Auctor incertus
Missale mixtum
Mixt 52.30
Choose a text
More by Auctor incertus
—
21426 Mismix
52.1
FERIA TERTIA POST PASCHA.
52.1
Ad Missam Officium.
52.2
Dicite in nationibus. Require in II. feria Resurrectionis: folio 198. Oratio. Tibi gloriam concinimus. Require retro in die Resurrectionis: folio 194.
52.3
Apocalipsis Joannis Apostoli.
52.4
R\. Deo gratias.
52.5
Angelo Smyrne Ecclesie scribe. Hec dicit primus et novissimus: qui fuit mortuus et vivit. Scio tribulationem tuam et paupertatem: sed dives es: et blasphemaris ab his qui se dicunt Judeos esse et non sunt: sed sunt synagoga Sathane. Nihil horum timeas: que passurus es. Ecce missus est diabolus ex vobis in carcerem: ut tentemini: et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem: et dabo tibi coronam vite. Qui habet aurem audiat: quid spiritus dicat Ecclesiis. Qui vicerit: non ledetur a morte secunda.
52.6
R\. Amen.
52.7
Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
52.8
Psallendo. Ego dormivi et quievi: et resurrexi. P. Quoniam Dominus suscitavit me. V\. Non timebo millia populi circumdantis me. P. Quoniam Dominus.
52.9
Dicat Presb. Silentium facite.
52.10
Lectio libri Actuum Apostolorum.
52.11
R\. Deo gratias.
52.12
In illis diebus: erant perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione fractionis panis: et orationibus in Hierusalem. Fiebat autem omni 202 anime timor. Multa quoque prodigia et signa per Apostolos fiebant in Hierusalem: et metus erat magnus in universis. Omnes etiam qui credebant: erant pariter et habebant omnia communia. Possessiones et substantias vendebant: et dividebant illa omnibus: prout cuique erat. Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo: et frangentes per domos panem: sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis: conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem: Dominus autem augebat: qui salvi fierent quotidie in idipsum. R\. Amen.
52.13
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
52.14
In illis diebus. Post resurrectionem Domini nostri Jesu Christi duo viri ibant in castellum quod erat in spacio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emaus. Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus que acciderant. Et factum est dum ambularent et secum quererent: et ipse Jesus apropinquans ibat cum illis. Oculi autem illorum tenebantur: ne eum agnoscerent. Et ait ad illos. Qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem: et estis tristes? Et respondens unus cui nomen Cleophas dixit ei. Tu solus peregrinus es in Hierusalem: et non cognovisti que facta sunt in illa his diebus? Quibus ille dixit. Que? Et dixerunt. De Jesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in sermone coram Deo: et omni populo: et quomodo tradiderunt eum summi Sacerdotes et principes populi in dannatione mortis: et crucifixerunt eum. Nos autem sperabamus: quia ipse esset redempturus Israel. Et nunc super hec omnia: tertia dies est hodie quod hec facta sunt. Sed et mulieres quedam ex nostris terruerunt nos: que ante lucem fuerant ad monumentum. Et non invento corpore ejus: venerunt dicentes: se etiam visionem Angelorum vidisse: qui dicunt eum vivere. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum: et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt: ipsum vero non viderunt. Et ipse dixit ad eos. O stulti: et tardi corde ad credendum in omnibus que locuti sunt prophete: nonne hec oportuit pati Christum: et ita intrare in gloriam suam? Et incipiens a Moyse et Prophetis: interpretabatur illis in omnibus scripturis que de ipso erant. Et appropinquaverunt castello quo ibant: et ipse se finxit longius ire: et coegerunt eum dicentes. Mane nobiscum Domine: quoniam ad vesperum jam declinat dies: et intravit cum illis. Et factum est dum recumberet cum illis: accepit panem et benedixit: ac fregit et porrigebat illis. Et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum: et ipse evanuit ex oculis eorum. Et dixerunt ad invicem. Nonne cor nostrum ardens erat in nobis: dum loqueretur in via: et aperiret nobis scripturas? Et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem: et invenerunt congregatos undecim: et eos qui cum ipsis erant dicentes. Quod surrexit vere Dominus: et apparuit Symoni. Et ipsi narrabant que gesta erant in via: et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. R\. Chorus. Amen.
52.15
Hic dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
52.16
Lauda. Alleluja. V\. Jubilate Domino omnis terra: servite Domino in leticia.
52.17
P. Alleluja.
52.18
Sacrificium. Solennem habebitis istum diem festum Domino: et offeretis septem diebus fructum holocausti in odorem suavitatis Domino: alleluja: alleluja.
52.19
Missa. Occurramus omnes dilectissimi fratres qui carere mortis dominio delectamus: ut triumphum Christi post mortem prosequamur. Ecce visitatis inferis: rediit rursus ad carnem: quam resurgens efficiet immortalem. Nihil ipsi passionis inrogate violentia nocuit: totum tamen nobis gloriosa virtus resurrectionis indulsit. Ille nunquam deterior in humilitate suscepta: nos tamen misericorditer meliores fecit divinitate conlata. Gaudeamus igitur gaudiis christianis: non sepeliamur voluptatibus vanis. Nihil habeat dilectissimi nostra festivitas indecorum. Debet populorum fidelium multitudo de sepulcris procedere vitiorum: debet etiam 203 dealbata per gratiam parere oculis renatorum: debet imitationem suis infantibus prebere virtutum. Tunc est enim sine fermento malicie paschalis oblatio: si in azimis sinceritatis et veritatis epuletur religiosa devotio. R\. Amen.
52.20
Alia Oratio. Deus qui Dominice resurrectionis temporali solennitate letificas: quos ad gaudia sempiterne festivitatis inflammas: hodierne quesumus congregationis attende conventus: et celeriter postulantibus tribue quicquid sanctus exoptat affectus. Dona singulis temperantiam. Repelle tristiciam. Fac regeneratos perenniter in fide consistere. Fac fideles in pace proficere. Discant illi vehementer servare per gratiam: quod dedisti: discant isti diligere: quod quotidiana dilectione servasti. R\. Amen.
52.21
Post nomina. Oratio. Jesu Dei filius qui pro nobi voluntarie moriens seva inferorum ergastula potentiali brachio penetrans confregisti: tu fidelium defunctorum spiritus a locis penalibus exime: et eterne eos amenitate simul et muneris jocunditate sustolle. Et quia ex latere tuo te moriente novi profluxit laticis unda: que in his diebus paschalibus horum renatorum est progenies consecrata: te poscimus et rogamus: ut et in illis sacre regenerationis puritatem conserves: et in nobis confessionum emolumenta multiplices. Quo et illi conlatum sibi baptismi donum teneant absque culpa: et nos in eandem quam violavimus gratiam reintegremur saltim ex venia post ruinam.
52.22
R\. Amen.
52.23
Ad pacem. Oratio. Deus qui fideles semper adjuvas populos: et regeneratos tibi consecras parvulos. Inchoatas in hoc populo perfice sanitates: repellendo adversarias potestates. Ut virtute hujus sacrificii: dum superbus inimicus eliditur: resurrectionis tuae celebritate adoptivus in pace populus amplietur. R\. Amen.
52.24
Inlatio. Dignum et justum est: nos tibi gratias agere Domine sancte Pater eterne omnipotens Deus per Jesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Qui in via discipulos ambulantes: et a via fidei recedentes alloquens: ipse factus est eisdem credentibus via. Dolentesque tanquam mortuum: vivens veritas increpavit: nec agnoscere permisit: antequam crederent: quibus scripturas aperire dignatus est cum timerent. Sue gratiam visionis differendam judicans ad officia charitatis. Ut quod hospitalitas mereretur: ostenderet: et exemplum benefaciendi hospitali daret. Ideo die tertia manifestus: quia ipse trinitate fuerat homo Deus ab Angelis adorandus. Ideo jam confracto pane precognitus: quia ipse fuerat inter sacra veneranda altaris ministeria comedendus. Cui merito omnes Angeli non cessant clamare ita dicentes.
52.25
R\. Chorus. Sanctus. Sanctus. Sanctus.
52.26
Post Sanctus. Dignus es Domine Jesu eternis Angelorum et hominum conlaudari preconiis: qui terrena cupiens celestibus sociari: humanum genus precio tui sanguinis redemisti. Etenim pro nobis mortem crucis excipiens: latus illud tui sacri corporis confossum lancea aperitur: et continuo duo illa magnifica sacramenta: sanguis scilicet et aqua fluxerunt. Sanguis ille plane qui in remissionem fusus est peccatorum: et aqua que salutare temperans poculum: et lavacrum pariter prestat et potum. Hac et originalis primoplaustorum noxa detergitur: et reconciliationis gratia exhibetur. His proinde fluminibus ex latere tuo fluentibus: qui olim nos regeneratos ac salvatos meminimus: pro noviter regeneratis infantibus postulamus. Ut te opitulante ita fidei nutrimento proficiant: ut bonorum operum effectu nobiscum pariter ad te remuneraturi perveniant. Christe Domine ac redemptor eterne.
52.27
Post pridie. Oratio. Paschalium gaudiorum deliciis delectati: offerimus tibi Domine sancte Pater corpus et sanguinem filii tui: quod ipse placatus bedicendum assumens: 204 largiaris nobis quesumus cum regeneratis infantibus conscientie puritatem ita habere dum vivimus: ut ex hoc post vite hujus excursum cum eisdem a te pariter coronemur. Quo omnes qui nunc tue resurrectionis victorias ovando excolimus: in resurrectionis ultimo die: in hujus hostie litatione salvemur.
52.28
R\. Amen.
52.29
Ad orationem Dominicam.
52.30
Ad terribilem thronum altaris cursu concito Pater omnipotens properantes: vestigia agni viventis cum lacrimis osculantes: unguentorum ac flectuum libamenta offerimus. Poscimus itaque piissime Deus: ut penitentie flectibus omnium peccata laventur: et indulgentiali unguento ossa Ecclesiastici corporis solidentur. Quo possimus omnes cum renatis infantibus respirare: et cum mortuis suscitatis Hierusalem celestem modulata portantes sacrificia introire mereamur proclamantes e terris. Pater noster qui es in celis. Hic dicat Presbiter. Vicit Leo de tribu Juda. Tribus vicibus. Require in die sancto Pasche. Folio 198
52.31
Deinde dicat Presbyter. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
52.32
Benedictio. Christus Dominus ex cujus latere profluxit sanguis et aqua: horum sacramentorum participatione et neofitos enutriat fide: et vos a peccatis emaculet. R\. Amen. Ad instar quoque renatorum infantium: ita precium redemptionis vestre sumatis: ut parem cum illis innocentiam retentetis. R\. Amen. Quo rationabiles ac sine dolo effecti: dies istos paschalis leticie mereamini celebrare inlesi. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus: et vivit et omnia regit in secula seculorum. R\. Amen. Dominus sit semper vobiscum. R\. Et cum.
52.33
Ad accedentes. Gaudete populi. Com. Refecti Christi corpore.
52.34
Require retro in vigilia Resurrectionis Domini. Fol. 199. Oratio Expletis Domine. Require in die Resurrectionis. Fol. 198.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).