Notitia
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus">
—
⋯
Original / primary: 7724 Notiti36
11.1
III.
11.1
Eodem tempore Festus caput senatus exconsul, et Probinus exconsul coeperunt intra urbem Romam pugnare cum aliis senatoribus, et maxime cum Fausto exconsule, et caedes, et homicidia in clero ex invidia fiebant. Qui vero communicabant beato Symmacho juste, publice qui inventi fuissent intra Urbem gladio occidebantur. Etiam et sanctimoniales mulieres, et virgines deponentes de monasteriis, vel de habitaculis suis, denudantes sexum femineum caedibus plagarum afflictas vulnerabant, et omni die pugnas contra Ecclesiam in medio civitatis gerebant. Etiam multos sacerdotes occiderunt, inter quos* Dignissimum et Gordianum presbyteros ad vincula sancti Petri apostoli, et ad sanctos Joannem et Paulum,* quos fustibus et gladio interfecerunt, et multos alios Christianos, ita ut nulli esset securitas die, vel nocte de clero in civitate ambulare. Solus autem Faustus exconsul pro Ecclesia pugnabat. Post haec omnia beatus Symmachus invenit Manichaeos in urbe Roma, quorum omnia simulacra vel codices ante fores basilicae Constantinianae incendio concremavit, et eos ipsos exsilio relegavit. Fuit autem a consulatu Paulini, usque ad consulatum senatoris.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).