Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Testimonia Novi Testamenti
Auctor incertusTest 11.1 · 10056-tenoteMore by Auctor incertus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus"> —
⋯
More
Original / primary: 10056 Tenote
11.1
EX EPISTOLIS AD TIMOTHEUM. I. IN EPISTOLA AD CARDINALES EPISCOPOS DE DIGNITATE ROMANAE ECCLESIAE.( Ed. tom. I, pag. 51.)
11.1
Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Hic evidenter ostenditur nihil aliud esse pontificem quam boni operis sectatorem. Non enim dixit bonam dignitatem, vel bonum honorem desiderat, sed qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat: ac si dicat, qui ad episcopatum anhelat possidendum sine opere bono, inane vult nomen induere sine rei ipsius veritate. Non ergo constat episcopatus bractearum circumfluentium phaleris, non denique in glomeratis constipantium militum cuneis, sed in honestate morum et sanctarum exercitatione virtutum. Mox subjungit: Oportet episcopum irreprehensibilem esse. Hic tantae vult esse perfectionis episcopum ut pene extra naturam loquatur Apostolus. Quis enim in carne constitutus, tam caute vivet, tam se sollicite undique circumspiciat ut reprehendi aliquando nequeat? Vae his qui et reprehensibiliter vivunt, et locum irreprehensibiliter vivendi adhuc reprehensibilius concupiscunt! Ex his nimirum sunt qui, obliviscentes affectum cognationis et patriae, sequuntur castra regum per ignota et barbara regna terrarum, et ad hoc eos impellit pereuntium ambitio dignitatum, quod extorquere non potuit coelestium promissio praemiorum.
11.2.1
EX EPISTOLIS AD TIMOTHEUM. II. IN EPISTOLA AD V. EPISCOPUM, UBI DICITUR DE EPISTOLA TRANSMUNDI, QUAE EPISCOPI HUJUS FUISSET SIGILLO SIGNATA.
11.2.1
Sunt quidam insipientes qui dicunt quia Redemptor noster nequaquam sit pro salute ac redemptione omnium hominum crucifixus; quibus nos pro tempore breviter respondemus quoniam contra vulnus originalis peccati, quo in Adam necessariae morti corrupta cunctorum hominum natura succubuit et omnium concupiscentiarum morbus insolenter erupit, verum, et potens ac singulare remedium mors nostri Salvatoris occurrit; qui nimirum liber a mortis debito, et solus absque peccato, pro peccatoribus mori voluit, et nequaquam debitor pro nobis mortis debitum solvit. Quantum ergo ad magnitudinem et potentiam pretii, et quantum ad humani generis pertinet causam, sanguis Christi redemptio totius est mundi. Verumtamen qui saeculum hoc sine fide Christi et regenerationis sacramento pertranseunt redemptionis hujus participes esse non possunt. Cum itaque propter unam omnium naturam et unam omnium causam a Redemptore nostro in veritate susceptam omnes recte dicantur esse redempti, et tamen propter improbitatem suam non omnes a captivitate sint eruti, procul dubio redemptionis proprietas ad illos specialiter pertinet de quibus princeps hujus mundi missus est foras, ut jam non vasa diaboli, sed membra sint Christi. Nullus enim est ex omnibus hominibus, cujus natura in Domino nostro suscepta non fuerit; quamvis ille natus sit in similitudine carnis peccati, omnis autem homo nascitur in carne peccati. Deus ergo, Dei Filius, mortalitatis humanae particeps absque peccato hoc peccatoribus mortalibus contulit, ut qui nativitatis ejus participes exstitissent, vinculum peccati simul ac mortis evaderent.
11.2.2
Sicut itaque non sufficit hominum renovationi natum fuisse hominem Christum, nisi in ipso de eodem de quo ortus est, spiritu renascantur; ita non sufficit hominum redemptioni crucifixum esse Dominum Jesum Christum, nisi commoriantur ei et consepeliantur baptismo. Poculum quippe immortalitatis, quod confectum est de infirmitate nostra et virtute divina, habet quidem in se ut omnibus prosit, sed si non bibitur, non medetur. Qui dicit ergo quod non pro totius mundi redemptione Salvator sit crucifixus, non ad sacram virtutem, sed ad insanabilem respicit infidelium ac perditorum hominum vanitatem. Quantum ergo ad hoc spectat, quod Dei Filius communem nostram et naturam suscepit et causam, quantum etiam pertinet ad ejusdem pretii virtutem atque potentiam, Salvator noster jure pro totius mundi redemptione dicitur crucifixus. Sed, quia plurimis in impietate manentibus mors Christi nullatenus profuit, ab istis mundi redemptio merito dicitur aliena, quae sanctorum atque electorum Dei specialis perhibetur et propria, nec humani meriti praerogativa, sed sola Salvatoris est gratia. Apostolus enim praecepit ut pro omnibus hominibus supplicetur, quod scilicet in cunctis Ecclesiis regulariter custoditur; ex quibus utique, quod multi pereunt, pereuntium procul dubio meritum; quod multi salvantur, salvantis est donum. Ut enim reus damnetur, inculpabilis Dei justitia est; ut autem reus justificetur, incomprehensibilis divinae clementiae gratia est. Nam et quamplures exstitisse noscuntur qui dicerent quod ideo quibusdam Evangelii praedicatio subtrahatur, ne percepta Dei praedicatione salventur. Sed si probari potest quod, ex quo Evangelium coruscare per mundum coepit, nemo prorsus exstiterit, cui Christi gratia nuntiata non fuerit, non recte dicitur quibusdam tacitum quod ostenditur omnibus praedicatum; alioquin si reperiri possunt homines, quibus Evangelium nuntiatum non fuerit, non potest dici sine judicio Dei factum. Quod tamen nefas est ideo ab homine reprehendi, quia non valet humana scientia comprehendi. Quamobrem rectum judicii tenemus examen, si nec adversus Dei statuta conquerimur, quos deserit meritos deseri; ejusque misericordiae gratias agimus, qua liberat immeritos liberari, qui nimirum et ipsi in impietatis suae obstinatione persisterent, nisi per propensiorem dispensationis intimae gratiam eis Mediator Dei et hominum subveniret, cujus profecto sacratissimus sanguis sic in humanae salutis sacramenta profluxit, ut omnes ad gratiam festinantes ablueret, fermentum vetus in sinceritatis azyma verteret, et antiqui piaculi peste corruptum per regenerationis gratiam saeculum innovaret.

Intertext edge

Open linked passage

Note