Sermo de assumptione B. Virginis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus">
—
⋯
Original / primary: 11102 Sedeasb
2.1
SERMO DE ASSUMPTIONE B. VIRGINIS.
2.1
Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Verba ista, charissimi, nobis omnibus nota sunt, et magna cum dulcedine omnibus notificata sunt: quae et propriam habent qua delectant dulcedinem, et ex ejus cui cantantur dulcedine ampliorem capiunt suavitatem. Ipsa enim tota dulcis est et tota suavis, unice pulchra et singulariter speciosa. Propter hoc tam speciosae virginis praeconium pulchrum esse necesse est, in quo laudatur dilectae pulchritudo, et commendatur pulchrae dilectio. Ipse sponsus virginis, ipse praeconium dicit virginitatis, a quo laudari tanto majus est, quanto eum in laude cujusquam falli minus quam possibile est. Auctor pulchritudinis, et judex veritatis, ipse speciem commendat et approbat charitatem. Ipse se amare fatetur, quam fecit amabilem, et amari se gloriatur ab ea cui dedit dilectionem. O res mira! Ipse filius matris et sponsus virginis, integritatis auctor et fructus fecunditatis. Ipse dilectam laudat, speciosam commendat, amicam invitat. Tota pulchra es, amica mea. O admirabilis amator! o singularis doctor! Quid dicis? Ipsa est genitrix tua, ipsa amica tua. Et quomodo amica tua? Num genitricem ipsam credimus tuam amicam? aut quomodo? Certe amica est tua, et genitrix tua. Amica tua quod intacta, genitrix tua quod fecunda. Tu siquidem integritatis filius, et fecunditatis amicus, matrem habes virginem, et amicam, prole laetantem. Prius te genuit amica tua, mater et virgo Maria. Postea de te genita est amica tua, mater et virgo Ecclesia. In carnem veniens factus es filius sponsae tuae matris et virginis corpore. In carne moriens factus es genitor sponsae tuae, virginis fide. Nascendo de sponsa tua accepisti substantiam infirmitatis, moriendo sponsae tuae dedisti sacramenta incorruptionis: utrobique dilector mirabilis, utrobique amator singularis. Sponsam tuam dilexisti, ut in ea nascereris, et sponsam tuam dilexisti, ut pro ea morereris. Et una est sponsa tua, una est amica tua, una est columba tua, perfecta tua; una est matri suae, una electa genitrici suae. Voca ergo sponsam tuam, invita amicam tuam. Voca formosus pulchram, speciosus decoram, dilectus unicam. Lauda pulchritudinem ejus, ne pertimescat ad pulchrum accedere; dic formositatem ejus, ne se trepidet formosissimo sociare; dic qualiter prior ad eam venisti, diligens et dilectionem quaerens, ut ipsa ad te venire properet diligens et dilectionem reddens. Dic ergo, dilector, dic dilectae tuae speciem suam, dic dilectionem tuam, ut dilecta diligentem diligat, ut concupiscat amplius diligi, et properet citius sociari. Dic ergo, dic: Tota pulchra es, amica mea. Quid ergo speciosa dubitas? Quid cunctaris?
2.2
Ostende faciem tuam. Egredere, ut speciosum videas, et videaris speciosa. Quid moras nectis? desideras pulchrum videre; sed forte pavescis vel in modico non pulchra videri, et ideo forte exire metuis, manifestari trepidas, praesentari erubescis. Tolle timorem, aufer formidinem. Ego, inquit dilectus, te video, qui voco te: praesentem habeo, qui te invito ut venias. Non enim te voco, ut incipiam videre te, sed ut me tibi manifeste videndum praebeam. Ergo ne timeas, vel mihi vocanti crede de te, quia nequaquam vocarem, si praeparatam non cernerem, si minus dignam viderem. Mundam voco, sinceram invito, totam pulchram desidero: Tota pulchra es, amica mea! O qualis societas. Totus pulcher totam pulchram sibi sociat. Tota pulchra es, amica mea. Ego totus pulcher, et tu tota pulchra. Ego per naturam, et tu per gratiam. Ego totus pulcher, quia omne quod pulchrum est in me est. Tu tota pulchra, quia nihil, quod turpe est, in te est. Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Tota pulchra res. Pulchra in corpore, pulchra in mente. In corpore pulchram te facit integritas virginitatis, in mente pulchram exhibet virtus humilitatis. Tota ergo pulchra es, corpore nivea, mente sincera. Tota pulchra es: nihil enim in te pulchritudo reliquit quod non possideat; totum decor obtinet, formositas tenet, regit honestas. Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. O virginitas humilis et humilitas virginalis! quomodo in unum convenistis? quomodo in una societate estis, ut tale ac tantum miraculum efficeretis? Quid fecistis? Sic sublimastis humilem, sic fecundastis virginem, ut virgo pariat Dei Filium, et humilis habeat sponsum Deum. Nec alia talem decebat, nec alius talis tali inveniri poterat. O digna digni, formosa pulchri, munda incorrupti, excelsa Altissimi, mater Dei, sponsa Regis aeterni! Quam pulchra es, et quam suavis es, quam scrutator renum probat, quam inspector cordium laudat, quam diligit auctor pulchritudinis, cui testimonium perhibet magister veritatis. Ausculta ergo vocem ejus, inclina aurem tuam ad verba illius. Ipse est qui loquitur, ipse est qui auditur, ipse te invitat, ipse te audire desiderat, ipse dicit: Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Exalta et jucundare, gaude incomparabiliter, laetare singulariter. Responde gratulabunda vocanti, propera venire, festina occurrere, accipere regnum sponsi, possidere haereditatem filii. Ne ultra desiderium amantis differas, ne dilatione exspectantem et cupientem affligas. Attende qua suavitate invitat te, et intelliges qua charitate exspectat te.
2.3
Tunc postquam dixerat nullam in ea maculam inveniri, mundam et sinceram et ab omni, quod displicere poterat, alienam, ne forte adhuc ista laus minus animaret timidam, minus accenderet verecundam, adjecit insuper et prosecutus est, ostendens non solum immunem et liberam esse a malo, sed inneffabilibus bonis plenam, et omnium perfectione virtutum refertam, dicens: O formosa mea! o dilecta mea! o columba mea! Amica mea gratanter amplector, jucunde intueor, quod nullam in te maculam video, quod totam te pulchram aspicio, sed multo amplius ineffabiliter me delectat, quod totam te dulcedine plenam invenio. Favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Labia tua, lingua tua, unguenta tua, omnia dulcia, omnia suavia, omnia laude digna. Labia tua, lingua tua, unguenta tua. Tria commendantur, labia, lingua, unguenta. In labiis osculum, in lingua alloquium, in unguentis odor atque fragantia Tota ergo Trinitas venit ad Virginem. Susceperat enim in labiis ab ore Patris osculum. Susceperat in lingua Patris verbum. Susceperat in unguentis, Patris et verbi Spiritum. Inde labia tua, lingua tua, unguenta tua. Favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Favus distillans labia tua. Et plenitudinem, et suavitatem habent labia tua. Ideo favus distillans labia tua: nam pressa emittunt dulcedinem. Propterea ergo favus distillans labia tua. Omnia ad similitudinem dicta sunt: favus distillans labia tua. Favus mel et ceram habet. Mel divinitas est, cera humanitas. Favus Verbum caro factum est in Virgine: ergo favus distillans labia tua. In te divina et humana natura soluta veteri discordia ad perfectam plenitudinem, et aeternam unionem pacis osculo conjunctae. In te divinitas humanitati se infudit. Unde vera humanitate, et perfecta divinitate a te Deus et homo Christus exivit. Ergo, favus distillans labia tua. Ego, inquit, novi quod praedico: expertus sum, quod laudo. Favus distillans labia tua. Ego devinctus tibi charitate osculo oris mei labia tua pressi, simulque dulcedinem infudi, et a dulci dulcedinem expressi. Valde enim expressi, et valde impressi, quia plene infudi, et perfecte sociavi. Valde ergo impressi dulcedinem, et vere expressi suavitatem, quando meum tuo in te sociavi, et per tuum a te cum meo pariter et tuo exivi. Mea divinitas mel erat, et tua humanitas cera erat, et inde meipsum favum feci, et factus sum. Et ecce favus distillans labia tua. Quod enim impressum est in te, assumptum est de te, et ipsum factura est dulcedine plenum in me. Modo ergo sum quod sum, et sum quod factus sum. Quod factus sum, modo sum: quod autem sum, semper sum, tamen utrumque vere sum, et quod factus sum, et quod sum; alterum ex te, alterum ante te. Favus distillans labia tua. O quam dulcis et suavis es! quae sola digna eras, ut supernae dulcedinis osculum, in tuo conceptu susciperes, et totius mundi suavitatem in partu stillares.
2.4
Favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua. Quid est mel et lac sub lingua tua? Hoc est Verbum Patris sub carne tua. Quare ergo sub lingua tua? Quia Verbum, ideo sub lingua. Mel et lac sub lingua tua. Non supra linguam, sed sub lingua, quia Verbum absconditum est, et ideo mel et lac sub lingua tua. Mel et lac sub lingua tua. Sub lingua tua, sub carne tua. Sub lingua tua, quia verbum: sub lingua tua, quia absconditum. Mel et lac, Deus et homo. Mel divinitas, lac humanitas. Mel de rore coeli venit, quia divina natura supra omnia est. Lac de carne exprimitur, quia humanitas deorsum assumpta est. De carne caro. Ideo lac, non caro sub lingua tua, quia lac de carne, non caro; sed de carne caro, et tantum caro: non prima caro, sed de prima carne secunda caro: de carne veteri nova caro, de carne purganda hostia caro. Ideo mel et lac sub lingua tua, quia in tua carne Deus homo, et sub tua carne Deus et homo unus Jesus Christus. Favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua. Odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Nam ipse dicit: Spiritus meus super mel dulcis. Ipse in te singulariter requievit, quae prae caeteris omnibus gratia plena mater facta est Filii, et templum Spiritus sancti. Propterea unguentorum tuorum odor super omnia aromata, quia omnem gratiam vincit tua sublimitas, omnem perfectionem superat tua dignitas. Tu singulariter electa, tu ineffabiliter sublimata, nulla tibi in gratia similis esse potuit, per quam gratia venit super omnes filios hominum. Ave, inquit, gratia plena. Spiritus sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ergo super omnem gratiam, gratia tua; super omne meritum, excellentia tua, eminentior cunctis, sanctior universis. Nemo ut tu gratia plenus fuit, quae sola sine exemplo mater virgo genuisti, castitatis lilium servasti cum fructu fecunditatis. Ergo Spiritus sanctus in tua humilitate singulariter requievit, qui in tua virginitate miraculum nulli comparabile fecit. Idcirco odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua, odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Tu ad jucunditatem unguenta accepisti, unguenta ad speciem, unguenta ad odorem. Antiqua illa Maria nominis tantum, non leprae te reliquit haeredem, quae nec maculam, nec rugam habuisti, quam unguenta tergerent: sed unguenta accepisti, ut speciem et formam tuam gratius commendarent. Ergo odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Alii unguuntur ad curationem, alii unguuntur ad stabilitatem, omnes unguenta ad necessitatem accipimus. Tu, filia delicata, et omni gratia plena, charissima in deliciis tuis uncta es ad gloriam decoris tui, et in signum dilectionis. Unctum paritura, et tu quoque uncta es, ut ipsum in te unguentum prius excellenter effunderet, quod postmodum in utero tuo, singulariter acciperet. Ipse etiam supra te, prae cunctis participibus suis accepit plenitudinem, tu post ipsum prae cunctis suavitatem. Propterea igitur odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
2.5
Jam enim hiems transiit, imber abiit et recessit. Flores apparuerunt in terra nostra, vineae florentes odorem dederunt, et vox turturis audita est in terra nostra. O mira decentia! tali talia praeparantur. Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua, odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Si talis est, et in tantum laudata est, cui hoc non poterat satis esse ad commendationem; sed restabat edicere et hoc, ut sciret ad quam patriam vocaretur, et a quo exsilio educeretur. Propterea utrumque commemoratum est, et totum ordine factum est dilectae pulchritudo, triste exsilium, et dulcis patria. Solida laus est quae a semetipsa initium capit. Sua etenim quemque verius commendant. Ideo primum laudatur ipsa, deinde laudantur, et quae ejus sunt, et totum hoc ad incitamentum amoris fit. Adversa quoque commemorantur, ut ardentis desiderium ad effectum festinet, et properet inde exire, ubi tristitia sedet, ubi luctus commoratur, et miseria regnat. Hoc totum exsilium est. Deinde patriam suam laudat, et dicit quae gaudia, quae deliciae, quantae jucunditates et amoenitates ibi sunt. Et in his omnibus, flores apparuerunt, vineae florentes odorem dederunt, vox turturis audita est in terra nostra. Amoris plena sunt omnia, et omnia amorem resonant: flores, odor, canticum. Nihil hic est quod animum non subeat, quod cor non penetret, et quod affectum non transligat. In ipso auditu inardescit mens, flagrat desiderium, et concupiscentias suas animus ipse non capit. Neque enim sine delectatione audiri potest quod tanta dulcedine plenum est. Et qui id sibi non audit sibi non diligit. Multos enim ad se convertit, quos non trahit post se, et qui omnes ad habendum diligunt, non omnes diligunt ad sequendum. Dilecta autem vocatur ut veniat, quoniam qui non venit, non pervenit. Et ideo narratur ut audiat, invitatur ut veniat, et veniens perveniat et apprehendat. Hiems, inquit, transiit; imber abiit et recessit. Hoc de exsilio est. De patria autem: Flores apparuerunt in terra nostra, vineae florentes odorem dederunt, vox turturis audita est in terra nostra. O anima misera, quae hoc diligis, et hoc non diligis! Quaecunque es, misera es, quae hoc diligis quod tam fugiendum est, quod et si non fugiatur, ipsum tamen permansurum non est. Si vero hoc non diligis quod tam diligendum est, vivens in temetipsa, mortua es, quia non vivit in te, sine quo tu vivere non potes. Ergo hiems transiit, imber abiit et recessit. Flores apparuerunt in terra nostra, vineae florentes odorem dederunt. Vox turturis audita est in terra. Nota sunt, quae referuntur, sed propter quae referuntur, nota non sunt. Rerum visibilium species, quas sensus hominis novit, et ipsae jucundae sunt, et suaves hominibus; ipsae ad similitudinem proponuntur, ut ex eis cogitet homo quae non novit, et omnia: quae in similitudine currunt, hiems transiit, imber abiit, et recessit.
2.6
En, anima, age quod vis; sive diligis, sive non diligis, mundus transit, et concupiscentia ejus. Transeunt omnia quae temporaliter diligis: ante te transit quod diligis, novissime transis quoque tu, ac pertransis ipsa quae diligis. Cur ergo diligatur quod transit, quod diligendum non erat, etiamsi transitorium non erat? Nam cum staret nocuit, cum pertransiret decepit. In altero crudele, in altero fallax. Audi ergo potius unde gaudeas, quia hiems transiit, imber abiit et recessit. Quid est hiems? Nonne vita mortalis hiems est, quam corruptionis suae torpor astringit, et ignorantiae caligo obnubilat? Ad agendum enim bonum pigra est, et ad perspiciendum nubila. Et ubi est imber? Nam gelu interius astringit, imber extrinsecus irruens dissolvit. Ergo imber est in iis, quae praeter ingenitam occupationem quotidie molesta ingruunt, quibus foris vita mortalis atteritur, cum dira intus mortalitatis necessitate astricta teneatur. Hiems ergo transiit, imber abiit, et recessit. O felix illa anima, quae audire habet: hiems transiit! Nam hiems semper quidem transit, sed non omnes digni sunt hoc audire, nisi quibus transit priusquam transeat, id est a quibus contemnitur, priusquam superetur. Istis enim hiems gravis est, et aestas in desiderio. Isti ergo merentur soli audire. hiems transiit, ut in ejus transitu, consolatione accepta, gaudeant, quia in ejus statu prius afflicti suspirabant. O felix hora, et tempus prae cunctis desiderabile! quando ille sponsus coelestis dilectam suam post longa desideria de mundi carcere egredientem obvius excipit, et blanda charam consolatione ad se invitat, dicens: Egredere cum jucunditate, electa inter filias, nec tibi durum videatur carnis corruptibilis indumentum morte deponere, quae et vivens sciris carnis corruptionem non amasse. Nihil trepides vel expavescas, evadis exsilium, de aerumna liberaris. Non erunt ultra dolor et gemitus, quoniam haec priora transierunt. Jam enim hiems transiit, imber abiit et recessit. Deinceps ergo corpus, quod corrumpitur, non aggravabit animam: nec terrena inhabitatio sensum deprimet multa cogitantem. Haec est enim hiems, quae transit, cujus torpor gravis et gelu, triste austro spirante jam solvitur, et caligo tenebrosa, orto sole justitiae, dissipatur. Jam ergo hiems transiit, imber abiit et recessit. Propterea enim, quia transiit hiems, ideo imber abiit et recessit. Nam post carnis ergastulum, mundi evadis exsilium, nec mala adversitatis ultra jam metuis, quae lege mortalitatis soluta carnis corruptione non teneris. Ergo hiems transiit, imber abiit et recessit. Nisi in te fuisset mortalitas, nihil contra te valuisset adversitas, et idcirco cum morte carnis mortalitatis corruptionem exuis, totum deinceps mundum, et mundi mala adversantia secura contemnis. Et ideo quia hiems transiit, imber abiit et recessit.( Jamjam enim hiems transiit, imber abiit et recessit).
2.7
Flores apparuerunt, vineae autem florentes odorem dederunt, et vox turturis audita est in terra nostra. Quid vult dicere, Flores apparuerunt in terra nostra? Qui sunt flores isti, et quae sunt vineae? et vox turturis, quae est? et terra ejus, ubi est? Ne forte contingat nobis sicut Judaeis, qui dixerunt: Hunc nescimus unde sit. Nam si scimus unde sit novimus terram ejus, et scimus qui sunt flores isti et quae sunt vineae, et qualis sit odor vinearum florentium. Postremo et turturem novimus, et vocem ejus qualis sit. Omnia scimus, si scimus unde sit. Et utinam non auditu solo sciamus unde sit, ne forte famam tantum audierimus, et non sciamus veritatem. Hoc enim parum est famam audisse de illo Hoc perditio potuit et mors, et de hoc solo gloriantur. Non enim ultra eis conceditur. Ergo oportet ut non solum fama, sed experientia de illo nos doceat. ut gustemus, et videamus quoniam suavis est Dominus, et unctio ejus doceat nos de omnibus. Si ergo unctio ejus in nobis est, scimus eum unde est, et scimus terram ejus, et nunc poterimus prudenter solutionem reddere de floribus, et de odore vinearum, et de voce turturis. Jam enim hiems transiit, et imber abiit et recessit. Flores apparuerunt, vineae florentes odorem dederunt, et vox turturis, audita in terra nostra. Post tristia laeta succedunt. Ubi transit quod doluit, succedit quod delectat, flores apparuerunt in terra nostra. Magna causa nobis imminet loqui de floribus et de vineis, et de voce turturis. Nam de hieme, et imbribus, et tempestatibus, et ventis multa novimus et satis evidenter dicta, nec opus est, ut modo dicantur plura, quoniam in praesenti satis dicta sunt. Tamen interim quantum ad contextum attinet lectionis, videntur haec dicta ad superiora referri, ut hoc quod dicit flores apparuerunt, respondeat ad hoc quod dixerat hiems transiit; hoc vero quod dicit vineae florentes odorem dederunt, ad id quod dixerat imber abiit et recessit. Quia igitur hiems transiit, flores apparuerunt; et quia imber abiit et recessit, vineae florentes odorem dederunt. Hiems transiit, flores apparuerunt. Nam ubi gelu brumae verno calore liquatum solvitur, continuo terra, radiis tepentibus tacta, se ad partum aperit. Tunc et germina et flores prodeunt, et induitur rursum tellus decore suo. Ergo hiems transiit, et flores apparuerunt in terra. Nam quia imber abiit et recessit, continuo vineae florentes odorem dederunt. Nam imbres inimici sunt floribus, et vehementissimi imbres flores vinearum excutiunt, et ideo quia imber abiit et recessit, vineae florentes odorem dederunt.
2.8
Mox ergo floribus vernantibus et vineis odorem suum spargentibus, turtur dedit vocem suam, et impletum est gaudium, et ait: Vox turturis audita est in terra nostra, flores apparuerunt in terra nostra, vineae florentes odorem dederunt. Vox turturis audita est in terra nostra. Terra, inquit, nostra, non mea, sed nostra, ut eam communicaret nobiscum. Si ergo terra nostra est, ubi flores apparuerunt, et ubi vineae florentes odorem dederunt, et ubi audita est vox turturis, exsilium hic est, ubi in terra deserta, invia et inaquosa, in terra aliena cantare non possumus canticum Domini sed: Super flumina Babylonis sedimus et flevimus, dum recordaremur tui, Sion. In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra. Nusquam hic flores sunt, vel vineae florentes, sed salices steriles habentes folia, et fructum non habentes. Neque hic vox turturis auditur, sed suspendimus organa nostra, et non valemus cantare canticum Domini in terra aliena. Ergo ibi terra nostra est, hic exsilium nostrum. Ad illam fuimus creati, ad hanc expulsi. Hic peregrinamur, illuc redituri. Illinc exeuntes, huc venimus. Hinc exeuntes, illuc redimus. Propter hoc postquam hiems transiit, imber abiit et recessit, statim flores apparuerunt in terra nostra, vineae florentes odorem dederunt, et vox turturis audita est in terra nostra. Ubi ista subtracta sunt, continuo sine mora illa apparere coeperunt. Postquam horum concussio a nobis transiit, statim odor illorum ad nos pervenit. Cum horum gemitus conticuit, continuo illorum concentus auribus nostris insonuit, et vox turturis audita est. Et videtur magna quaedam gaudia hic commendare in floribus, et odore et cantico. Nam haec tria solum commemorata sunt: flores, et odor et canticum. Et scimus quod flores ad speciem pertinent, odor ad fragrantiam, canticum ad jucunditatem. Species autem ad visum refertur, fragrantia ad olfactum, melos ad auditum. Quare ergo hi soli prae cunctis sensibus electi sunt, et nominati? Nam habent singuli voluptates suas, et poterant interna gaudia etiam gustu designari, sicut scriptum est: Gustate, et videte quoniam suavis Dominus. Et iterum: Satiabor cum apparuerit gloria tua. Et: Torrente voluptatis tuae potabis eos, Domine. Sed qui jam gustat, fruitur, et pervenit ad finem desideriorum suorum; hic autem oportuit quaedam primordia vitae perennis significari, quando adhuc non sunt consummata omnia. Siquidem adhuc sponsa in exitu est, et invitatur ut veniat. Et ipsa jam egrediebatur tabernaculum carnis suae, et se converterat ut veniret. Ibi revelati sunt oculi ejus. Et ecce de longe quasi terram, quasi patriam, quasi regionem amoenam usque adhuc invisibilem, sed usque adhuc visis omnibus pulchriorem, plenam decore, et jucunditate refertam, cujus aspectus desideria aeterna. Illic omnia, quae in hoc saeculo pulchra visa sunt, sive quae jam praeterierunt, sive quae nunc sunt, sive quae futura sunt, incorrupta fulgent, et multo ampliori decore quam credita fuerint inaestimabiliter ostenduntur. In hunc ergo sponsa intuitum toto desiderio defixa, et se colligens ad se, concupivit plenius scire unde tam mira subito fulsisset pulchritudo.
2.9
Cumque in hanc tota intentione ferveret, et jam se non caperet prae gaudio, ecce odor suavissimus illapsus est, et cantica quaedam dulcia sunt audita, et cuncta mira praeter solitum. Ideo flores commemorantur, et odor, et canticum, et in omnibus dulcedo illa bonorum invisibilium et jucunditas designatur, et dicitur: Flores apparuerunt, et vineae odorem dederunt, et vox turturis audita est. Et omnia haec in uno sunt, et omnia unum sunt, flores, odor, et canticum. Flores etenim sunt, quia monstrant speciem; odor est, quia fundit suavitatem; canticum est, quia sonat dulcedinem. Totum est, et hoc totum est, sed adhuc de longe. Quidquid ibi videtur, pulchrum est, suave est, jucundum est; sed quasi adhuc de longe est. Ideo adhuc gustu non percipitur, neque tactu attrectatur, sed tanquam eminus constitutum auditur, odoratur, et cernitur. Et tamen mire etiam sic reficit, et trahit post se animam in concupiscentias sempiternas. Ideo ait: Trahe me; post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Et vox dilecti mei. Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est. Pulcher es, dilecte mi, et decorus, et totus desiderabilis: caput tuum, capilli tui, oculi tui, labia tua. Fuge, dilecte mi, fuge, similis esto, dilecte mi, capreae, hinnuloque cervorum super montes aromatum. Flores ergo apparuerunt in terra nostra. Vineae florentes odorem dederunt, et vox turturis audita est in terra nostra. Aeterna itaque gaudia floribus, et odore, et cantico designantur. Et diximus, quod idcirco de gustu tacitum est, quoniam voluit demonstrare, quod de longe adhuc erant, et necdum ad ea sponsa pervenerat, sed invitabatur ut veniret, et demonstrata sunt ei ut videret et concupisceret et properaret. Ideo convenienter designata sunt gaudia illa floribus, odore et cantico. Omnia enim haec de longe reficiunt, et delectant eminus constituta.
2.10
Multa autem sunt, quae super his adhuc dici habuissent. Sed nos inopes sumus, et coarctamur scientia et sermone, nec sufficere possumus rebus tam immensis, et a nostra virtute tam sublimibus. Tamen non est tacendum illud quod se adhuc suggerit et offert manifestationi. Cum enim sint quinque sensus corporei, duo, id est tactus et gustus, magis sordibus appropinquant, et subjacent atramini, unde nec sinceram refectionem habere valent, sed quae purgatione egeat et defaecatione. Tres vero reliqui meram trahunt dulcedinem, et suas delicias magis ad jucunditatem animi convertunt, non enim ad necessitatem reficiunt, sed ad delectationem. Magna itaque rerum similitudo est, nec poterant invisibilia signis evidentioribus declarari. Sicut enim oculus rerum specie sine coinquinatione pascitur, et sicut auris vocum suavitate sine corruptione delectatur, sic, gaudia illa aeterna suavitatem infundunt, et corruptionem non adducunt. Semper reficiunt, et nunquam deficiunt. Pascunt, et perseverant integra, ad fovendum se exhibent, et permanent incorrupta. Propterea flores apparuerunt, in terra nostra, vineae florentes odorem dederunt, et vox turturis audita est in terra nostra. Flores apparuerunt. Quales flores? Sicut lilia, sicut rosae, sicut violae: et non est flos, qui non habeat propriam speciem et pulchritudinem singularem. Omnis pulchritudo ibi est, ubi summa pulchritudo est. Unum bonum est, et omne bonum in illo bono est. Si flores nominas, si fructus nominas, totum ibi est. Nam et arbor est, et lignum vitae est, quoniam de ipsa Sapientia dictum est: Lignum vitae est iis qui apprehenderint eam; et qui possederint eam, beati. Lignum autem vitae plantatum est secus decursus aquarum, et fructum suum dabit in tempore suo; folium ejus non defluet unquam. Vide quod nihil ibi deest. Omnia ibi sunt. Florem habet, folia habet, fructum habet, nec folia deesse poterunt, quia et umbra ibi est, non tamen ad obscuritatem, sed ad refrigerium. Ipsa sponsa umbram ibi esse testatur: Sub umbra illius, quem desideraveram sedi: et fructus ejus dulcis gutturi meo. Quid ergo illic quaerere possis, quod non invenias? Solum quod non est, ibi non est. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Et quod factum est, in ipso vita erat. Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Et cum quid in eo videri incipit, non in eo esse incipit, quando videri incipit, quia quod ibi est, semper est, et semper totum ibi. Audi adhuc Sapientiam enumerantem jucunditates et delicias suas; Ego, inquit, quasi vitis fructificavi suavitatem odoris, et flores mei fructus honoris et pulchritudinis[ honestatis]. Quasi cedrus exaltata sum in Libano, quasi cypressus in monte Sion, quasi palma in Cades, quasi oliva in campis, et quasi platanus juxta aquam in plateis.
2.11
Sed ne forte affluentia ista oblivionem nobis inducat, et, relictis floribus, arbores numeremus. Arboribus enim aliquid rigoris et duritiei inesse videtur. Nos vero incipientes et teneri, mollibus blandisque opus habemus; idcirco rursum ad flores convertimur. Flores, inquit, apparuerunt in terra nostra. Contemplatione ergo aeternae sapientiae agitur, cujus aspectus desiderabilis omni jucunditate, et decore plenus trahit concupiscentias sempiternas. Ideo flores apparuerunt in terra nostra. Qui per me introierit, dixit Sapientia, ingredietur et egredietur, et pascua inveniet. Ergo intus pascua est, et ipsa est terra, in qua flores apparuerunt, cujus viror perpetuus nunquam marcescit, de quo dictum est: Super omne pulchrum viride. Quanta enim putas pulchritudo in contemplatione aeternae Sapientiae est, ubi rerum omnium species sine defectu vigent, sine transitu permanent, sine corruptione consistunt, sine mutabilitate aeternae sunt? Si tam pulchrum est quod vere pulchrum non est, quid est quod vere pulchrum est? Ergo flores apparuerunt in terra nostra. Necdum fructus apparuerunt, qui reservantur in posterum; sed nunc interim flores apparuerunt, ut aspectum demulceant et desiderium accendant, quia hoc opus modo est, dum nondum pervenit quo invitatur ut veniat. Propterea flores apparuerunt in terra nostra. In qua terra est? Ubi est terra ista? Nec in coelo, nec in terra est terra ista? quia et coelum et terra est terra ista. Terra est quia nutrit et portat; coelum est, quia protegit et illuminat. Terra ista in nobis est, et continet totum mundum. Tamen intus est, et non videtur nisi ab iis qui intus sunt. Invisibilis est enim terra ista, sed iis tantum qui tantum visibilia vident. Ista est terra, ubi lumen lucet quod impiorum oculi videre non possunt. Ipsa est terra, in qua flores apparuerunt, quia flores apparuerunt in terra nostra, vineae florentes odorem dederunt. Ecce appropinquavit regnum coelorum. Vineae florentes odorem dederunt. Prius apparuit modo, jam ecce sentitur. Ecce odor ad nos usque pervenit. Vineae florentes odorem dederunt. Primum flores vidimus, et non ibi erant flores vinearum; sed tamen flores apparuerunt in terra nostra. Nunc autem vineae flores odorem dederunt. Illic jucunditas, hic utilitas. Illic delectatio, hic refectio. Illic species ad jucunditatem apparuit; nunc autem et ipse odor et ipsa dulcedo ad suavitatem et sanitatem sese infundit. Paulatim appropinquat, et magis semper ac magis crescit, et in perceptione dulcedo, et in clarificatione cognitio: et tamen nondum ad gustum perventum est. Nondum poculum illud inebrians ab ubertate domus ejus de torrente voluptatis propinatur. Nam et sponsa adhuc foris stat, et habet adhuc introduci in cellam vinariam, et idcirco de his in hujusmodi adhuc omnino tacetur tantummodo vineae florentes odorem dederunt. Adhuc ergo flos, nondum botrus. Nusquam adhuc torcularia nominantur, nec musta fervent in ollis, ut vinum novum mittatur in utres novos, quia magna sunt ista, et sequentis epuli deliciis reservata. Modo tantum vineae florentes odorem dederunt. Tantum vineas audivimus, et sensimus odorem.
2.12
Et vineae inquit florentes odorem dederunt. Non ergo omnimodo relicti sumus, et nos spem habemus, et currimus donec perveniamus. Vineae enim florentes odorem dederunt. Spes nobis data est futurae ebrietatis, et ipsa spes suam interim habet refectionem, ut possimus sustinere, ne deficiamus in via. Nam vineae florentes odorem dederunt. In flore spes, in odore refectio, et ideo vineae florentes odorem dederunt. Et currimus, et sequimur, et festinamus inebriari, et cum pervenerimus, jam vineae maturae erunt et vina torculata, et introibimus in cellam vinariam, et tunc deinceps de odore vinearum florentium nulla fiet retardatio. Nam haec omnia interim nunc ad inchoationem sunt et ad promissionem, et cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Modo ergo vineae florentes odorem dederunt. Res mira, ibi maturae sunt, et incipiunt hic pro modo nostro velut flores habere nondum maturos botros. Nec nobis ideo tardandum est si modo florent vineae, quasi tempus vindemiarum praeveniamus, si curramus et ideo sensim ambulare velimus, quoniam multum adhuc supersit a flore usque ad botros maturos. Non sunt vineae illae sicut quas novimus, caeterae vineae istae. In te enim est quando maturescant. Nam tibi florere incipiunt, et tibi maturescunt. Sibi enim semper maturae sunt; et tibi maturae esse incipiunt, cum tu eis coeperis esse maturus. Si tardant, propter te tardant. Nam sibi festinant quantum vis. Idcirco ne timeas, sed festina tu. Et si jam odorem percepisti florentium, propera fructum carpere maturum. Audisti enim quid sponsae dictum est. Quod enim illi dictum est, tibi dictum est; si tamen tu fueris ut unus de sponsi amicis, vel una de sponsae adolescentulis. Omnes enim isti ad unum invitantur convivium: nec poterit vel ut sponsus sine amicis convivari, vel ut sponsa sine adolescentulis suis. Audi ergo tibi quod dictum est illi, quia quod dictum est illi, cum illa dictum est itidem tibi: Surge, inquit, propera, amica mea, quia hiems transiit, imber abiit et recessit: et jam flores apparuerunt in terra nostra. Vineae florentes odorem dederunt.
2.13
Et novissime adjunxit, quasi unicum aliquid et singulare commendans: Vox turturis audita est in terra nostra. Quid nunc dicere poterimus nos de voce turturis? Et tamen ne forte in mentem veniat, vel super cor ascendat, quia turtur gemitum habet pro cantu, planctum hic significari, non canticum: non ista modo recipimus in nostris gaudiis. Nam vox turturis amori canit et dilectioni, et habet singularem dilectionem turtur cui canit, vel praesenti gaudium, vel absenti affectum. Igitur vox turturis tota de amore, et non novit aliud praeter amorem turtur. Et illi singularis amor est qui soli non adjungit alterum; et aeternus, qui nec primo secundum. Ergo vox turturis amori cantat, et amoris canticum est vox turturis. Et ardent corda ad vocem turturis, et vox turturi audita est. Quae est ergo vox turturis, de qua dicitur: Et vox turturis audita est? Et quid sonat vox turturis? Significationem habet vox turturis? quid dicit? Unum est, quod sonat vox turturis; et semper illud sonat, et resonat, et non fastidit unquam. Nunquam turtur vocem suam variat, nunquam canticum suum mutat; semper idem canit, quia semper idem diligit. Ergo vox turturis audita est in terra nostra. O vox turturis, quam dulcis es! Et quis dignus erit audire vocem turturis? In solitudine canit turtur, et semper turtur solitudinem diligit, quia singularem dilectionem quaerit. Non audietur in plateis vox ejus, neque foris clamorem suum proferet. Intus resonat, intrinsecus canit; et non possunt audire turturem, nisi qui intus sunt. Qui elongant in solitudine, qui secretum inhabitant, qui in silentio requiescunt, isti sunt, qui vocem turturis audiunt. In horrore visionis nocturnae, quando sopor solet occupare homines, tunc aperit corda virorum, et vocem ejus audiunt. Ibi verbum absconditum et secretum revelat amicis, et ipsi venas susurri ejus percipiunt, et secretum suum custodiunt, et ipse ablactat et educit in solitudine sponsam, et dulcibus alloquiis vocat, et monet, ut egrediatur, ut ibi loquatur ad cor ejus, et det illi intelligere charitatem.
2.14
O speciosa inter filias! audisti vocem turturis, audisti et intellexisti! Intus loquebatur, et tu intus eras, et ideo audisti, et intellexisti, et dixisti: vox dilecti mei. Intellexisti enim, quia vox dilecti erat, et de dilectione erat, quia et audisti et intellexisti, ideo et tu dilexisti et dixisti: Vox dilecti mei. Intellexisti, et dixisti. Non enim intellexisses, nisi dilexisses, quia dilectionis verbum erat, et non poterat nisi a diligente intelligi. Dilectus loquebatur, et dilectae loquebatur, et dilectio commendabatur. Quia ergo vocem dilecti audisti, et dilectionem intellexisti, ne differas ultra, ne amplius moram facias. Surge velociter, aperi pessulum ostii tui, et egredere ad illum, ut videas faciem ejus; et si fugerit, tu sequere super montes aromatum. Secura enim curris, quia venis de Libano, quia candida venis et munda. Venis casta et immaculata, ideo secura curris de Libano super montes aromatum. De merito castitatis ad praemium beatitudinis, ideo de Libano super montes aromatum. Ibi exspectat te, qui natus est ex te, illuc praecessit te. Illic est filius tuus ille, et dilectus tuus; ille, qui vocat te, qui invitat te, qui venientem de Libano praecedit te, et exspectat te super montes aromatum. Ibi flores apparuerunt, vineae florentes odorem dederunt. Ibi vox turturis audita est in terra nostra: surge, propera amica mea, et veni de Libano, veni, coronaberis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).