Auctor incertus
Officium sepulcri
Sepu 1.22
Choose a text
More by Auctor incertus
—
10189 Offsep
1.1
Officium sepulcri
1.1
211 Finito tertio responsorio officium sepulcri ita celebretur. Tres diaconi[ al., add. canonici] de majori sede induti dalmaticis, et amictus habentes super capita sua ad similitudinem mulierum, vascula tenentes in manibus, veniant per medium chori, et versus sepulcrum properantes vultibus submissis cantent pariter hunc versum:
1.2
Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?
1.3
Hoc finito quidam puer, quasi angelus, indutus alba et amictu, tenens spicam[ al. palmam] in manu ante sepulcrum, dicat:
1.4
Quem quaeritis in sepulcro, ô Christicolae.
1.5
Mariae respondeant:
1.6
Jesum Nazarenum crucifixum, o coelicola.
1.7
Tunc angelus[ al. add. aperiens sepulcrum] dicat:
1.8
Non est hic, surrexit enim sicut dixit. 212 Venite, et videte locum ubi positus fuerat, et euntes dicite discipulis ejus et Petro quia surrexit.
1.9
Et locum digito ostendens. Hoc finito[ al., facto] angelus citissime discedat[ al. add. mulieres intrent sepulcrum, dum non invenerint], et duo presbyteri, de majori sede in tunicis intus sepulcrum residentes, dicant:
1.10
Mulier, quid ploras?
1.11
Medius trium mulierum[ al. add. loco Mariae Magdalenae] respondeat, ita dicens:
1.12
Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum.
1.13
Duo residentes dicant:
1.14
Quem quaeritis viventem cum mortuis, non est hic, sed surrexit; recordamini qualiter locutus est vobis, dum adhuc in 213 Galilaea esset vobis dicens: quia oportet filium hominis pati et crucifigi, et die tertia resurgere.
1.15
Mulieres Mariae osculentur locum, postea exeant de sepulcro. Interim quidam sacerdos[ al. add. canonicus] de majori sede in persona Domini albatus cum stola, tenens crucem, obvians eis in sinistro cornu altaris, dicat:
1.16
Mulier, quid ploras? quem quaeris?
1.17
Medius Mulierum dicat:
1.18
Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, et ego eum tollam.
1.19
Sacerdos illi crucem ostendens, dicat:
1.20
Maria
1.21
Quod cum audierit, pedibus ejus citissime sese offerat, et alta voce dicat:
1.22
Rabboni .
1.23
Sacerdotes innuens[ al. retro trahens] manu, dicat
1.24
214 Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum; vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum.
1.25
Hoc finito sacerdos in dextro cornu altaris iterum a pareat, et illis transeuntibus ante altare dicat:
1.26
Avete, nolite timere, ite, nunciate fratribus meis ut eant in Galilaeam; ibi me videbunt.
1.27
Hoc finito se abscondat, et mulieres hoc audito laetae inclinent ad altare, et conversae ad chorum hunc versum cantent[ al. add. alta voce]:
1.28
Alleluia Resurrexit Dominus, surrexit 215 Leo fortis, Christus Filius Dei.
1.29
Hoc finito, dominus archiepiscopus, vel sacerdos, ante altare cum thuribulo incipiat alte Te Deum laudamus, et sine neuma finiatur.( Ad laudes) tres Mariae Resurgente, vel aliud Benedicamus ad placitum. Sequatur processio ante crucifixum cum cruce per totam hebdomadam; una de Mariis incipiat Christus resurgens, et tres Mariae cantent versum in pulpito Dicant nunc, etc.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).