Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Testimonia Novi Testamenti
Auctor incertusTest 14.1 · 10056-tenoteMore by Auctor incertus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus"> —
⋯
More
Original / primary: 10056 Tenote
14.1
BUCCONI FILIO KARISSIMO PETRUS.
14.1
Consulendum me duxit dilectio tua utrum boni an mali angeli sint per quos omnipotens Deus peccata delinquentium feriat, et sive repentinae mortis, sive cujuslibet infortunii soleat irrogare vindictam. Ad quod profecto facilis patet et aperta responsio; nam si sacra Scriptura diligenter attenditur, per utrumque diversorum spirituum genus ultio fieri, prout summus decreverit Arbiter, invenitur. Ut autem in re perspicua succinctus sermo non haereat, Sodoma per bonos angelos est subversa; nam si fuissent contrariae fortitudines, eos beatus Loth nec adorasset, nec reverenter, ut legitur, hospitio suscepisset. Obsecro, ait, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi. Ille quoque angelus, qui septuaginta millia virorum, David populum numerante, percussit, procul dubio bonus fuit. De quo Scriptura sic refert: Angelus, inquiens, Domini praecepit Gad ut diceret David, et ascenderet, exstrueret altare Domino Deo in area Ornan Jebusaei. Neque enim altare fieri reprobatus spiritus Prophetae praeciperet, et ille devotus humiliter obediret. Porro autem et illi angeli sancti erant, qui sicut in secundo Machabaeorum libro dicitur: Heliodorum sacri templi molientem auferre pecunias percusserunt, eumque terribilibus plagis affectum ac caecitate multatum tanquam mortuum reddiderunt. De quibus nimirum, sicut Scriptura prosequitur, apparuit illis, inquit, quidam equus terribilem habens sessorem, optimis operimentis adornatum; isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit, qui autem ei insidebat videbatur arma habere aurea. Alii etiam apparuerunt duo juvenes, virtute decori, optimi gloria, speciosique amictu; qui circumsteterunt eum, et ex utraque parte flagellabant sine intermissione, multis plagis verberantes. Subito autem Heliodorus concidit in terram eumque multa caligine circumfusum rapuerunt, atque in sella gestatoria impositum ejecerunt.
14.2
Quod autem per reprobos etiam spiritus flagella sua Deus hominibus inferat, Scriptura saepius manifestat; nam et spiritus malus regem Saul invaserat, qui vesano eum furore vexabat; et Satan beatum Job non solum in corpore, sed et in filiorum perculit orbitate. Daemon etiam Asmodaeus, sicut sacrae historiae series astruit, septem Sarae Raguelis filiae viros occidit. Unde scriptum est quia immisit in eos indignationem, et iram et immissiones per angelos malos. Constat ergo quia per utrosque, bonos scilicet ac malos, angelos de nobis divinae justitiae motus ulciscitur, sicut his et pluribus aliis sacri eloquii testimoniis approbatur. Sed quia omnes hujusmodi vindictae et animadversiones divinae sententiae angelicis administrantur obsequiis, in solius est Dei omnipotentis arbitrio, quando per bonos, quandove per malos angelos fiant. Nam ut non per longinqua divagemur exempla: beata Caecilia boni angeli est comminata furorem, et beata martyr Agnes mali angeli factam perhibet ultionem. Illa quippe Valeriano sponso denuntiat: Angelum Dei habeo amatorem, qui nimio zelo custodit corpus meum; hic, si vel leviter senserit quod tu me polluto amore contingas, statim circa te furorem suum exagitat et amittes florem gratissimae tuae juventutis. Ista vero dicit praefecto de filio ejus ab iniquo spiritu praefocato: ille inquit, cujus voluntatem volebat perficere, ipse in eum potestatem accepit. Manifesta igitur Novi ac Veteris Instrumenti auctoritate colligitur quod vindicta divinae animadversionis non modo per malos, sed per bonos etiam angelos exhibetur. Nam et paterfamilias quispiam et feras capit et fures expellit, aliquando per catulos, aliquando per domesticos viros.

Intertext edge

Open linked passage

Note