Vita
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus">
—
⋯
Original / primary: 11011 Vita7
2.1
VITA.
2.1
Ex tot annorum et malorum procellis tandiu agitata Bambergensis Ecclesia, Deo providente, per illum ipsum erepta est, qui eorum praecipua causa fuit, Henricum IV imp. intelligo, qui eam duobus successive contulit, Hermanno et Ruperto ob Simoniacas artes notatis; felicior tamen in deligendo ultimi successore Ottone, qui suae Ecclesiae dein restaurator fuit et decus maximum; dignus adeo, in cujus priora fata et posteriora facta curatius nonnihil inquiramus: seposita interim lite de Andechsiana ejus progenie, negenealogicis his tricis lectores inutili opera delineamus; de quibus tamen inferius nonnulla. Ad certiora igitur progredimur, ex quibus majorem quam a quacunque illustri prosapia laudem et gloriam promeruit Otto.
2.1
Ut vero in tanta scriptorum varietate tuta incedamus via, fontes, unde hausimus, praecipuos prius indicare juvat. Diversos enim vitae scriptores numeramus, ut plurimum interpolatos aut posterioris aetatis, quibus fidem tribuere, saltem in omnibus, instituti nostri ratio haud patitur. Illos igitur paucis considerabimus, qui temporibus proximiores videntur, et quos etiam actis suis inseruit I. B. Sollerius in commentario praevio. Hos Sefridum, Ebbonem et Tiemonem appellat, ita tamen in unum confusos, ut quid cuique tribuendum sit, plane ignores. Id solum constat, unum illorum seu Sefridum scribam seu notarium S. Ottonis fuisse ejusque in missione Pomeranica socium; quod ipse non semel in libro secundo prodit, dum de illo agens in prima persona plurali loquitur. Id cum in reliquis duobus Vitae Ottonianae libris haud observetur, indicio est, illos ab aliis scriptoribus esse exaratos. Hos tamen non multum fuisse suppares, indicat prologus in Vitam:« Scripta autem sunt in libro hoc, quae religiosi ac probatissimi viri ab ipso gesta oculis suis viderunt, et nobis fideliter enarraverunt, ut in testimonio veritatis nihil privati amoris et gratiae inseratur, sed opera ejus, quae in Deo facta sunt, summam sinceritate et veritate in honorem Dei et utilitatem Ecclesiae proferantur.» Notandum quoque, ab illis Ottonem nunquam sanctum, sed beatum aut venerabilem appellari, adeoque jam ante a. 1189 seu illius canonizationem litteris fuisse mandata.
2.2
Otto igitur ex Suevia seu Alemannia duxit originem, circa annum 1062 natus, cujus parentes Otto et Adelheida nobilitate quidem clari, opibus autem mediocres, filium suum in primaeva aetate litteris erudiendum tradiderunt, quorsum vero, haud notatur. Litteris itaque diligenter excultus et in discretionis annis constitutus parentes amisit, Friderico fratre ejus milite futuro facultates paternas adepto. Certe de hoc Friderico testatur Necrologium S. Michaelis Bambergae ad d. 25 Oct.:« Fridericus frater Ottonis episcopi.» Hic cum fratri suo Ottoni sumptus ad prosequenda studia haud suppeditaret, is partim necessitate, partim litterarum amore in Poloniam migravit, ubi scholam puerorum aperiens alios docendo seque ipsum instruendo, brevi tempore ditatus et honoratus est. Ibi etiam gentis linguam edoctus, qua virtute, qua corporis elegantia magnatum primo sibi familiaritatem, brevi post etiam ipsius ducis Poloniae gratiam promeruit, qui illum ceu clericum per aliquot annos apud se detinuit. Dux iste ab aliis Boleslaus dicitur, at revera fuit Uladislaus Boleslai II regis filius, qui tamen ob papae reverentiam ducis tantum titulo utebatur. Mortua igitur sua uxore Juditha, ducis Bohemiae filia, Otto duci auctor fuit, ut Sophiam, quam alii Juditham appellant, Henrici IV Caesaris sororem et Salomonis regis Hungariae viduam peteret conjugem. Delegatus itaque cum aliis ad Henricum est ipse Otto, ut sponsam illam ab eo postularet, quam et a. 1088 obtinuit atque in Poloniam comitatus est, cujus dein capellanus fuit et litterarum ad fratrem suum Henricum bajulus. Hac occasione Henrico regi innotuit, seque magis ac magis in ejus gratiam insinuavit, adeo ut illum denique a sorore ejusque marito duce expeteret ceu obsequiis suis necessarium, quem etiam ab eis aegre licet obtinuit, cum magnis muneribus a se dimissum
2.3
Hic jam a se invicem dissentiunt memorati biographi, dum Ottonem ceu Judithae capellanum, tunc primum cum ea in Poloniam venisse volunt: qua etiam occasione ob frequentem transitum per Wirceburgum ibidem hospitale erexerit, de quo alibi diximus. Ottonem quoque post obitum Judithae Ratisbonem pervenisse scribunt et inter canonicos moratum, donec ab abbatissa inferioris monasterii ibidem domus suae dispensator sit constitutus, ibi autem ab Henrico rege neptem suam invisente postulatus et in aulam suam accitus: ubi varia quoque narrantur utriusque amicitiae argumenta, quae uberius discutere non vacat. Cum autem nec de anno emortuali Judithae seu Sophiae Poloniae reginae, nec de aliqua Henrici regis nepte abbatissa Ratisbonensi aliunde quid constet, certum tempus determinari nequit, quo in aulam Caesaris pervenerit Otto, quamvis id demum circa a. 1096 factum existimem. Id saltem extra dubium est, Ottonem prius in Polonia fuisse, antequam quacunque demum ratione ad Henrici regis aulam delatus sit. Patet id aperte ex vitae scriptore quem sequimur, qui testatur, Ottonis Babembergensis episcopi famam late in regnis Poloniae effloruisse Boleslai III regis tempore,« eo quod et hunc in adolescentia pater ejus,» Ladislaus nempe,« sui capellani more obsequentem notum et charum habuerit.» Quin et ipse Boleslaus in data ad eum epistola asserit, quod in diebus juventutis suae Ottonis« apud patrem suum decentissima honestate conversati meminerit. Natus est iste Boleslaus an. 1086; igitur Otto saltem usque ad decimum fere ejus aetatis annum in Polonia perstitisse debuit, ut eum noscere potuerit Boleslaus.
2.4
« Imperator vero, pergit scriptor noster primo in levibns rebus Ottonem exercens, familiari ejus servitio in multis bene usus est, psalmos et orationes privatas, si quando vacabat, cum eo ruminare solitus.» Plurima ejusmodi pietatis exercitia, in psalmodia praecipue memorat tam idem quam reliqui Vitae scriptores fusius. Noster quoque Ottonem hoc tempore etiam cancellarium regis factum memorat, postquam alius ad episcopatum sit sublimatus. Humbertus is forte est, qui ab a. 1086 usque 1102 cancellarius in chartis Henrici legitur, eodem adhuc anno factus archiepiscopus Bremensis. Ibi factum esse potuit, quod Ebbo in vita refert, allato Bremensis episcopi baculo et annulo pastorali, imperatorem haec insignia Ottoni sibi unice dilecto conservanda tradidisse. Et forte hanc ei sedem destinaverat, nisi paucos post dies regi etiam Ruperti Bambergensis pariter defuncti pontificalia insignia fuissent delata, quae Ottoni destinarit. Speciosa haec sunt, sed tempora non conveniunt. Liemarus enim Bremensis d. 17 Maii, a. 1101 obiit, et eodem adhuc anno Humbertum successorem habuit; Rupertus autem sequente primum anno d. 11 Jun. decessit. Haud ergo utriusque Ecclesiae legati simul adesse poterant episcopum a rege petituri; nec regi jam integrum fuit inter utramque electionem deliberare, Bremensi sede priore jam anno concessa Humberto, cujus cancellariatus officium rex dein Ottoni capellano suo dedit. Illum saltem ex cancellario factum esse episcopum Annalista Saxo aliique scribunt, quamvis nullum diploma ab eo recognitum occurrat.
2.5
Aliud Ottoni in aula degenti negotium ascribunt biographi, commissam nempe eidem ab Henrico rege curam perficiendae ecclesiae Spirensis fabricae, quam jam Conradus II inchoaverat, Henricus III auxit, sed filius ejus Ottonis nostri studio et diligentia demum perfecit. Ecclesia haec illa est S. Mariae seu S. Joannis, nunc collegiata S. Guidonis, de qua Hermannus Contractus ad a. 1047. Henricus III« corpus B. Widonis Pomposiae monasterii abbatis magno secum cum honore de Italia rediens devexit, et in incoepta extra urbem basilica tumulari fecit.» Hermanni autem continuator ad a. 1056 imperator Henricus defunctus,« Nemetumque translatus, in ecclesia S. Mariae, quam ipse construxerat, adhuc imperfecta, juxta patrem matremque sepultus est.» Diu adhuc imperfecta permansit, donec tandem exeunte hoc saeculo, ut dictum, ab Henrico IV fuit absoluta, in quam dein circa an. 1097 Bertham conjugem, ab a. 1088 Moguntiae sepultam transtulit, ac ipse post quinquennium ab obitu an. 1111 juxta majores suos in eadem ecclesia sepultus est. Haec de primordiis Ottonis, nunc ejus pontificatum videamus.
2.6
Ruperto episcopo Bambergensi d. 11 Jun. a. 1102 mortuo adsunt in aula illius Ecclesiae legati, baculum et annulum ejus afferentes, novumque a rege pastorem postulantes. At ille sex mensium tempus statuit, quo de ea re mature deliberet, Bambergensi interim clero ac populo Deum pro felici successu exorante. Elapsis induciis, imperator Ecclesiae dignum inventum esse episcopum Bambergensibus nuntiavit.« Abeuntibus ergo ad aulam nuntiis, summis et praecipuis de ipsa Ecclesia viris tam clericis quam laicis, reliqui omnes a minimo usque ad maximum in proxima Dominica ante Nativitatem Domini, d. 21 Dec. elatis crucibus cum processione montem B. Michaelis ascendunt, ut strenuum, bonum et gnarum super se provisorem accipere mererentur.» Legatis ab Henrico bene exceptis et de pastore sciscitantibus, is« manu arripiens Ottonem capellanum suum: En, inquit, hic est dominus vester, hic est Babembergensis Ecclesiae antistes.» His auditis, haesere quasi attoniti circumstantes nobiles, qui ex suis aliquem nominandum sperabant; Bambergenses autem legati, quorum caput erat Berengerus comes de Sulzbach, uti ex alio scriptore colligitur:« Subtristes, sperabamus, inquiunt, aliquem ex dominis et principibus curiae nostrae parentatum ac nobis notum dominatorem nos accepturos; nam hunc quis sit aut unde sit, ignoramus.» Quis, quaeso, hinc nobilem tunc et notissimam Andecensium comitum familiam, unde ortus sit Otto, vel somniando sibi imaginetur? Imperator autem reprobationem personae haud sustinens, et vultis, ait, scire quis sit? volumus, inquiunt.« Profecto, ait, ego pater ejus sum, et Babenberg mater ejus debet esse. Verbum hoc mutare non poterimus. Si quis autem huic nostrae ordinationi, quae a Deo est, contraire tentaverit, offensam nostrae indignationis procul dubio incurret. Non enim levitate aut privatis commodis ducimur, sed quod honestissimum et maxime illi Ecclesiae necessarium esse perspeximus, id simplici animo in hoc sectati sumus. De expertis rebus non incertum judicium est, longa hunc hominem experientia et probatione didicimus, patientiam, sagacitatem et diligentiam in exsequendis parvis rebus, strenuitatem ejus in magnis negotiis notam habemus. Denique absentatio ejus magnum domui nostrae impedimentum fiet, quam ipse de omnibus rebus strenuo ac fideliter expedire solebat.»
2.7
Sed quid interim Otto? Se ad Caesaris pedes projicit, cum multis lacrymis munus sibi impositum deprecatur, se pauperem et indignum profitetur, dignitatem in alios claros, nobiles, potentes ac divites concapellanos suos transferri rogat.« Cernitis, ait imperator, qua hic homo feratur ambitione? jam tertio recusat, jam duos episcopatus sibi oblatos ad socios transferri rogavit. Augustensi episcopatui eum locare voluimus, sed ille eos, qui se priores in laboribus et exercitiis curiae nostrae exstiterunt, prius ad quietem venire justum esse dicebat. Postea vero de Halberstadensi episcopatu sibi a nobis oblato similiter fecit. Nec mora: traditis annulo et baculo investitum legatis consignavit.« In ipso igitur articulo adhuc in curia votum vovit Domino, nunquam se in episcopatu mansurum, nisi et consecrationem pariter et investituram canonice, consensu et petitione Ecclesiae suae, a manu domini apostolici suscipere meretur. Diem Natalis Domini Moguntiae cum imperatore celebravit: dehinc retentis ex parte, ex parte dimissis legatis, qui pro se venerant, in curia mansit diebus pene 40 decore magno et honestate, imperatore ipso et omni aula plurimum et deferente.» Atque haec singularis est Ottonis ad episcopatum nominatio, ipsi aeque ac Henrico regi gloriosa et honorifica.
2.8
« Post haec,» pergit scriptor noster,« princeps Augustensi et Wirzburgensi mandat episcopis aliisque de curia sua honoratis viris, qui honestissima societate atque ingenti comitatu ad sedem suam in vigilia Purificationis beatae semper virginis Mariae, quae a. 1103 erat Dominica Sexagesimae, Bebenberg eum deducant, omni clero et populo in magno desiderio et exspectatione positis.» Addit Ebbo, illi, cum emenso itinere ad villam Ampfarbach pervenisset, occurrisse eminentiores quosque Bambergensium, et magna exsultatione patrem desiderantissimum excepisse.« Itaque appropinquante ille ad locum ubi primitus conspicere potuit monasterium cathedrale, ab equo descendit, calceamenta solvit, humilitatem cordis habitu corporis ostendit, frigora, nives et glaciem Februarii nudis pedibus usque in aedem B. Georgii calcavit, occurrentibus ei longo examine clericis et monachis, nobilibusque laicis in multitudine copiosa, cum universa plebe Babenbergensis Ecclesiae in pompa et processione gloriosa, in ornamentis et reliquiis sanctorum, in hymnis et confessionibus personae ac tempori opportunis: tantaque fuit exsultatio et decus snsceptionis, ut verbis explicari non queat.»
2.9
Hic jam magis inter se dissentire videntur vitae scriptores, dum ille quem hucusque secuti sumus, memorat, Ottonem« post paucos dies susceptionis suae, antequam de aliis rebus suis ordinaret,» nuntios suos ad Paschalem II Romam misisse cum litteris, quas recitat una cum responsoriis papae. Alter vero seu Ebbo asserit, illum« consecrationis suae gratiam longo tempore, id est, per triennium» distulisse, ut ad hanc se magis praepararet. Veram autem hujus dilationis causam refert in dissidium hujus temporis, quo Ruthardus archiepiscopus Moguntinus, a quo consecrari debuerat,« quasi rebellis imperatori, et pro hoc cathedra sua depulsus, in Thuringia jam per octo annos morabatur; plurimi quoque episcoporum in Teutonicis partibus officii sacerdotalis suspensione multati fuerant:» unde et ab ipso papa consecrari petiit, datis ad eum aliis litteris. Hae a prioribus diversae sunt, neutrae tamen certi temporis notam praeferunt. Prior tamen ex his epistolis scopo Ottonis in sua nominatione sibi proposito magis congruere videtur, ubi ita loquitur:« Vobis igitur, Pater sanctissime, et sanctae matri nostrae Romanae Ecclesiae collum devote submittens auxilium et consilium de rebus meis flagito. In obsequio enim domini mei imperatoris per annos aliquot degens, et gratiam in oculis ejus inveniens, suspectam habens de manu principis investituram, semel et iterum cum dare vellet, renui episcopatum. Nunc vero jam tertio in Babenbergensi episcopatu me ordinavit, in quo tamen minime permanebo, nisi vestrae complaceat sanctitati per vos me investire et consecrare. Quidquid ergo placeat discretioni vestrae de me, per nuntios mihi significate servo vestro, ne forte in vacuum curram, si ad vos currere incipiam.»
2.10
Pontifex, lectis his litteris, gavisus, maxime quod pauci episcopi in regno Teutonico Ecclesiae suae matri deferrent, ita ad eum rescripsit:« Paschalis-- Ottoni dilecto fratri Babenbergensis Ecclesiae electo.-- Filius sapiens laetificat matrem suam. Opera tua et consilium tuum virum praeferunt sensatum. Nos igitur te honorare et profectus tuos juvare congruum duximus. Nihil ergo de nostra benevolentia dubitans tuam nobis, quantocius vales, praesentiam exhibeto, certi enim sumus, quod divina sapientia etiam malis hominibus bene uti novit.» Datae autem videntur hoc an. 1103 atque ad confirmationem Ottonis in episcopatu spectant, a qua nonnunquam sui pontificatus annos numerat. Ab hac autem confirmatione discernenda est ordinatio seu consecratio de qua intelligendus est Ebbo, quaeve primum an. 1106 peracta est, uti paulo post dicemus: qua utique distinctione ambo hi scriptores facile inter se conciliantur.
2.11.1
Otto igitur jam confirmatus episcopus ab Henrico IV e. a. 1103, d. 15 Jul. amplissimum pro sua Ecclesia accepit privilegium, in quo illum iterato septimum Ecclesiae Babenbergensis episcopum numerat, non computato nempe Hermanno deposito. Ad ipsum quoque annum, etsi haud notatum, spectant aliae ejusdem imperatoris ad Ottonem litterae, quibus illi pontificatus sui auspicia gratulatur, et pulcherrima monita suggerit. Exposito enim suo gaudio, quod ab Ecclesia sua honorifice sit receptus:« Consulimus, inquit, hortamur et petimus, ut quod facis facias, ne primitias bonae famae, si manum remiseris, perdas, quia bona inceptio sine fine speciosi corporis instar est sine capite. Nemo te a delectu ecclesiastico secundum justitiam utilitatis terrore detorqueat, pretio flectat, suadendi fellito melle seducat, quoniam tentatus his omnibus, si probatus fueris, facile omnia propulsabis. Si quid autem grave tuis viribus aestimabis, ad nos tibi procul dubio succursuros ex nostri deferas occasione praecepti.»
2.11.2
Difficultatem haud modicam pariunt aliae Henrici IV imp. litterae ad episcopum Babenbergensem, cujus tamen nomen aut annum haud praeferunt. In iis praesulem ad expeditionem contra Robertum Flandriae comitem circa Kalendas Nov. ineundam evocat. Haec autem omnium historicorum fide exeunte autumno an. 1102 suscepta est ab imperatore, quo tempore necdum episcopus erat Otto, sed sedes Babenbergensis adhuc vacabat. Haec itaque epistola nec ad Ottonem, nec ad Rupertum dari potuit, utpote prius jam defunctum. Vel ergo erratum est in nomine Ecclesiae, vel formulare tantum fuit sede vacante conceptum, si interim aliquis episcopus nominaretur, unde et nomen abest. Potius tamen arbitramur, nomen Augusti imperatoris perperam his litteris praefixum, easque ad Henricum V regem pertinere, qui, teste Urspergensi, an. 1107 circa Octobrem aliam contra Robertum in Flandriam expeditionem instituit, ad quam invitari potuit Otto. Aliae binae sunt Henrici IV ad Ottonem epistolae, quibus ejus auxilium contra Henricum filium suum rebellem implorat, neve ad ejus partes transeat admonet. Datae sunt, dum filius castrum Nurenberg obsideret, adeoque an. 1105.
2.12
Durante hoc inter utrumque Henricum dissidio, mediante filio magnus principum conventus Moguntiae habitus est in Natali Domini an. 1105, ubi instantibus legatis apostolicis solemnis ad papam legatio decreta est ut Ecclesiae per Germaniam diuturna discordia turbatae in communionem cum papa redirent. Delecti hanc in rem sunt legati ex praecipuis regni provinciis, interque eos e Francia Otto Babenbergensis designatus, ut eum Annalista Saxo hac occasione appellat, quippe necdum ordinatum. Hi omnes, ineunte a. 1106, in Italiam iter aggressi, dum in Tridentinam vallem pervenerant, ab Adalberto provinciae comite per Henricum IV praemonito capiuntur; et solus ex illis Gebhardus Constantiensis per occultas Alpium semitas ad pontificem pervenit: Otto quoque Bambergensis, cujus miles erat iste Adalbertus, in libertatem assertus est. Praecipue id factum arbitror ope Welfonis ducis Bajoariae, qui hac captivitate percepta perruptis locorum claustris et fugato Adalberto captivos in libertatem asseruit. Faciunt huc litterae a Bambergensi clero inscriptae« illustri et magnifico N. duci» pro liberatione sui episcopi, ubi inter alia ita conqueruntur:« Neque enim simplici in eum genere saevitum est; cum enim et episcopo et ad sedem apostolicam religioso habitu proficiscenti sacrilegas manus injecissent, deinde ingentes pecunias, quas ad tanti itineris impensas paraverat, diripuere: nec adhuc tanta praeda contenti, nunc ab eo mille manseros, id est, totum episcopii patrimonium extorquere conantur.» Haec tamen rursus per Welfonem recuperasse videtur Otto, qui libertati redditus ad Ecclesiam suam tantopere pro ipso sollicitam reversus est, tranquilliora tempora exspectans, donec tutus ei ad pontificem pateret aditus.
2.13
Hunc brevi patefecit Henrici IV captivitas et Henrici V filii coronatio, qua tam regni tranquillitas, quam viarum Romam versus securitas ab Henrico seniore hucusque turbata aliquatenus fuit restituta. Cuncta haec constant ex aliis Ottonis litteris ad Paschalem II papam pro sua consecratione datis, quae ita ordiuntur:« Quia tandem, Domino miserante et Ecclesiae suae navem moderante, post nubilas errorum tempestates serenae lux veritatis occidentali refulsit Ecclesiae, ante omnia et super omnia desideramus scire sanctitatem tuam, in omnibus nos paruisse, uti decuit, legato tuo, episcopo videlicet Constantiensi Gebhardo, et summa devotione cuncta, quae per ipsum edocti sumus, partim exsecutos fuisse, partim si vita detur, exsequi paratos.» Et post alia haec de sua ordinatione subjungit:« Auctoritati tuae tota mente desideramus inniti, tu nobis manum porrige, quod nobis velis facere jube. Si mandas, ut ad te veniamus, opes nostrae licet rapina( in vix praeterita captivitate) et igne sint attritae, tamen desiderio te videndi et consecrationis gratiam consequendi, cum debita servitutis nostrae benedictione tuae majestatis( nos) praesentabimus aspectibus. Dignentur ergo viscera pietatis tuae super hoc negotio aliquo nos rescripto certum reddere, quo et iter tutius ad te veniendi nobis praemonstretur, et benedictionem, quam devoti efflagitamus, a te percepturos esse significetur.» Cur vero ab ipso papa consecrari postulet, mox addit:« Quam nimirum propterea a tuae sanctitatis manu tantopere expetimus, quia metropolitanus noster, etsi per te habeat consecrationis gratiam, tamen, quod sine lacrymis fateri nequimus, magnam cooperatorum spiritualis doni patitur penuriam;» quod nempe plerique Germaniae episcopi Caesari adhaeserint. Metropolitanum autem hic intelligit Ruthardum Moguntinum, qui ab anno 1098 usque ad hunc 1106 se ob metum Henrici IV in Thuringia detinuerat
2.14
Fausta fuisse papae responsa dubium non est: quibus acceptis, Otto Romam in Ascensione Domini, quae a. 1106 dies tertia Maii erat, venit, et inde Anagniam ad papam perrexit. Huic totam rei seriem exposuit, et posito baculo veniam precabatur, et ab eo usque ad festum Pentecostes exspectare jussus, ad hospitium rediit. Nocte igitur in pastoralis oneris meditatione transacta, privatus vivere, et in patriam sine consecratione reverti decrevit. Jamque cum suis itinere unius diei Sutriam usque retrocesserat; quod ubi papae innotuit, missis illico nuntiis, illum Anagniam redire sub obedientia jussit. Igitur illuc reversus Otto, in die Pentecostes petentibus Ecclesiae suae legatis, ab ipso papa inter missarum solemnia in episcopum consecratus est. Addit Ebbo, Pentecosten tunc in tertium idus Maii incidisse seu festum S. Gingolfi aut Gangolfi martyris; quod in Martyrologio d. 11 Maii notatur, olim etiam d. 9 aut 13 ejusdem mensis pro locorum varietate fuit celebratum in quo ultimo Pentecoste hoc anno evenit. Inde manifestissime constat, Ottonem non jam an. 1103, quod plures volunt, sed hoc primum anno 1106 triennio post electionem fuisse ordinatum, a quo tempore etiam pontificatus sui annos potissimum numerat.
2.15
Hujus facti plures circumstantias prodit ipse Otto in suis ad capitulum Bambergense litteris de sua consecratione.« In die sancto Pentecostes, Deo sic ordinante, in Anagnia civitate Campaniae, quae Romaniam dividit et Apuliam, episcopalis benedictionis munus, quamvis indignus, Domino largiente, suscepi, beatissimo papa Paschali manum imponente, caeteris vero episcopis plurimis cooperantibus, clero quoque Romanae Ecclesiae, cujus magna pars ea die in eamdem civitatem convenerat, astante et consentiente. Et, quod nulli a Romano pontifice consecrato nostris temporibus contigit, sine oblatione alicujus juramenti consecratus sum. Hujus loci, hujus diei, hujus gratuitae misericordiae Dei semper memores esse velitis cum omni gratiarum actione obnixe precamur; praecipue cum aliae complures venerandae personae de magnis rebus apud apostolicam sedem agentes infecto negotio redierunt.» His brevem adjungit paraenesin de implorando divino auxilio, ut suo munere pastorali rite et salubriter perfungi possit.
2.16
Eamdem consecrationem ipse Paschalis papa ad clerum et populum Bambergensem perscripsit, eos ad debitam obedientiam exhibendam hortatus:« quanto, inquit, affectionis debito Bambergensis Ecclesia ab ipso suae institutionis exordio sedi apostolicae constringatur, etsi nos lateret, litterarum vestrarum significatio manifestat. Quod affectionis debitum venerabilis frater Otto vestrae Ecclesiae electus constanter tenuisse ac tenere cognoscitur, cum per tot et tanta pericula ad apostolicae sedis visitationem percurrat. Nos igitur debitae benignitatis affectione suscepimus, et juxta dilectionis vestrae desiderium nostris tanquam B. Petri manibus, salvo metropolitani jure, vobis per Dei gratiam praesulem ordinavimus.» Hoc jus metropoliticum ut salvum praestaret pontifex, alias quoque litteras ad Ruthardum archiep. Moguntinum dedit d. 21 Maii h. a., in quibus ita loquitur:« Congruum duximus, ut venientem ad nos venerabilem fratrem nostrum Ottonem Babenbergensis Ecclesiae electum intergra et perfecta praeteritae familiaritatis gratia susciperemus. Praeterea quoniam Ecclesia eadem per diuturna jam tempora episcopalis officii sollicitudine caruit, et propter praeteriti schismatis ultionem in Teutonicis partibus perpauci episcopali funguntur officio, juxta ipsius Ecclesiae postulationem eidem fratri nostro, cum per multa ad nos venisset pericula, consentientibus et unanimi sententia decernentibus omnibus qui nobiscum aderant; episcopalis benedictionis manum, Domino largiente, contulimus, salva nimirum debita tuae metropolis reverentia:» prout nempe a praecedentibus fuerat constitutum. Praeterea in dicta ordinatione Ottonem usu palii et praeferendae crucis in sua Ecclesia fuisse donatum, reffert Ebbo. Id tamen revera nonnisi an. 1111 factum videbimus.
2.17
Quid porro postea Romae actum sit, idem Ebbo paucis narrat:« Consecratione solemni ab apostolico honorifice provectus, aliquantisper ab eo humanitatis gratia est detentus.» Forte ibi etiam de pace et tranquillitate Ecclesiarum Teutonicarum actum est, maxime cum simul adfuerit Gebhardus Constantiensis legatus hanc ob rem ad papam missus. Haec etiam eodem anno 1106. d. 22 Octobr. in concilio Guastallensi sancita est, praesentibus pluribus Germaniae episcopis, quos inter tamen Ottonem haud reperio; antea igitur jam Italia excesserat. De hujus reditu haec habet Ebbo: Romae« optata potius, emissione prospero itineris decursu, transcensis Alpibus, Carinthiam venit,» ibi forte de rebus et bonis suae Ecclesiae ordinaturus.« Post haec ad curiale colloquium, quod Henricus imperator universi regni optimatibus Ratisponae indixerat, Otto novus antistes occurrit.» Id ad natale Domini statuit Urspengensis. Ibidem oblatum Ottoni somnium monasterio Pruflingensi ortum dedisse narrat Trithemius ad a. 1114.« Sicque regia cumulatus munificentia post arduae peregrinationis angariam pastor pius ovium suarum curam suscepturus Babenberg ingreditur, ibique a clero et populo debitae jubilationis tripudio honorifice suscipitur.» Id ad initium anni 1107 fieri debuit.
2.18
Inter oves suas jam constitutus pastor optimus saluti earum et commodis omni cura invigilavit, easque in sequente dissidio Henrici V semper in communione papae constantes servavit, canonicis duntaxat pro temporalium rerum conservatione magis regi, quam papae faventibus.« Quapropter, ait Ebbo, de commissa sibi cura sollicitus, ecclesiasticae libertati diebus invigilabat ac noctibus, dans operam, quomodo bona Ecclesiae suae vel augeret inventa, vel restauraret dispersa.» Majori adhuc studio sacrum Ecclesiae suae statum, antecessorum incuria et diuturnae discordiae acerbitate depravatum reformare agressus, clerum inprimis nimium quantum corruptum optimo quo potuit modo ad canonicas leges reducere sategit. Praeprimis autem restituendae disciplinae monasticae erat intentus, bene gnarus, quantum id et cleri et populi reformationi inserviret. Quem in finem diversis temporibus tam in propria quam aliis quoque dioecesibus, in locis tamen ad Ecclesiae jus temporale pertinentibus, plura coenobia e fundamentis construxit;« quibus,» ex biographo,« honesta et eleganti fabrica compositis, praedia emere, silvas et agros et prata comparare, vel aliis justis modis acquirere satagebat.»
2.19
Monasteria autem recens constructa ab Ottone hoc modo a vitae scriptoribus recensentur. In Wirceburgensi dioecesi Uraugia S. Laurentii ad Salam in patrimoniali fundo ecclesiae a. 1108, et Uraha S. Petri seu Herrenaurach in fundo adventitio a. 1108, de quibus in historia ejusdem episcopatus actum. In propria Bambergensi duo aedificavit monasteria, Lanckheimense pro Cisterciensibus in advenitio, et Michelfeldense in fundo Ecclesiae pro nigris monachis. In Eistettensi Heilsbrunnam magnis sumptibus provexit in abbatiam. In Ratisbonensi sex monasteria construxit, quinque de ordine Cluniacensi, unum Ensdorf ab Ottone Palatino comite acceptum, alterum Pruffling utrumque in adventitio fundo; tertio Munster cum adjacente cognomine parochia ab Heinrico duce Bavariae et Diepoldo marchione comparatum ac regali Lotharii privilegio Ecclesiae Bambergensi collatum. Quintum et sextum Biburch et Mallerstorf, utrumque fundi adventitii, perinde ac septimum Windeberg de ordine Nortpertinorum. In Halberstadiensi abbatiam Wirzenburg nunc Reginstorff cum omnibus pertinentiis ab imperatore Henrico acceptis Babenbergensi adjecit Ecclesiae, et bona ejusdem coenobii duplicavit. In Pataviensi Alderbach seu Alterspach et Clunicense seu Gleinck, quod a Leopoldo marchione comparavit. In patriarchatu denique Aquileiensi in Carinthia decimum quintum coenobium in castro Arnoldenstein construxit in diruto castro a. 1107
2.20.1
Praeter quindecim haec monasteria quinque insuper cellas seu minora coenobia instituit. Harum prima est Aspach in dioecesi Ratisbonensi,« cujus fundum et praedium Babenbergensis Ecclesia multo tempore perdiderat, sed Otto illud solerti cura requisitum cellam fecit monachorum, eaque in abbatiam convaluit, praediorum donatione copiosa ab ipso primum, deinde ab aliis fidelibus ditata. Secunda cella est in loco Babenbergensi in domate S. Michaelis sita,» de qua infra in ejus monasterii historia agemus.« Tertia est Rotha in episcopatu Herbipolensi, quam episcopus ab Agnete Palatina et ejus serore Adelheide cum sexaginta marcis Ecclesiae Bambergensi donatam accepit: circumjacentia vero ecclesiae cellae emit bona ducentis septuaginta quinque marcis cum ministerialibus, scilicet agris, silvis et pratis, pascuis ac molendinis, et cum utilitate ac jure, quo Chuno dux idem praedium noscitur habuisse.» Si recte conjicio, Chuno dux haud alius erat, quam Conradus Franconiae dux, postea imperator, cujus mater Agnes, quae hic palatina dicitur, filia Henrici IV imp. Friderico de Hohenstauffen copulata erat, sicut soror ejus Adelhaidis Boleslao III Poloniae regi.
2.20.2
« Vezeram quartam cellam Goteboldus comes aedificare inchoaverat, quam episcopus ab eo sibi datam suscipiens suis eam promovit impensis.» De utraque hac cella jam in episcopatu Wirceburgensi egimus, uti et de aliis duabus Nichardelsehausen seu Nitarshausen in pago Tullefelt, et Tuckelnhausen. His alii alia addunt, a S. Ottone restituta seu reformata potius quam primitus fundata, de quibus hinc inde et infra§ LXV mentio recurret.
2.21
Facile porro praevidere poterat sagacissimus hic praesul, multos fore, qui hunc agendi modum carperent, ac nimiam ei prodigalitatem objicerent in exstruendis tot monasteriis, quibus aliunde jam oneratus sit mundus. His tamen obtrectatoribus qua ratione obviaverit Otto, apud vitae scriptorem legi malim quam ipsius scribere ac ceu Cicero pro domo suggillari. Ut vero cuncta haec firmiora persisterent apostolica illa auctoritate roborari voluit. Unde a Callisto II papa litteras accepit III. Non. April., a. 1123 datas, quibus monasteria hucusque ab eo« propriis sumptibus» constructa, et Babenbergensi Ecclesiae collata, in Romanae Ecclesiae protectionem suscipit, cunctaque eorum bona salva esse vult. Decernit quoque,« ut ordinationes abbatum vel monachorum suorum a catholicis episcopis dioecesanis accipiant, rerum vero ipsorum monasteriorum curam et administrationem in Ottonis ejusque successorum potestate manere statuit.» Numerantur inter ea S. Joannis Baptistae in Regnisdorf, S. Joannis evang. in Michelinvelt, S. Jacobi in Entisdorf, S. Laurentii in Urowa, et S. Georgii in Bruviningen; unde caetera tunc necdum absoluta esse videntur. Ab Innocentio II insuper post a. 1130 obtinuit decretum,« ut in coenobiis, quae vel antiquitus in ejus parochia constructa sunt, vel ipse devotionis intuitu» constituit, sacrae religionis ordo« firmiter in eis perpetuis futuris temporibus conservetur.» Constituit etiam,« ut in eisdem ecclesiis nullus per Simoniacan haeresin statuatur, sed honestae personae, quibus utique, morum et status dignitas suffragatur, inibi ordinentur.»
2.22
Sed jam gesta Ottonis singillatim prosequamur. Ipsum ineunte ann. 1107 Roma ad suam Ecclesiam fuisse reversum jam diximus. Illum certe jam in Paschate cum rege fuisse Moguntiae constat ex ejus diplomate pro coenobio S. Maximini dat. VII. Non. Maii, a. 1107, in qua notatur Otto Babenbergensis. Quid vero, antequam Bambergam accederet, in Carinthia egerit, non constat. Ibidem coenobium Arnoldstein tunc ab eo fuisse ordinatum aliqui volunt, quod de ejus inceptione intelligendum esse existimo. De hoc ita vitae scriptor:« Coenobium in castro Arnoldenstein destructa munitione construxit. Quadraginta vero et quinque annis hoc castrum cum nonaginta quinque mansis ad se pertinentibus Ecclesiae Babenbergensi abalienatum fuit; sed ipse multo labore et impensa recuperavit, et additis ei sexaginta mansis abbatiam esse fecit;» sed annum non addidit. Eodem anno 1108, pontificatus sexto, scilicet a confirmatione, in alio castro Aurach seu Urach in dioecessi Herbipolensi coenobium S. Laurentii construere coepit, et quinto post anno dedicavit, variisque praediis dotavit, ut ipse fatetur in suis litteris hac de re a. 1122 datis, quas ex Frisio vernaculas alibi dedimus.
2.23.1
Anno 1109, d. 25 Jul. ecclesiam collegiatam S. Jacobi extra muros Bambergenses a. 1071 ab Hermanno episcopo inchoatam, a se autem perfectam consecravit. Ad hunc ipsum annum referuntur initia monasterii Pruflingen prope Ratisbonam. Villa olim erat ad Nabi et Danubii confluentes, quam ab a. 999 Otto III imp. Taginoni Henrici adhuc Bavariae ducis capellano concessit, a quo ad praeposituram veteris capellae Ratisbonae devenit; postea ab eodem Henrico jam rege Ecclesiae Bambergensi collatam. Ibi igitur ceu loco amoeno coenobium constructurus Otto, divinitus admonitus, illam alterius praedii permutatione comparavit, et anno Domini 1109 construxit ibidem in honore Dei omnipotentis et S. Georii M. monasterium monachorum secundum regulam B. Benedicti degentium juxta codicem traditionum, eique Erminoldum ex Hirsaugia anno 1114 primum abbatem praefecit, ac multa praedia undique conquisita attribuit, quae omnia a. 1123 datis litteris roboravit.
2.23.2
Alterum in Bavaria Osterhoviense monasterium, quod olim S. Pirminius sub Utone duce pro Benedictinis sodalibus exstruxerat, et ab Hunnis eversum Henricus IV Bavariae dux S. Cunegundis frater pro canonicis quibusdam saecularibus restauraverat, Henricus II imp. Ecclesiae Bambergensi tradidit, ubi a. 1110« aedificata est basilica B. Mariae V. et circumstantibus turribus honorifice decorata, a venerabili domino Ottone episcopo Bambergensi donata et dedicata ad honorem Dei et genitricis suae Mariae»: In hac etiam anniversarium diem Hezli ducis, praefati scilicet Hezilonis seu Henrici restauratoris instituit, qui a. 1125, d. 1, Sept. defunctus ibidem cum conjuge sua Maria sepulturam accepit. Anno autem 1127 Otto ad preces Norperti Magdeburgensis archiep. canonicos Praemonstratenses ibi constituit.
2.24
Ad annum 1111 Caesare jam in Italiam profecto revocat Hoffmannus restaurationem ecclesiae cathedralis sub Ruperto antecessore a. 1081, flammis absumptae. Hoc ita describit biographus:« In diebus ipsius Ottonis cathedralis ecclesiae monasterium, quod sub antecessore suo, Domino permittente, usque ad solos muros superstites conflagratum erat incendio, multis sumptibus ab eo ad pristini decoris nobilitatem reparatum est:» quod dein fusius enarrat, uti et bona eidem collata. Vix tamen mihi persuadere possum Ottonem construendis aliis ecclesiis tantopere hucusque intentum, propriam suam cathedralem tandiu neglexisse. Perinde incertum videtur quartum jam episcopi iter in Carinthiam, eodem anno ex Hoffmanno susceptum, quo demum castrum Arnoldstein recuperarit, in monasterium dein conversum; de quo jam supra§ XXII dictum. Hoc autem anno 1111 die 15 April. absque controversia Ottoni episcopo Paschalis II concessit« pallium ad sacra Missarum solemnia celebranda,» pro certis tamen diebus, una cum praeferendae crucis« intra Babenbergensis Ecclesiae parochiam» facultate,« salva videlicet Moguntinae metropolis reverentia,» quidquid in contrarium scripserint alii.
2.25.1
Occurrit his et sequentibus annis frequens Ottonis nostri memoria in pluribus chartis, quas tamen recensere haud interest, nisi de aliqua ejus epocha agatur, quodam facto insigni. Talis juxta Hoffmannum est annus 1112 quo Ecclesiae Bambergensi castrum Albistein seu Bothenstein cum oppido traditum est a Richwino advocato, et diplomate confirmatum: quibus Otto addidit oppida et castra Hilpolstein, Geilrut, Hensefeld et Ebersberg, de quibus ita biographus:« Rem familiarem episcopii sicut praediis et possessionibus, ita etiam aedificiis et castrorum munitionibus adjuvit atque sublimavit. Nam per diversa loca et curtes episcopii quatuordecim basilicas et quatuor coenacula elegantis fabricae construxit. Praeterea sex castella, quae pridem non habuit, dominio episcopatus adjecit, unum videlicet Abuinestein, secundum Lupoldenstein, tertium Geutenreut, quartum Hempfenveld, quintum Ebersperck, sextum Eschenveld. Castrum vero Albuinenstein, quod etiam dicitur Bottenstein, fere in meditullio situm episcopatus, octingentis argenti libris, nec non septemdecim auri talentis comparavit.» His alia quoque plura addidit, quae omnia, ne a quoquam suorum successorum immutarentur, Callisti II confirmationem expetiit, qui datis ad eum d. 13 April., a. 1124, litteris haec omnia banno suo rata habuit, statuens,« ut nulli successorum vel alicui homini liceat eos vendere, sive in laicorum beneficium tradere, vel in usus alios commutare, sed sicut a te dispositum est, de unoquoque praedictorum mansorum denarius unus annis singulis Babenbergensi Ecclesiae pro anima imperatoris Heinrici fundatoris ejus ad concinnanda luminaria conferatur. Abbatias vero et regulares canonicas, per industriam tuam in religionis ordine stabilitas, et alia a te recte constituta nulli hominum facultas sit in posterum immutare.»
2.25.2
Eodem anno 1112, eodem teste, Otto prodigio quodam territus gravem in morbum incidit, atque a Wolframo S. Michaelis abbate monasticum habitum petiit: qui voto ab illo recepto, ubi eum convalescere vidit, ut episcopus esse pergeret, sub obedientia praecepit.
2.26.1
Circa eumdem annum 1112 producit Hahnius epistolam Brunonis Trevirensis archiepiscopi, qua Ottonem nostrum Spiram evocat, ad cognoscendam ejusdem urbis electi episcopi causam. Bruno hic Ottoni ante jam optime notus fuerat, quo etiam mediante e captivitate dimissus est, in quam una cum illo a. 1106 Romam perrecturus in Tridentina valle devenerat, ut partim jam superius dictum. Is ad initium anni 1110 cum aliis legatus missus, fuerat ab Henrico V rege, ut imperialem pro eo coronam a papa peteret, quocum forte etiam in sua coronatione a. 1111 ibidem aderat, et postea adhuc, ut ex citata epistola colligitur: quam hic ceu parum cognitam recitamus integram, notis subin illustratam:« Bruno Treverorum Dei gratia provisor indignus O. Bambergensis Ecclesiae sancto pontifici sincerae charitatis obsequium. Beatitudini vestrae magna hilaritate congratulor, quoniam non absque magno sanctitatis vestrae merito provenire, memoriam vestri dominum papam tam dulciter retinere. Cum enim domini regis legatione functus essem, de obedientia vestrae charitatis mecum contulit, vobisque salutem et apostolicam per me mandavit. Inito autem dispensationis suae consilio nobis injunxit, ut electum Heistettensem atque Spirensem consecraremus, vosque in adjutorem et cooperatorem nobis vocaremus.»
2.26.2
Igitur Trevirensi adhuc apud papam morante uterque episcopus interim electus, seu a rege pro more nominatus est. De neutrius certa epocha constat. Si Trithemio fides, Bruno jam a. 1110 Gebhardo insede Spirensi successit auctoritato regia promotus. Et certe Bruno Spirensis jam legitur mense Aprili a. 1111 in prima conventione papam inter et regem Romae inita. Alia quaestio est de Udalrico Eichstettensi, quem Eberhado d. 6. Jan. a. 1112 successisse scribit Gretserus et Falckenstein in illorum episcoporum catalogo, quod tamen potius anno priore factum crediderim ex hac ipsa epistola, in qua ita prosequitur Trevirensis:« Quia tamen de Spirensi quaedam sibi,» papae scilicet,« significata fuerunt, praecepit, ut sancto cum studio examinaremus, etsi ordine fratrum qui adessent testimonio posset se de objectis expurgare, ad Dei honorem et Ecclesiae necessariam providentiam ipsum ordinaremus. Ex parte igitur domini papae vos moneo, ut ad hoc, quia causa Dei est, ne per vos proteletur, studeatis, et a die Dominicae Resurrectionis infra 15 dies ad nos Spiram veniatis.» Cum itaque Bruno Spirensis, de quo sermo est, anno 1111« feria tertia post Paschas,» qua die subscripta est conventio, adhuc Romae fuerit, examinari Spirae hoc anno non potuit, sed aut 1110, aut, quod potius crediderim, a. 1112 quo electus est Eichstettensis in hac epistola pariter memoratus. Caeterum Brunonis causam non aliam fuisse, quam quod regia auctoritate, adeoque pendente adhuc lite, per annulum et baculum promotus fuerit, innocens tamen, ut videtur, inventus, cum deinceps optimum Ecclesiae suae pastorem egerit. Sed haec occasione Ottonis nostri, cujus gesta prosequimur.
2.27
Anno 1113 ecclesiam Laurentii in Uraha, et a. 1114, d. 21 Sept., illam Banthensis coenobii dedicavit. Hoc olim Alberada fundatrix a. 1071 Ecclesiae Bambergensi obtulerat, sed« negligentia praelatorum suorum spiritualibus et temporalibus bonis» desolatum ipse Otto innovavit, et in ecclesiasticum statum erexit, constituto ibi Balduino abbate cum aliis viris fidelibus et religiosis, ac restitutis bonis ex primaeva fundatione ad illud pertinentibus; cui etiam a. 1127 Montem Stekkilze donavit, et jus advocatiae a comite Rapotone redemit. Patent haec omnia ex ipsius Ottonis litteris c. a. 1127 datis, quibus, subscribuntur Egilbertus decanus, Gerunck decanus de Tuirstatt, Steriker comes, Reginboto comes.
2.28
Interea Otto suspicionem Henrici V imper. incurrit, ne durante inter ipsum et pontificem dissidio caeteros episcopos a se averteret, cum ipse, ne qua alienae culpae contagione macularetur, a frequentanda curia abstineret. Experimentum igitur fidei ejus capturus Caesar, ipsus Bambergam accessit, Natalem Domini a. 1113 ibi celebraturus, quem Otto, ut conceptam erga se suspicionem amoliretur, magnifice suscepit et per eosdem dies habuit, ut scribit Annalista Saxo et Urspergensis ad a. 1114:« Imperator Natalem Domini Babenberch cum summa magnificentia copiosaque principum multitudine celebravit, et hoc non simpliciter, quia virum Dei Ottonem urbis episcopum, propter quaedam jam in regno orientia scandala curiam frequentare renitentem, ex parte suspectum habebat. Ipse vero rebus transitoriis pro concordia ecclesiastica non parcens, beneficiis, indefessis animositatem regis gloriose devicit.» Neque etiam Ottonem ab omni communione cum Henrico imp. abstinuisse patet ex facto Ermenoldi abbatis Prufflingensis nuper ab Ottone constituti, qui non adeo prudenti zelo imperatorem in ejus comitatu suum monasterium invisentem suscipere noluit, et ipsum episcopum de hac communione quodammodo redarguit, ut quidem refert Trithemius in Annalibus ad an. 1114.
2.29
Sed et ab ipsis episcopis ob nimium, ut sibi videbatur, erga Henricum imp. favorem seu conniventiam reprehensus est Otto suo exemplo comprobans, quam difficile sit adhibita quoque omni prudentia inter duas partes contrarias medium tenere. Cum enim idem Henricus eodem anno d. 6 Dec. in synodo Bellovacensi, ac iterum d. 28 Mart. a. 1115 in Remensi anathemate perculsus esset, absente semper Ottone, Fridericus Coloniensis archiepiscopus satis acerbam epistolam ad eum perscripsit, qua ei suam negligentiam exprobrat, et ad defensionem vel saltem ad liberam deplorationem gravissimi Ecclesiae casus excitat, quem ipse etiam acerbe deplorat; ac illum tandem ita alloquitur:« Nolite nos longa exspectatione ulterius suspendere, sed de vestra sententia scripto nos certificate. Salutat vos dominus Chuono pronepos tuus, episcopus et Romanae Ecclesiae legatus, qui imperatorem et Monasteriensem episcopum, et Hermannum de Wincenburg, cum omnibus Galliae episcopis in concilio Belvacensi excommunicavit, et hoc vobis notum fieri praecepit. Eamdem sententiam iterabit in praedictos et in omnes complices eorum in concilio Remensi, quod» erit Laetare Jerusalem,« cum aliis tribus episcopis noviter a Romana sede directis.» Chuno cardinalis Praenestinus Ottonis nostri pronepos forte ex linea materna, filius erat Egenonis fatoris comitum de Uhrah in Wurembergia. Fratrem habebat Eginonem II comitem et sororem Mathildem nuptam Manegoldo comiti de Sumetingen seu Sunemotingen. His tamen litteris permotus Otto eodem anno ante Natale Domini Coloniam venit, ad synodum a legato indictam, ubi legato mortuo, a quo Adalbertus Moguntinus consecrationem exspectaverat, illam ab Ottone nostro in nativitate S. Stephani die 26 Dec. suscepit.
2.30.1
Exeunte anno 1115, Spirae Natalem Domini celebravit imperator, de suo in Italiam itinere deliberaturus, ut« Romanae sedi et reipublicae» consuleret.« Quapropter necessario nostros principes convocamus, ut inde sicuti justum est, eorum consilium et auxilium habeamus;» ut scribit in suis ad Ottonem litteris.« Ad quod plurimum indigemus tuae fidei praesentia et tui consilii prudentia, quoniam et te cordetenus diligimus, et tibi de omni honore nostro prout nobismetipsis indubitanter confidimus. Confidenter igitur et intime rogamus tuam dilectionem, ut die Veneris post proximum festum S. Mariae, venias ad nos Spiram, et ibi super his tuo et aliorum nostrorum principum consilio ad Dei honorem de regni et Christianae pacis statu tractabimus; et hilariter facias hoc, sciens quod te cito dimittemus.» Ex familiaribus adeo litteris intimum quis Caesaris amicum fuisse Ottonem suspicaretur; nec tamen illum in eo conventu praesentem lego, uti nec in itinere Italico brevi postea suscepto socium.
2.30.2
Eodem anno, mense Martio, Paschalis II in Laterano concilium congregavit, ubi quidem investiturae proscriptae sunt, non tamen ipse imperator. Quae ipsa causa fuisse videtur, quod Otto illum nunquam seu excommunicatum habuerit, utpote necdum ab ipso papa ut talem declaratum: unde et plerumque ab ejusmodi conventibus abstinuit, ubi idem negotium urgebatur. Imo nequidem in Coloniensi synodo papae jussu in diebus Rogationum a. 1118 ab eodem Conone legato indicta comparuit. De quo graviter conquestus est Adalbertus Moguntinus in suis ad eum litteris:« Quod proxime dominus Praenestinus Romanae Ecclesiae legatus nobis apostolica auctoritate denuntiaverat, nostra quoque diligentia per omnia Romanae auctoritati subdita solertim impleverat, denuntians et vobis sub eadem auctoritate et nostra, uti ad concilium Coloniae celebrandum vestra veniret praesentia. Sed quia hoc nescio qua praetermissum fuerit negligentia, eadem quidem, quae et caeteris ejusdem concilii neglectoribus, vobis quoque injuncta esset sententia, scilicet vel divini officii suspensio vel a communione corporis et sanguinis Domini formidanda interdictio, nisi nostrae petitionis diligentia hoc pervenisset, et eximia sanctitatis vestrae reverentia, ne id fieret, apud Ecclesiam promeruisset. Quibus simul concurrentibus causis et cooperantibus hoc tandem obtinuimus, ne quid severitatis vestra subiret dilectio, cujus hactenus in Ecclesia valuisset devotio. Dignum nimirum arbitratus sum, in omnibus honori vestro et reverentiae parcendum, et pro posse loco et tempori providere et consulere, cum sanctitatis vestrae dilectio beata magno se devotae charitatis nobis obligaverit munere.» Hic consecrationem suam ab Ottone acceptam intelligit.« De caetero, sicut in mandatum accepimus, denuntiamus, ut ad concilium V Kalendarum augusti Fridislariae a praedicto legato celebrandum indubitanter veniatis, ne et hujus mandati neglector effectus austerioris sententiae decretum, mea petitione nil amplius praevalente, vobis indicatis.» Sed et hanc synodum supersedisse evincitur Otto ex aliis ejusdem Adalberti litteris.« Excommunicationem, quam communicato fratrum et principum consilio in regni invasorem fecimus, jamdudum fraternitati vestrae per litteras nostras significavimus.» Sed quia dubitamus, utrum ad vos pervenerint litterae,« audivimus enim, quod Ecclesia vestra velit eas ignorare,» mittimus iterum praesentes aspices, monentes, ut quod fecimus nos, et vos faciatis, et per omnes ecclesias vestras ipsum iniquitatis auctorem cum fautoribus suis a communione Christiana et omni divino officio arceri praecipiatis.» Litteras has primum a. 1119 esse scriptas, indicium est titulus legati sedis apostolicae, quem sibi hoc demum anno in litteris tribuit Adalbertus. Nisi forte ad Adalbertum II spectent, qui Conradum ducem regni contra Lotharium invasorem simili poena affecit.
2.31.1
Miratur nobiscum Callesius, quid causae fuerit, cur Otto Bambergensis ab hujusmodi synodis abfuerit, sanctus alioquin praesul, et sanctae sedi si quis alius addictus. Causam conjicit in itinera a Caesarea factione undique obsessa, et illum pastoribus intentum curis subterfugisse consilia, quae non magno sane Ecclesiae emolumento novas easque ingentes Germaniae turbas datura timeret. Ecclesiae enim suae res duntaxat curabat, de caeteris regni turbis parum sollicitus: imitatus in hoc Paschalem II qui in concilio Lateranensi a. 1116, cum omnes Henricum V damnari peterent, investituras et caetera ab eo perperam gesta reprobasse contentus, personae adhuc pepercit, saniore quam Gregorius VII usus consilio. Ab hac autem agendi ratione cum longe alienus esset Adalbertus Moguntinus, turbulenti ingenii homo et privato potius in Henricum odio quam publico bono intentus, inter illum et Ottonem virum pacificum et pacis amantem conveniri haud potuit. Aversum Adalberti erga Ottonem animum produnt etiam ejus litterae satis tumidae ad clerum, primores et subditos Bambergenses hac ipsa occasione datae:« Nos in partem apostolicae sollicitudinis vocati, fungentes tenore vicis nobis delegatae, quia scimus anathema excommunicatae communionis inter vos esse, interdicimus in omni loco hoc divinis officiis, verbo Domini et judicio Spiritus sancti, usque ad satisfactionem vestri episcopi.» Verum bruta haec fulmina facile averterit episcopus, qui Romanum pro se debet defensorem. Saltem quid inde consecutum sit, nullibi proditum legimus.
2.31.2
XXXII Sed jam a turbulentis his ad pia Ottonis negotia revertamur. Anno 1117, cum in Italia aeque ac Germania terrae motus plurima passim aedificia everteret, etiam Bambergae monasterii S. Michaelis ecclesia, aliunde ex vetustate scissa, adeo concussa est, ut totius coenobii ruinam minitaretur. Hanc igitur, ut habet primus Vitae scriptor,« a fundamento destruxit, et ingenti sumptu ac pecunia majoris et elegantis fabricae monasterium in laudem et gloriam Dei et militiae coelestis erexit. Stipendia quoque fratrum talentis plus quam nonaginta redituum per singulos annos cumulavit. Multa quoque ornamenta eidem loco contulit, ipsumque usque ad novissimam tubam et vocem filii Dei locum habitationis suo venerando corpori elegit.» Sed de his plenius infra in illius monasterii historia disserendum erit.
2.32.1
Inter donationes huic coenobio factas ab Ottone notari praeprimis illa meretur, qua, teste Ebbone,« Ecclesiam juxta Albuch, haereditario sibi jure propriam, eidem monasterio cum duabus aliis ecclesiis donavit, ob memoriam videlicet sui» parentumque suorum, inibi corpore quiescentium. Parentes episcopi Ottonem et Adelheidam ex provictia Alamannorum seu Suevia supra vidimus, quin tamen de eorum familia constet. Aliquam saltem hic lucem effundit citatus ex biographo locus, ubi Otto juxta Albuch ecclesiam« haereditario sibi jure propriam» habuisse legitur, et cum ibi« parentes ejus sint sepulti,» totus locus cum vicinia ad eosdem pertinuisse videtur. Locum hunc in Suevia ad Brentzam amnem constituunt geographi in pago Alba, adeoquo in confinibus Wurtembergensis et Ulmensis territorii, ubi Rechbergensium comitum dominium. Albuch specialem Albae pagi tractum fuisse volunt. quem vero communi Albae pagi nomine censeri asserit Besoldus. Albuch tamen in citato scriptore haud intelligendum esse certum quemdam districtum, sed potius locum particularem, indicat ecclesiae haereditariae et parentum ibi sepulturae mentio. Hujus nominis villae ad Brenzam meminit Munsterus, illam vero in nullis hucusque mappis geographicis videre licuit. Neque etiam verosimile est ab Ottone simplicem quamdam villam monasterio Bambergensi tantopere dissito fuisse donatam, maxime quam aliae duae adhuc ecclesiae ibidem exstitisse memorentur.
2.32.2
Haud frustra igitur conjicimus, memoratum Albuch non aliud esse quam Albech seu Albeck ex Munstero in eodem pago Alba, aut juxta Chronicon Gottwicense in Alpengowe priori contermino, unde et nomen Albeck ortum videtur. Est vero Albeck nunc partim dirutum castrum in monte cum subjecto cognomine oppido, aliquot ab Ulma horis distans. Ab hoc olim denominati sunt milites ac dein comites de Albeck, quorum primum anonymum jam ad annum 933 sub Henrico Aucupe producit Frid. Lucae, qua fide, ipse viderit. Primum certum hujus familiae surculum reperio« Wittigovum nobilem de Albecke, qui pro salute et remedio animae suae et omnium parentum suorum» in monte S. Michaelis prope Ulmam domum hospitalem instituit a. 1183 sub cura canonicorum regularium, qui postea in urbem ad insulas Wengenses translati sunt, ubi hodieque subsistunt. Notantur adhuc in ejusdem canoniae scriniis« Beringerus comes de Albecke frater fundatoris, uti et Sibotto comes de Albecke» eorumdem frater, ac« Wittigovus filius dicti Sibottonis,» qui ultimus suae familiae decessisse memoratur.
2.32.3
Inde hic comitatus ad Werdenbergenses pervenit, ex quibus Rudolphus castrum a. 1383 Ulmensibus vendidit. Ex his ergo verosimilius arbitramur, sepulturam Ottonis parentum in Albeck potius castro, quam in villa ignota Albuch esse quaerendam, ubi Ottoni saltem aliquid paternae haereditatis relictum est, dum frater ejus« Fridericus miles futurus possedit, quae parentes in possessionibus et pecunia reliquerunt.» Aliam adhuc ecclesiam in Albuoch in pago Nahgowe in Lotharingia Mosellanica seu Francia nova reperio in Ottonis I imp. diplomate, quo Otto I imp. eamdem a. 962 coenobio S. Maximini Treviris attribuit. Dubium vero est, an idem sit locus, qui in charta Adalberti I, archiepiscopi a. 1135 dicitur villa Albecho sita in pago Nachowe in comitatu Emmechonis comitis abbatiae S. Albani Moguntiae donata. Alias Albacha seu Albachermarca dicebatur, hodie Albich prope Alzeium in eodem pago, seu vicino Wormatiensi. Qui vero pagi nimis dissiti videntur ab Alemannia seu Suevia, unde parentes ejus orti erant, in Albuch sepulti, qui locus paternae haereditatis jure Ottoni attinebat.
2.32.4
Ulterius hic conjectari nolumus. Id unum ex his certum est, quod Otto suam haereditatem sicut et parentes sepulturam in Suevia habuerit, non in Bavaria; unde tamen ejus originem ex illustri Andecensium comitum prosapia repetunt recentiores, de quo ante Braschium ne unus quidem prudens somniavit, aut si qui in ea opinione fuerunt, Ottonem I cum II episcopo indubitato illius stirpis surculo confuderunt. Nec etiam, quae hucusque diximus de mediocri ejus fortuna, unde nec studia quidem prosequi potuit, factus demum in Polonia ludimagister, aut quod in sua electione Babenbergensibus plane incognitus fuerit, altam aut divitem ejus prosapiam produnt. Sed de his genealogicis tricis satis, de quibus legendus Cl. Scholliner in eruditissima dissertatione de Ottonis nostri genere. Hic certe mundano hoc splendore opus haud habuit qui genus suum propriis factis et virtutibus multo illustrius reddidit, quam accepit.
2.33.1
Anno 1119, d. 6 Maii diploma dedit de monasterio S. Joannis evangelistae in Michelvelt in Palatinatu superiore sua ope et studio constructo, cui collatas a se villas ibidem enumerat, et comitem« Berengerum de Sulzbach» illius advocatum constituit.« Contulit ei» quoque« confessionis, communionis, baptismi et sepulturae commoditatem, seu jura parochialia. Anno 1121 Henricus V imp. VIII. Kal. April. indict. XIII. Ratisbonae Ecclesiae Bambergensi confirmavit traditionem monasterii Reginstorf in dioecesi Halberstadiensi eidem factam. De isto haec habet biographus: Abbatiam Witzenburch, quae nunc mutato loco et nomine Reginstorf appellatur, cum omnibus pertinentiis ab Henrico imperatore acceptis privilegiis Babenbergensi adjecit Ecclesiae. Vocatur alias etiam Reinsdorf seu Reinersdorf, situm ad Unstrutam Thuringiae amnem inter Scheidungen et Memleben. De hoc ita scribit auctor de fundatione coenobii Bigungiensis:« Nobilis quidam Vizo de Wyzenborch, consanguineus Wicperti moriens ipsum statuit haeredem. Is congregationem sanctimonialium in eodem castello instituerat. Quo defuncto Wicbertus venerabilem matrem suam dominam Sigenam jam secundo viduatam ibi pausare usque ad finem vitae in sancta conversatione concessit. Qua mortua ibidemque sepulta, cum religiositas ibidem omnis deperisset, Wicbertus consilio Ottonis episcopi Bambergensis in vicinia ejusdem castelli juxta fluvium Unstrut monasterium monachorum instituit in loco, qui Reyndorp dicitur, cui abbas Wyndoltus fratrem Ludigerum de Corbeia revocatum abbatem instituit.» Id ad annum 1110 revocant. Monachi anno 1491 Bursfeldensi reformationi nomen dedere, paulo post dispersi, et monasterio in usus profanos commutato.
2.33.2
Hoc item anno 1121 Otto ecclesiam coenobii S. Michaelis consecravit d. I Sept. postquam ante centum annos prima fuerat dedicata.
2.34.1
Tandem imperii principes diuturnae discordiae pertaesi in solemni conventu Wirceburgensi eodem anno d. 29 Septemb. de pace cum Caesare tractarunt. Quo consentiente Romam legati missi sunt, qui causae ejus arbitrium ad pontificem et concilium generale referrent.« Designati quoque sunt in praesenti» conventu« domnus Otto Babenbergensis praesul, dux Heinricus, comes Beringerus, qui haec omnia Noricis principibus, qui tunc forte aliis occupati reipublicae causis praedicto conventui deerant, apud Ratisbonam Kal. Nov. convocatis intimarent, quos et ad omnia haec voluntarios invenerunt.» Verum nova interim dissensionis causa suborta est an. 1122, dum, Erlongo Wirceburgensi episcopo mortuo, Henricus imp. Gebhardum intrusit, clerus autem et populus Ruggerum elegit, a legatis apostolicis confirmatum, et ab Adalberto Moguntino in coenobio Schwarzacensi consecratum.
2.34.2
Ab hoc autem actu dum iterum abesset Otto, denuo ab Adalberto Moguntino acriter objurgatus est, in data ad eum epistola: Dilectioni vestrae,» scribit,« pridem significavimus, ut sanctae apostolicae sedis legato et fratribus nostris coepiscopis vestris, ac caeteris catholicis principibus in loco, qui dicitur Prefeld occurrere velletis, et Wirzeburgensis episcopi interesse ordinationi. Ad quam utique prompto et alacri animo etiam non rogatus venire debueratis, non solum quia coepiscopus, sed etiam quia concivis vester est, et jure propinquitatis ipsum quodammodo familiarius et specialius diligere debetis.» Ambigua haec sunt, num de propinquitate locorum Wirceburgi et Bambergae, an de illa sanguinis inter Ottonem et Ruggerum intelligenda sint; quod si ultimum, novum hic suppeteret Suevicae originis episcopi Ottonis argumentum. Ruggerum enim Frisius et alii comitibus de Vaihingen annumerant in ducatu Wurtembergiae.
2.34.3
Sed quia, pergit epistola, venire neglexistis, dominus cardinalis usque ad satisfactionem a divino officio caeteris consentientibus vos suspendere voluit. Nos autem pro singulari amore et reverentia, ne quid durius contra vos diffiniri deberet, vix obtinuimus. Nunc itaque fraternitatem vestram rogamus, et ex auctoritate domini papae et apostolicae sedis legati et nostra praecipimus, ut universali concilio in Nativitate sanctae Dei Genitricis Moguntiae celebrando, omni amputata occasione, vestram exhibeatis praesentiam, ut ibi et domini papae legationem cognoscatis, et de statu Ecclesiae una nobiscum in commune consulatis. Si qui vero episcoporum huic sancto concilio interesse neglexerint, sciant se ex auctoritate domini papae et apostolicae sedis legati, et totius concilii synodali sententiae qua hujusmodi praesumptores feriendi sunt, modis omnibus subjacere.»
2.35
Verum mutata sententia synodus ista dein Wormatiae eodem die VIII Sept. a 1122 habita est, in qua cum gravissimum negotium de pace imperium inter et sacerdotium restituenda ageretur, tam importuno monitore opus haud habuit Otto, ut ibi adesset. Adfuit igitur, et cum aliis principibus conventioni Henrici V imp. qua praelatos ritui per annulum et baculum investiendi renuntiavit, ac sic funestae dissensioni finem imposuit d. 23 Sept. a. 1122. Eodem quoque anno idem Henricus imp. Ottoni et Ecclesiae Bambergensi perpetuo possidendum obtulit Cronacum oppidum, jam patri suo Henrico IV ab Henrico de Marchen collatum. Litterae desuper Wirceburgi datae sunt anno imperii Henrici XI, indictione XV.
2.36
Hucusque Ottonis in patria et episcopatu suo gesta recensuimus: nunc ad illa quoque enarranda pergamus, quae peregre pro fidei propagatione et gentium conversione apostolice peregit; apostolatum ejus in Pomerania intelligo, eumque non unum sed geminum, passim tamen a scriptoribus confusum seu perperam assignatum. Hunc adeo Ottoni nostro tam gloriosum si prolixius nonnihil dilucidavero, rem lectoribus haud ingratam me praestiturum confido. Haec autem pleraque ex libro II Vitae Ottonianae desumpta sunt, cujus scriptor Sefridus his gestis ceu testis aderat, ut ab initio monuimus.
2.37
Caecis adhuc gentilitatis tenebris involuti erant Pomeraniae populi, variis nominibus appellati, de quibus consulendi sunt scriptores profani, gentis hujus historiam pertractantes. Diversis regulis seu ducibus parebant, ex quibus Suantibor Bogislai filius a. 1107 mortuus terram inter quatuor filios divisit, Uratislaum, Ratiborem, Bogislaum et Suantopelckum, quorum duo primi in citeriore, alii duo in ulteriore praeerant, quae postea Pomerania parva seu Pomerellia est appellata. His crebra erant bella cum vicinis Danis et maxime Polonis, quorum dux Boleslaus III a. 1117 et 1119 magna eos clade affecit adeo, ut ei subjecti Christi fidem amplecti promitterent. Constat id ex ipsius Boleslai ducis epistola ad Ottonem nostrum circa an. 1123 data.« Nosti enim,» inquit,« ut arbitror, quomodo Pomeranorum cruda barbaries non mea quidem, sed Dei virtute humiliata, sociari Ecclesiae per baptismi lavacrum, seque admitti petivit. Sed ecce per triennium laboro, quod nullum episcoporum vel sacerdotum idoneorum mihique affinium ad hoc opus inducere queo.» Memor itaque veteris cum Ottone amicitiae, dum in diebus juventutis apud ejus patrem Uladislaum decentissime conversaretur, Boleslaus dux eum ad hoc opus suis litteris invitavit, promittens« impensas omnes et socios itinerum, et linguae interpretes, et coadjutores presbyteros, et quaecunque necessaria fuerint.» Nec diu se rogari passus Otto consuetam ad id facultatem a Callisto II papa petiit et facile impetravit.
2.38
Indixerat Henricus imp. solemnem conventum Bambergam ad d. 17 Maii a. 1124 qui tamen jam mense Aprili fuit anticipatus, ut patet ex privilegio imperatoris pro monasterio Schyrensi:« Acta sunt haec anno Domini 1124, indictione XIII, in curia Babenberch VII Kal. Maii.» Hic Annalista Saxo et Urspergensis notant eadem de liberalitate Ottonis, quae jam ad a. 1113 in primo Bambergensi conventu notarunt. Dein addunt:« Compositis causis ejusdem conventus insinuat Otto tam augusto quam primatibus universis, se litteris atque nuntiis quampluribus a duce Poloniae Polizlao vocatum, insuper etiam domini papae Callisti permissione atque benedictione directum ad gentem scilicet Pomeranorum, quam nuper idem dux sibi finitimam subegerat, et ad Christianitatis confugium impulerat. Annuit tota, quae convenerat Ecclesia, annuit et aula, prosperitatem piis conatibus imprecantes: soli Babenbergensis Ecclesiae filii patrem dulcissimum inviti deserunt, multis eum lacrymis ac si funus prosequentes.»
2.39
Evangelio contraria videri posset praeparatio Ottonis ad sacram hanc missionem, nisi optima intentio et felicior eventus hanc comprobasset. Hanc ita describit Sefridus itineris socius:« Otto, quia terram Pomeranorum opulentam audiverat, et egenos sive mendicos penitus non habere, sed vehementer aspernari, et jamdudum quosdam servos Dei praedicatores egenos ac censu tenues propter inopiam contempsisse, quasi non pro salute hominum, sed pro sua necessitate relevanda officio insisterent praedicandi: quam in rem legendus Ebbo, de Bernardo quodam episcopo ob vilem habitum a Pomeranis ejecto), studiose procuravit, ut non solum illis non indigens, verum etiam opulentus appareret, non opes eorum sibi, sed ipsos potius velle Deo lucrari. Assumptis ergo clericis idoneis, et eisdem ad iter abunde procuratis, missales aliosque libros et calices cum indumentis sacerdotalibus, et alia quaeque altaris utensilia, quae in gente pagana subito non posse inveniri sciebat, provida liberalitate secum fecit portari, ne sine instrumento agricola fidus in agrum domini sui exire videretur. Vestes quoque et pannos pretiosos aliaque donaria, nobilibus ac divitibus apta, evangelista simplex et prudens in viam portavit Evangelii, ne forte indigentiae causa paganis videretur evangelizare, sed novellae plantationi sua potius conferre, quam illius appetere.»
2.40
Vix igitur aut necdum pleno finito conventu praedicto« paratis omnibus, quae ad profectionem erant necessaria, proxima die post festum S. Georgii M. quod tum 24 April. celebrabatur, salutato clero et populo suo, tanquam hoc opere viam suam sanctificaret, duas ecclesias, unam in Luchenberge, et alteram in Voliendrere consecravit. Hinc transito nemore Bohemico venit ad Cladrim coenobium Cluniacensis ordinis, ubi honorifice susceptus dedicavit ecclesiam in honore S. Nicolai.» Est hoc monasterium Kladran seu Cladrubium in districtu Pilsnensi, a Zwifaltensibus monachis tunc inhabitatum.« A Cladrim digressus pervenit Bragam, inde per Sacischam in Albis fluminis ripa sitam ecclesiam»( Sacza est collegiata ecclesia)« ad castrum ducis Bohemici, quod Mileciam dicunt, unde a duce ipso susceptus et donis honoratus est.» Id jam Pragae factum memorat Ebho, ducemque Bohemiae Ladislaum appellat. Per Mileciam castrum P. Gelasius Dobner veterem arcem Miletium in Hradistiensi districtu intelligit, Burdam penitus ignorat.« Inde per aliud ejus castrum, Burda nomine, usque ad Nemetiam urbem ducis Poloniae, atque inde per tres episcopatus Poloniae, Bretzlaviensem videlicet et Callisensem et Poznanensem usque ad archiepiscopatum Gueznensem cum gaudio et pace conducti sumus:» en scriptorem itineris socium.
2.41
Fusius dein Sefridus Ottonis et sociorum iter in Pomeraniam prosequitur. Guesnae igitur a Boleslao duce et optimatibus Poloniae solemniter excepti et per septem dies humanissime habiti, acceptis a duce praeter alia itineris necessaria interpretibus, tribus capellanis et centurione Paulitio iter Pomeraniam versus ingressi sunt. De horum adventu praemonitus dux Uratislaus, quem Worcizlaum appellat scriptor, eis ad fines suos occurrit, ac benigne exceptis ex suis ductores et ministros dedit Inde transito flumine terram Pomeraniae intrarunt, ac iter ad castrum Pirissam seu Piritseam direxerunt. Ibi post aliquam ipsis injectam moram, ingenti fructu populum in Christi fide instruunt, in dicto triduano jejunio post viginti dierum spatium, quo inter eos demorati sunt, ad septem fere millia hominum baptizarunt. Confirmata itaque et instituta Pirissae ecclesia, legatis eos deducentibus ad ducis civitatem Caminam pervenerunt in Nativitate S. Joannis Baptistae a. 1124.
2.42
Camini favore ducissae usus Otto cum suis magnam populi multitudinem sua praedicatione ad fidem perduxit, sacroque fonte cum duce ejusque conjuge abluit, cui etiam persuasit, ut omnes concubinas dimitteret, cujus exemplum et alii plures secuti sunt.« Exstructa quoque illic basilica, et sanctificato altari et sanctuario, collatisque illuc per ducem praediis ac dote in sustentationem sacerdotis, pater liberalissimus, sicut omnibus in terra illa ecclesiis faciebat, libros contulit et indumenta sacerdotalia, calicem quoque argenteum cum caeteris utensilibus, deque suis sacerdotibus unum, qui populum posset instruere, eidem praefecit ecclesiae.»
2.43
Cum Otto quinquaginta fere diebus Camini substitisset, cum suis navigio Wollinum seu Julinum re contulit, additis a duce legatis et conductoribus, qui eos sine turbis illam in urbem inducerent. Nocte igitur urbem ingressus in aedibus ducis pernoctat; postridie autem concursu civium facto, non sine capitis periculo urbe rursus excedere cogitur. Gravius tamen in fuga periculum subiit, nam fuste percussus a barbaro e ponte in lutum dejicitur, ejusque socii, dum episcopum protegunt, fustibus quoque graviter mactantur.« Abeuntes ergo trans lacum, disjecto ponte a tergo nostro, ne iterum impetum super nos facerent, in campo inter areas et loca horreorum decumbendo respiravimus,» ut scribit Sefridus individuus sancti in hac expeditione comes, qui et testatur, Ottonem hic esse conquestum, martyrii palmam sibi a sociis fuisse ereptam. Dum autem per quindecim dies secus stagnum manerent, Julinenses nonnihil mitiores effecti episcopum honoris gratia invisere coeperunt, quos ille ad Christi fidem amplectendam amice hortabatur, injecto etiam ducis Polonorum metu. Tandem Stetinensium exemplum secuturos se pollicentur:« hanc enim civitatem antiquissimam et nobilissimam dicebant in terra Pomeranorum matremque civitatum; et satis injustum fore, si aliquam novae religionis observantiam admitterent, quae illius auctoritate prius roborata non fuisset.»
2.44.1
Stetinum igitur cum suis navigio profectus Otto, sub noctem in urbem Paulitio ductus, et in aedibus ducis collocatus est. Postridie Polonorum legati causam adventus episcopi primoribus libere exponunt: qui tamen se patrias leges in gratiam Evangelii dimissuros, praefracte negarunt. Ita spe frustrati menses duos et amplius sine fructu ibi haeserunt. Tandem legatos ad ducem Polonorum decreverunt, sciscitatum, an ipsis in sterili solo diutius remanendum esset, an vero redeundum. His et Stetinenses suos nuntios adjunxere, cum promisso,« ut si apud ducem perpetuae pacis stabilitatem obtinere, tributumque alleviare queant, his ibi coram suis et nostris legatis ex scripto firmatis, Christianis se legibus sponte inclinarent.» Atque haec quidem anno 1124 sunt acta.
2.44.2
Interim Otto cum suis Stetini veram fidei bis per septimanam, praelata cruce, sacerdotali cultu ornatus, publico in foro praedicabat, plebe agresti magno numero confluente. Nec id sine fructu:« duo enim pulcherrimi adolescentes,» ut scribit Sefridus,« filii cujusdam nobilis de civitate, domum nostram frequentare, ac familiares se praebere, paulatimque de Deo nostro et de fide quaerere coeperunt.» Horum indole delectatus Otto eos in fide satis instructos baptizavit. Quod ubi rescivit illorum mater, Christianis parentibus nata, prae gaudio accurrit, et pretiosa de pelliculis chlamyde ab episcopo donata, familiares etiam et domesticos suos ad Christi fidem adduxit. Pueri autem isti neophyti elegantibus vestibus ab episcopo donati etiam aequales suos ad sanctum Ottonem et fidem alliciebant, qui turmatim baptismum receperunt.« A pueris itaque et juvenibus cana patrum prudentia se passa est erudiri, flammaque fidei paulatim progrediente concaluit civitas universa; neque jam occulte vel pauci, sed publice et multi simul quotidie veniebant ad fidem.» Restabat adhuc amborum puerorum pater, tunc domo absens, qui hanc quidem mutationem graviter tulit, suorum tamen precibus et vicinorum exemplo motus animum et ipse mutavit.
2.45
Rediere interim e Polonia, legati cum litteris Boleslai ducis. Has recitat Vitae scriptor apud Henr. Canisium in hunc modum.« Polislaus omnipotentis Dei favente clementia dux Poloniorum,» hostis omnium paganorum, genti Pomeranicae et populo Stetinensi promissa fidei sacramenta servantibus pacem firmam et longas amicitias, non servanti vero caedem et incendia et aeternas inimicitias. Si occasiones quaererem adversum vos, justa esse poterat indignatio mea, quod quasi fidei vestrae transgressores vos retrorsum abire conspicio, et quod« dominum et patrem meum Ottonem episcopum, omni honore ac reverentia dignissimum, vita et fama in omni populo et gente praeclarum, vestrae saluti a Deo vero et nostro ministerio destinatum, sicut oportuit non suscepistis, neque hactenus secundum Dei timorem illius doctrinae obedistis.» Omnia haec vestrae valebant accusationi; sed interpellavere pro vobis responsales et mei et vestri, honorati viri ac prudentes,« praecipue autem ipse pontifex apud vos manens, evangelista vester et apostolus.» Horum ergo consilio ac petitioni acquiescere dignum judicans, servitutis ac tributi pondus,« ut jugum Christi eo alacrius suscipiatis,» hoc modo relevare decrevi. Tota terra Pomeranorum ducibus Poloniae, quicunque sint illi, trecentas tantum argenti marcas publici ponderis annis singulis persolvant. Si bellum ingruerit ei, hoc modo eum juvabunt: novem patresfamilias decimum in expeditionem armis et impensis abunde procurabunt, et ejusdem familiae interim domi fideliter providebunt. Ista servantes, et« fidei Christianae consentientes nostram pacem porrectione pacis et manus et aeternae vitae gaudium consequemini, et in omnibus opportunitatibus vestris praesidia semper et auxilia Polonensium tanquam socii et amici experiemini.»
2.46
His in publica concione lectis ingens in populo laetitia oritur, qui se certatim episcopo in fide erudiendos obtulerunt. Hoc fervore utendum ratus Otto publica ad Stetinenses habita oratione illos ad fidem provocavit, atque in tantum animavit, ut, dum ipse cum suis sacerdotibus et clericis urbis fana et simulacra dirueret, ipsi quoque cives in illis demoliendis operam suam conferrent. His peractis illos in fide instruxit, ac ingenti numero baptizavit.« Ordinatis autem illic omnibus, quae rudi ecclesiae profutura credebantur, exstructaque basilica diligenti cura in medio foro Stetinensi, collatisque omnibus, quae sacerdotalis officii ratio poscebat, qui populo praeesset, sicut ubique faciebat, sacerdotem investiri curavit.» Inde postea discedens ad Gratizcenses et Lubinenses in confinio positos pervenit, quibus fidem pariter amplexis exstructo altari et ordinatis illic sacerdotibus per Oderam fluvium prospero vento ad Julinae littora cum suis reversus est.
2.47
In illa civitate ab incolis ad Stetinensium exemplum meliora edoctis cum gaudio excepti brevi tempore totam fere urbem et provinciam Deo acquisierunt.« Et quia civitas haec in meditullio sita est Pomeraniae, civesque Julinenses fortes et durae cervicis sunt, cum dux Vrotizlaus et principes terrae sedem episcopatus fore censuerunt: scilicet ut gens aspera ex jugi doctoris praesentia mansuesceret, nec ad pristinos rediret errores; et quod de medio ad omnes terrae terminos chrisma et alia, quae ab episcopo accipienda sunt, facilius deportari possent. Itaque duas illic basilicas fieri praecipiens, altaria tantum et sanctuaria sanctificavit Otto ad alia festinans. Episcopus enim, ut postea scribit Sefridus, propter festinationem de episcopatu Pomeraniae pro voto suo tunc ordinare non potuit, sed de prudentia ducis confisus, ei ex otio commisit ordinandum. At ille dux unum de capellanis suis Adalbertum nomine, quem de latere suo cum aliis duobus sacerdotibus in adjutorium concesserat episcopo, praesulatus honore in gente illa sublimavit.» Patet id quoque ex bulla Innocentii de a. 1140 ad hunc ipsum Albertum Pomeranorum episcopum: statuimus« ut in civitate Wollinensi in ecclesia B. Alberti episcopalis sedes perpetuis temporibus habeatur.» Et ipse Adelbertus se primum Pomeranorum apostolum scribit in litteris a. 1153 datis.« Ex quo, ait, primum gens Pomeranorum devoto studio domini Bolizlai gloriosi Polonorum ducis ac praedicatione Ottonis venerandi Babenbergensis episcopi fidem Christi ac baptisma suscepit sub principe eorum Wartizlavo, communis eorumdem principum electio et domini papae Innocentii consecratio me quamvis indignum primum Pomeraniae praefecit episcopum sub apostolicae confirmationis testato.»
2.48.1
Wollino seu Julina digressi novi apostoli Dordonam ibi in honorem S. crucis insignem basilicam construxerunt et baptizatis incolis Colobregam seu Colbergam super littus maris sitam pervenerunt, ubi conversionis negotium cunctantius non nihil processit, quod civium plerique urbis maritimae negotiandi causa abessent, ac caeteri in eorum absentia nihil in religione mutandum censerent. Crebris tamen Ottonis exhortationibus moti et ipsi suscepto baptismo Ecclesiae sunt aggregati, fundato ibi pariter altari et sanctuario. Hinc unius diei itinere progressi ad Belgradiam seu Belegardiam castrum, metam ibi sacrae suae expeditionis etiam hujus loci conversione posuerunt.
2.48.2
Otto igitur, ut tempore paschali an. 1125 ad Ecclesiam suam Bambergensem reverti posset, antequam e Pomerania discederet, singula adhuc loca in reditu lustrare voluit, ut quae forte primo labori defuissent secundis curis suppleret aut perficeret. Et vero maximo suo gaudio ecclesias, quas primo rudes et imperfectas reliquerat, jam interim consummatas reperit ope sacerdotum, quos ubique constituerat; quas etiam consecravit, et fidelibus recens conversis confirmationis sacramentum impertivit. Id quoque ingenti ei solatio accidit, quod plures adhuc, qui in primo ejus adventu peregre aberant, salutari unda caeteris aggregare potuerit.
2.49.1
Priusquam autem neophytis suis valediceret, quaedam disciplinae morumque capita litteris consignata reliquit, ut testatur Urspergensis ad a. 1125 ex quo illa huc apponimus, quia exinde Ecclesiae hujus temporis disciplina et gentis mores optime cognoscuntur, quae partim etiam refert Sefridus. Itaque Pomeranis« conversis et baptizatis ecclesias construxit Otto et consecravit; et haec secundum SS. Patrum instituta eos servare docuit. Scilicet ut feria sexta abstinerent a carne et lacte more caeterorum Christianorum.» Ergo lacticinia aeque ac carnes tunc erant prohibita in diebus abstinentiae, quibus tamen Sabbatum necdum accensebatur.« Dominica die vacent ab omni opere malo, et ad ecclesiam divinum officium audituri veniant, ibique orationibus studiose insistant.» Opus malum hic tam de opere servili prohibito, quam de quocunque peccaminoso saltem publico intelligi potest.« Solemnitas Sanctorum cum vigiliis, vel secundum quod eis indicatum fuerit, cum omni diligentia observent.» Festa ab eis observanda haec recenset Sefridus in vita, de Incarnatione, de Nativitate, Circumcisione, Apparitione, Praesentatione, Baptismate, Transfiguratione, Passione et Resurrectione atque Ascensione, de Adventu Spiritus S., de vigiliis et natalitiis apostolorum et aliorum martyrum et sanctorum.« Sacrosanctam Quadragesimam jejuniis, vigiliis, eleemosynis et orationibus diligentissime observare studeant:» quibus Sefridus etiam Quatuor Tempora addit.
2.49.2
Quae sequuntur, in Sefrido omissa, ritus baptismi tunc temperis usitatos concernunt. Infantes suos in Sabbato sancto Paschae et Pentecostes cum candelis et cappa, quae dicitur vestis candida, et patrinis comitantibus ad baptismum deferant, eosque veste innocentiae indutos per singulos dies usque in octavam diem ejusdem dici Sabbati ad ecclesiam deferant, et celebrationi divini officii interesse satagant.« Hoc etiam districta redargutione prohibuit, ne filias suas necarent, quod nefas maxime inter eos vigebat:» ne etiam filios suos aut filias suas ad baptismum teneant, sed sibi patrinos quaerant, patrinis etiam fidem et amicitiam ut carnalibus parentibus servent.« Interdixit etiam, ne quis commatrem suam ducat in uxorem, neque propriam cognatam suam usque in sextam et septimam generationem.» En gradus cognationis carnalis et spiritualis.« Unusquisque contentus sit una uxore.» Sequentia ad paganos Pomeranorum ritus spectant:« Ne sepeliant mortuos Christianos inter paganos in silvis aut in campis, sed in coemeteriis, sicut mos est omnium Christianorum. Ne fustes ad sepulcra eorum ponant. Omnem ritum et pravitatem paganam abjiciant; domos idolorum non construant; pythonyssas non adeant; sortilegi non sint.» His quaedam addit ex primitivae Ecclesiae more desumpta, eodem tamen ex fine nunc Pomeranis ad tempus inculcata, quo gentibus recens conversis per apostolos imposita, quorum adeo decretum in concilio Hierosolymitano necdum saeculo XII plene exoleverat. Sequitur enim:« Ne quid immundum comedant, non morticinum, non suffocatum, neque idolothytum, neque sanguinem animalium. Ne communicent paganis, nec cibum aut potum cum ei aut in vasculis eorum sumant, ne in his omnibus consuetudinem paganam repetant.»
2.49.3
« Injunxit etiam eis, ut, dum sani sunt, veniant ad sacerdotes Ecclesiae, ut confiteantur peccata sua: in infirmitate autem sua vocent presbyteros ad se, ut confiteantur peccata sua, et corpus Domini accipiant. Instituit etiam, ut de perjuriis, de adulteriis, de homicidiis, et de caeteris criminalibus secundum canonum instituta poenitentiam agant, et in omni Christiana religione et observatione obedientes sint.» Testantur haec de usitata tum adhuc Ecclesiae circa poenitentes disciplina. Demum« mulieres post partum ad ecclesiam veniant, et benedictionem a sacerdote, sicut mos est, accipiant.» Recitat dein Urspergensis nomina civitatum, in quibus praedicavit Otto, perperam tamen in editis expressa: Piriz, Stetin, Vulingumen, i. e. Wolin, Camin, Colberch, Belgrado, Lubingresch seu Lubin et Gresch sive Gradiz.
2.50.1
Facile vero quis hic videt, potissima tantum ecclesiasticae disciplinae capita pro Pomeranis esse conscripta, non ipsam dogmaticam doctrinam, quam in libris ab eo haud dubie relictis legere poterant, non item priora. Doctrinam quoque de sacramentis eis valedicens sermone primum, dein et brevi scripto commendavit. Hanc refert Sefridus et ex eo Harzheim, unde nos notabiliora excerpsimus.« Discessurus a vobis trado vobis, quae tradita sunt nobis a Domino, arrham fidei sanctae inter vos et Deum, septem scilicet sacramenta Ecclesiae quasi septem significativa dona Spiritus sancti, quibus intendendo in laboribus et certamine hujus vitae non deficere, sed proficere vestra possit Ecclesia, suosque defectus reficere. Videte ergo et tenete, ut sciatis diligenter enumerare quae tradimus vobis discedentes a vobis.»
2.50.2
Enumerat postea illa sacramenta alio nonnihil ordine, baptismum, quem« tempore opportuno, scilicet in Sabbato sancto Paschae ac Pentecostes» conferri praecipit. De sacramento confirmationis seu unctione chrismatis in fronte monet, illud« non usque in senectam differendum» esse,« ut quidam putant, sed in ipsius adolescentiae fervore percipiendum, quia illa aetas magis obnoxia est tentationibus.» Tertio loco ponit unctionem infirmorum ab omni Christiano in agone mortis desiderandam et percipiendam. Quartum dicit sacramentum eucharistiae, ad quod sumendum frequenter missas celebrari jubet.« Oportet tamen,» addit,« et vos ipsos ter vel quater in anno, si amplius fieri non potest, et confessionem facere atque ipsi sacramento communicare.» De quinto seu poenitentia nil aliud speciale monet;« quinque autem haec sacramenta quasi generalia sunt et omni Christiano necessaria:» reliqua autem duo particularia, pro certo tantum hominum statu instituta et cuivis libera; sextum nempe seu conjugium, ac septimum seu ordines sacri. Praeprimis hic uxorum pluralitatem genti huic usitatam prohibet.« Si quis ergo in vobis est,» inquit,« qui plures habuerit uxores ante baptismum, nunc unam de illis, quae sibi magis placet, eligat, dimissisque aliis hanc solam habeat ritu Christiano.» Ad sacramentum ordinis,« qui moribus ac scientia magis idonei sunt, invitandi potius quam trahendi.» Unde eos adhortatur, ut de liberis suis ad clericatum tradant« liberalibus studiis prius diligenter instructos,» ut ipsi per se, sicut aliae gentes, de lingua sua Latinitatis conscios possint habere clericos et sacerdotes.
2.50.3
Sermonem suum ita tandem concludit:« Quapropter omni honore ac reverentia eadem sacramenta servate diligenter et veneramini: docete ea filios vestros, ut memoriter teneant et diligenter observent in omnes generationes. Ecce habetis ecclesiam, habetis sacerdotem, de his omnibus et quaecunque sunt necessaria vobis, abundantius vos instruere scientem. Ipsum ergo sicut me audietis, honorantes et amantes eum, et quaecunque vobis dixerit facientes. Et nunc ego vado, iterum cito reversurus ad vos. Valete in Domino, dilectissimi.»
2.51
Igitur Otto a dilectis suis neophytis non sine lacrymis aegre avulsus, adhuc mense Februario anni 1125 in Poloniam rediit, ingenti gaudio a Boleslao duce exceptus, atque magnifice donatus splendidissimo cum comitatu in Bohemiam reductus. Ibi Uladislaum ducem pene jam in extremis agentem reperit, eumque ad pacem cum Sobieslao fratre suo exsule et paulo post successore persuasit. Vel unicum hoc factum Ottonis reditum ad annum 1125 extra omne dubium ponit; Uladislaus enim paulo post die 12 April. hujus anni defunctus est. Otto autem omnis morae impatiens Bambergam contendit, per Cladubriam monasterium, ubi priore anno transiens ecclesiam dedicaverat, suam dioecesin ingressus. Reditum hunc paucis describit Ebbo alter ejus biographus:« tandem fines peregrinationis suae egressus» ad monasterium« Michilvet venit» feria tertia majoris hebdomadae seu d. 24 Martii, ubi« occurrentibus sibi multis de clero et populo Bambergensi coenam Dominicam celebravit.» Ea occasione, ut videtur, eidem monasterio donationem a Carolo de Smalenohe banni obligatione stabilivit, sigillique sui impressione munivit« ipsa die, qua ipsum per se corpus illius inibi sepulturae tradidit,» ut ex ejus archivo liquet. Inde autem discedens« Sabbato sancto Paschae Turstatt» seu Teuerstatt S. Jacobi ecclesiam in suburbio Bambergensi« adiit, sed ea die urbem intrare distulit. Mane ergo primo resurrectionis Dominicae Bambergensem Ecclesiam geminata excepit laetitia tam jucunditate paschalis festi, quam etiam adventu pii Ottonis illustrata. Convenit etiam tota civitas novum nostri temporis apostolum excipiens.»--« Sic infinito stipatus agmine processit ad ecclesiam, quibus ille verbum Dei solita eructans dulcedine, Pomeraniam Christi legibus subjugatam annuntiabat, et cunctorum affectus ad considerandam divinae pietatis gratiam accendebat.» Inter tantos tamen laetitiae applausus non deerat pio pastori commiserationis dolor de incendio, quod Bambergensis civitas in ejus absentia perpessa est a. 1124, d. 28 Aug. qua festivitas S. Hermetis M. agebatur,« cujus pretioso corpore locus ipse in primordio per fundatorem suum B Henricum nobiliter est insignitus.
2.52.1
Quae porro gesserit sanctus praesul post suum in dioecesin reditum, paucis recensuit Sefridus.« Omnia, quae dudum inchoaverat coenobiorum et ecclesiarum septa, quantocius consummare accelerabat, ne si quid in his neglectum foret, subtractum de mercede sua postea doleret.» Huc spectat charta Ottonis« data et confirmata anno Dom. Incarnationis 1126, indict. XIV, XII Kalend. Junii, feria III, in synodo Babenbergensi in praesentia cleri et populi.» In illa profitetur Otto,« se cellam S. Fidis» in occidentali parte montis B. Michaelis a se constructam, cum omnibus appendiciis suis coenobio S. Michaelis donasse ea conditione, ut septem fratres et duo conversi ex eodem coenobio ibi habitent,« qui in eadem cella quotidianas circa divinum obsequium excubias agant, et propriis utilitatibus tam foris quam intra serviant.» His etiam abbas Hermannus in circuitu Cellae triginta jugera ad faciendos hortos et pomaria contulit; uti et episcopus diversa praedia cum« hospitali S. Gertrudis» ex altera parte fluminis; quorum advocatias variis advocatis commisit, scilicet« Gebehardo comiti de Sulzbach, Bertolfo comiti de Blassenberg, Botoni comiti de Gichen, Poponi comiti, Hermanno de Bamberg, Rapotoni comiti» et aliis et quidem hoc pacto,« ut per semetipsos sine subadvocatis eas administrent, placitum vero cum colonis nequaquam ponant, nisi aut de percussura, aut de furto, aut de irrupto agrorum limite, vel certe si adversiantur a praeposito vel priore. Quinque dies in anno quilibet rusticus suo operatur advocato.» Subscribuntur inter alios« Eberhardus praepositus et Egilbertus decanus.»
2.52.2
Henrico V imp. ad an. 1125, d. 23 Maii mortui ac Spirae sepulto, Adalbertus Moguntinus aliique episcopi ac principes datis ad Ottonem nostrum litteris illum ad curiam in festo B. Bartholomaei apud Moguntiam pro eligendo novo rege celebrandam invitarunt. Eum tamen electioni Lotharii regis d. 30 Aug. interfuisse haud lego. Alia adhuc ejusdem Moguntini exstat epistola, qua Ottonem post mortem Ruggeri Herbipolensis episcopi pro substituendo successore ad synodum invitat; id quod ad annum 1125 spec are alibi ostendimus: nec tamen ibidem comparuisse videtur,
2.52.3
Ad quem porro annum pertineat Ottonis Halberstadiensis episcopi ad nostrum epistola, qua ei miserum suum statum conqueritur, ejusque auxilium implorat, haud facile statuerim. Data ea est post proximam expeditionem, in qua ob honorem regni et Ecclesiae diligentius caeteris laboraverit. Id de infausta Lotharii regis expeditione contra Sobieslaum Bohemiae ducem mense Februario a. 1126 suscepta intelligendum existimo, in qua Saxones magno numero interfuere, ut refert Annalista Saxo et annales Hildesienses. Haec itaque epistola ad eumdem annum consignanda videtur, quod etiam ejus epilogus persuadet.« Proinde rogamus, quatenus litteras vestras ad metropolitanum dirigatis, et ut in causa nostra diligens esse velit causa vestri, efflagitetis. Rogamus quoque, ut ubicunque concilium pro hujus rei discussione convocetur, vos adesse velitis. Necdum igitur hac de causa synodus quaedam habebantur, quae primum a. 1129 Moguntiae fuit decisa, reverso jam altera vice Ottone e Pomerania.
2.53.1
Anxia hucusque Ottonem nostrum sollicitudo tenebat de novella sua in Pomerania plantatione. Haec eo magis necessaria erat, quod inaudierat, Stetinenses et Julinenses sacrificulorum suorum suasu ad avitas superstitiones rediisse, Christum simul et idola colentes, quod fuse enarrat Ebbo. Secundam adeo profectionem in Pomeraniam necessariam duxit, de qua ita scribit Sefridus:« Post haec triennio domi detentus Otto, post quadriennium, quamvis multis domi teneretur negotiis, ipse tamen amore novellae coloniae suae flagrans, omnibus postpositis illam revisere aggreditur.» Dubium inde scriptoribus motum, quo anno alterum hoc in Pomeraniam iter sit institutum, plerisque in annum 1128 consentientibus. Nos annum 1127 praeferendum censemus, ducti rationibus partim in ipsa narratione occurrentibus, partim postea referendis. Triennium itaque a Sefrido memoratum de incepto tantum intelligimus, a reditu nempe a. 1125, d. 29 April. usque ad. 31 Mart. 1127. Quadriennium vero ab incepto primo itinere d. 25 April. a. 1124 meliorem auctores conciliandi viam doctoribus relinquentes.
2.53.2
« Igitur electus Dei pontifex, ut scribit Ebbo, audiens inimicum bono semini zizania superseminasse, petita benedictione a domino apostolico Honorio II et serenissimo rege Lothario barbarorum fines rursum adire disposuit. Praeparatis itaque viae necessariis, pluribus etiam ministris et cooperatoribus assumptis, in Coena Domini sacratissima post confectionem chrismatis et missarum solemnia devote peracta, jejunus et sandaliis, sicut altari astiterat, ornatus elato crucis vexillo iter praedicationis arripuit.» Nolim hic recensere quae porro acta memorant in hoc itinere, quod hac vice, ne Bohemiae et Poloniae ducibus denuo molestus esset, per Saxoniam et marchiam Brandenburgicam disposuit, et apud Hallam naves victualibus onerans, per Albam flumen in Havelam perlapsus Leutitiae usque littora adductus est. Ibi cuncta sua quadraginta curribus imponens Timinam, hodie Demmin, civitatem Pomeraniae transportavit. Ibi Wortislaum ducem a Luititiorum expugnatione reversum reperit, a quo pro veteri amicitia susceptus, res suas navigio impositas tridui itinere Uznoimam, nunc Ussedom praemisit, ipse pedestri itinere ducem illuc subsecutus.
2.54.1
Hoc in loco interim sacerdotes ab Ottone prima vice relicti populum jam magna ex parte converterant. Dux vero sancti praesulis monitu regionis totius primoribus generalem conventum ad proximam Pentecosten d. 22 Maii Uznoimam indixit, et adducto secum illuc episcopo fere omnes ad recipiendam ejus praedicationem et fidem eleganti oratione persuasit: unde etiam perorantem sibi episcopum tranquille audierunt. Laetum hujus conventus exitum ita describit Sefridus:« Quosdam jamdudum Christianos, sed errore paganismi denuo inquinatos, praesenti sermone ad compunctionem et validam cordis contritionem emollitos, cum magno fructu aspicientium per manus impositionem Ecclesiae reconciliavit; alios autem certatim se offerentes, catechizatos ac pro tempore instructos baptizavit, et totam illam hebdomadam doctrinae sacrisque operibus instabat gaudio ingenti, adeo ut vere Spiritus sancti praesentiam illic adesse certissime constaret. Itaque concilium hoc non antea solutum est, quam principes ipsi et omnes, qui cum eis advenerant, baptismi sacramenta percepissent.»
2.54.2
Substitit ibi adhuc cum duce episcopus, ac duos ante se presbyteros Udalricum et Albinum praemisit Hologastum seu Wolgastum, viam Evangelio paraturos. Illuc jam in prima sua praedicatione penetrare volebat Otto, uti et in reliquas adhuc tres civitates cum vicis et insulis earum, Uznoimiam, Gozgangiam et Timinam. Wolgastum itaque venientes praedicti sacerdotes, benigne quidem a praefecti conjuge sunt excepti, sed ab incolis mox ad necem quaesiti, quam nec effugissent, nisi superveniens dux cum episcopo tumultum sedasset, eique publice loquendi facultatem impetrasset. Erat tunc animorum mira mutatio: nam« tandiu mansit in loco illo disputans et suadens de regno Dei, quousque omnis populus fidei sacramenta percipiens fana sua destrueret, et ecclesiae sanctuarium cum altari praepararet: quod episcopus consecrans Joannem presbyterum eis ordinavit, et ut reliquam basilicae formam post suum discessum promoveret, admonuit.»
2.55.1
Wolgasto digressus Otto sine Wortislao duce Gozgangiam seu Gozgaviam pervenit, oppidum tunc cum castro, nunc vicum ad Panim fluvium Gutzkow nuncupatum. Incolae opera praeprimis Mizlai loci domini, quem nuper Usedomi baptizaverat, faciles quidem aures praebuere, metuebant autem fano suo, quod insigne recens magnis sumptibus exstruxerant. Ab episcopo autem demum persuasi, ipsi suis manibus delubrum cum simulacris demoliti sunt, et paulo post baptizati. Ut vero eos de amisso fano consolaretur, basilicam ibidem construxit, et nonnihil absolutam solemni ritu dedicavit.
2.55.2
Interim maxima in populo fiebat perturbatio, quod Boleslaus Poloniae dux cum infesto exercitu Pomeraniae finibus immineret, eorum perfidiam et a fide defectionem graviter ulturus. Unicum hic in sancto episcopo perfugium erat, qui eorum rogatu assumptis secum clericis et gentis legatis duci obvium se dedit, eique aegre tandem persuasit, ut firmatis denuo prioribus sacramentis et pace reddita ad sua rediret. Quo ipso magis in fide firmati sunt, et eam rursus amplectendam, quam partim abjecerant partim paganis superstitionibus vitiaverant, animati Stetinenses et Julinenses. Ad hos igitur profectus Otto, quamvis non sine magno vitae discrimine, ingenti labore, pluribus miraculis, et Witsaci civis opulenti, qui a Danis captus insigni miraculo per Ottonem liberatus fuerat, impigra apud concives opera Stetinenses primo, dein et Julinenses ad ejuratam religionem reduxit, ac semidirutam ab ipsis S. Adalberti ecclesiam suis sumptibus reparari curavit
2.55.3
Quo autem tempore haec contigerint, palam fit ex narratione Sefridi de rustico divinitus punito, qui in agro cum uxore sua fruges metebat in festo Assumptionis B. Mariae, quae erat feria secunda. Hic a praetereunte Ottonis sacerdote monitus, ut cessaret, et festo honorem haberet, reposuit.« Heri propter Dominicam non licuit operari, et iterum hodie vacare debemus. Quae est haec doctrina, quae homines a rebus necessariis bonis jubet cessare? quando ergo collectas videbimus fruges nostras?» Vel sola haec nota secundae hujus Pomeranicae expeditionis epocham determinat, annum nempe 1127 quo festum Assumptionis in secunda feria evenit.
2.56.1
His in Pomerania pro fide gestis, etiam ad Rutheros seu Rugianos pergere constituit: quos tamen cum sub Danorum archiepiscopi jure esse rescivit, alienae messi se immittere noluit. Domum igitur redire parabat, minis etiam ac litteris evocatus:« Lotharius» enim rex, ut scribit Ebbo,« caeterique principes diuturnam beati viri aegre ferentes absentiam, utpote qui consiliis et piis artibus prae caeteris tunc temporis regnum nobilitare consueverat, praecipiendo simul et petendo mandant, ut se quantocius expediret, et Babenbergensem Ecclesiam desiderato suo reditu recrearet.» Quinimo rex jurejurando affirmaverat, se res ejus in suum redacturum dominium, nisi quamprimum rediret. His minis accessere Wigandi abbatis Tharisiensis litterae, quibus eum summopere ad reditum hortabatur, etiam ad Ecclesiae suae damna praecavenda necessarium, unde et illi circa festum S. Mauritii in Saxoniam usque obvius processerat.
2.56.2
His igitur« legationibus contraire non valens» Pomeranorum apostolus,« visitatis circa circum fidelibus et in fide confirmatis, Christo, cui crediderant, eos commendans, iter cum suis aggressus est. Cumque emenso itinere in Poloniam venisset, dux Boleslaus antiquus suae familiaritatis custos solita eum benignitate excipiens tanta mellifluae doctrinae ejus intendebat aviditate, ut evolutis octo diebus vix dilecto patri licentiam abeundi indulgeret. Tandem longo peregrinationis hujus labore consummato, in vigilia S. Thomae apostoli Otto Deo dignus episcopus et Pomeranorum apostolus Ecclesiam suam desiderabili adventu laetificans, omni utriusque professionis et sexus plebe in unum concurrente summa cum jucunditate et spirituali gaudio pater a filiis suscipitur.» Duravit autem altera haec sacra expeditio a die 31 Martii usque ad 20 Dec. a. 1127 cui potius, ut vidimus, illiganda est, quam sequenti anno, quo plerumque domi erat.
2.57.1
Ex superius citata Wigandi abbatis ad Ottonem epistola quaedam adhuc referre juvat, quae Germaniae ac praecipue dioecesis Bambergensis statum concernunt.« Nolumus vos ignorare, scribit, quia ex quo recessistis, semper imminebat nobis dies angustiae et tribulationis. Tyrannus enim Conradus toto pene anno in castello Nurenbergensi moratus bona episcopatus sibi vicina devastavit, de redditibus vestris frumentum ex parte abstulit, censum sibi persolvi statuit, villicum de Rustall bis captivatum omnibus rebus suis dispoliavit. Insuper urbem Babenberg callida machinatione, ut fertur, apprehendere studuit; sed, Deo gratias, iniquitas ejus nequaquam praevaluit. Ego enim et Conradus custos de dispensatione nobis credita solliciti praesidia et custodes cum caeteris fidelibus vestris deputavimus, militibus prout opus erat stipendia erogavimus, reliqua omnia, quae commisistis, diligenter procuravimus.»
2.57.2
Conradus iste frater erat Friderici de Hohenstauffen ducis Sueviae, qui ob matrem suam Agnetem Henrici V imp. sororem propinquius jus ad regnum se habere arbitratus, contra Lotharium regem rebellis anno 1127 regium nomen principibus quibusdam sibi faventibus assumpsit, a rege post Pentecosten in castro Nurenberg frustra obsessus, ac demum in conventu Wirceburgensi in Natali Domini a tribus archiepiscopis anathemate percussus est. Hanc sententiam Ottoni jam tum reverso Adalbertus Moguntinus per litteras indicavit. Quorsum autem sequentia dictae epistolae spectent, haud facile dixerim:« Inter Hermannum et Fridericum maxima guerra habetur, insidiae diversae altrinsecus tenduntur, rapinae rapinis, incendia incendiis redduntur: inter quae villa subjacens Lapidi Botonis cum ecclesia combusta est. Fridericus quadam nocte munitionem Niestein cum militibus suis clam ingressus viriliter agere coepit. Sed qui in arce erant, missis jaculis et jactis lapidibus unum de suis occiderunt, plures vulneraverunt, sicque infecto negotio vix cum suis omnibus evasit. Praeterea per totam provinciam multa mala grassantur, rapinis, incendiis omnia vastantur.»
2.58.1
Ad annum 1128 pertinent litterae Conradi archiepiscopi Salisburgensis ad Ottonem episcopum et canonicos Bambergenses de eorum decano in patriarcham Aquileiensem electo, de quibus infra in Egilberto agemus. Eodem anno Lotharius rex Natalem B. Virginis Bambergae egit, ubi Scampachium vicum a S. Henrico imperatore cum decimis et possessionibus Ecclesiae huic attributum, a se autem instauratum amplissimo firmavit privilegio, dat. XV Kal. Sept., indict. VI, anno regni sui tertio Babebergae.
2.58.2
Mortuo ad a. 1130 Honorio II papa in successoris electione schisma exortum est; unde Innocentius II legatos ad regem in Germaniam misit, qui ob eam causam mense Octobri concilium Herbipolim indixit, ad quod papae legati Ottonem his litteris invitarunt:« Inter principes fraternitatem vestram primam aut inter primos pro servitio Ecclesiae ad curiam festinasse credidimus, quippe quem inter reliquos episcopos regni Teutonici mater nostra Romana Ecclesia quadam praerogativa dilexit, et tanquam specialem filium creans propriis manibus benedixit. Rogamus itaque dilectionem vestram, et in ea fide et devotione, quam matri vestrae Romanae Ecclesiae debetis, mandamus ut omni occasione et excusatione remota quantocius ad nos veniatis, et in causa Ecclesiae tanquam fidelis et catholicus nobis assistendo legationem domini papae cum litteris suis una cum aliis fratribus recipiatis et obaudiatis.»
2.58.3
Nec tamen ibi ab initio saltem adfuisse videtur Otto, morbo praepeditus, ut patet ex ipsius Lotharii regis ad cum litteris:« Propter instans et valde necessarium Ecclesiae et regni negotium Wirtzburch gratia Spiritus sancti tractandum, de infirmitate tua, quae adventum tuum ad nos tardavit, dolemus, quia prudentiae tuae discretione ac consilio ad opus Ecclesiae et regni potissimum nunc indigemus. Verum quia virtus in infirmitate perficitur, in charitate, quam Ecclesiae, pro qua Dei gratia semper devote laborasti, debes, commonemus te et quam intime rogamus, ut si alio vehiculo non possis, navigio saltem ad nos et ad conventum venerabilium confratrum et coepiscoporum tuorum Wirtzburch una nobiscum adventum tuum desiderabilem praestolantium venire properes. Vale.» Similis fere tenoris est Conradi Salisburgensis ad eum epistola.« Miramur et satis dolemus vestram non adesse praesentiam, cum in hoc negotio nemo posset nobis esse magis necessarius. Obnixe itaque dignitatem vestram monemus et rogamus ut, remota penitus omni occasione vel excusatione, adhuc tentetis venire, scientes omnes principes desiderare praesentiam vestram et exspectare.» Satis haec ostendunt, quantae auctoritatis et existimationis apud summos etiam Germaniae principes ob suam prudentiam exstiterit sanctus hic praesul.
2.59
Hoc ipso anno 1130 Non. April., indict. VIII regni sui V Babenbergae ad S. Andream in rotundo sacello Lotharius rex dato diplomate vicum Staffelstein in Radenzgau turribus et moenibus cinxit, ac mercatu certisque privilegiis instructum per manus Reginbodonis comitis de Giech Ecclesiae Bambergensi obtulit. Otto autem episcopus, teste Hofmanno, ineu te eodem anno S. Michaelis coenobium amplificare aggressus, paradisum et vicinum hospitium ad usum eorum construxit, qui illuc negotiorum causa diverterent. His sacellum B. Virginis, et oratoria S. Bartholomaei et S. Oswaldi adjunxit, quae omnia magnifice exornavit, variis paramentis sacris instruxit, locumque sibi in sepulturam elegit.
2.60
Ad annum 1131 insigne Ottonis factum legitur apud unicum continuatorem Cosmae Pragensis, dignum proin, quod hic caeteris ejus gestis inseratur, Meinhardus Pragensis episcopus in peregrinatione Hierosolymitana absens apud Sobieslaum Bohemiae ducem conjurationis in eum conflatae reus agebatur. Hic Pragam redux et talia audiens ac veritus, ne inimicorum suorum machinationibus sede sua deturbaretur, ab Ottone, quem ex primo in Pomeraniam itinere sibi amicissimum habuit, per litteras consilium et auxilium expetiit. Praestitit Otto quod petebatur, et scripta ad eum epistola consilium dedit, ut se de objectis in sua Ecclesia apud ducem et principes terrae purgare satagat. Meinhardo igitur duci ad omnia judicia subeunda paratum se offerente, hujus jussu missi duo ecclesiastici viri causae arbitrium ad Adalbertum Moguntinum et Ottonem Bambergensem detulerunt. Causa ab illis discussa, et episcopi innocentia probata, legati in Bohemiam sunt remissi, comitante eos Ottone nostro.« Ibi IV Kal. Octobris an. 1131 praesul Bambergensis et antistes Olamucensis cum septem Bohemiensibus abbatibus, astante duce Sobieslao cum populo et clero Meginardum Pragensis Ecclesiae episcopum ab omni culpa, quae sibi prius illata fuerat, per depositionem stolarum suarum expurgaverunt, profitendo videlicet, Meginardum episcopum nihil adversi duci Sobieslao cogitasse. Haec stolarum depositio solemnis ea aetate ecclesiasticorum juramenti ritus erat, quo clerus se indignum sacrorum ordinum munere, ipsisque privandum declarabat, nisi veritatem ediceret. Facile vero crediderim, Ottoni hunc honorem delatum fuisse a duce Sobieslao, quod ejus potissimum opera cum Uladislao fratre suo reconciliatus fuerit, dum in primo suo e Pomerania reditu an. 1125 Pragam pervenerat, ut superius jam probavimus ex vitae scriptoribus, qui etsi ultimi hujus facti non meminerint, illud tamen ob scriptoris nostri sinceritatem extra dubium est.
2.61.1
Anno insequente 1132« Locum Lancheim, ut porro refert biographus, a tribus fratribus Hermanno, Wolframmo et Gundelocho ministerialibus S. Georgii sibi suaeque ecclesiae traditum, in nomen abbatiae provexit, et beatissimae virgini Mariae dicavit, tribuens eidem loco praedia in usus fratrum Deo inibi servientium profutura». quae recenset et confirmat Ottonis successor Egilbertus an. 1142.
2.61.2
Hoc item anno 1132 aliud Cisterciensium coenobium condidit in dioecesi Eichstettensi, Heilsbronn seu fons salutis dictum, cujus fundationis litteras hoc anno Bambergae datas recitat Hocker, unde sequentia notamus. Praedium Heilsbrunne coemit ab Adelberto comite ejusque fratre Conrado ac tribus eorum sororibus, quod per manus Adalberonis de Tagstetten Ecclesiae suae Bambergensi obtulit, ibique in honorem B. Virginis monasterium et ecclesiam erexit atque abbatem instituit, cui per manus Wignandi de Beerbach praedium apud Adelsdorf pretio comparatum, item Witramsdorf, Erlehe, Oberendorf, Velsendorf, et Peccemannesdorf tradidit eique non alium quam Bambergensis Ecclesiae advocatum constituit. Testes erant Adelbero de Tagstetten, Adelbertus de Dachsbach, Fridericus de Hergoldispach, aliique plures; de canonicis vero Egilbertus decanus.
2.61.3
Annus 1133 alterius monasterii dedicatione nobilitatus est, Biburgi scilicet in Bavaria et dioecesi Ratisbonensi, de quo ita Hundius:« Anno 1125 Conradus. Ergo et Bertha de Birburg consilio et auxilio S. Ottonis episcopi Bambergensis» de suo patrimonio Benedictinis viris et feminis coenobium aedificare coeperunt, et octavo anno compleverunt, hoc est anno 1133, quo etiam in die Simonis et Judae D. Otto Bambergensis episcopus et Henricus pontifex Ratisbonensis templum Biburgense consecrarunt. Innocentius II comprobavit hanc fundationem et diplomate confirmavit.« Datum, id est VII Id. Jan. an. 1139, ubi testatur, religionem secundum B. Benedicti Regulam per studium atque industriam Ottonis Bambergensis episcopi» ibi institutam esse;« quascunque praeterea possessiones, quaecunque bona idem frater noster Otto episcopus praefato monasterio B. Mariae Biburgensis consensu fratrum Babenbergensium contulit illibata permaneant.» In bulla Alexandri III an. 1177 statuitur, ut abbas« cum consilio et auxilio Babenbergensis episcopi» advocatum eligat, et inutilem removeat, adnitentibus« episcopo Babenbergensi ratione fundi,» et Ratisbonensi ratione dioecesis: quod item in diplomate Friderici I imp. an. 1177 legitur; unde monasterium hoc feudum Bambergense fuisse constat.
2.62.1
Anno 1135 Lotharius imp. XVI Kal. April. celebrem Bambergae conventum egit, ubi Fridericus Sueviae dux eidem reconciliatus est. Ibi Caesar diploma dedit pro monasterio Mallerstorf, etiam ab Ottone Bambergensi subscriptum. Legitur illud in monumentis Boicis, uti et ejus confirmatio dictae fundationis an. 1129 Mallerstorf Bavariae monasterium biographi inter illa referunt, quae a S. Ottone fundata sint aut restaurata, cujus tamen operam huic fundationi impensam in chartis saltem haud reperio. Primam huc monachorum coloniam sub primo abbate Burkardo e S. Michaelis Bambergae coenobio an. 1109 fuisse traductam, ipsi academici Boici suspicantur. Nexum autem aliquem huic monasterio cum Bambergensi Ecclesia intercessisse prodit bulla Innocentii an. 1139 d. 7 Jan. vivente adhuc Ottone data, qua Epponi abbati privilegia et possessiones suas confirmat,« salva nimirum justitia et reverentia Bambergensis Ecclesiae; cui idem coenobium cum suis pertinentiis tuo studio ac petitione constat esse delegatum atque subjectum.
2.62.2
Hoc quoque a. 1135 ut saltem Hoffmannus asserit, Lotharius imp. Ecclesiae Babenbergensi privilegium dedit, quo regium tributum quatuor gentis Henetae seu Venetae provinciis relaxavit, et permittente Alberto Urso marchione Brandenburgensi, in cujus marchiae finibus eaedem provinciae inclusae erant, Ottoni episcopo beneficii loco attribuit; dignum existimans, ut qui in destruenda idololatria et convertenda Slavorum barbarie primus in ea vicinia laboraverat, in terris adhuc aliquem laboris fructum perciperet. Produxisset modo asserti sui tabulas. Hoc item anno Godeboldus comes de Henneberg coenobium Vesseram ad altare B. Petri in Bamberg tradidit.
2.63
Nullibi etiam reperio acta aut mentionem saltem synodi, quam solus iterum Hoffmannus ad a. 1136 recitat.« Otto frequentem omnium dioeceseos suae clericorum et provincialium conventum Babenbergam advocavit, et mentione de formando Ecclesiae et reipublicae statu illata, labentem monachorum disciplinam coercuit. Ibi sublata vetere Amorbacensium regula, rigidam et religione plenam Hirsaugiensium disciplinam in coenobio montis archangeli Michaelis instituit, et additis viginti, qui dudum ibi consederant, quinquaginta amplius monachis, et eruditione et pietate conspicuis, in communi eos vitam agere et divinis laudibus insistere praecepit, et, ut caeteros monasteriorum suorum abbates ad pulcherrimi hujus facti imitationem accenderet, ob id eos sub divini numinis obtestatione litteris adhortatus est.» Delitescunt adhuc in scriniis haec acta, aut in eorum recensione aberravit Hoffmannus, qui ad posteriores Ottonis annos retulisse videtur, quae ad priores spectant. Ex hucusque enim dictis et suo loco dicendis colligitur, ab Ottone in potissimis suis monasteriis jam in eorum exordio nonnisi Hirsaugienses monachos esse constitutos. In coenobio quoque S. Michaelis a se reformato an. 1112 Wolframum pariter ex Hirsaugia abbatem ordinavit. Jam tum igitur Hirsaugiensis disciplina ibi fuit introducta, abrogata Amorbacensi, quam primus ejus abbas Batto ante saeculum invexerat. Porro de collapsa celebris alias hujus monasterii disciplina regulari, circa a. 1140 ex Hirsaugia quoque restituta legendus est P. Ignatius Gropp in ejus historia.
2.64
Provocat dein Hoffmannus ad litteras S. Ottonis ad monasteriorum suorum abbates, quos ad regularem observantiam exhortatur. Datum istae nullum praeferunt, quod adeo aliunde eruendum est. Inscriptae sunt Wulframo abbati S. Michaelis, Wigando Tharisiensi, Baldewino Banzensi, Eggehardo Uraugiensi, Imbriconi Michelveldensi, Walchuno de Entsdorf, Eriboni de Pruveningen, Friderico de Gengenbach, Eberhardo Scuturensi, Ottoni Steinensi, Liugero de Regenstorff, Ingramo de Arnolstein, et praepositis de Cluniken et Osterhofen. In vivis adeo tunc simul agebant memorati abbates, et Bambergensi Ecclesiae jam tradita eorum coenobia et ab Ottone reformata. De monte, S. Michaelis jam diximus, cujus abbas Wolframus d. 22 Oct. a. 1123 obiit, ultra quem igitur annum dictae litterae differri haud possunt; imo cum Imbrico Michelfeldensis nonnisi biennio ab a. 1119 usque 1121 praefuisse legatur, intra hos annos sunt referendae: quo tempore jam abbas erat Wigandus et Baldewinus ac Eggehardus. Difficultatem hic faciunt Eribo seu Erbo de Priflingen et Walchunus de Ensdorf, ex quibus primus successit S. Ermenoldo a. 1121, d. 6 Jan. defuncto; alter vero juxta acta domestica primum a. 1123 e nostro D. Blasii monasterio Ensdorfium dimissus est; quod tamen prius fieri debuit, ut cum Imbricone a. 1121 mortuo notari possit. Idem de Ottone Steinensi dicendum. De Ludigero seu Luigero Regnisdorfensi supra ad a. 1121 diximus. Ingramus jam a. 1116 primus abbas in Arnoldstein ordinatus est. Fridericus in Gengenbach a. 1118 abbas factus est, quem Gallia Christiana jam a. 1120, d. 19. Oct. defunctum scribit, quod superioribus repugnat. De tempore Eberhardi Schutterani nil constat. Supersunt in dicta encyclica duae praepositurae in Osterhoven et Glunicken. De priore tunc adhuc saecularium, ab anno autem 1127. Norbertinorum canonicorum collegio diximus supra, cui adeo post aedificatam ibi a. 1110 ab Ottone basilicam praepositum fuisse datum ex hoc loco colligitur. Glunick seu Gleinck superioris Austriae O. S. B. monasterium prope Stiram ab Arnhalmo de Glunic et Prunonio filio fundatum; ac circa 1121 Ottoni Bambergensi esse traditum, pluribus probat Aquilinus Caesar, ubi tamen abbas serius aliquantulum institutus fuisse videtur, cum hoc loco praepositus tantum nominetur. Notandum praeterea, nullam in hac epistola reperiri mentionem de aliis monasteriis, quae jam post primum quam secundum e Pomerania reditum adhuc exstruxit, quae nec etiam in Callisti II bulla a. 1123 memorantur. Haud igitur multum aberravero, si hanc encyclicam ad annum 1121 revocaverim, scriptam adhuc ante dictam Callisti bullam, cum Otto non pontificiae sed episcopalis tantum suae confirmationis meminerit.
2.65
Constitutus mortuo Lothario novus rex Conradus Ecclesiae Babenbergensi antea infestus, in proxima Pentecoste a. 1138 generalem principum curiam Bambergam indixit, ubi novus archiepiscopus Moguntinus Adalbertus II in Sabbato Quatuor Temporum d. 28 Maii sacerdotio initiatus, et« sequenti die octavis videlicet Pentecostes ab Ottone ipsius Ecclesiae Bambergensis antistite episcopus consecratus est.» Eodem anno Otto ecclesiam in monasterio Vessera a se constructam d. 16 Oct. ceu Dominica dedicavit. Die autem 11 Dec. amplissimas pro monasterio Pruflingensi litteras dedit, quibus ejus fundationem, possessiones et subjectionem ad Bambergensem Ecclesiam denuo confirmavit.« Actum Babenberc anno Dom. 1138, indictione I, tertio Idus Decembris, anno Chuonradi regis tertii primo, anno vero ordinationis domini Ottonis Babenbergensis episcopi octavi XXXII scilicet a consecratione.»
2.66.1
Pervenimus tandem ad annum 1139, qui tot Ottonis laboribus gloriosum finem imposuit, quin tamen ab iis ante quiesceret, quam vivere cessaret. Perfecerat quidem monasteria a se hucusque sive constructa, sive alias in meliorem statum redacta. Adhuc tamen de eorum firmitate sollicitus ab Innocentio II eorum omnium confirmationem petiit, et data Laterani X Kal. Febr., indict. II seu a. 1139 bulla obtinuit. Quin nec his contentus monasterium Alderspacense, quod circa a. 1120, licet pauperculum canonicis regularibus tradiderat, interim tamen auctum morti jam proximus confirmavit a. 1139:« Salva proprietate et jure Babenbergensis, nec non etiam debita subjectione Pataviensis Ecclesiae.»
2.66.2
Eodem insuper anno, die haud notato, dedit litteras fundationis, dotationis et confirmationis pro monasterio in Ensdorf pridem a se constructo, in quibus notum facit omnibus, qualiter« in episcopio Ratisbonensi juxta Vilsam in praedio Palatini comitis Ottonis de Wittelinespach ipsius rogatu, consensu, auxilio, et consilio locum, cui Ensdorf nomen est inditum, in salvationem animarum providimus eligendum, construentes ibidem in honorem Dei omnipotentis et S. Jacobi apostoli monasterium secundum Regulam B. Benedicti degentium,» quod idem Palatinus Ecclesiae Bambergensi defendendum tradidit. Recenset deinde praedia tam a se quam a Palatino ad victum et vestitum concessa, illaque confirmat ac libera declarat,« sicut in initio apostolica et regia auctoritate sancitum est. Anno Incarnationis Domini millesimo centesimo trigesimo nono, indict. II. Acta sunt haec anno Kuonradi III regis secundo, episcopatus vero domini Ottonis XXXII. Babenberg feliciter. Amen.» Ibidem etiam habetur Ottonis charta incerti anni, qua decimas novalium inter Pruflingenses et Ratisbonenses controversas, ne utrisque perirent, Ensdorfensibus attribuit.
2.66.3
Sed hic jam meta laborum, quos si quis alius sui temporis episcopus exantlavit, sive pro convertendis gentibus, sive pro conservanda ecclesiasticae disciplinae ac fidei puritate: quem in finem tot ubique solidae doctrinae ac pietatis domicilia aut meliorem in ordinem redegit, aut immensa fere liberalitate erexit. Accedunt his praedia et possessiones, quibus propriam suam auxit ac eleemosynae, quas in pauperes liberalissime distribuit, dicere solitus,« se quanto magis in opera Dei erogaret, tanto magis quod erogaret, habere.» Praeter prudentem vero oeconomiam aliorum quoque nobilium ac divitum subsidio et opibus in pio suo proposito suffulciebatur. Hos inter praecipui erant Uratislaus Pomeraniae, Boleslaus Poloniae, et Uladislaus Bohemiae duces, nec non Bela II Hungariae rex, amicitia eidem conjunctissimi: quorum auxilio adjutus in misericordiae operibus tantus erat,« ut sui temporis saecula hunc solum hunc unum tantae misericordiae virum» habuisse publice contestatus sit Embrico Wirceburgensis episcopus in sermone, quem in Ottonis funere Bambergae dixit: qui cum praecipuas ejus laudes atque virtutes complectatur, infra inter probationes comparebit.
2.67
Cum itaque jam ultra septuaginta aetatis annos numeraret, et Ecclesiam triginta sex annis non minore prudentia quam sanctitate administrasset, morbis et viribus corporis exhaustus, ubi« se acrius premente languore in proximo ad Dominum speraret migraturum, illud amicum sibi semper ac solitum opus eleemosynae tantae ardentius exercuit, quanto illi constabat, quod diu haec exercere non daretur. Inde» supplici et pura confessione praemissa,« unctione sacri olei delibutus, propitiabile viaticum, corpus Domini percepit, et circumstante illo suo semper familiari collegio virorum religiosorum tam monachorum quam clericorum, psalmis et orationibus agonem ejus devote Deo commendantium, plenam operibus bonis et eleemosynis, plenam honoris et gratiae animam exaltavit in coelum.» Diem obitus haud notat Sefridus, quem signat Ebbo:« Nocte, qua festivitas seu commemoratio S. Pauli apostoli agitur, hora diei prima pius Otto coelo reddidit animam.» Obiit ergo pridie Kal. Julii seu 30 Junii feria sexta a. 1139, qua die notatur in Necrologio S. Michaelis. Pergit Sefridus:« Per totum triduum dormitionis ejus dilecti corporis gleba per omnes ecclesias circumferebatur, jugi sacrificio indefessisque orationibus et multis eleemosynarum largitionibus beata ejus anima Deo commendata fuerat ab omnibus. Quarto die ubi ad locum tumuli ventum est, episcopus( Wirceburgensis Embrico) commendationem celebravit, atque inter missarum solemnia ad moerentem et lugentem conversus multitudinem brevem intulit sermonem..... Sic ergo finita missa, in loco, ubi cernitur, in ecclesia B. Michaelis, comitibus, marchionibus, seu aliis quibuslibet nobilibus feretrum ejus certatim gestantibus, sarcophagum levantibus, seu alia, quae ibi erant necessaria, operariorum more suis manibus devotissime agentibus, ejus corpus tumulatum est, anno Dominicae Incarnationis 1139, tertio Nonas Julii feliciter. Amen.» Cum autem hoc modo sexto demum, non quarto post obitum die sepultus fuisset, Sollerius hic pro tertio Nonas Julii legendum censet tertio Julii. Festus Ottonis dies in Martyrologio Romano secunda Julii consignatur, Bambergae die 30 Sept. celebratur, qua sacrum ejus corpus a. 1189 in ejus canonizatione translatum est, uti infra in Ottone II dicemus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).