Auctor incertus
Officium stellae
Stel 1.19
Choose a text
More by Auctor incertus
—
10190 Offste
1.1
Officium stellae
1.1
206 Officium trium regum secundum usum ecclesiae Rotomagensis. Die Epiphaniae, Tertia cantata, tres de majori sede more regum induti[ al., cappis et coronis ornati], et debent esse scripti in tabula, ex tribus partibus ante altare conveniant cum suis famulis portantibus regum oblationes indutis tunicis et amictis, et debent esse de secunda sede scripti in tabula ad placitum scriptoris. Ex tribus regibus medius ab[ al., primus stans retro altare, quasi ab] oriente veniens, stellam cum baculo ostendens, dicat alte:
1.2
Stella fulgore nimio rutilat.
1.3
Secundus rex a dextra parte[ al. add. veniens] respondeat:
1.4
Quae regem regum natum demonstrat.
1.5
Tertius rex a sinistra parte[ al. add. veniens] dicat:
1.6
Quem venturum olim prophetiae signaverant.
1.7
Tunc magi ante altare[ al. add. congregati] sese osculentur, et simul cantent:
1.8
207
1.9
Eamus ergo, et inquiramus eum, offerentes ei munera, aurum, thus, et myrrham.
1.10
Quo finito cantor incipiat R\
1.11
Magi veniunt, etc.
1.12
Et moveat processio. Sequatur aliud responsorium, si necesse fuerit.
1.13
Interrogabat magos, etc.
1.14
Processione[ al. Processio] in navi ecclesiae constituta, stationem faciant[ al. faciat]. Dum autem processio navem ecclesiae intrare coeperit, corona ante altare crucis[ al. ante crucem] pendens ad modum stellae[ al. add. accendatur] et magi stellam ostendentes[ al. add. cum baculis] ad imaginem Sanctae Mariae super altare crucis prius positam cantantes pergant:
1.15
Ecce stella in oriente praevisa, iteum, praecedit nos lucida. Haec inquam stellam natum demonstrat, de quo Balaam cecinerat 208 dicens, V\ Oritur stella ex Jacob, et exurget homo de Israel, et confringet omnes duces alieni genarum, et erit omnis terra possessio ejus.
1.16
Hoc finito duo de majori sede cum dalmaticis[ al. dalmaticis induti], ex utraque parte altaris stantes suaviter respondeant[ al. submissa voce inter se dicant].
1.17
Qui sunt hi qui stella duce nos adeuntes inaudita ferunt.
1.18
Magi respondeant:
1.19
Nos sumus quos cernitis reges Tharsis, et A rabum, et Sabba dona ferentes Christo regi nato domino, quem stella deducente 209 adorare venimus.
1.20
Tunc duo dalmaticati aperientes cortinam, dicant:
1.21
Ecce puer adest quem quae ritis, jam properate adorare, qua ipse est redemptio mundi.
1.22
Tunc procidentes reges ad terram simul, salutent puerum, ita dicentes: Salve, princeps saeculorum. Tunc unus a suo famulo aurum accipiat, et dicat, et offerat:
1.23
Suscipe, rex, aurum.
1.24
Secundus rex ita dicat, et offerat:
1.25
Tolle thus, tu vere Deus.
1.26
Tertius dicat, et offerat:
1.27
Myrrham, signum sepulturae.
1.28
Interim fiant oblationes a clero et populo,[ et dividatur oblatio praedictis duobus canonicis.] Tunc magis orantibus, et quasi somno sopitis, quidam puer alba indutus, et amictu super caput quasi angelus in pulpito[ al. ante altare] illis dicat hanc antiphonam:
1.29
210 Impleta sunt omnia quae prophetice dicta sunt, ite ob viam remeantes aliam, ne delatores tanti regis puniendi eritis.
1.30
Hoc finito reges recedant per alam ecclesiae ante fontes, et intrent chorum per ostium sinistrum, et processio intret chorum, sicut consuetum est in dominicis, cantore incipiente hoc responsorium:
1.31
si necesse fuerit.
1.32
Tria sunt munera V\ Salutis.
1.33
Ad missam tres reges regant chorum, qui Kyrie, Fons bonitatis, Alleluia, Sanctus et Agnus cantent. Officium Ecce advenit. Epistola Surge, illuminare, praedicti famuli cantent graduale Omnes de Saba. V\ Surge, illuminare, offertorium Reges Tharsis. Deinde offerant reges, et omnes qui voluerint, etc.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).