Notitia
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus">
—
⋯
Original / primary: 7724 Notiti36
6.1
II.
6.1
Eodem tempore papa Symmachus congregavit synodum, et constituit Laurentium in* Nuceriam civitatem episcopum, intuitu misericordiae. Post annos vero 4 zelo ducti aliqui ex clero, et alii ex senatu, maxime Festus et Probinus, incriminarunt Symmachum et subornaverunt testes falsos, quos miserunt Ravennam ad regem Theodoricum, accusantes beatum Symmachum, et occulte revocaverunt Laurentium, post libellum Romae factum, et fecerunt schisma, et divisus est iterum clerus. Et alii communicabant Symmacho, alii Laurentio. Tunc Festus et Probinus senatores miserunt relationem regi, et coeperunt agere, ut visitatorem daret rex sedis apostolicae. Tunc rex dedit Petrum* Alticinae civitatis episcopum, quod canones prohibebant. Eodem tempore beatus Symmachus congregavit episcopos centum et quindecim, et facta synodo, purgatur a crimine falso. Et damnatur Petrus* Altinus invasor sedis apostolicae, et Laurentius Nucerinus, quia vivo episcopo Symmacho pervaserunt sedem ejus. Tunc ab omnibus episcopis, et presbyteris, et diaconibus, et omni clero, vel plebe* reintegratur sedi apostolicae beatus Symmachus, ut cum gloria apud beatum Petrum sederet praesul.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).