec cultor vineae admoveat cophinum stercoris ad radicem infructuosae arboris. Parce mihi Domine clementissime poenitenti qui David post lapsum clementer ad veniam revocasti, qui Petri, Misericors amare flentis lacrymas respexisti; qui latronem in crucis patibulo tanti facinoris reum, divina gratia illustrasti; cui mox obtinuit confessio propitium Dei Filium, fides praemium, poena veniam, lamenta gaudia sempiterna, dum confessor in cruce, possessor extitit Paradisi propter crucem, sed quia verba veniae tuae pietatis indigent, quae indigni sacerdotis opera non commendant, saltem adstantium vota suscipe, ut et mihi suis apud te precibus veniam, et eorum meritis sacrificia, nostrorum vulnerum nobis conferant medicinam. At quia Omnipotens pro omnium peccatis factus es hostia salutaris, adsis nobis justificatio pro delictis Jesu Christe Salvator mundi. Qui cum Patre, et Spiritu sancto vivis et regnas etc.
1.204
Oratio pro semetipso.
1.205
Salva me Domine Rex aeternae gloriae, qui potes salvare, et da mihi, ut valeam et operari, et perficere, quae tibi placeant, et mihi expediant; Domine sancte Pater omnipotens Deus da mihi in tribulatione auxilium, in persecutione solatium, et in omni tempore tentationis virtutem.
1.206
Domine sancte, piissime Pater, da mihi de praeteritis delictis veniam, de praesentibus emendationem, de futuris largire custodiam, quia malum dimittere non possum, nec bonum facere, nisi succurrat mihi misericordia tua magna, ut te merear cognoscere et timere, et amare ex toto corde Domine Jesu Christe redemptor omnium, qui es refugium pauperum, et consolator tribulatorum, per tuam magnam misericordiam sis mihi consolatio in omnibus angustiis, et tribulationibus meis, quia non habeo in alium spem nisi in te, quia tu es refugium meum, et virtus in tribulationibus meis, quae invenerunt me nimis. Propterea clamo ex toto corde ad te, ut exaudire me digneris, et haec omnia, quae indignus precor, clementia tuae pietatis merear adipisci, et quicquid illud est quod infelicitas mea a te petere non sapit, aut non praesumit, id tu pro tua pietate, ac majestate tribue, quia tu es consolatio et protectio vitae meae in omni tempore etc.
1.207
Oratio in quacunque tribulatione.
1.208
Deus qui contritorum non despicis gemitum, et merentium non spernis affectum, adesto precibus nostris, quas pietatis tuae pro tribulatione nostra effundere praesumimus implorantes, ut eas clementer suscipere digneris, tribuasque, ut quicquid contra nos diabolicae atque humanae moliuntur adversitates, ad nihilum redigas, et consilio pietatis tuae allidas, ut nullis adversitatibus laesi, sed erepti de omni tribulatione, et angustia, laeti tibi in Ecclesia tua sancta gratias referamus per Christum, per quem te summe Deus rogamus, ut preces has attendas, et propitiabili dignatione ad hanc nostram orationem respicias, quam tibi pro ereptione, ac revelatione a pressura nostrae infirmitatis offerimus, jam Domine respice super nos vultu placabili, et misericordia singulari a nobis amove, quod saevitia malorum promittit, quod inimicorum pravitas infert, quod pravorum in consiliis adversitas alligat, quod ex judicio imminet, quod ex sententia pendet, quod conspiratione machinatur, quod accusatione confringitur, quod propriae merentur iniquitates, quod alienis fictionibus alligamur, quod pressuris dejicimur, quod cruciatibus premimur, quod angustiis angustiamur, non justitiam tuam, quaesumus Domine in injustitiis nostris exerceas, sed potius pietatem tuam in iniquitatibus nostris manifesta; non nos in persecutione dejicias, non per intolerantiam perdas, sed per tribulationem exerce, per pietatem attolle, per misericordiam rege, quo te protegente ab inimicorum jaculis tuti, a praesenti tribulatione exempti, te Dominum vivum in Trinitate consona laudemus voce. Qui cum Unigenito filio tuo, sanctoque Paraclito Spiritu vivis, et regnas per infinita secula seculorum. Amen.
1.209
Oratio Pastoris dicenda pro se, et pro subditis.
1.210
Dimitte Domine Deus omnipotens quicquid per intemperantiam mordacis linguae incauta oris nostri increpatio momordit in subditos, quicquid minus de boni perfectione diximus parce, quicquid incongruum, vel minus temperate protulimus ignosce. Non incautum praesumptio puniat, sed agnoscentem me iniquitates meas, miserationis tuae pietas absolvat. Et quia non mihi alibi est fiducia, nisi in misericordia tua. Tu et os meum praeconio veritatis perarma, et opus pleniore ubertate sanctifica, ut et indignum salves, et commissum mihi gregem pro tua pietate sanctifices. Quidquid in illis vitiatum est sana, et quidquid in me vitiosum inspicis cura; si quae vitio tepiditatis meae, vel incuria contraxerunt delicta, propitius dimitte. Si quo etiam me ignorante, vel sciente ceciderunt in crimine, atque si exempli mei offendiculo proruerunt manu misericordiae tuae inde eripe, et pro talibus culpis misero mihi non restituas ultionis vicem. His tamen, quibus increpationis visus sum adhibere judicium, increpatio proficiat ad salutem. Et oratio haec interpellans commisso eos revocet ab errore, ut non perferant tartareos cruciatus, quibus utpote mortalibus poenitentiae indiximus leges, quo utrorumque incommodis parcens, et illorum iniquitatibus tribuas veniam, et meam contractam abluas de regendi incommoditate offensam. Praebe Deus aurem sacrificiis nostris, et me, mihique commissos tuis adscribe in paginis, quo cum Grege mihi credito, et a cuncto eluar crimine, et ad te merear pervenire in pace. Pacatum redde Deus nostrorum cordium habitaculum, expulsione carnalium vitiorum; et quia in subditis conor summam exercere virtutum, pacatis mentium corporumque incommodis pacificus merear te judicante coronari cum Angelis. Fac ergo quaesumus nos pie Deus adspicientes in conspectu tuo flammescere tuae gratiae dono, ut zelus domus tuae nos comedat, atque ita per vigorem sancti Spiritus regentes subditos temperemus, ut ex disciplina nostri regiminis capiant lucrum, et illorum duritia frangatur, ac vita sanctificetur. Suscipe Domine nostrorum votorum libamina, et per haec quidquid in subditos correctionis verbo, vel merito impertimur, non ad discordiam nostri, sed ad dulcedinis perpetuae gaudium, et nobis, et illis profecisse gaudeamus: ablue nos omnipotens Deus, et alieno, et proprio delicto, ut in utroque et spiritalis gratiae efficientiam capientes, fiducialius tuo nomini supplicemus. Per etc.
1.211
Cum incensum ante evangelium in thuribulum mittitur dicat sacerdos.
1.212
Odore coelestis inspirationis tuae accendat, et impleat Dominus corda nostra ad audienda, et implenda evangelii sui praecepta. Qui vivis etc.
1.213
Benedictio ejusdem.
1.214
In nomine Domini nostri Jesu Christi benedicatur incensum istud, et acceptabile fiat in odorem suavitatis.
1.215
Deinde inclinanti se diacono dat benedictionem Dei dicens.
1.216
Benedictio Dei Patris omnipotentis, et Filii, et Spiritus sancti, descendat super te, et aperiat Christus Dominus os tuum ad digne, idoneeque pronunciandum sanctum evangelium suum. Dominus Deus sit in corde tuo, et in labiis tuis, ut nuncies competenter evangelium pacis.
1.217
Diaconus accipiendo, vel osculando evangelium dicat.
1.218
Da mihi Domine sermonem rectum, et bene sonantem in os meum, ut placeant tibi verba mea, et omnibus audientibus propter nomen sanctum tuum in vitam aeternam. Amen.
1.219
Perlecto autem evangelio, Diaconus dicat.
1.220
Per istos sermones sancti Evangelii tui indulge mihi Domine omnia peccata mea.
1.221
Et caeteri omnes dicant.
1.222
Pax tibi.
1.223
Tunc allato incenso, simulque Evangelio ad salutandum dicant singuli.
1.224
Per istos sanctos sermones Evangelii Domini nostri Jesu Christi, indulgeat nobis Dominus universa peccata nostra.
1.225
Quando incensum offertur dicant singuli.
1.226
Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo Domine.
1.227
Tunc sacerdos incipiat Symbolum, id est:
1.228
Credo in unum Deum Patrem omnipotentem factorem coeli, et terrae. Visibilium omnium et invisibilium; Et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum. Et ex Patre natum ante omnia secula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. Genitum non factum, consubstantialem Patri per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de coelis. Et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine, et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est. Et resurrexit tertia die secundum scripturas, et ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos, et mortuos. Cujus regni non erit finis, et in Spiritum sanctum Dominum, et vivificantem. Qui ex Patre, filioque procedit, qui cum Patre, et Filio simul adoratur, et conglorificatur. Qui locutus est per Prophetas, et unam sanctam catholicam, et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum, et expecto resurrectionem mortuorum, et vitam futuri seculi. Amen.
1.229
Finito Symbolo Apostolorum dicat Sacerdos.
1.230
Dominus vobiscum.
1.231
Et cum Spiritu tuo
1.232
Deinde lavat manus hanc Orationem dicens.
1.233
Largire sensibus nostris omnipotens Pater, ut sicut hic exterius abluuntur inquinamenta manuum, sic a te mundentur interius pollutiones mentium, et crescat in nobis sanctarum augmentum virtutum. Per etc.
1.234
Haec praedicta oratio dicenda est a sacerdote cum manus lavat, sive ante Missam, vel interim, seu postea.
1.235
Tam diu autem, quam diu offertorium, et versus canuntur has dicat orationes.
1.236
Domine Deus omnipotens fac me peccatorem hodie, secundum magnam misericordiam tuam accedere ad sanctum Altare tuum, et praesta, ut non sit mihi hoc sacrificium reatus ad poenam, sed ablutio salutaris ad veniam. Per etc.
1.237
Deus, qui de indignis dignos facis, de peccatoribus justos, de immundis mundos; munda cor meum, et corpus meum ab omni cogitatione mala, et sorde peccati, et fac me digne, atque strenue sanctis Altaribus ministrare tuis, et concede propitius, ut in hoc altari, ad quod indignus accedo hostias acceptabiles offeram pietati tuae pro peccatis, et offensionibus meis, et innumeris quotidianis excessibus. Et pro grege mihi commisso, et famulis, et famulabus tuis, qui mihi confessi sunt peccata sua, et suas eleemosynas largiti sunt. Et pro populo mihi subjecto, et omnibus circumstantibus, omnibusque mihi familiaritate conjunctis, atque omnibus odio execrabili insectantibus, et ecclesiae mihi commissae adversantibus, cunctisque simul fidelibus Christianis. Et per eum sit tibi meum votum, atque sacrificium acceptabile, qui se tibi Deo Patri pro nobis obtulit in sacrificium, qui est summus sacerdos, et pontifex, et solus sine macula peccati Jesus Christus Filius tuus Dominus noster, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus per omnia, etc.
1.238
Alia .
1.239
Majestatem tuam totis viribus Deus piissime humili prece deposco, et exoro, ut remittas crimina, quae caro fragilis a tentatione iniquorum spirituum nequiter admisit, etiam reverti ad ea ultra non sinas, sed confirma me in justificationibus tuis, et perseverantiam mihi tribue in illis, et fac me dignum ante conspectum Majestatis tuae astare, et sacrificium tibi Domine casto corpore, et mundo corde digne offerre. Per, etc.
1.240
Cum autem ornatum fuerit altare, antequam oblationes accipiat, has orationes humillime ante altare se flebiliter accusans dicat.
1.241
Ante oculos tuos Domine reus conscientiae testis assisto, rogare non audeo, quod impetrare non merear; Tu scis, Domine quae aguntur in nobis, erubescimus confiteri, quod non timemus admittere. Verbis tibi tantum obsequimur, corde mentimur, et quod velle nos dicimus, nolle nostris actibus approbamus. Sed parce Domine confitentibus: ignosce peccantibus: miserere te rogantibus: Et quia meus sensus in sacramentis tuis infirmus est, et apud te non habent peccatores verba sine crimine, praesta Domine, ut si ex nobis indignis, et peccatoribus duri cordis verba non suscipis, per temetipsum veniam largiaris. Qui vivis, et regnas etc.
1.242
Alia .
1.243
Deus, qui te praecipis a peccatoribus exorari, tibique contriti cordis sacrificium offerri, hoc sacrificium, quod ego indignus famulus tuus confisus de tua misericordia, tuae immensae majestati offerre praesumo, acceptare dignare; et ut ipse tibi sacerdos et ara, et templum, et sacrificium esse merear propitiatus concede quo per ministerii hujus exhibitionem peccatorum meorum adipisci merear remissionem, mihique et his omnibus pro quibus offertur tuam misericordissimam propitiationem concede. Per etc.
1.244
Alia .
1.245
Conscientia quidem trepidi Domine ad altare tuum accedimus, sed fiduciam de tua misericordia retinemus, et licet ad celebranda sacrificia semper inveniamur indigni, tamen si recedimus, veremur de inobedientia condamnari, pro qua re pietate paterna omnipotens Deus, atque placabili vultu cordis nostri interiora purgare digneris, precamur etiam, licet culpabiles simus, nostrorum tamen tibi sint placita mysteria consecrata.
1.246
Alia .
1.247
Ante conspectum divinae Majestatis tuae reus assisto, qui invocare nomen sanctum tuum praesumo, miserere mihi Domine homini peccatori, ignosce indigno sacerdoti, per cujus manus haec oblatio videtur offerri. Parce mihi Domine prae caeteris capitalium criminum labe polluto, et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens, scilicet vitiis, ac voluptatibus carnis aggravatus sum; recordare Domine, quod caro sum, in tuo conspectu etiam coeli non sunt mundi, quanto magis ego homo terrenus immundus, sicut pannus menstruatae. Indignus sum Domine Jesu Christe, ut sim vivens, sed tu, qui non vis mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat; da mihi veniam in carne constituto ut per poenitentiae labores vita aeterna perfrui merear in coelis etc. Qui vivis etc.
1.248
Alia .
1.249
Altissime Deus ignosce mihi peccatori, quia totius vitae meae superavit me iniquitas; quo vultu te conspiciam Domine, vel quibus verbis me coram tuis conspectibus excusabo, nec enim potero abscondi ante te, qui secreta cordis consideras. Vae mihi peccatori, qui sancto altari tuo indignus assistens, nullum apud voluntatem tuam mentis ornatum exhibui: sed tu Domine miserator, et misericors, qui creasti cuncta ex nihilo, qui me quoque immeritum formasti. et statuisti digne tibi servire, non me repellas a coelesti tuo sacrario, nec confundas me ante conspectum tremendae Majestatis tuae.
1.250
Ego vero tibi servire, tibi Domine placere proposui, sed per meam negligentiam non implevi; ego ergo tam in terris quam in coelo destitutum, et nudum me esse conspicio, quia mandatorum tuorum non custodivi praecepta. Non est igitur mihi spes salutis in operibus meis, sed anima mea in sola pietatis tuae immensitate suspensa est, et in multitudine misericordiae tuae confidit, ut eam salvam facias Domine Jesu Christe, qui non vis mortem peccatorum, nisi ut convertantur, et vivant. Respice secundum magnam misericordiam tuam super me miserum, et rumpantur funes peccatorum meorum, ut non peream. Respice in me Domine de sede Majestatis tuae, et tenebras cordis mei radio tuae lucis expelle; protege me Domine scuto veritatis tuae, ac fidei, ut me diaboli jacula ignita non penetrent; et quicquid illud est, quod infelicitas mea a te petere non sapit, aut non praesumit, id tu Domine pro virtute tua tribue, quod animam meam salvet a morte, et exeunti mihi de hoc coeno tenebrarum manum porrigas, et lumen ostendas, et illud indulge, quod feci, et concede ne amplius faciam. Amen.
1.251
Alia .
1.252
Ignosce quaeso mihi Domine, quem maculatae vitae conscientia trepidum, et criminum meorum confusio fecit esse captivum, et qui pro me veniam obtinere non valeo, pro aliis rogaturus assisto, profero ad te, si digneris Domine captivorum gemitus, tribulationes plebium, pericula populorum, necessitates peregrinorum, inopiam debilium, desperationes languentium, defectus senum, suspiria juvenum, vota virginum, lamenta viduarum, desolationes ecclesiarum, sed quoniam me eadem, quae populum catena peccati constringit; ideo omnes lugeo passiones: non obsit Domine populo tuo oratio subjugata peccatis, per me offertur votum, per te Domine meum compleatur officium, quia vivis, et regnas etc.
1.253
Tunc accedens ad altare, et illud osculando dicat.
1.254
Oro te Domine omnipotens Deus, ut per merita sanctorum tuorum, quorum reliquiae hic continentur, eorum intercessionibus indulgere digneris mihi omnia peccata mea. Qui vivis etc.
1.255
Tunc convertat se suscipere oblationes presbyterorum aliorumque. Quando quis oblationem in manum episcopi, vel presbyteri offert, dicat.
1.256
Tibi Domino creatori meo offero hostiam pro remissione omnium peccatorum meorum, et cunctorum fidelium tuorum vivorum, ac defunctorum.
1.257
Pro semetipso, et pro cuncto populo Christiano.
1.258
Tibi Domino creatori meo offero hostiam placationis pro delictis meis, et populi tui, peto Domine, ut des nobis veniam omnium peccatorum nostrorum.
1.259
Pro rege, et antistite nostro, et pro cuncto clero, ac pro omni populo Christiano.
1.260
Tibi Domino creatori meo offero hostiam placationis, et laudis pro me, et pro rege nostro, et antistite nostro, ac pro cuncto populo Christiano, peto Domine, ut des nobis vitam aeternam.
1.261
Episcopus vero, vel presbyter oblationes accipiens dicat.
1.262
Suscipe sancta Trinitas hanc oblationem, quam tibi offert famulus tuus N. et praesta, ut in conspectum tuum tibi placens ascendat etc.
1.263
Post acceptas oblationes a clero, vel plebe accipiat diaconus de manu subdiaconi oblatam ita dicendo.
1.264
Acceptum sit omnipotenti Deo, et omnibus sanctis ejus sacrificium tuum.
1.265
Veniensque diaconus ante episcopum offerat dicens hoc offertorium.
1.266
Suscipe Domine sancte Pater hanc oblationem, et hoc sacrificium laudis in honorem nominis tui, ut cum suavitate ascendat ad aures pietatis tuae. Per etc.
1.267
Et episcopus accipiens oblationem a diacono dicat.
1.268
Acceptabilis sit omnipotenti Deo oblatio tua.
1.269
Tunc puro corde offerat Domino oblatam ita dicens.
1.270
Suscipe sancte Pater omnipotens aeterne Deus hanc immaculatam hostiam, quam ego indignus famulus tuus tibi offero Deo meo vivo et vero, quia te pro aeterna salute cunctae Ecclesiae tuae suppliciter exoro. Per etc.
1.271
Alia .
1.272
Suscipe clementissime Pater hostias placationis, et laudis, quas tibi offero ego indignus famulus tuus, quia tu scis figmentum meum, quia peccavi in conspectu tuo, et non sum dignus tibi hostiam offerre, sed tu clemens, et misericors indulge mihi, et indulgentiam quaerentem placatus suscipe Clementissime. Qui vivis etc.
1.273
Istae orationes cum oblationes offeruntur ad altare dicendae sunt, et est haec prima quotidiana, et generalis.
1.274
Suscipe sancta Trinitas hanc oblationem, quam tibi offero in memoriam incarnationis, nativitatis, passionis, resurrectionis, ascensionis Domini nostri Jesu Christi, et in honorem sanctorum tuorum, qui tibi placuerunt ab initio mundi, et eorum quorum hodie festivitas celebratur, et quorum hic nomina, et reliquiae habentur, ut illis proficiat ad honorem, nobis autem ad salutem, ut illi omnes pro nobis intercedere dignentur in coelis, quorum memoriam agimus in terris. Per etc
1.275
Pro semetipso.
1.276
Suscipe sancta Trinitas hanc oblationem, quam tibi offero pro innumerabilibus peccatis atque offensionibus meis, ut praeterita mihi dimittas, et de futuris me custodias, pro salute corporis et animae meae, ut hic te donante mandata tua custodiam, et in futuro praemia aeterna consequi merear. Per.
1.277
Alia pro semetipso
1.278
Suscipe sancta Trinitas hanc oblationem, quam tibi offero pro me peccatore, et miserrimo omnium hominum, et pro meis peccatis innumerabilibus, quibus peccavi coram te in dictis, in factis, in cogitationibus, ut praeterita mihi dimittas, et de futuris me custodias, et pro sanitate corporis, et animae meae, et pro gratiarum actione de tuis bonis, quibus quotidie utor. Domine averte faciem tuam à peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele.
1.279
Exaudi Domine vocem deprecationis meae, dum oro ad te, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. Domine exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.
1.280
Apologia Sacerdotis.
1.281
Suscipe confessionem meam unica spes salutis meae Domine, Deus meus, quia peccavi in lege tua in cogitationibus, in verbis, in factis, et multa sunt peccata mea, et negligens sum de opere Dei, et de ordine meo, quia peccavi de vana gloria, de superbia, de detractione, de fornicatione, de furto, de falso testimonio, de perjurio, de adulterio, de opere Dei, quod ego negligenter feci, de concupiscentia carnali, de risu, de auditu, de visu, de gula, de crapula, vel de omnibus malis meis; quae ego negligenter commisi, veniam inde peto Domine, quia culpabilem me regnosco.
1.282
Alia .
1.283
Deus, qui per os David locutus es, vovete, et reddite Domino Deo vestro, te suppliciter exoro, ut me famulum tuum vigilanter custodias, et oblationem, quam tibi pro memetipso offero, interveniente Beata Maria semper Virgine clementer accipias, qui vivis etc.
1.284
Alia .
1.285
Suscipe sancta Trinitas hanc oblationem, quam ego indignus, et peccator famulus tuus tibi offerre praesumo pro absolutione peccatorum meorum, quatenus te Domino miserante mihi remissio, et indulgentia peccatorum concedatur.
1.286
Pro familiaribus, ac fratribus, et sororibus.
1.287
Suscipe sancta Trinitas hanc oblationem, quam tibi offero pro me peccatore, et nostrae congregationis salute, et pro omnibus in Christo fratribus, et sororibus nostris, et pro omni populo Christiano, et pro omnibus eleemosynas nobis facientibus, et pro his etiam, qui se commendaverunt in nostras orationes, et qui nostri memoriam in suis orationibus habent. ut hic veniam recipiamus peccatorum, et in futuro praemia consequi mereamur aeterna.
1.288
Pro Rege, et populo Christiano
1.289
Suscipe sancta Trinitas hanc oblationem, quam tibi offerimus pro Rege nostro, et sua venerabili prole, et statu regni sui, et pro omni populo Christiano, et pro eleemosynariis nostris, et pro his, qui nostri memoriam in suis continuis orationibus habent, ut hic veniam recipiant peccatorum, et in futuro consequi praemia aeterna mereantur. Per etc.
1.290
Pro Ecclesia Catholica.
1.291
Suscipe sancta Trinitas hanc oblationem, quam pro Ecclesia tua sancta catholica tibi offero, ut tibi grata sit, et ipsi salutaris semper exista Per etc.
1.292
Pro salute vivorum.
1.293
Suscipe sancta Trinitas hanc oblationem, quam tibi offero pro salute famuli N. tui, quatenus te donante percepta venia peccatorum, vitae quoque sempiternae immensa gaudia percipere mereatur.
1.294
Pro infirmis.
1.295
Suscipe sancta Trinitas hanc oblationem, quam tibi offero pro infirmo famulo tuo N. ut mentis, et corporis recepta sanitate, in ecclesia tua sancta tibi laudes referat, et de verbere tuo aeterna praemia consequi mereatur.
1.296
Pro defuncto.
1.297
Suscipe Sancta Trinitas hanc oblationem, quam tibi offero pro anima famuli tui N. ut per hoc salutare sacrificium purgata sanctorum tuorum consortio coadunari mereatur. Per etc.
1.298
Pro defunctis.
1.299
Suscipe sancta Trinitas hanc oblationem, quam tibi offero pro animabus famulorum, famularumque tuarum, et requiem aeternam dones eis inter tuos sanctos, et electos, ut in illorum consortio vita perfruantur aeterna. Per etc
1.300
Alia .
1.301
Suscipe sancta Trinitas hanc oblationem, quam tibi offerimus pro omnibus in tui nominis confessione defunctis, ut te dexteram auxilii tui porrigente vitae perennis requiem habeant, et a poenis impiorum segregati, semper in tuae laudis laetitia perseverent. Per etc.
1.302
Pro omnibus universalis.
1.303
Suscipe sancta Trinitas hanc oblationem, quam pro seniore nostro, et cuncta congregatione sancti Petri, meisque parentibus, fratribus, benefactoribus, fidelibus, amicis, meisque propinquis, et omnibus circumstantibus, cunctisque, qui se mihi commendaverunt, et qui pro me orant, seu pro quibus debitor sum exorare tam vivis, quam defunctis, tibi offero, quatenus te Domino miserante, eis et mihi remissio, et indulgentia peccatorum concedatur, et vita aeterna condonetur. Per etc.
1.304
Tunc imponat oblatam altari, et dicat.
1.305
Sanctifica Domine hanc oblationem, ut nobis unigeniti Filii tui Domini nostri Jesu Christi corpus fiat. Qui tecum vivit etc.
1.306
Deinde Diaconus accipiat a Subdiacono vinum, et misceat cum aqua in calice, dicens.
1.307
Deus, qui humanae substantiae dignitatem mirabiliter condidisti, et mirabilius reformasti, da nobis quaesumus hujus aquae, et vini mysteria ejus divinitatis esse consortes, qui humanitatis nostrae dignatus est fieri particeps Jesus Christus
1.308
Tunc Diaconus calicem offerat super altare et Episcopo dicat.
1.309
Immola Domino sacrificium laudis, et redde Altissimo vota, sit Dominus adjutor tuus, mundum te faciat, et dum oraveris ad eum exaudiat te.
1.310
Et Sacerdos calicem offerens dicat offertorium istud.
1.311
Offerimus tibi Domine calicem salutaris, et deprecamur clementiam tuam, ut in conspectu divinae majestatis tuae cum odore suavitatis ascendat
1.312
Sequitur Oratio
1.313
Domine Deus Jesu Christe, qui in cruce passionis tuae, de latere tuo sanguinem, et aquam unde tibi Ecclesiam consecrares, manare voluisti, suscipe hoc sacrificium Altari tuo superpositum, et concede clementissime, ut pro redemptione nostra, et etiam totius mundi in conspectum Divinae Majestatis tuae cum odore suavitatis ascendat. Qui vivis etc.
1.314
Posito Calice super altare dicat sacerdos
1.315
Oblatum tibi Domine calicem sanctifica, ut nobis unigeniti tui D. N. Jesu Christi sanguis fiat. Qui tecum etc.
1.316
Tunc benedicat utrosque elevata manu, et dicat.
1.317
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sit signatum, ordinatum, sanctificatum, et benedictum hoc sacrificium novum.
1.318
Adjungat .
1.319
Veni sanctificator omnipotens aeterne Deus, et benedic hoc sacrificium, tibi praeparatum. Qui vivis etc.
1.320
Postea accipiens episcopus thus a diacono ponat in thuribulum, dicens.
1.321
Per intercessionem sancti Gabrielis Archangeli stantis a dextris Altaris incensi, et omnium electorum suorum incensum istud Dominus dignetur benedicere, et in odorem suavitatis accipere.
1.322
Haec oratio dicenda est, dum incenso misso in thuribulum ipsum thuribulum super panem, et calicem circumducitur.
1.323
Memores sumus, aeterne Deus, Pater omnipotens, gloriosissimae passionis Filii tui, resurrectionis etiam ejus, et ascensionis ejus in coelum. Petimus ergo Majestatem tuam, ut ascendant preces humilitatis nostrae una cum incenso isto in conspectum tuae clementiae, et descendat super hunc panem, et super hunc calicem plenitudo Divinitatis: descendat etiam Domine illa sancti spiritus incomprehensibilis invisibilisque majestas, sicut quondam in Patrum hostias descendebat. Per eumdem ejusdem etc.
1.324
Circumiens autem altare cum incenso Episcopus aut Presbyter dicat.
1.325
Incensum istud a te benedictum, ascendat ad te Domine, et descendat super nos misericordia tua.
1.326
Sequitur .
1.327
Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo Domine.
1.328
Quando odor Incensi porrigitur sacerdoti et fratribus, dicat unusquisque eorum.
1.329
Accendat in nobis Dominus ignem sui amoris, et flammam aeternae charitatis.
1.330
Tunc sacerdos humillime se convertat ad circumstantes dicens.
1.331
Orate pro me peccatore, fratres et sorores, ut meum, et vestrum sacrificium acceptum fiat Domino Deo omnipotenti ante conspectum suum.
1.332
Tunc respondeatur ei a singulis.
1.333
Suscipiat omnipotens Deus de manibus tuis sacrificium, et orationes tuae ascendant in memoriam ante Dominum, ipseque te exaudiat, qui te constituit intercessorem pro peccatis nostris.
1.334
Orent pro te omnes sancti, et electi Dei, memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat.
1.335
Immola Domino sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.
1.336
Exaudiat te Dominus orantem pro nostra omnium salute.
1.337
Misereatur tui omnipotens Deus, et dimittat tibi omnia peccata tua.
1.338
Dominus sit in corde tuo, et in ore tuo, et suscipiat sacrificium tibi acceptum de manibus tuis pro nostra, omniumque salute.
1.339
Tunc conversus sacerdos ad altare fundat pro semetipso hanc orationem ante secreta.
1.340
Domine Jesu Christe fides, et fiducia nostra, et tota in hujus praesentis vitae aerumna consolatio nostra, me indignum. et peccatorem propitius respice, et placatus exaudi, et mitte sanctum Angelum tuum de coelis, qui hanc oblationem suscipiat, et ante conspectum tuae miserationis repraesentet in memoriam mei ad laudem, et gloriam nominis tui. Qui vivis, etc.
1.341
Tunc incipiat secreta, quibus finitis, et praefatione dicta, quando alii Sanctus, sanctus, sanctus decantant, haec oratio cursim dicenda est a sacerdote.
1.342
Domine Deus, qui non mortem, sed poenitentiam desideras peccatorum, me miserum fragilemque peccatorem a tua non repellas pietate, neque adspicias ad peccata, et scelera mea, et immunditias, turpesque cogitationes, quibus flebiliter a tua disjungor voluntate, sed ad misericordias tuas et ad fidem, devotionemque eorum, qui per me peccatorem tuam deprecantur misericordiam, et quia me indignum inter te, et populum tuum medium fieri voluisti, fac me talem, ut digne possim tuam exorare misericordiam pro me, et pro eodem populo tuo.
1.343
Domine adjunge voces nostras vocibus sanctorum Angelorum tuorum, et sicut illi te laudant incessabiliter et infatigabiliter in aeterna beatitudine, ita nos quoque eorum interventu te mereamur laudare inculpabiliter in hac peregrinatione. Per, etc.
1.344
Hac oratione finita, antequam sacramenta incipiantur iterum se Domino commendet dicens.
1.345
Facturus memoriam salutaris hostiae totius mundi, cum illius dignitatem, et meam intueor foeditatem, conscientia torqueor peccatorum: verum quia tu Deus multum misericors es, imploro, ut digneris mihi dare spiritum contribulatum, qui tibi gratum sacrificium revelasti, ut eo purificatus vitali hostiae pias manus admoveam, quae omnia peccata mea aboleat, et ea deinceps in perpetuum vitandi mihi tutelam infundat, omnibusque fidelibus vivis, et defunctis pro quibus tibi offertur, praesentis vitae, et futurae salutis commercia largiatur. Qui vivis, et regnas, etc.
1.346
Deinde cum summa reverentia incipiat, Te igitur, et Ministri stantes in gradibus suis cantent ipsos psalmos, usque dum Te igitur finiatur.
1.347
Exaudiat te Dominus.
1.348
Ad te Domine levavi animam meam.
1.349
Miserere mei Deus secundum magnam.
1.350
Domine refugium.
1.351
Qui habitat in adjutorio.
1.352
Deinde Preces.
1.353
Salvum fac servum tuum Domine; Deus meus sperantem in te.
1.354
Desiderium cordis ejus tribuisti ei Domine; et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum.
1.355
Vitam petiit a te, et tribuisti Domine longitudinem dierum, in seculum, et in seculum seculi
1.356
Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum.
1.357
Fiat misericordia tua Domine super nos, quemadmodum speravimus in te.
1.358
Exurge Domine adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.
1.359
Domine exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.
1.360
Oratio pro sacerdote.
1.361
Gaudeat Domine quaesumus famulus tuus beneficiis impetratis, et cui fiduciam sperandae pietatis tribuisti, optatae misericordiae praesta benignus effectum.
1.362
Alia communis.
1.363
Precibus nostris quaesumus Domine aures tuae pietatis accommoda, et orationes supplicium, occultorum cognitor benignus exaudi, ut te largiente ad vitam perveniamus sempiternam. Per, etc.
1.364
Infra actionem.
1.365
In primis una cum famulo tuo Papa nostro N. et pro omnibus orthodoxis, atque Apostolicae Fidei cultoribus Pontificibus, et Abbatibus, Gubernatoribus, et Rectoribus Ecclesiae sanctae Dei, et pro omni populo sancto Dei.
1.366
Memento Domine famulorum famularumque tuarum, cunctorum scilicet consanguinitate mihimet, vel familiaritate, et amicitia conjunctorum, cunctorumque sua mihi peccata confitentium, meque in tuo nomine bonis reficientium, et omnium circumstantium.
1.367
Hanc etiam oblationem humilitatis meae, et devotionis, quam tibi offero pro peccatis meis, et criminosis actionibus meis castigandis, et dimittendis, pro caeca, et lapidea cordis mei duritia dissolvenda, et illuminanda, quaeso Domine, ut placatus accipias, et sinum pietatis super me expandas, meque illumines, sensum aperias, spiritum corrigendi tribuas, et ad te misero mihi redeundi aditum per lamenta poenitentiae concedas. Per Christum Dominum, etc.
1.368
Quam oblationem tu Deus in omnibus quaesumus.
1.369
Istud praefer in eodem canone, quando concilium, vel consilium aliquod agitur, postquam dixeris aeterno Domino vivo, et vero.
1.370
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro hujus negotii qualitate, de quo in praesentis disputationis actione ventilatur, ut benigne suscipias suppliciter deprecamur, quatenus, non humano, sed tuo sancto consilio aequoque judicio misericorditer terminatum, vel directum, justitiae, veritatisque termino finiatur, atque secundum tuam voluntatem modis omnibus ordinetur, et compleatur. Per Christum Dominum nostrum.
1.371
Communicantes, et memoriam venerantes.
1.372
Pro semetipso.
1.373
Memento Domine, et miserere mei, multi enim, et magni sunt languores mei, mali sunt et pessimi, sed major est misericordiae tuae multitudo, miserere mei Domine, et per hoc unicum mundi remedium aliquod stillicidium coelestis gratiae arido cordi meo infunde ad cognoscendum te.
1.374
Nobis quoque peccatoribus.
1.375
Pro semetipso, et pro debitoribus.
1.376
Memento Domine famulorum, famularumque tuarum N. N. praecipue deprecor pro his, qui memoriam mei coram te in suis precibus faciunt, vel qui semeis indignis precibus commendaverunt, quique etiam in tuo conspectu, sua mihi delicta confessi sunt, et qui mihi, vel congregationi tuae aliquid charitatis officio sive pietatis, vel largitatis suae studio impenderunt, quique etiam mihi propinquitatis, vel consanguinitatis, seu tuae charitatis affectu conjuncti sunt; mihi quoque indignissimo famulo tuo propitius esse digneris, et ab omnibus delictorum offensionibus me emundare. Per, etc.
1.377
Nobis quoque peccatoribus.
1.378
Item pro semetipso in eodem canone dicenda.
1.379
Memento etiam mei, quaeso Deus, et miserere: et licet haec sancta indignis meis manibus tibi sancte Pater omnipotens aeterne Deus offerantur sacrificia, qui nec invocare sanctum, ac venerabile nomen tuum dignus sum, tamen, quae in honore, laude, et memoria gloriosissimi et dilectissimi Filii tui D. N. J. C. offeruntur, sicut incensum in conspectu Divinae majestatis tuae cum odore suavitatis accendantur. Per eundem Christum Dominum, etc.
1.380
Nobis quoque peccatoribus.
1.381
Item pro salute vivorum, et mortuorum.
1.382
Memento etiam Domine famulorum, famularumque tuarum, et beatissimae Virginis Mariae, omniumque sanctorum tuorum intercedentibus meritis suppliciter quaesumus omnipotens Deus, ut famulos, ac famulas tuas, quorum eleemosynas accepimus, seu qui nobis familiaritate conjuncti sunt larga misericordia tua protegas, et ab omnibus impugnationibus defendas, ut tua ubique protectione salventur, et animabus famulorum, famularumque tuarum, videlicet omnium orthodoxorum, quorum commemorationem agimus, et quorum corpora hic, et ubique requiescunt, vel quorum nomina hic in libro vitae scripta esse videntur, indulgentiam, et remissionem omnium tribuas peccatorum, et in consortio electorum tuorum habere digneris.
1.383
Hic recites nomina quorum velis.
1.384
Istis, et omnibus in Fide catholica quiescentibus locum pacis, refrigerii, et quietis, ut indulgeas deprecamur. Per Christum, etc.
1.385
Nobis quoque peccatoribus.
1.386
Memento etiam Domine famulorum, famularumque tuarum N. N. qui nos praecesserunt cum signo fidei, et dormiunt in somno pacis, ipsis et omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii, lucis et pacis ut indulgeas deprecamur. Per Dominum.
1.387
Nobis quoque peccatoribus.
1.388
Expleta secreta, et oratione Dominica cum dixerit.
1.389
Pax Domini sit semper vobiscum.
1.390
Misceatur corpus Dominico sanguini, et dicatur.
1.391
Haec sacrosancta commixtio corporis et sanguinis D. N. J. C. fiat omnibus nobis sumentibus salus mentis et corporis, et ad aeternam vitam capessendam praeparatio salutaris. Per eumdem, etc.
1.392
Fiat commixtio et consecratio corporis, et sanguinis D. N. J. C. omnibus accipientibus nobis in vitam aeternam.
1.393
Non mittat episcopus in calicem partem oblatae, ut presbyteri solent, sed expectet, donec finita benedictione episcopus communicare debeat: et tunc accipiens partem, quam antea fregerat tenensque super calicem immittat dicens:
1.394
Sacri sanguinis commixtio cum sancto corpore D. N. J. C. prosit omnibus sumentibus ad vitam aeternam.
1.395
Oratio .
1.396
Concede Domine Jesu Christe, ut sicut haec sacramenta corporis, et sanguinis tui fidelibus tuis ad remedium contulisti; ita mihi famulo tuo indigno, et omnibus per me sumentibus, haec ipsa mysteria non sint ad reatum, sed prosint ad veniam omnium delictorum per te Jesu Christe, etc.
1.397
Post haec dicta osculetur altare, dicens.
1.398
Domine Jesu Christe, qui dixisti Apostolis tuis, pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis, ne respicias peccata mea, sed fidem Ecclesiae tuae, eamque secundum tuam voluntatem pacificare, et adunare dignare.
1.399
Deinde convertat se ad circumstantes, pacemque ferat dicendo:
1.400
Habete vinculum pacis, et charitatis, ut apti sitis sacrosanctis Mysteriis.
1.401
Et ipsi invicem se pacificando dicant.
1.402
Pax Christi, et Ecclesiae abundet in cordibus nostris.
1.403
Quando corpus Dominicum sacerdos in manus accipit dicat
1.404
Panem coelestem accipiam, et nomen Domini invocabo.
1.405
Sequitur oratio.
1.406
Perceptio corporis tui Domine Jesu Christe, quam indignus sumere praesumo, non mihi proveniat ad judicium, et condemnationem, sed pro tua pietate prosit mihi ad tutamen mentis, et corporis, qui cum Patre etc.
1.407
Alia .
1.408
Fiat mihi obsecro Domine hoc sacramentum tuum quod indignus, et peccator praesumo percipere confisus de tua larga clementia ad viscera misericordiae tuae, et gratiam salutis, ad sanitatem animae, et corporis, remissionemque omnium peccatorum, ut non ad judicium, sed ad remedium, illud merear percipere Salvator mundi, etc.
1.409
Cum corpus sumitur.
1.410
Corpus D. N. J. C. sit mihi remedium sempiternum in vitam aeternam.
1.411
Quando calicem in manus accipit sacerdos dicat.
1.412
Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi. Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.
1.413
Sequitur oratio.
1.414
Communicatio, et confirmatio corporis, et sanguinis D. N. J. C. prosit mihi in remissionem omnium peccatorum meorum, et conservet me ad vitam aeternam.
1.415
Alia ad utrumque.
1.416
Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus da mihi hoc corpus, et sanguinem Filii tui, ita sumere, ut per hoc merear remissionem omnium peccatorum accipere, et tuo sancto Spiritu repleri, quia tu es Deus, et praeter te non est alius, cujus gloriosum nomen permanet in secula seculorum Amen.
1.417
Cum sanguis sumitur.
1.418
Sanguis D. N. J. Christi custodiat me in vitam aeternam.
1.419
Post perceptam communionem.
1.420
Domine J. C. Fili Dei vivi, qui ex voluntate Patris cooperante Spiritu sancto per mortem tuam mundum vivificasti, libera me per hoc sacrum corpus, et sanguinem tuum a cunctis iniquitatibus, et universis malis meis, et fac me tuis obedire mandatis, et a te nunquam in perpetuum separare digneris. Qui vivis etc.
1.421
Alia .
1.422
Corpus tuum Domine, quod accepi, et calix quem potavi, adhaereant in visceribus meis, et praesta ut nulla ibi remaneat peccati macula. ubi tua sancta introierunt sacramenta. Qui vivis etc.
1.423
Deinde presbyteris, et diaconis corpus in manus accipientibus, et communicantibus dicitur singulis:
1.424
Pax tecum. R\. Et cum spiritu tuo.
1.425
Alia .
1.426
Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.
1.427
Calicem vero cum sacrosancta commixtione dando unicuique dicat.
1.428
Haec sacrosancta commixtio corporis, et sanguinis D. N. J. C. prosit tibi ad vitam aeternam
1.429
Subdiaconis autem, ac alio clero communicet hoc modo dicens.
1.430
Perceptio corporis, et sanguinis D. N. J. C. sanctificet corpus, et animam in vitam aeternam. Amen.
1.431
Populo quidem communicando dicat.
1.432
Corpus, et sanguis D. N. J. C. prosit tibi in remissionem omnium peccatorum, et ad vitam aeternam. Amen.
1.433
Interim dum communicant, dicat.
1.434
Ignosce Domine, quod dum rogare compellor, dum per immunda labia nomen sanctum tuum assumo, et immundorum actuum secreta confiteor, non habeo apud te verba sine crimine, tu enim conscientiae meae vulnera, tu cogitationum mearum occulta nosti, et immunditias meas tu solus agnoscis. Miserere mei Domine, miserere, mihi ignosce mysterii tui secreta tractanti, nec indignum misericordiae tuae judices quem pro aliis rogare permittis, et in quo testimonium boni operis non agnoscis, officium saltem dispensationis creditae non recuses. Salvator miserere mei
1.435
Post perceptam communionem.
1.436
Quod ore sumpsimus, Domine, mente capiamus, et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum. Per etc.
1.437
Oratio .
1.438
Obsecro etiam te piissime omnium auxiliator, ne ad damnationem aeternam mihi proveniat, quod quotidie cum conscientia polluta nomen sanctum tuum praesumo invocare, corpusque Christi Filii tui, et sanguinem indignus audeo accipere: quin magis per hoc me expurges sedulo, et munias ab omnium inimicorum jaculo, ac per eum in me habitare digneris, quem ad hoc misisti, ut redimeret nos ab omni inquinamento spiritus, et carnis, per ipsum unigenitum Filium tuum Dominum nostrum Jesum Christum, nos omnes ab omni libera malo, et in omni bono conserva. Qui tecum, etc.
1.439
Alia .
1.440
Conservent nos Domine munera tua, et aeternam vitam tribuant nobis. Per etc.
1.441
Alia .
1.442
Custodi intra nos Domine, gratiae tuae munus, ut adversus omnia praesentis, et futuri seculi mala, eucharistiae, quam percepimus viribus, et virtute muniamur. Qui vivis etc.
1.443
Alia .
1.444
Praesta Domine Jesu Christe fili Dei vivi, ut qui corpus, et sanguinem proprium pro nobis indignis datum edimus, et bibimus, fiat nobis ad salutem, et ad redemptionis remedium sempiternum omnium criminum nostrorum. Per etc.
1.445
Postquam Diaconus dixit Ite Missa est, veniat Sacerdos ante Altare, et osculando dicat:
1.446
Placeat tibi Sancta Trinitas obsequium servitutis meae, et praesta, ut sacrificium, quod oculis tuae majestatis obtuli, sit tibi placens, mihique, et omnibus, pro quibus illud obtuli, sit te miserante propitiabile. Qui vivis, etc.
1.447
Finita Missa accedat ad Altare, et osculetur illud dicens.
1.448
Meritis, et intercessionibus Beatae Mariae semper Virginis, et istorum atque omnium sanctorum suorum misereatur nostri omnipotens Deus, qui vivit, etc.
1.449
Expletis omnibus, episcopus de altari ad sacrarium rediens cum diaconibus, et caeteris quibus voluerit, cantet hymnum trium Puerorum.
1.450
Benedicite omnia opera Domini Domino.
1.451
Laudate Dominum omnes gentes.
1.452
Laudate Dominum in sanctis ejus
1.453
Postea .
1.454
Pater noster, qui es in coelis.
1.455
Et preces.
1.456
Confiteantur tibi Domine omnia opera tua; et sancti tui benedicant tibi.
1.457
Exultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis.
1.458
Exultent justi in conspectu Dei: et delectentur in laetitia.
1.459
Non nobis Domine non nobis: sed nomini tuo da gloriam.
1.460
Sacerdotes tui Domine induantur justitia, et sancti tui exultent.
1.461
Non intres in judicium cum servis tuis Domine, Quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
1.462
Domine Deus virtutum converte nos: Et ostende faciem tuam, et salvi erimus
1.463
Benedicat nos Dominus Deus noster, benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae.
1.464
Domine exaudi orationem meam; et clamor meus ad te veniat.
1.465
Oremus .
1.466
Deus, quem omnia opera benedicunt, quem coeli glorificant, quem Angelorum multitudo conlaudant, quaesumus te, ut sicut tres pueros de camino incendii, non solum illaesos, sed etiam in tuis laudibus conclamantes liberasti; ita nos peccatorum nexibus obvolutos, velut de voragine ignis eripias, ut dum te pari benedictione laudamus, criminumque flammas, operumque carnalium incendia superantes, hymnum tibi debitum jure, meritoque reddamus. Per Dominum nostrum etc.
1.467
Alia .
1.468
Deus, qui tribus pueris mitigasti flammas ignium concede propitius per intercessionem eorum, et merita omnium sanctorum tuorum, ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum atque tormentorum. Per Dominum, etc.
1.469
Alia .
1.470
Actiones nostras quaesumus Domine, aspirando praeveni, et adjuvando prosequere, ut omnis oratio, et cuncta nostra operatio a te semper incipiat, et per te coepta finiatur. Per. etc.
1.471
Explicit ordo de officio Missae.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).