Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus
Sanctorale
Sanc 90.1.6
Choose a text More by Auctor incertus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8236 Sancto
90.1
DIE VI. IN FESTO SANCTORUM JUSTI ET PASTORIS MARTYRUM.
90.1
Lauda. Exortum est in tenebris. fol. CLXII. Sono. Alleluia. Justi in perpetuum vivent. fol. CLXVIII. Antiphona. Viri justi, germinate sicut. fol. CLXII. Lauda. Rexpexit eos, cum tribularentur. fol. CLXV.
90.1.1
DIE VI. IN FESTO SANCTORUM JUSTI ET PASTORIS MARTYRUM. Hymnus.
90.1.1
O Dei perenne Verbum, Patris ore proditum, Organum, qui imbecille Admoves Infantium Dans eis spirare flatum, Vocis ut promant sonum:
90.1.2
Tu pius adesto nobis, Salve fibras gutturis, Ora instrue loquelis, Corda reple lacrymis; Ut sacrorum festa dignis Praecinamus canticis.
90.1.3
Ecce Justus, ecce Pastor, Ambo juncti sanguine, Quos pia fraternitatis Vinxerat germanitas, Junxit aequalis sacratae Passionis unitas.
90.1.4
Hi tamen scholis retenti, Dum instruuntur litteris, Audientes, quod tyrannus Intrat urbem persequens, Illico scholam relinquunt, Et tabellas abnuunt:
90.1.5
Appetunt cursu deinde Praesidis praesentiam, Et crucem Christi sequendo, Corpus armant debile, Quo triumphos passionis Expedirent fortiter.
90.1.6
Hoc repente Daciano Nunciantes, inquiunt: Ecce advenire Christum Profitentes parvuli, Mortis ultro passiones, Atque caedes perpeti.
90.1.7
Turbidus ast inde Praeses Concitans sententiam, Ad suos fruces ministros, Ut teneantur clamitat: Fustibus jubens tenella Dissecari corpora.
90.1.8
Tunc sacrata voce sese Adloquuntur invicem: Temnerent ut temporales Rite poenas corporis, Quo futurum possiderent[ CCLXXVI] Gaudium cum Angelis.
90.1.9
Audiens mox Dacianus Martyrum constantiam, Excitatus in furore Dictat hanc sententiam: Ut perempti ambo fratres Morte dira intercidant.
90.1.10
Protinus eos furentes Pertrahunt satellites Ad locum campi patentem, Quem ferunt Laudabile: Ense illic verberantur, Laureantur sanguine.
90.1.11
O locum vere beatum, Quo cruor reconditur Sanctus ille Parvulorum Ad salutem plebium! Quove multa sanitatum Signa aegris efluunt.
90.1.12
Nempe hic Divina virtus Vincit iras Daemonum; Curat ulcus, membra sanat, Et dolores temperat, Vota cunctorum receptat, Et ruentes sublevat.
90.1.13
Jam tuorum passione Freta gaudet civitas Jure Complutensis, almo Quo laveris sanguine; Et Gemellis mox camoenas Redde voto debitas.
90.1.14
Hinc, Deus, te postulamus, Ut precantes audias: Pelle morbos, solve vincla, Et relaxa crimina; Atque inlaesi futuram Appetamus Patriam.
90.1.15
Nominis tui amorem Da tuis in servulis, Temporale nil amemus, Diligamus invicem: Te sequamur, te canamus, Te fruamur perpetim.
90.1.16
Laus tibi per omne tempus, Trinitas indifferens, Laus, honor, virtusque summa, Singularis gloria; Quae Deum te saeculorum Personet in saecula. Amen.
90.1.17
Supplicatio. Oremus, mutato nomine fol. CLXXXVII.
90.1.18
Capitula. Adest, Domine, oculis praesentata mortalium clara illa et enitens solemnitas Innocentium, in qua pignus geminum et geminatum dulcedinis ferculum Coelum intrare meretur: dum clara sibimet societate germanitas et in Justo justissima, et in Pastore agnoscitur pia; dum charorum ora infantium invicem se ad passionis gloriam exhortantur. Da ergo nobis Justi tui precibus justitiam servare dum vivimus, et Pastoris protectione evadere quod timemus: ut et Justus justitiam, quam in nomine portat, in supplicantium meritis clariorem ostendat, et Pastor benignitatis gubernaculo nos protecturus excipiat: ut et per Justum justi, et per Pastorem gubernacula pastoris egregii mereamur introire beati.
90.1.19
Pater noster. Et ne nos. Liberati a malo. fol. 2.
90.1.20
Benedictio. Deus, qui justus coronator justorum et pastor pius est animarum, et per Justum vos ab injustitia liberet, et per Pastorem pastoris Christi vos protectione sanctificet. R\. Amen. Per Justum vos efficiat amatores justitiae, et per Pastorem pastu vos foveat gloriae infinitae: R\. Amen. Ut, dum justitia Justi commendabiles vos fecerit Deo, Pastoris gubernaclo heredes mereamini esse in coelo. R\. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri, etc.
90.1.21
Lauda. Sicut lilia munda floruerunt sancti: Alleluia. P. Et odor Dei apparet super illos. Alleluia, alleluia. V\. Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. P. Et odor Dei. V\. Gloria, et honor Patri et Filio. P. Et odor Dei.
90.1.22
Oratio. Indue nos, Domine, candore justitiae, qui, pro te occisis parvulis, Justum et Pastorem perpetuam donasti muneris claritatem: ut, qui illos per martyrium candidatos supra nivem pulchriores constituis, nos per confessionem purifices a delictis. R\. Amen.
90.1.23
Per misericordiam tuam, Deus noster.

Intertext edge

Open linked passage

Note