Testimonia Novi Testamenti
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus">
—
⋯
Original / primary: 10056 Tenote
10.1
EX EPISTOLIS PAULI. I. IN SERMONE DE SANCTO BARBATIANO.( Ed. tom. II, pag. 351.)
10.1
Linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus. Sed dum ista dicimus, quaestionem nobis oriri non sine aliqua difficultate videmus; si enim signa propter infideles data esse dicuntur, quid est hoc quod Redemptor noster in patria sua propter incredulitatem hominum vix paucas virtutes facere potuisse perhibetur? Sicut enim Marcus evangelista testatur: Multi audientes admirabantur in doctrina ejus dicentes: Unde huic haec omnia? et quae est sapientia quae data est illi, et virtutes tales quae per manus ejus efficiuntur? Nonne hic est fabri filius et Mariae, frater Jacobi et Joseph et Judae et Simonis? nonne et sorores ejus nobiscum sunt? et scandalizabantur in illo. Unde et paulo post subditur: Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit, et mirabatur propter incredulitatem illorum. Quid est hoc, fratres, quia Paulus affirmat signa pro infidelibus data, Marcus asserit propter infideles fuisse subtracta? Nunquid contrarias inter se invicem proferre sententias possunt, qui uno spiritu pleni sunt? Sed notandum est quia in ipsis infidelibus erat quidam diversitatis modus; par quidem error fuerat omnium non credentium, sed magna diversitas meritorum; aliud est enim si sola quis fallatur ignorantia, aliud si adjuncta quoque esset malitia. Ignorantia Paulus peccaverat qui dicebat: Qui prius fui blasphemus et persecutor et injuriosus, sed ideo misericordiam consecutus sum quia ignorans feci; per malitiam Judas peccavit, et ideo nequaquam venire ad indulgentiam meruit. Pro illis ergo infidelibus signa data sunt, quos divina providentia misericorditer salvare decreverat; propter illos vero subtracta sunt, quos ab electorum sorte, exigentibus eorum meritis, districtae severitatis justitia repellebat.
10.2
EX EPISTOLIS PAULI. II. IN EPISTOLA AD ABB. DESIDERIUM, UBI DE REPARATIONE VIRGINIS DISPUTAT.( Ed. tom. III, pag. 613.)
10.2
Cum tradiderit regnum Deo et Patri. Hoc juxta verbi sonum quodammodo significare videtur, tanquam regnum donec Filius tenuerat, Pater non habebat, et cum Patri tradiderit, ipse non teneat; cum tradere regnum Deo Patri, nihil aliud sit, juxta sobrium intellectum, nisi perducere credentes ad contemplandam speciem Dei Patris; tunc quippe Deo Patri regnum a Filio traditur, cum per Mediatorem Dei et hominum in contemplationem divinitatis aeternae fidelium multitudo transfertur, id est, ut jam necessaria non sit dispensatio similitudinum per angelos, et principatus, et potestates, et virtutes. Ex quarum persona non inconvenienter intelligitur dici in Canticis canticorum ad sponsam: Similitudines auri faciemus tibi cum distinctionibus argenti, quoad usque rex in recubito suo est, id est quoadusque Christus in secreto suo est, quia vita nostra abscondita est cum Christo in Deo; cum Christus, inquit, apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum illo in gloria. Quod antequam fiat, videmus nunc per speculum in aenigmate, hoc est in similitudinibus, tunc autem facie ad faciem. Haec nimirum nobis contemplatio promittitur, actionum omnium finis atque aeterna perfectio gaudiorum; filii enim sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est. Ita quippe ait: Haec est autem vita aeterna ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Hoc fiet cum venerit Dominus et illuminaverit abscondita tenebrarum. Cum tenebrae mortalitatis hujus corruptionisque transierint, tunc erit mane nostrum, de quo in psalmo dicitur: Mane astabo tibi et videbo. De hac contemplatione intelligitur dictum cum tradiderit regnum Deo et Patri, id est cum perduxerit justos, in quibus nunc ex fide viventibus regnat, mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus ad contemplationem Dei Patris.
10.3
EX EPISTOLIS PAULI. III. IN EPISTOLA AD PETRUM MONACHUM.( Ed. tom. I, pag. 219.)
10.3
Paulus gloriatur quia ter virgis caesus est, et quia quinquies quadragenas una minus accepit. Praeceperat enim Moyses ut quem judices dignum viderent plagis, verberari facerent pro mensura peccati, ita duntaxat ut quadragenarium numerum non excederent. Quadragenarius siquidem numerus humanae vitae significat cursum, qui videlicet numerus, dum quis vapulat excedi prohibetur, quia quisquis in hac vita perfectam egerit poenitentiam, nullam postmodum pro suis excessibus sentiet poenam. Porro ternarius propter mysterium sanctae Trinitatis ad fidem; quinarius autem propter quinque sensus nostros pertinet ad operationem; quia quisquis cum peccat, vel errat in fide, vel delinquit in opere, dignum fuit ut Paulus, qui utrobique peccaverat, ad perfectae purgationis officium ter virgis et quinquies ureretur verberum quadragenis. Quod autem dicitur una minus, haec est procul dubio quoniam Judaeorum judices unum decreverunt ictum de 40 minuere, ut dum ad legalem calculum non pertingerent, cum contra praeceptum legis excedere nullatenus possent et, dum eitra persisterent, ulterius non transirent.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).