Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctores incerti1104-1117
Chronicon S. Benigni Divionensis
Divi 1.44
Choose a text More by Auctores incerti
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10734 Chsbedi
1.1
PRAEFATIO.
1.1
Antiquorum hujus saeculi sapientum laudabile, ac imo imitandum fuit studium, ut non solum ea quae acciderent in diebus eorum, sed etiam fortia priscorum facta heroum, ad memoriam posterorum traderent monumentis scripturarum. Quae utilis res et eis exstitit magnum humanae laudis, et futuris haec legentibus vel audientibus exemplum, incitamentumque aemulationis. Talia considerantes nos Divionensis sacri monasterii a parvulo habitatores et amatores, ne forte nobis juste succenseant nostri successores( sicut et nos de incuria merito culpamus nostros antecessores) aggrediemur cum adjutorio Dei describere, licet rusticana et minime polita narratione, quae de praefati loci antiquitate prodita, seu devotorum Deo fidelium gregi eidem donata sunt largitione; videlicet regum, pontificum, ducum, comitum, ac illustrium virorum, ut potuimus addiscere veraci relatione. Quatenus et honori et coenobio nostro possessionum ipsi collatarum, et memorandarum rerum in eodem gestarum descriptio accedat, et cum divinae laudis debito, exoptanda benefactoribus ejus coelestis gloriae remuneratio. Verumtamen primo dicendum quo in tempore ipse advocatus et peculiaris Christianus noster sanctus martyr Benignus venerit in Galliam, vel quot annos eidem ferocissimae genti praedicaverit sanctum Christi Evangelium, seu quo die, vel quo persecutore consummaverit agonis sui martyrium, nec non et quando post multa tempora fuerit sacrum ejus corpus revelatum atque translatum.
1.2
S. Irenaeus martyrio coronatur. S. Benignus in Galliam a S. Polycarpo mittitur.-- Anno igitur ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi centesimo nonagesimo quinto, indictione tertia, imperante Severo, sub terribili ejus persecutionis procella directus est hic testis Christi cum suis sociis Gallicae genti, quae per id tempus erat mancipata daemonum cultui. Hujus autem servi Dei directio ita est divinitus jussa, atque suasa Metropolitano Asiae Polycarpo episcopo, et a beato Irenaeo Lugdunensium Archiepiscopo, septimo die passionis ipsius sancti quae patrata est anno tridecimo imperii Severi. Siquidem Claudio Albino( qui se apud Lugdunum Caesarem fecerat) interfecto, Severus civitatem omnem tradidit in ore gladii; ibique sanctus Irenaeus martyrizatus est cum omni populo Christianorum decem et octo millibus: tantaque fuit strages caesorum, ut sanguine fluente a vertice montis( super quem civitas sita erat) Rhodanus et Araris qui ibi pariter conjunguntur, per plurima milliaria rubentes fluere viderentur. Hoc ergo peracto martyrio sanctus Irenaeus cum multitudine martyrum apparuit beato Polycarpo, monuitque ut sanctos sacerdotes Benignum et Andochium, Thyrsum diaconum, et Andeolum subdiaconum transmitteret Galliam ad praedicandum. Qui sancti Dei missi a sancto Polycarpo, angelo Domini ducente, pervenerunt Lugdunum, quae est urbs metropolis Galliarum. Illic sanctum presbyterum Zachariam reperiunt, qui ob persecutionis procellam latenter in crypta inter martyrum latitabat sepulcra, fluctuantique Ecclesiae divinum advenire precabatur auxilium. Hic denique post sanctum Irenaeum praefatam rexit Ecclesiam.
1.3
Cum eo igitur verbum Dei meditantes, atque in Spiritu sancto gaudentes, Dominum precabantur, ut eorum dirigeret gressus. Et dum ibidem morarentur, angelo Domini monente, visum est eis, ut sanctum Andeolum ad Carpentoracensem urbem praedicationis gratia destinarent: sancto vero Andeolo ad praedictum locum iter arripiente, verbum Dei gentibus ubique praedicando, non longe post a Severo imperatore multis afflictus tormentis, martyrio est coronatus. Hi autem Christi testes a beato Zacharia multis adhortationibus, ut intrepide verbum Dei et nomen Christi omnibus annuntiarent, corroborati, benedictione etiam et potestate omnis ecclesiastici et divini cultus peragendi ab eo accepta, ad Augustodunensem properant urbem, comitante Christi virtute, et signorum gratia. Ad hanc itaque urbem itinere attingentes, Faustum virum nobilissimum ac praefectoriae dignitatis, ac Christianitatis verissimum amatorem reperiunt; ad quem angelo monente advenerunt. Qui suscipiens eos cum omni gaudio, ut cognovit sacerdotes existere, suppliciter petiit ut filium suum Symphocianum, annorum trium vel quinque existentem, pariterque amicos et familiam, baptismatis gratia consecrarent. Quod audientes, sanctus Benignus eum baptizavit; sanctus vero Andochius eum de sacro fonte excepit. Habebat denique illustris vir Faustus sororem germanam, Lingonicae civitatis matronam, nomine Leonillam, Christianam; cui erant parvuli gemini, nepotes ex filio tres, viri pulcherrimi aspectu, sed animo pulchriores. Itaque ut ad eam sanctus Benignus venire dignaretur impendio deprecatus est. Quem sicut manna coeleste Leonilla suscepit. Tandem hi tres gemini fratres fide sanctae Trinitatis imbuti, baptismatis gratia cum omni familia, ac populi multitudine, per sanctum Benignum consecrati, non longe post martyrio coronati sunt. Sanctus vero Benignus perambulans universam longe lateque praedicando regionem, et multos ad Christum convertens, pervenit ad castrum Divionense.
1.4
Severo itaque decimo octavo anno imperii in Britannia defuncto, successit Antoninus Caracalla cognomento, filius ejus, in imperium, quod tenuit annis septem. Quo mortuo imperavit Macrinus anno uno. Post quem Marcus Aurelius Antoninus obtinuit imperium annis quatuor. Hic omnibus flagitiis plenus, etiam in persecutione Christianorum nulli priorum inferior principum, dum Galliam pervagatur populum in Deum credentem persequendo, a Senonum civitate devenit ad rus praedicti viri Fausti, qui dicitur, Sede- locus, ubi sanctis Dei Andochio et Thyrso per martyrium consummatis, ipse Divion petens misit Heraclium similem sui sanctorum persecutorem ad Augustodunum urbem. Heraclius itaque sanctum Symphorianum, primo diris flagellis caesum, et carceris custodia maceratum, gladio plecti praecipit. Erat autem quando martyrium passus est sanctus Symphorianus, annorum viginti quinque, ut passione ipsius, atque in gestis sanctorum supradictorum martyrum invenitur. Hinc cognosci potest tempus praedicationis sancti Benigni viginti circiter annorum fuisse, in quibus istam Galliam praedicando multos ad fidem Christi convertit, et baptismatis eos unda sanctificans, ecclesias in aliquibus sacravit locis, sacerdotesque ac ministros ad divinum cultum instituit.
1.5
Sub Aureliano imperatore S. Benignus martyrium subiit.-- Imperator ergo Aurelius, qui et Aurelianus vulgo dicebatur, Divion castrum ingressus, comperta sancti martyris praedicatione et virtutibus, quas per eum divina operabatur clementia, assistente crudelitatis suae ministro Terentio comite, sanctum Benignum perquiri jussit, ac vinctum et caesum conspectibus suis praesentari. Quem in catasta extensum, et nervis diutissime caesum, ita ut corporis interiora paterent, rursum in carcerem conjecit, ubi ministri et carnifices pedes ejus in lapide cum plumbo remisso confixerunt, et in digitos manuum subulas decem acutissimas et igne candentes infixerunt; ac per sex dies canes duodecim ferocissimos cum eo incluserunt. Angelus autem Domini adveniens, dedit panem coelestem, subulas abstulit, et eum de plumbo eripuit. Ad ultimum collum ejus vecte ferreo tundi, et corpus lancea perforari jubet. Quo facto columba nivea de carcere Christianis aspicientibus ad coelos ascendit, et odor suavissimus quasi paradisi secutus est.
1.6
Gregor. Lingonensis episcopus sepulcrum S. Benigni reperit.-- Veniens autem beata Leonilla, conditum aromatibus corpus ejus non longe ab ipso carcere sepelivit in magno sarcophago: in quo loco Christiani cryptam construxerunt. Sed ob gentilium timorem non ei exhibebatur honor tanto martyri condignus, persecutionis immanitate, quae a principibus reipublicae Christianis inferebatur, fideles in Christum credentes deterrente. Multis igitur transactis annorum curriculis, ex tunc si quidem ab ipsius imperatoris tempore usque ad finem Diocletiani, et imperium Constantini, computantur anni octoginta unus; et a Constantino usque ad Zenonem imperatorem, et regnum Clodovei regis annis fere centum octoginta; qui sunt in summa ducenti sexaginta unus. In quo annorum decursu, illius aevi Christianis ex hac luce subtractis, locus sepulcri sancti martyris ita fuit neglectus atque oblivioni datus, ut non jam corpus martyris, sed potius alicujus praepotentis crederetur in eo quiescere gentilis. Solummodo rusticorum docta simplicitas, sagax inquirere notitiam veterum per relationem antiquorum hominum, ipsi rustici vota inibi dissolvebant, et quae petebant, velociter impetrabant. Haec ignorantia quotidie crescendo per multa annorum curricula duravit, usque ad tempora sancti Gregorii episcopi, qui sextus decimus in catalogo pontificum Lingonensium continetur. Qui pontifex( sicuti caeteri hominum) credens ibi aliquem positum fuisse gentilem, virtutes ibidem nullomodo credebat, sed magis ne ibi adorarent, detestabatur. Tandem Dei martyr beato se confessori revelat, et dicit:« Quid, inquit, agis? Non solum est quod me tu despicis, verum honorantes me spernis? Ne facias, quaeso, sed tegmen super me velocius praepara.» De qua ille visione concussus, beatum sepulcrum adiit, ibique cum fletu veniam deprecatur, et caetera quae sequuntur in dictis vel factis beati Gregorii Turonensis episcopi. Quoniam ille pleniter translationem corporis ejus, et aliorum in hoc loco quiescentium descripsit; nobis non est necesse repetere. Quapropter, his sepositis, quae deinceps gesta sunt, intimamus.
1.7
Inferius nominantur sancti et sanctae in sacro hoc loco quiescentes, et loca in quibus jacuerunt.
1.8
Inventio ac translatio corporis S. Benigni.-- Igitur anno Dominicae Incarnationis quadringentesimo octuagesimo quinto, indictione octava, praesidente sanctae Romanae Ecclesiae Symmacho papa, Zenone vero Caesare imperante in republica, Clodoveo quoque primo regnante in Francia, et Gaudebaudo in Burgundia, inventum est atque translatum octavo Kalendas Decembris, corpus almifici martyris Benigni a beato Gregorio Lingonicae urbis episcopo, divina revelante providentia, ut refert Gregorius in libro Miraculorum, qui fuit antistes Turonorum. Quod cum digne fuisset transpositum cum adjutorio supernae virtutis, ne deinceps testis Christi debitis privaretur officiis, idem venerabilis praesul aedificato ei templo, ex diversis partibus ibidem adunavit multos, Deo servire paratos.
1.9
Insignes in Gallia sanctitate viri.-- Fulgebant tunc per Galliam plurimi sanctitate vitae conspicui inter quos erant sanctus Joannes abbas monasterii quod Reomaus dicitur; nec non Eustadius, ac sanctus Sequanus hujus provinciae alumni: e quibus Eustadium huic loco praefuisse per aliquot annos, et subjectos sibi religiose educando vixisse, certum tenemus. Unde et moriens condignam meruit sepulturam juxta corpus saepe dicendi sancti Benigni martyris. Cui successit Tranquillus: qui quantae sanctitatis fuerit, crebrae sanitates infirmis ex ejus tumulo praestitae testantur, ut refert Gregorius Turonensis, in seipso expertus. Sepultus vero est ad dexteram partem sepulcri sancti martyris Benigni, juxta sanctam Paschasiam, juxtaque eum posita fuit sancta Florida. Ex altera vero parte, juxta sanctum Eustadium, sepulcrum fuit sancti Hilarii senatoris, conjugisque ejus sanctae Quittae. Hi fuerunt progenitores supra memorati Joannis. Et quia praefatus Gregorius Turonorum in libro De illustribus viris, hujus Hilarii quis et qualis fuerit pleniter meminit, haec tantum dixisse sufficiat.
1.10
Quia igitur de sepultura sanctorum pauca praelibavimus, dicendum nobis est propter aliquorum praesumptuosam calumniam, quomodo antiquitus coemeterium habitatorum hujus oppidi constiterit.
1.11
Coemeterium Divionense. Inibi sanctimonialium congregatio. Plures episcopi Lingonenses illo in coemeterio sepulti.-- Ecclesia fuit constructa ab ipsis primordiis incoeptae Christianitatis; quam ecclesiam ferunt a sancto Benigno sacratam in honorem sancti Joannis Baptistae, et evangelistae Joannis. Quod et alios qui ex discipulatu ejusdem apostoli fuerunt, in caeteris urbibus quibus praedicaverunt cognoscimus fecisse. Quae ecclesia ad hoc est Deo dicata, quatenus ibidem per sacri baptismatis regenerationem plebes credentium transirent in filiorum Dei adoptionem, et quorum animas afferret Deo, eorum corpora suo reciperet gremio. Quapropter in tantum sublimata fuit, ut sanctimonialium ibi sisteretur congregatio, et plurimi civitatis Lingonicae praesules hic sua corpora jusserint tumulari, videlicet ob devotionem sancti martyris Benigni, ut quem sequebantur ordine sacerdotii, eadem qua ille humo cuperent sepeliri. Unde et sanctus Urbanus unus ex eorum primus pontificibus, ibi jacuisse noscitur. Sanctus quoque Gregorius episcopus cui sanctus Benignus dignatus est se primum manifestare, majorum suorum sequens exemplum in hac ecclesia se petiit tumulari; et juxta eum dextra laevaque jacent pontifices bini. Sanctus vero Tetricus successor ejus, ad dexteram partem ipsius basilicae est positus.
1.12
Claruit ergo per multos annos ille locus, ita ut esset nobilis abbatia, nullius subjacens dominatui; nisi solummodo Lingonum pontifici. Sepultura itaque omnium in Divion castro intra extraque commorantium fuit antiquitus, ab alveo torrentis, qui per medium influit burgum, usque ad locum quo nunc est monasterium: quod testatur multitudo vasorum per illam planitiem longe lateque creberrime positorum. In hujus sepulturae ultimis finibus ad occidentem versus corpus sancti Benigni post martyrium positum fuit a Beata Leonilla, aedificata super eum humili opere crypta, prout permisit temporis angustia. Juxtaque illam cryptam jacuit sancta Paschasia, et ipsa per ignem martyrio consummata.
1.13
S. Gregorius episc. Lingon. monasterium aedificat.-- Sanctus igitur Gregorius postquam sibi divinitus revelatum transtulit sancti martyris corpus, condignamque illi eleganti opere jussit aedificari basilicam, omnem hanc terram, de qua locuti sumus, dedit sancto Benigno, constituitque, ut hoc solum esset generale coemeterium, pertinens ad jus istius monasterii deinceps et in futurum. Quam constitutionem confirmavit apostolica auctoritate Hormisda; deinde Joannes qui post sanctum Gregorium nonus decimus praefuit romanae Ecclesiae, scripto roboravit. Sergius quoque post hunc tertius, qui praesumsisset hanc transgredi sub anathematis vinculo interdixit. Cujus exemplar epistolae huic libro non pigebit suo loco inserere. Sed et alii pontifices successores eorum, necnon et Lingonici praesules hujus institutionis transgressores, et omnes qui aliquam vim vel calumniam intulerint infra praescriptam terram, vel claustrum quod conjacet in circuitu hujus loci, vel familiam sancti et servos afflixerint, excommunicationis vinculo adstrinxerunt: inter quos praecipue Isaac et Geilo episcopi, terribili imprecatione percusserunt omnes malefactores istius loci, et Deum, et omnes sanctos ejus, sanctumque Benignum, in cujus rebus male agunt, habeant infensos et contrarios, nisi resipuerint, et ad emendationem venerint.
1.14
Nunc veniendum est nobis ad narrationem rei ob quam maxime coeptus est liber iste.
1.15
S. Gregorius monasterium ditat.-- Postquam, sicut diximus, sanctus Gregorius, aedificato templo ad honorem Dei et sancti martyris ejus Benigni, congregationem hic adunavit monachorum, ut eis non deessent temporalia subsidia, studuit ditare hunc locum, terrarum, possessionumque larga munificentia. Dedit ergo de rebus propriis, et de rebus episcopi plurima: inter quae dedit potestatem, quae dicitur Saciacus, cum ecclesia et omnibus appenditiis, scilicet villas numero tredecim, quae sunt Corlenis, Isiadus, Rumiliacus, Frascinus, Camberia, Linerolus, Brucialis, Bruciacus, Cernadus Vallis, Bonacurtis, Juvenadus, Longus- Campus; istas villas cum omnibus adjacentiis, seu et omni re superposita, campis, pratis, silvis, pomiferis, pascuis, accessis, aquis aquarumque decursibus, et omnes redditus, totum ad integrum, una cum mancipiis, libertis, cum omni peculio eorum, una cum accolabus dedit ad servitium monachorum jure perpetuo ad possidendum.
1.16
Igitur, quoniam in principio hujus libri fecimus mentionem regum qui illo tempore regnabant in Francia et Burgundia, prosequenda nobis eorum chronica usque ad Guntrannum regem, qui hunc locum valde extulit, et deinceps ad Carolum imperatorem, Ludovici Caesaris filium, qui pene collapsum reparavit hoc monasterium. Siquidem ad cognoscendas abbatum successiones, qui per diversa hic praefuerunt tempora; et quae sub uniuscujusque illorum regimine huic loco collata sunt fidelium largitione; episcopos quoque Lingonicae ecclesiae qui circa hunc locum munificos se exhibuerunt, nominatim singulos curabimus ostendere; et quid ab unoquoque illorum collatum sit in augmentatione hujus domus Dei, sigillatim demonstrare.
1.17
Clodoveus ab imperio Romano Galliam eximit. Clotildem ducit uxorem. Gundebaudum devicit, atque etiam Alaricum Gothorum regem. Init amicitiam cum Anastasio imperatore. Moritur.
1.18
Igitur Childerico rege Francorum defuncto, Clodoveus filius ejus succedit in regnum, vir bellicosus et in armis strenuus. Anno quinto regni ejus Siagrius, filius Aegidii, patricius Romanorum, qui in Galliis habitabat, in Suessionis civitate, quam pater ejus tenuerat, residebat, Super quem Clodoveus cum exercitu advenit, atque devicit. Siagrius fugiens ad Alaricum regem Gothorum, Tolosae aliquandiu habitavit. Clodoveus legatos ad Alaricum misit, ut eum redderet, alioquin noverit sibi bellum illaturum. At ille metuens, Siagrium vinctum legatis tradidit; quem Clodoveus custodiae mancipavit, regnumque ejus acceptum, et omnia quae illius fuerant, suae potestati subegit, eumque gladio trucidari praecepit: atque ex illo die a dominatione imperii sublata est Gallia. Anno decimo regni sui Clodoveus commoto exercitu sibi Toringiam provinciam subjugavit: inde Gundebaudi regis Burgundionum neptem, videlicet fratris sui Chilperici filiam( quem gladio interfecerat) nomine Crotildem, pulchram satis puellam, et vere Christianissimam, interveniente Aureliano consiliario ac legatorio suo, in conjugem sumpsit: nuptiae Cavilonno praeparantur. Venientes cum celeritate Franci Crotildem a Gundebaudo acceptam levantes in basterna cum multis thesauris ad Clodoveum dirigunt. Postea poenitens Gundebaudus recordatus quod patrem Crotildae, matremque ac fratres interfecisset, dirigit protinus post eam exercitum, qui consequentes thesauros et basternam, cuncta retentant, Crotildis vero levata in equum a Francis ad Clodoveum evasit. Quam regali honore assumens, in matrimonium perfecto amore dilexit. Habebat jam tunc Clodoveus filium de concubina, nomine Theodoricum. Interea Godegisilus Gundebaudi regis frater, contra eumdem germanum suum machinans dolum, per legatos petit auxilium a Clodoveo, cum eum comperisset fortissimum in praeliis; promittens, si posset ejicere Gundebaudum a regno per ejus adjutorium, tributum se illi solvere paratum. Gundebaudus vero ignorans dolum, ab eodem fratre instigatus praeparat exercitum copiosum ad pugnam. Clodoveus cum Francis adversus duos reges venit, ingenti multitudine vallatus: initum est bellum super Oscaram fluvium, secus castrum, quod Divion dicitur: Godegisillus Clodoveo conjungitur, uterque exercitus Gundebaudi populum atterit. At ille sentiens dolum fratris, terga vertit, Rodani ripam percurrens Avinionem urbem ingreditur. Et postea per Aridium consiliarium suum pacem a Clodoveo expetiit. Clodoveus vero cum praeda maxima, et Francorum exercitu, ad propria est reversus, relictis cum Godegisillo quinque millia Francis. Godegisillus obtenta victoria promissa Clodoveo ex parte implens, Viennam post Gundebaudum dirigit. Exiens Gundebaudus de Avinione resumptis viribus, Godegisillum Vienna circumdat. Per aquae ductum in civitatem ingrediens, Godegisillum interfecit, Francos aggregatos in unam turrim ferro trucidavit, nihil postea Clodoveo reddere disponens. Postea Clodoveus mittens legatum, nomine Paterium, virum industrium, ad Alaricum regem Gothorum, de amicitiae inter eos conditione mandavit. Alaricus vero cum per Paternum vellet Clodoveum decipere, a Paterno exploratis quae circa eum erant et thesauris ejus ingenio subarratis, illusus est. Igitur Clodoveus adversus Alaricum arma commovit, et in campania Voglanense decimo ab urbe Pictava milliario Alaricum interfecit, plurima manu Gothorum trucidata, regnum ejus a mari Tyrrheno Ligereque fluvio, et monte Pyrenaeo usque ad oceanum mare a Clodoveo occupatum est. Et thesauros ejus a Tolosa auferens, secum Parisius duxit. Per idem tempus ab Anastasio imperatore codicillos Clodoveus rex pro consulatu accepit; cum quibus codicillis etiam illi Anastasius coronam auream misit gemmis decoratam, et tunicam blatteam. Ex illo die consul et Augustus est appellatus. Post haec mortuus est Clodoveus rex in pace, et sepultus est in basilica Sancti Petri apostoli, quam ipse et regina sua aedificaverunt Parisius; quae hodie Sanctae Genovefae templum nuncupatur. Mortuus est autem anno quinto, postquam cum Alarico rege Gothorum pugnavit. Regnavit vero annis triginta: fiunt a transitu sancti Martini usque ad obitum Clodovei anni centum duodecim.
1.19
Filii regnum dividunt. Mortuo Clodoveo rege( 514) quatuor filii ejus, id est Theodoricus, Clodomeris, Childebertus, Clotarius, regnum ejus aequo ordine inter se diviserunt. Sortitus est sedem Theodoricus Mettis; Clodomeris Aurelianis; Childebertus Parisius: et Clotarius Suessionas. Theodoricus habebat jam filium, nomine Theodebertum, utilem, et strenuum. Amalricus filius Alarici sororem eorum in matrimonium accepit, Barcinona a Childeberto et Francis occisus est. Dani evectu navali Gallias appetunt, in regno Theodorici irruunt, a Theodeberto filio Theodorici superantur, omnemque praedam et vitam amiserunt.
1.20
Agaunense monasterium construit Sigismundus. Gundebaudi filius Sigismundus apud Genevensem urbem, villa Quadrunio, jussu patris sublimatur in regno, habens uxorem filiam Theodorici regis Italiae: unde habebat filium nomine Sigiricum. Eadem mortua aliam duxit uxorem: filium suum, quem ex priore conjuge habebat, novercae insidiis jussit interfici. Unde postea poenitentiam agens, monasterium sanctorum Agaunensium miri operis construxit. Cumque ibi in orationibus persisteret, jejuniis et eleemosynis intentus, revelatum est ei ab angelo, ut ad instar coelestis militiae psallendi choros institueret. Quo divinitus accepto consilio, episcopos, et alios religiosos viros consuluit, utrum salubriter cogitaret. Qua interrogatione sancti antistites inter se ventilata, licet inusitatum opus, tamen Domino annuente unanimiter corroboraverunt. Quod sanctum opus servitutis Dei perfecte institutum, et confirmatum, et pari consensu omnium. Atque ex tunc laudes Deo omnibus[ horis] persolvuntur; aliaque plurima monasteria praefatus Sigismundus aedificavit.
1.21
Chrotildis assidue filios admonebat mortem patris matrisque vel fratrum ulcisci. Quam ob causam illi Burgundias appetunt, Sigismundum, et Gaudemarem Gundebaudi fratrem in praelio vincunt. Clodomeris Sigismundum, ad monasterium sanctorum dum fugeret, captum, cum uxore et liberis Aurelianis adducit: Godemaris terga vertens latuit; postea resumptis viribus regnum Burgundiae tenet. Clodomeris iterum adversus Godomarem exercitum movet. Sigismundum cum uxore et liberis interfecit. Clodomeri ab Avito abbate praedictum est, quod fecerat Sigismundo ipsum itidem passurum. Cumque Veserantia Franci cum Burgundionibus bellum inissent, Clodomeris capite truncatus est deceptus ab auxiliis Theodorici, qui filiam Sigismundi habebat uxorem. Franci vero in ipso praelio resumptis viribus, Burgundionibus superatis, et ad internecionem perductis, patriam eorum devastant. Clotarius uxorem Clodomeris, nomine Gundiocam, uxorem ducit. Filios vero ejus tres his nominibus Idoaldum, Guntarium, Clodoaldum, Crothechildis alebat. Clotarius et Childebertus fugato Godemare Burgundias occupant. Theodoricus filio suo Theodeberto cujusdam regis filiam desponsavit, Wisegardam nomine. Theodoricus vigesimo tertio regni sui anno moritur. Regnum ejus Theodebertus assumpsit, magnum se in omnibus et bonitate praecipuum ostendit.
1.22
Childebertus et Clotarius Hispanias depopulantur.-- Post haec Childebertus et Clotarius, ut diximus, Hispanias appetunt, easque parte maxima depopulati sunt, Amalricum regem Barcinona interficiunt, sororemque suam auferunt. Caesaraugusta civitas orationibus et jejuniis liberatur. Theodericus Italiae rex sororem Clodovei in matrimonium habuit, ex qua filiam unam cum matre reliquit. Cum mater ei regis filium sociandum provideret, a servo, nomine Traquilla, accipitur. Traquilla cum exercitu a matre puellae capitur, et capite truncatur: acceptam filiam mater disciplinam ei ingerens secum duxit. Filia matrem veneno interfecit. Theodatus regnum Theodorici adeptus, filiam, quae in matre parricida exstiterat, balneo vehementer succenso jussit includi, ibique comburitur. Unde causa compositionis quinquaginta millia solidorum Childeberto, Clotario, et Theodeberto transmissa sunt. Quod Childebertus et Theodebertus inter se dividentes, nihil ex inde Clotario dederunt. Theodato defuncto Totilla successit in regnum, quem Narses patricius interfecit regnumque Gothorum in Italia destructum est. Narses a Romanis per invidiam accusatus apud Justinum et conjugem ejus Sophiam, quod servitio premeret Italiam, timens secessit Neapoli Campaniae, et scripsit genti Longobardorum, ut venirent et possiderent Italiam. Theodebertus rex cum exercitu Italiam ingressus, eam maritimis terminis depopulatus est, Narsete patricio in fugam verso. Postea Bucellinus Dux jussu Theodeberti Siciliam occupavit, totamque Italiam dominatus est. Magna felicitas in his omnibus fuit.
1.23
Obiit Childebertus.-- Clotarius de Ingunde Guntarium, Childericum, Aribertum, Guntranum, Sigibertum, et Clodesindam filiam habuit: de Arigunde sorore Ingundis, Chilpericum, et de Unxina habuit Chrannum. Bucelinus in Italia apud Belisarium et Narsetem Patricios saepius fortiter dimicans, eos in fugam vertit, eorumque exercitum proterit. Tandem infirmatus a profluvio ventris, exercitusque suus ea infirmitate attritus, Belisario jam interfecto, a Narsete superatur, et interficitur. Theodebaldus filius Theodeberti Walderatam duxit uxorem. Fuit valde iniquus suis. Secundo anno regni sui Theodebaldus obiit, regnumque ejus Clotarius accepit, copulans Walderatam sibi uxorem. Eo anno rebellantes Saxones, Clotarius commoto exercitu maximam eorum partem detinuit; Toringiam vastans quod eis auxiliari praesumpsissent. Nec multo post tempore denuo Saxones rebellantes Clotarius movit exercitum adversus eos: Saxones offerentes cuncta emendare quae male gesserant, et dimidiam partem ex omnibus rebus suis, exceptis uxoribus et liberis, in compositione promittunt dare. Quod Franci accipere despicientes, sed omnes volentes interficere, inito certamine, tanta strages a Saxonibus de Francis facta est, ut mirum fuisset. Childebertus rex apud Parisios obiit, et in basilica S. Vincentii, quam ipse construxerat, sepultus est. Cujus thesauros et regnum Clotharius accepit. Clotharius pro suis peccatis quae gesserat, aut negligenter egerat, ad limina beati Martini confessoris properat; exinde Compendio villa veniens, anno quinquagesimo uno regni sui vexatus à febre obiit( 561). Chilpericus occupatis thesauris Clotarii patris sui in villa Brennaco, sedem Childeberti Parisiis occupavit. Sed mox exinde repellitur. Aribertus, Guntramnus, Chilpericus, et Sigibertus regnum patris dividunt. Dedit sors Ariberto regnum Childeberti, Parisius sedem habens. Guntrannus vero regnum Clodomeris, sedem habens Aureliis. Chilpericus regnum Clotarii, cathedram habens Suessionis. Sigibertus quoque regnum Theodorici, sedem habens Mettis. Eodem tempore Chuni Gallias appetunt, contra quos Sigibertus movet exercitum, eosque vicit atque fugavit; postea cum eis pacem inivit.
1.24
Guntrannus in Burgundia regnans, fuit rex bonus, timens Deum, eleemosynam pauperibus largiter tribuens, tanta prosperitate regnum tenuit, ut omnes etiam vicinae gentes ad plenitudinem laudes de ipso canerent. Accepit primum concubinam, nomine Venerandam, de qua habuit filium nomine Gundebaudum. Post accepit Marchitrudem, filiam Magnacharii: quae postquam de Guntranno habuit filium, veneno Gundebaudum, prioris conjugis filium, interfecit. Ipsa judicio Dei filium quem hahebat perdidit, et odium regis per saginam incurrit. Ea dimissa Austrichildem, cognomento Bochilane, Guntrannus uxorem accepit. De qua duos filios habuit, his nominibus, Clotarium, et Clodomerem. Guntrannus instituit Celsum patricium in locum Auricolanis, virum in verbis paratum, et ad omnia promptissimum. Gens Longobardorum comitante fame et mortalitate omnem invasit Italiam, ipsamque Romanam vastatrix obsidet urbem. Quibus tempore illo rex erat Albuinus. Hic Clotarii regis filiam, nomine Clodosindam habuit uxorem. Mortuo Albuino Longobardi regem, nomine Clip, super se elegerunt. Haribertus rex, frater Guntranni, accepit uxorem, nomine Ingobergam. Qua relicta Merofledam, lanarii filiam, accepit; et aliam pastoris ovium filiam, Theudichildam, duxit uxorem: ex qua habuit filium, sed protinus moritur.
1.25
Porro Sigibertus cum videret fratres suos viles uxores accipere, Drogonem majorem domus causa legationis ad Anagildum regem direxit, petens ut ei filiam suam, Brunam nomine, conjugio traderet. Quam Anagildus cum multis thesauris Sigiberto ad matrimonium transmisit. Ad nomen ejus ornandum, est auctum, ut vocaretur Brunichildis. Quam cum multa laetitia et jucunditate Sigibertus accepit uxorem. Quae ipsum Drogonem continuo apud Sigibertum fecit odiosum. Ac post eadem instigante interfecit. Tanta mala, et effusiones sanguinum, Brunichildis consilio in Francia factae sunt, ut prophetia Sibyllae impleretur, dicentis: Venit Bruna de partibus Hispaniae, ante cujus conspectum gentes peribunt. Haec vero equitum calcibus disrumpetur. Chilpericus Gachilisendam, sororem ejus, habuit uxorem; relinquens Fredegundem, et alias quas habuerat uxores. Postea transcendens sacramentum quod Gethorum legatis dederat, ne unquam eam de culmine regni degradaret, ipsam jugulare fecit. Post cujus mortem, Fredegundem denuo accepit uxorem. Habebat Chilpericus de priore regina Andovera tres filios, Theodebertum, Meroveum, et Clodoveum. Sigibertus praecepit Arvernis civibus Arelatam occupare. Jubente Guntranno a Celso patricio Arverni trucidati sunt. Anatagildo rege Hispaniae defuncto, Lenna cum Levido fratre regnum assumunt: moritur Lenna. Levidus integrum Hispaniae regnum tenet, habens Gadundam matrem Brunichildae uxorem.
1.26
Eodem tempore defuncto Constantinopoli Justiniano imperatore( 566), Justinus ambivit imperium, vir iniquus et cupidus: ad quem Sigibertus legatos Warnacharium, Francum, et Firminum comitem direxit, qui pacem cum imperatore facerent. Qui secundo anno sunt reversi. Defuncto Ariberto Sigibertus regnum ejus obtinuit. Prorumpentibus Longobardis in Galliis Amatus patricius ab ipsis interficitur. De Burgundionibus multae ibidem strages factae sunt. Post Amatum Mommolus patriciatum assumpsit. Irruentibus iterum Longobardis in Gallias, Mommolus contra eos fortiter dimicavit, et usque ad internecionem oppressit. Pauci ex eisdem Italiam repedarunt. Saxones, quos Theodebertus in Italiam miserat, in Gallias prorumpunt, apud Stuplonem castra ponentes. Multae strages per vicina loca ab ipsis perpetrantur; qui a Mommolo superantur, et in Italiam fugaciter revertuntur, amissis omnibus quae praedaverant. Iterum Saxones cum uxoribus et liberis in Gallias properant, ut a Sigiberto rege recepti, in locum unde exierant redirent. Venientes in territorio Aveinico Mummolus protinus obviam veniens, eis Rhodanum transire non permittebat; postea acceptis muneribus transire eos permisit. Ad Sigibertum pergentes, unde prius egressi fuerant, sunt stabiliti. Postea defuncto Clip, Longobardorum duces Chamo, Zabau, et Rhodanus Gallias irruperunt. Quibus obviam Mommolus cum exercitu venit, et hos tres duces cum exercitu eorum usque ad internecionem delevit. In alio anno Mommolus cum exercitu Turonos cum Pictavis, jubente Guntranno, de potestate Chilperici abstulit, et ad partem Sigiberti restituit. Multi ibidem de exercitu Chilperici et ipsi Pictavenses sunt gladio trucidati. Taloardus et Uncio duces Longobardorum per Hoscola in Sedunensi territorio cum exercitu sunt ingressi, ad monasterium sanctorum Agaunensium usque accesserunt. Nimia strage Baccis- villa, non procul ab ipso monasterio, duces eorum exercitus a Violico et Theodorico ducibus Guntranni sunt interfecti. Quadraginta tantum ex illis fugaciter Italiam remearunt.
1.27
Postea Chilpericus et Sigibertus ineuntes consilium, ambo moverunt exercitum, volentes Guntrannum interficere, regnumque ejus assumere. Sed voluntate Dei mutato consilio, Sigibertus super Chilpericum irruit, jam ejus exercitus ad propria festinans longe aberat, cum haec cognovisset Chilpericus, terga vertens Tornacum pervenit. Sigibertus post tergum ejus venit Parisius ibique sanctum ac beatissimum Germanum Parisiorum urbis episcopum Sigibertus cum vidisset, haec ab eodem verba prophetiae audivit: Si germanum tuum ita persequi cogitas, ut eum interficere disponas, et regnum ejus auferre; scriptum est: Foveam quam fratri tuo paras, in eamdem cades. Cujus castigationem nolens audire cogitabat coepta perficere. Cumque Victuriaco accessisset, omnes Nephrasii se sui ditioni subjecerunt. Ansoaldus tantum cum Chilperico remansit. Fredegundis duobus pueris dolo transmissis Sigibertum interficiunt, et ipsi interfecti sunt. Resumptis viribus Chilpericus suum regnum recepit. Brunichildis cum filio suo Childeberto Parisius sub custodia tenebatur. Sed factione Gundoaldi ducis, Childebertus in pera positus, per fenestram demissus a puero, Metis solus exhibitus est, ibique a Gundoaldo vel Austrasiis in regno patris sublimatur. Brunichildis jussu Chilperici in exsilium Rotomago traditur. Sigibertus in ecclesia Sancti Medardi sepultus est aetate quadragenaria, anno regni sui decimo quarto.
1.28
Obiit S. Germanus. Eo tempore sanctus Germanus Parisiorum episcopus transiit. Mummolus patricius Guntranni, contra Clodoveum et Desiderium ducem Chilperici bellum gessit, eosque superavit. Chilpericus enim filium suum Clodoveum transmiserat, qui et ultra Ligerim civitates Childeberti pervaderet. Caesa sunt a Mummolo exercitus quinquaginta millia, a Desiderio vero viginti millia. Chilpericus tres filios jam adultos ab infirmitate dissentirii uno anno perdidit, quos de Fredegunde habebat. Restiterat adhuc Clodoveus filius ejus, quem postea instigante Fredegunde vinctum custodia retrusit; ibique factione Fredegundis cultro percussus obiit. Chilpericus denuo ut filius sibi nasceretur, jubet omnes carceratos relaxare.
1.29
Guntrannus rex duos Magnacharii filios gladio interemit, instigante Austrichilde regina, facultates eorum fisco redigit. Filii Guntranni duo continuo moriuntur. Guntrannus Childebertum adoptavit in filium. Anno quoque tertio Childeberti regis, qui erat Chilperici et Guntranni sextus decimus, stella in medio lunae visa est fulgens. Childebertus rex Ingundem sororem suam Erminigildo Leovigildi regis Wisigotorum tradidit filio, qui hortatione Leandri Hispalensis episcopi, et suae conjugis, ad fidem catholicam conversus est. Anno quinto Childeberti regis tantae lues per universas regiones factae sunt, ut omnibus mirum fuisset, et universa flumina terminos quos nunquam exciderant praeterierunt. Childebertus rex Italiam intravit, et Longobardi se ejus ditioni commendant. Gloriose exinde Childebertus revertitur. Acceperat prius a Mauricio imperatore quinquaginta millia solidorum auri, ut Longobardos de Italia expugnaret. Sed non solum eis non nocuit, verum amicitias cum ipsis inivit.
1.30
Multa donat ecclesiis Guntrannus rex.-- Guntrannus rex Francorum cum jam anno vicesimo tertio regnum Burgundiae feliciter regeret( 587), videns sibi liberos non superesse, coepit thesauros suos in eleemosynis pauperum distribuere, monasteria et loca sancta ex ipsis thesauris ditare. Inter quae ecclesiam hujus patroni nostri, sancti scilicet martyris Benigni, donis optimis extulit. Ipse dexique domnus Guntrannus praeexcellentissimus rex dedit Sancto Benigno vicum, qui est in prospectu Monasterii, tunc magnae amplitudinis, vocatum Elariacum, cum omnibus appenditiis suis, super Oscaram fluvium situm. Et omnia quae nunc usque ad possessionem pertinent hujus loci, a ponte Divionis usque Floriacum villam, contulit memoratus princeps sancto martyri Benigno: in Biciso scilicet, in villa Colanias dicta, in Plomberias, in Seliniaco, in Sconsio, in Villari, in Campiniaco, in Lanterinaco, in Girone, in Corcellas, in Flaviniaco, in Prunido, in Jussiaco, in Matriniaco, in Barbiriaco, his et aliis locis mansa, vestita et absa, cum mancipiis plurimis utriusque sexus, terris cultis et incultis, vineis, silvis, pratis, et pascuis, aquis, aquarumque decursibus, ingreditus, exiis et egressis, omnibus rebus exquisitis et inquirendis, totum ad integrum contulit memoria dignus rex Guntrannus Deo et sancto Benigno, ad victum monachorum Deo in hoc loco deservientium, ut pro se ac sequentium regum salute, et peccatorum remissione, regnique totius statu divinam exorent clementiam monachi in isto loco degentes. Insuper etiam instituit, ut ad similitudinem monasterii sanctorum Agaunensium diu noctuque divinum in hac ecclesia persolveretur officium. Et ut haec institutio per succedentia tempora non tepesceret, vel monasticus ordo deperiret, constituit, ut abbates illius loci, rectores et provisores in hac domo essent, ut una congregatio, unusque utrobique servaretur ordo. Similiter instituit de loco Sancti Marcelli, ubi ipse rex corpore quiescit, quem thesauris et pecuniis, possessionibus etiam multis ditavit, operibus miris et aedificiis decoravit.
1.31
De S. Benigni coenobio.-- Apollinarem igitur, inter reliquos comperimus Sancti Mauricii, atque hujus loci, Sanctique Apri apud Tullum, fuisse abbatem, ut ipsi referunt in antiquis se invenisse scriptis. Sed et successores ejus deinceps per multa tempora hujus loci habuisse curam. Quapropter hic patronus noster sanctus Benignus illis in partibus plurima conquisivit terrarum praedia per illud tempus, ut in eundo et redeundo abbates, eorumque fideles, ad hospitandum haberent suae possessionis loca. Siquidem juxta vicum, qui nuncupatur Urba, est ecclesia Sancti Benigni nomine sacrata, quam ferunt ejusdem loci incolae pertinuisse quondam ad jus istius ecclesiae. In Burgo, quam vocant Pontem- Artie, super Dubiam fluvium situm, medietas ipsius vici cum ecclesia dedicata in honore sancti Benigni, et villa juxta ipsum Burgum sita, quae dicitur ad Stabulos, olim fuerunt possessio istius abbatiae. Quae in praestariam data, possidentium violentia, ac principum injustitia, ac temporum variis eventibus sunt amissa. Super Lupam rapacissimum fluvium, loco nuncupato Petregio, per quod Romam petentium quondam fuit iter, et est juxta Burgum Salinas vocatum, homines liberi ibidem commanentes, se et sua commiserunt patrocinio hujus sancti Benigni, annisque singulis persolvebant ad ejus altare censum a semet constitutum.
1.32
Multa conferuntur S. Benigni monasterio.-- Denique, cum per illud tempus sanctus martyr Benignus crebris virtutum signis claresceret, et miraculorum insignia, sanitatumque dona omnibus ad ejus tumulum venientibus ostenderentur, et largissima Domini bonitas in talibus veneratur, colitur, adoratur, magnificatur, reges et principes ob sancti martyris meritum coeperunt locum diligere, muneribus et bonis extollere: nobiles quique possessiones et praedia condonare: devotus populus plurima conferre; multi etiam ejus patrocinio se ipsos committere. Tunc honorati quidam homines ex territorio Vesuntiensi, de villa Cussiacus vocata, advenientes ad ejus sancti limina, ejus patrocinio se commendaverunt mente devota. Permanseruntque annis multis in hujus sancti Benigni et ei servientium monachorum famulatione, donec Alberico comiti nuper data in praestariam eadem villa, ab eo injuste collata est sancto Stephano praedictae urbis patrono, pro sepulturae suae loco. Tamen usque hodie possessionis illius homines sancti Benigni servos se profitentur esse.
1.33
Chilperici mors.-- Igitur legati Chilperici Ansoaldus et Domegilesus, qui ad conspiciendam dotem in Hispania missi fuerant, sunt reversi. His diebus Leobildus rex contra Erminigildum filium suum in exercitu residebat: quem parvo transacto tempore interfecit. Ejus vero uxor volens reverti Franciam, una cum filio capta, atque Siciliam perducta est: ibi usque ad mortem exsulavit. Chilpericus Fredegundam filiam suam cum magnis thesauris et multa familia in ejus obsequium Hispaniam direxit, quam filius Leopildi uxorem accepit. Nec post mora exstante Chilpericus veniens ad villam Calensem, quae distat ab urbe Parisius quasi centum stadiis, illic venationem exercebat. Quadam vero die regressus de venatione jam obscura nocte, dum de equo susciperetur, et unam manum super scapulam pueri teneret, adveniens quidam nomine Falco, qui missus a Brunichilde fuerat, cum cultro sub ascellam percussit, iteratoque ictu ventrem ejus perforat; statimque fluente copia sanguinis tam per os quam per aditum vulneris, spiritum fudit.
1.34
Cumque Guntranno perlatum fuisset, eo quod frater suus Chilpericus esset interfectus( 589), perrexit Parisius, ibique Fredegundam cum filio Chilperici Clotario ad se venire praecepit. Quem Riolovilla baptizare jubet, et eum de sancto lavacro excipiens in regnum patris firmavit. Anno vigesimo quinto regni sui exercitus Guntranni Hispaniam ingreditur. Sed loci infirmitate gravatus protinus ad propria revertitur. Anno vigesimo sexto ejusdem regni Leudiscus a Guntranno patricius partibus provinciae ordinatur. Childeberti regis filius Theodebertus natus fuisse nuntiatur. Eo anno nimia inundatio fluminum in Burgundia fuit, ita ut solitum terminum nimium transcenderent. Ipsoque anno Leupildus rex Hispaniae moritur. Et obtinuit regnum Richaredus filius ejus. Anno vigesimo septimo regni domni Guntranni, alius filius Childeberti, nomine Theodoricus, natus nuntiatur.
1.35
Longobardi tributa Francis solvunt.-- Longobardorum gens quemadmodum tributa duodecim millia solidorum ditioni Francorum annis singulis solvebant, referam: vel quo ordine duas civitates Augusta et Suisio cum territorio ad partem Francorum cassaverant, dicam. Defuncto Clip principe duces Longobardorum duodecim annos sine regibus transegerunt: ipsoque tempore( sicut supra scriptum legitur) per loca in regnum Francorum proruperunt. Pro hac praesumptione in compositione Augustam, et Suisium civitates, cum integro illorum territorio et populo partibus Guntranni tradiderunt. Post haec legationem ad Mauricium imperatorem dirigunt. Hi duodecim duces singuli legatos dirigunt, pacem et patrocinium imperii petentes. Iidemque et alios legatores duodecim ad Guntrannum et Childebertum destinant, ut patrocinium Francorum et defensionem habentes, duodecim millia solidos annis singulis duobus regibus in tributa implerent, vallem, cui nomen Ametegis partibus Guntranni cassantes. His legatis ubi plus congruebat patrocinium sibi firmarent. Post haec integra devotione patrocinium eligunt Francorum. Nec mora post permissu Guntranni et Childeberti et Clotarii ducem super se Longobardi sublimant in regnum. Alius Antharius itemque dux cum integro suo ducatu se ditioni imperii tradidit, ibique permansit. Antharius vero rex tributa, quae ad partem Francorum spoponderat, annis singulis reddidit. Post ejus decessum filius ejus Ago in regnum sublimatus, similiter implesse dignoscitur.
1.36
Guntrannus vita fungitur( 597). Anno trigesimo secundo regni Guntranni, ita a mane usque ad medium diem sol minoratus est, ut tertia pars ex ipso vix appareret. Anno tricesimo tertio regni Guntranni, quinto Kalendas Aprilis ipse rex moritur, sepultus est in ecclesia Sancti Marcelli, in monasterio, quod ipse construxerat. Regnum ejus Childebertus assumpsit; quod tenuit annis quatuor. Anno tertio Childeberti regnantis in Burgundia, multa signa coelo ostensa sunt, et stella cometes apparuit. Anno quarto, postquam Childebertus regnum Guntranni acceperat, defunctus est, regnumque ejus filii sui Theodebertus et Theodericus assumunt. Theodebertus sortitus est Austriam, sedem habens Mettis. Theodericus accepit regnum Guntranni in Burgundia, sedem habens Aurelianis. Anno quarto regni Theodorici clades glandolaria Massiliam et reliquas provinciae civitates graviter vastavit. Eo anno aqua calidissima in lacu Dunense, in quem Arola fluvius influit, sic valide ebullivit, ut multitudinem piscium coxisset. Anno quinto Theoderici regni, iterum signa quae anno superiore visa fuerant, globi ignei per coelum currentes, et ad instar multitudinem hastarum ignearum ad occasum apparuerunt. Ipsoque anno Theodebertus et Theodericus reges contra Clotarium movent exercitum, et super fluvium Aroanna, nec procul a Doromello vico praelium confligentes, junxerunt: ibique exercitus Clotarii regis gravissime trucidatus est; ipseque cum ipsis qui remanserant, in fugam versus, pagos et civitates Sequanae, qui se Clotario tradiderunt, depopulantur et vastant. Plurimi captivi ab exercitu Theodeberti et Theoderici abducuntur. Clotarius oppressus vellet nollet per pactionis vinculum firmavit, ut inter Sequanam et Ligeram usque mare Oceanum et Britannorum limitem Theodericus haberet, et per Sequanam Isaram ducatum Denteleni integrum usque mare Theodebertus recepit. Duodecim tamen pagi inter Isaram et Sequanam, et mare Oceanum, Clotario remanserunt.
1.37
Anno sexto regni Theodorici( 602) natus est ei filius de concubina, nomine Sigibertus. Eo anno Theodebertus et Theodoricus exercitum contra Vascones direxerunt; ipsosque, Deo auxiliante, devictos in suam dominationem redigunt, et tributarios faciunt. Eodem anno corpus sancti Victoris, qui Salodoro cum sancto Urso passus fuerat, a beato Econio pontifice Mauriense invenitur. Viderat namque in visu ut surgens protinus iret ad ecclesiam, quam Sedeleuba regina suburbano Genevense construxerat, et in medio ecclesiae designatum locum, ubi sanctum corpus jacebat. Cumque Geneva perrexisset cum beatis Rustico et Patricio episcopis, triduanum jejunium facientes, lumen per noctem splendidum, ubi gloriosum illud corpus erat, apparuit. Quem silentio hi tres pontifices cum lacrymis et orationibus, elevato lapide, in arca argentea invenerunt sepultum. Cujus faciem rubentem quasi viveret, reperiunt. Ibi Theodericus rex praesens aderat, qui multis muneribus ecclesiam ipsam ditavit, et maximam partem ex facultatibus Warnacarii ibidem contulit. Eodem anno Eucherius episcopus Lugdunensis obiit. Ordinatur loco ipsius Secundinus episcopus. Eodem anno Focas dux et patricius reipublicae victor a Persis rediens, Mauricium imperatorem interfecit; et in loco ipsius imperium assumpsit. Anno septimo regni Theoderici de concubina nascitur ei filius nomine Childebertus. Eo anno sol obscuratus est. Anno quoque octavo regni Theoderici nascitur ei filius de concubina nomine Corbus. Eodem tempore Berthoaldus genere Francus, major domus Palatii erat Theoderici, moribus mensuratus, sapiens et cautus, in praelio fortis, fidem omnibus conservans. Defuncto Wandalmaro duce in pago Ultramrano et Sentengorum, Protadius ordinatur patricius, instigatione Brunichildae; et ut Bertrandus interiret, eum a ripa Sequanae usque Oceanum mare per pagos et civitates fiscum inquirendum dirigunt. Bertoaldus a Theoderico missus cum trecentis tantum viris, illis partibus properavit. Haec comperiens Clotarius filium suum Meroveum, et Landericum majorem domus cum exercitu, ad opptimendum Bertoaldum direxit. Et maximam partem inter Sequanam et Ligerim pagos, et civitates de regno Theoderici praesumpsit, contra pactum praevadens. Cum Theodericus comperisset quod a Clotario pars regni sui contra jus fuerat praerepta, protinus cum exercitu Stempas super fluvium Loa pervenit, ibique obviam Meroveus filius Clotarii regis cum Lauderico et magno exercitu venit: cum esset arduus transitus ille ubi Loa fluvius transmeatur, vix tertia pars exercitus Theoderici transierat, initum est bellum. Ibi Meroveus filius Clotarii capitur, Landericus in fugam versus est; nimia multitudo exercitus Clotarii in eo praelio trucidata est. Theodericus rex victor Parisius ingreditur. Postea pacem Theodericus cum Clotario Compendio villa inivit. Utriusque exercitus redit ad propria.
1.38
Anno decimo regni Theoderici cum Brunichildis avia ejus et Protadius major domus assidue instigarent eum, ut contra Theodebertum fratrem suum moveret exercitum, tandem jussu Theoderici exercitus coadunatus loco, nomine Caraciaco, castra metasset, hortabatur a leudibus suis, ut cum Theodeberto pacem inirent. Protadius singulos hortabatur ut praelium committerent. Theodebertus non procul exinde cum exercitu residebat. Tunc omnis exercitus Theoderici inventa occasione supra Protadium irruunt, dicentes melius esse unum hominem mori, quam totum exercitum in periculum mitti. Interfecto Protadio Theodericus confusus et coactus cum Theodeberto pacem inivit, et illaesus uterque exercitus ad propria recessit. Anno duodecimo regni sui Theodericus Aridium episcopum Lugdunensem, Reconem et Eboricum comitem stabuli, ad Bethericum regem Hispaniae direxit, ut filiam ejus Hermobergam matrimonio sui jungendam adducerent. Qui datis sacramentis ne unquam a regno degradaretur, accipientes eam Theoderico Cabilonno praesentant. Quam ille gaudens suscepit. Factione vero aviae suae Brunichildae non eam cognovit, et in tantum odiosa facta, ut post annum exspoliata thesauris, Hispaniam retransmitteret. Eo anno Theodericus persuasione aviae suae Brunichildis, et consilio Aridii Lugdunensis episcopi utens, sanctum Desiderium episcopum Viennensem de exsilio regressum lapidare praecepit. Ad sepulcrum mirae virtutes hactenus fiunt. Per idem tempus praesidebat Lingonensi ecclesiae Mitius episcopus, Divionensem vero abbatiam,( quo in loco sanctus martyr Benignus quiescit) regebat abbas venerabilis nomine Gudinus, cujus diebus, scilicet, anno decimo quarto regni Theoderici regis, quaedam nobilis femina, vocata Goyla, cum consensu et laude viri sui, nomine Bonevassi, dedit praedicto sancto martyri Benigno in villa Longus- vicus vocata, vel in omnes fines ejus, quidquid habere, vel possidere videbatur, cum omnibus adjacentiis, vel appenditiis suis, hoc est, Fedenniaco, Postomniaco, Monasteriolo, Attegias, medietate Glempono, Curce- buntiana, Ficiaco, Chevenas, Marcenniaco, de his omnibus rebus haeredem fecit post mortem suam et praedicti viri sui, sanctum Benignum.
1.39
Episcopi Lingonenses abbates S. Benigni.-- Defuncto Micetio episcopo, Dodoaldus successit in pontificatum. Hic villam vocatam Massiacum commuta vit ex propriis rebus, cum illo a quo possidebatur, deditque eam Sancto Benigno. Fungebatur tunc in hoc loco Bobolenus abbatis officio; cui successit Richimarus abbas, jam Betroaldo episcopatum tenente. De quibus si non invenimus per scripturam quid addiderint, tamen collata bene providisse et fortiter tenuisse scimus, praecipue Elariacum vicum, quod a Guntranno rege collocatum huc sancto Benigno fuerat cum omnibus appenditiis suis et crebris circummanentium vicinorum molestiis infestabatur: quod usque hodie successores eorum agere non desinunt. Si quidem patres et antecessores eorum ipsum Dei martyrem occiderunt; iste vero servientes ei non cessat persequi. In illis temporibus fuerunt et alii abbates in hoc loco, videlicet Etherius, Vidradus, Hugo, Odeleus, Maurinus, de quorum gestis nihil ad nos pervenit, solummodo natalitia obitus eorum scripta in antiquis martvrologiis invenimus.
1.40
Anno duodecimo regni Theoderici natus est ei filius de concubina, nomine Meroveus; quem Clotarius de sancto lavacro suscepit. Eo anno mortuo Betherico, Sisebodus successit in regnum Hispaniae, vir sapiens, et in tota Hispania laudabilis valde, pictate plenus. Nam et adversus rempublicam fortiter dimicavit, et provinciam Cantabriam Gothorum ditioni subegit. Dux Francio nomine, qui Cantabriam in tempore Francorum rex erat, tributa Francorum regibus multo tempore impleverat; sed cum a parte imperii fuerat Cantabria revocata, a Gothis praeoccupatur, et plures civitates ab imperio Romano Sisebodus littore maris abstulit, et usque fundamenta destruxit. Eo tempore fuit Isidorus doctor, Hispalensis episcopus.
1.41
Anno decimo tertio regni Theoderici( 609) habebat Theodebertus rex uxorem, Belichildem nomine, quam Brunichildis a negotiatoribus mercaverat: et cum esset Belichildis utilis, et a cunctis Austrasis vehementer diligeretur, simplicitatem Theudeberti honeste comportans, nihiloque se minorem a Brunichilde esse cerneret, et saepius Brunichildem per legatos despiceret, dum ab ipsa improperatur quod ancilla ejus fuisset: tandem cum his et aliis verbis legatis discurrentibus, ab invicem vexarentur, placitum inter Colerence, et Suentense consistitur, ut has duas reginas pro pace inter Theodericum et Theudebertum conjungerent ad loquendum. Sed Belichildis consilio Austrasiorum inibi venire distulit.
1.42
B. Columbanus multa patitur a Brunichilde.-- Eo tempore beatus Columbanus, cujus fama sanctitatis creverat jam passim per universas Galliae et Germaniae provincias, erat omnium rumore laudabilis, in omni cultu religionis venerabilis, in tantum, ut Theodericus rex ad eum saepe Luxovium veniret, et orationum suarum suffragia omni cum humilitate posceret. Cumque saepissime ad eum veniret, coepit eum vir Dei increpare, cur concubinarum adulteriis misceretur, et non potius legitimae conjugis solamine frueretur, ut regalis proles ex honorabili regina procederet, et non potius ex lupanaribus videretur emergi. Et cum jam ad viri Dei imperium rex obtemperaret, et se omnibus illicitis segregare responderet, mentem Brunichildis aviae, secundae, ut erat, Jesabelis, antiquus anguis adiit, eamque contra virum Dei stimulis superbiae incitat, quia cerneret viro Dei Theodericum obedire. Verebatur enim ne si abjectis concubinis reginam aulae praeficeret, dignitatis atque honoris sui modum amputasset. Evenit ergo ut quadam die beatus Columbanus ad Brunichildem veniret( erat enim tunc apud Brucariacum villam) eumque illa cum in aula venire cerneret, filios Theoderici, quos de adulterinis permistionibus habebat, ad virum Dei adducit. Quos cum vidisset, sciscitatur quid sibi vellent. Brunichildis ait: Regis filii sunt, tu eos benedictionibus robora. At ille ait; Nequaquam, inquit, istos regalia sceptra suscepturos scias, quia de lupanaribus emerserunt. Illa furens parvulos abire jubet: egrediens vir Dei regiam aulam, dum limitem transiret, fragor subito exortus est, qui totam quatiens domum omnibus terrorem incussit, nec tamen miserae feminae furorem compescuit. Paratque deinde insidias molire, hortatur proceres aulicos, optimatesque omnes, ut regis animum contra virum Dei perturbent. Episcopos quoque sollicitare aggressa est, ut de ejus religione detrahendo statum regulae, quam suis custodiendam monachis indiderat, macularent. Obtemperantes igitur Auligeri persuasionibus miserae reginae, regis animum perturbant, cogentes ut accederet ad locum ac religionem probaret. Abactus itaque rex ad virum Dei Luxovium venit, conquestus cum viro Dei, cur ab comprovincialium moribus descisceret, et intra septa secretiora omnibus Christianis aditus non pateret. Beatus Columbanus his et aliis verbis auditis, ut erat audax animo, objiciens regi respondit: Si ob hanc causam tu in hunc locum venisti, ut servorum Dei coenobia destruas, et regularem disciplinam macules, scito tuum regnum funditus ruiturum, et cum omni propagine regia dimersurum. Quod postea rei probavit eventus( jam temerario conatu rex refectorium ingressus fuerat). His ergo territus dictis foris celer repedat. Duris post haec viri Dei increpationibus rex urgebatur, contraque Theodericus ait: Martyrii coronam me tibi illaturum speras. Deinde dixit non esse tantae dementiae se, ut hoc tantum facinus patraret, sed potioris consilii si ageret, utilia paraturum, ut qui ab omni more disciscat, quo venerat ea via repedare studeat. At quia longum est universa gesta percurrere, quas insidias reginae, quae exsilia, et tribulationes quas pertulit, recitare, succincte finem rei explicemus. Vir Dei deputatis custodibus a Theoderico, qui quousque ditionis suae regno pelleretur, non eum relinquerent, Namnetis usque perrexit. Moratus ergo ibi paululum, sciens non placere divinae majestati, ut patriam rediret, post ad Clotarium Chilperici regis filium, qui in Austrasis Francisque regnabat extrema Gallia ad oceanum positis, pergit.
1.43
S. Columbanus Clotarius regem adit.-- Clotarius porro audierat quantis qualibusque injuriis virum Dei Brunichildis et Theodericus fatigaverant. Quem, cum vidisset, velut coeleste munus suscepit: tenuit ergo eum Clotarius quantis potuit penes se diebus. Erat enim Clotarius pollens in amore sapientiae.
1.44
Ejus prophetia.-- Beato vero Columbano morante apud Clotarium lis oritur inter duos fratres Theodebertum et Theodoricum, disceptantibus utrisque de regni terminis. Anno igitur quinto decimo regni sui uterque ad Clotarium legatos dirigit: uterque adversus parem auxilium postulat. Quod Clotarius beato viro insinuare procurat, consulens, ut si videretur ejus consilii se uni consentiendo, contra alium dimicaret. Ad quem ille repletus spiritu prophetico, ait: Neutri te fore pariturum scias convenire consiliis; tuaque intra trienni tempus in ditione utrorumque regna venire. Videns Clotarius a viro Dei talia sibi prophetico ore dici, neutri parere voluit; scilicet promissorum sibi tempus fideliter exspectans, potitus est triumpho victoriae.
1.45
Anno decimo sexto regni sui( 612) Theodericus movet exercitum: et Lingonis de universis regni sui provinciis mense Maio exercitus adunatur. Dirigensque per Audalaum, Nasio- castrum, super Ornam fluvium situm, cepit; et inde Tullo civitatem perrexit. Ibi Theodebertus cum Austrasiorum exercitu obviam venit: Tullensi in campania confligunt: Theodericus superat Theodebertum, ejusque prostravit exercitum. Caesa est eodem praelio nimia multitudo virorum fortium. Theodebertus terga vertens per territorium Mettensem veniens, transita Vosago Coloniam fugaciter pervenit. Theodericus cum exercitu post tergum insequens, Arduinam transiens pervenit Tulliaco Theodebertus, Saxones, Turingos, vel caeteras gentes trans Rhenum, vel undique poterat adjuvare contra Theodoricum, Tulbiaco perrexit; ibique denuo commissum est bellum a Francis, caeterisque gentibus. Tantaque ibi strages ab utroque exercitu facta est,( ubi phalanges in congressu certaminis praeliabantur) ut cadavera occisorum undique non haberent qua ruere possent, sed stabant mortui, ac si viverent stricti inter caeteros. Auxiliante Deo iterum Theodericus Theodebertum superat, et a Tulliaco usque Coloniam exercitus ejus gladio trucidatus, oram terrae cooperuit. Eo in tempore vir Dei Columbanus in eremo morabatur, contentus tantum unius ministri solatio. Ea ergo hora, qua apud Tulliacum commissum est bellum, supra querci putrefacti truncum sedebat, legens librum; quem subitus sopor oppressit, et quid inter duos reges agebatur, vidit. Mox excitatus ministrum vocat, cunctamque regum pugnam indicat, multum humanum sanguinem fundi suspirat. Persecutus est ergo Theodebertum Theodericus, et suorum proditio ne captum ad aviam Brunichildem Cabillono direxit. Quem illa cum recepisset, quia Theoderici partibus magis favebat, furens Theodebertum fieri clericum rogavit, ac non multo post impie nimis perimi jussit.
1.46
Obiit Theodoricus Austrasiae et Burgund. rex( 617). Brunechildis perimitur.-- Anno decimo septimo regni sui( 617) Theodericus exercitum de Austrasiis et Burgundia moveri praecepit, volens super Clotarium irruere. Jamque exercitus aggrediebatur, et Theodericus Mettis civitate profluvio ventris inter flagrantis urbis incendia mortuus est. Exercitus protinus redit ad proprias sedes. Brunichildis filium ejus Sigibertum in regno patris sufficit. Clotarius collecto exercitu fines regni, qui suae ditioni debebantur, conatur recipere. Contra quem Sigibertus cum hostium cuneis pugnaturus advenit; quem Clotarius captum fraude suorum peremit, furensque alias, fratres quinque Theoderici filios cum Brunichilde proavia eorum cepit: pueros separatim peremit, Brunichildem vero primo ignobiliter camelo impositam, hostibus gyrando monstravit. Postque indomitorum equorum caudis irretitam miserabiliter vita privavit. Funditus ergo radicitusque deleta Theodorici stirpe, Clotarius potitus est trium regnorum monarchia solus.
1.47
Utroque regno Theodorici potitur Clotarius.-- Anno tricesimo regni sui( 614) Clotarius Burgundiae et Austrasiorum regnum adeptus est. Anno tricesimo quarto regni Clotarius Walnarium, quem majoremdomus in Burgundia instituerat, cum universis pontificibus Burgundiae, seu et Burgundo Faronis, Benogello villa ad se venire praecepit. Ibique cunctis illosarum justis petitionibus annuens, praeceptionibus roboravit.
1.48
Dagobertus Austrasiae rex.-- Anno tricesimo octavo regni Clotarius Dagobertum filium suum consortem regni facit; eumque Austrasiis regem instituit, retinens sibi quod Ardenna et Vosagus versus Neustriam et Burgundiam exclude bant.
1.49
Clotarium inter et filium contentio, a S. Arnulpho sopita.-- Anno quadragesimo secundo regni Clotarii Dagobertus cultu regio ex jussu patris honeste cum leudibus Clispiaco procul Parisios venit, ibique germanam Sichildis reginae, nomine Gomatrudem, in conjugium accepit. Transactis nuptiis die tertio inter Clotarium et ejus filium Dagobertum gravis orta est contentio, eo quod Dagobertus cuncta quae ad regnum Austrasiorum pertinebant suae ditioni vellet recipere, quod Clotarius vehementer denegabat eidem, nihil ex hoc volens concedere. Electi sunt ab his duobus regibus duodecim ex Franciis judices, ut eorum disceptatione finiretur contentio: inter quos et domnus Arnulphus pontifex Metensis, inter patrem et filium pro pacis loqueretur concordia. Tandem a pontificibus vel sapientissimis viris proceribus pater pacificatur cum fibo, reddens ei solidatum quod adspexerat ad regnum Austrasiorum; hoc tantum exinde quod citra Ligerim, vel provinciae partibus situm erat, suae ditioni retinuit.
1.50
Clotarius moritur. In ecclesia S. Vincentii, nunc S. Germani a Pratis sepelitur.-- Anno quadragesimo quinto regni sui Clotarius moritur, et suburbano Parisus in ecclesia Sancti Vincentii sepelitur. Dagobertus cernens genitorem suum defunctum, universis leudibus quos regebat in Austria jubet exercitum promovere; missos in Burgundia et caeteris regni partibus direxit, ut suum regimen eligerent. Cumque Remis venisset, Suessionis peraccedens, omnes pontifices et leudi regno Burgundiae inibi se Dagoberto tradidisse noscuntur: sed et Neustrasii pontifices et procerum plurima pars regnum Dagoberti visi sunt expetisse. Aribertus frater ejus nitebatur, si posset regnum assumere; sed ejus voluntas pro simplicitate parum sortitur effectum. Cumque regnum omne a Dagoberto fuisset praeoccupatum, et thesauri ejus ditioni redacti, tandem misericordia motus, et sapientium usus consilio, citra Ligerim et limitem Hispaniae, et Vasconiae, seu et montes Pyrenaeos, pagos, et civitates, fratri suo Ariberto concessit, id est Tolosam, Caturcinam, Agenensem, Petrogoricum, et Sanctonicum, vel quod ab his versus Pyrenaeos montes excluditur. Quod et per pactionis vinculum firmavit. Aribertus sedem Tolosanam eligens regnat in partibus provinciae et Aquitaniae. Post annos tres quam regnare coepisset, totam Vasconiam superans, largius fecit regni sui spatium.
1.51
Sub eodem fere tempore( 633), id est quinto anno regni Dagoberti, dedit quidam illustris vir, nomine Ermembertus, et conjux ejus Hermeneara, Sancto Benigno quasdam villas suae possessionis, quae vocantur his nominibus, Posciacum, et Fontem Lagnis in pago Latiscense; et in Lingonico pago Masiacum, quae ante acto tempore ab Edoualdo episcopo Lingonensi huic loco fuerat attributa, sed violentia pravorum hominum ablata.
1.52
Ob justitiam commendatur Dagobertus.-- Dagobertus anno sexto regni sui Burgundias ingreditur: tanto vero timore pontifices et proceres, et cunctos in regno Burgundiae consistentes adventus Dagoberti concusserat, ut omnibus esset mirandus prae timore justitiae, quam pauperibus faciebat. Veniens ergo civitatem Lingonas et inde Divion egressus, ac Latona residens, aliquantis diebus, tantam intentionem judicandi justitiam populo regni sui habebat. ut hujus benignitatis desiderio nec somnum oculis posset capere, nec cibo satiabatur, intentissime cogitans, ut omnes cum justitia accepta de conspectu suo remearent. Die quadam cum a Latona Cabilono properaret, deliberans, et priusquam lucesceret balneum ingrediens, Brunulfum avunculum fratris sui Ariberti interficere jussit: qui ab Amalgario et Ariberto ducibus, et Wilbaldo patricio interfectus est. Dagobertus rex post haec Cabilono pergit justitiae amore quam coeperat perficiendae. Post Augustiduno, inde Autisiodoro pergens. dehinc Senona civitatem, indeque Parisios venit, Gomatrudem reginam Rumiliaco villa, ubi matrimonium acceperat, relinquens, Nantildam unam ex puellis de ministerio ejus accipiens, reginam sublimavit. Anno septimo regni sui cum Austrasiam regio cultu circuiret, quamdam puellam, nomine Ragnitrudem, stratu suo adscivit, de qua eo anno habuit filium nomine Sigibertum. Aribertus Aurelianis veniens Sigibertum de sancto lavacro excepit. Anno octavo Dagoberti Aribertus rex moritur, relinquens filium parvulum, nomine Chilpericum, qui nec post moram defunctus est: fertur factioni Dagoberti fuisse interfectus.
1.53
Rex Dagobertus foedus cum Heraclio imperat. init.-- Anno decimo regni Dagoberti( 638) cum ei nuntiatum fuisset exercitum Winidorum Toringan fuisse ingressum, cum exercitu de regno Austrasiorum de Metis urbe promovens, transacta Ardenna Maguntiam aggreditur, disponens Rhenum transire, scalam de electis viris fortibus de Neustria et Burgundia cum ducibus et graphionibus secum habens. Saxones missos ad Dagobertum dirigunt, petentes ut eis tributa quas fisci ditionibus dissolvebant, indulgeret; promittentes se Winidis resistere, et Francorum limitem de illis partibus custodire spondentes. Quod Dagobertus consilio Neustrasiorum praestitit. Saxones qui hujus postulationis legati fuerant, sacramentis, ut eorum mos erat, super arma pro universis Saxonibus firmant. Sed postmodum sicut in caeteris mendaces apparuerunt. Tamen Saxones tributum quod a Clotario seniore censiti annis singulis quingentas vaccas inferendalis reddere consueverant, praeceptione Dagoberti, habent indultum. Eo tempore legati Dagoberti, quos ad Heraclium imperatorem direxerat, his nominibus Servatus et Paternus, sunt reversi, nuntiantes pacem perpetuam cum Heraclio firmasse.
1.54
Sigibertum et Clodoveum filios regnis Austrasiae et Burgundiae donat.-- Anno undecimo regni Dagoberti cum Winidi fortiter saevirent, et saepe transgresso eorum limite regnum Francorum vastando Toringiam, et reliquos pagos insisterent, Dagobertus Metis urbem veniens cum consilio pontificum et procerum, seu et omnibus primatibus regni sui consentientibus, Sigibertum filium suum in regnum sublimavit, sedemque Metis civitate habere permisit. Cunibertum Coloniae urbis pontificem, et Agalgisum ducem, instituit gubernare palatium et regnum; thesaurum quod sufficeret filio tradidit, condigne, ut decuit in culmine regni sublimavit. Et quodcunque eidem largitus fuerat, sigillatim praeceptionibus roborandum decrevit. Deinceps Austrasiorum regnum, et fines regni Francorum contra Winidos utiliter defensare noscuntur. Cumque anno duodecimo regni Dagoberti eidem filius nomine Clodomeris de Nantilde regina natus fuisset, consilio Neustrasiorum, et admonitione principum suorum, per pactionis vincutum firmasse dignoscitur, ut Neptreco et Burgundia ad regnum Clodovei, post Dagoberti decessum, aspiceret; Austrasia vero eo quod et populo et terrae spatio coaequalis esset, ad regnum Sigiberti pertinere deberet; et quidquid ad regnum Austrasiorum jam olim pertinuerat, hoc Sigibertus rex suae ditioni subjiceret, et perpetuo dominandum haberet, excepto ducatu Denteleni quod ab Austrasia separatum fuerat, ne iterum ad Neustriam jungeretur, et Clodovei regimini subderetur. Sed has pactiones Austrasii terrore Dagoberti coacti, vellent, nollent firmasse visi sunt. Quod post mortem ejus filiis regnum administrantibus dissolutum fuisse constat.
1.55
In Hispaniam proficiscitur.-- Eodem tempore quid Hispaniae partibus a regibus eorum gestum sit, dicendum est. Defuncto Sisebodo rege clementissimo, Sentilla successit in regnum uno anno. Cum esset Sentilla nimium iniquus in suos, omnium principum regni sui odium incurrit. Quapropter Sisenandus quidam ex proceribus cum consilio caeterorum, Dagobertum expetiit ut ei cum exercitu auxiliaretur, qualiter Sentillam pelleret regno. Hujus beneficii recompensatione missorium aureum ex thesauris susceperat, Dagoberto dare promisit, pensantem auri libras quinquaginta. Quo audito Dagobertus, ut erat cupidus, exercitum in auxilium Sisenandi totum regnum Burgundiae bannire praecepit. Cumque in Hispania divulgatum fuisset, exercitum Francorum auxiliando Sisenando Hispaniam ingredi, omnis Gottorum exercitus ditioni ejus se tradidit. Abundantius et Venerandus cum exercitu Tolosano tantum usque Caesaraugustam civitatem cum Sisenando accesserunt, ibique omnes Gothi de regno Hispaniae Sisenandum sublimant in regnum. Duces praedicti cum exercitu remeant ad proprias sedes, muneribus ho norati. Dagobertus legatos ad Sisenandum regem, Amalgarium ducem et Venerandum dirigit, ut missorium quem promiserat eidem dirigeret. Cumque a Sisenando missorius ille legatariis fuisset traditus, a Gothis per viam tollitur, nec eum exinde permiserunt auferri. Postea discurrentibus legatis ducenta millia solidorum, quod appretiatum est missorium, Dagobertus a Sisenando accepit.
1.56
In Vascones perduelles mittit exercitum.-- Anno tridecimo regni Dagoberti cum Vascones fortiter rebellarent, et multas praedas in regno Francorum, quod Aribertus tenuerat, facerent, Dagobertus de universo regno Burgundiae, exercitum promoveri jubet, statuens ei caput exercitus Adoindum referendarium, qui temporibus Theoderici regis quondam multis praeliis probatus est strenuus: cui duces decem et exercitus eorum adjunxit. Fuerunt autem hi, Arembertus, Amalgarius, Leudebertus, Vandalmarus, Waldericus, Hermendricus, Barontus, Airardus ex genere Francorum, Ramelenus ex genere Romanorum, Willibadus patricius ex genere Burgundionum, Aichinus ex genere Saxonum, exceptis comitibus plurimis, qui ducem super se non habebant, in Vasconiam cum exercitum perrexissent, et tota provincia Vasconiae ab exercitu Burgundiae fuisset repleta, Vascones de montium latebris egressi properant ad bellum. Cumque praeliare coepissent, ut eorum mos est, terga vertentes, dum cernerent se esse superandos, in fauces vallium montis Pyrenaei latebram dantes, se locis tutissimis per rupes ejusdem montis collocant, exercitus post tergum eorum insequens, plurimos interficiunt, multitudinem captivorum abducunt, omnes domos eorum incendio tradunt, peculiis et rebus exspoliant. Tandem Vascones oppressi seu perdomiti, veniam et pacem petunt, promittentes se gloriae et conspectui Dagoberti regis praesentaturos; suae ditioni traditos cuncta ab eo injuncta impleturos. Exercitus patrata victoria redeunt ad propria sani. Sed Arembertus dux post agmen custodiam exercitus agens, in valle Subola a Vasconibus est interfectus, cum principibus et nobilioribus de suo exercitu.
1.57
Judicael Britonum rex.-- Dagobertus residens Clippiaco mittit nuntios in Britanniam, ut Britones quae male gesserant in fines regni Francorum velociter emendarent, et suae ditioni se traderent. Alioquin exercitus Burgundiae qui in Vasconia fuerant, de praesenti in Britannias deberent irruere. Quod audiens Judaicael rex Brittonum, Clippiaco ad Dagobertum venit cum multis muneribus, cuncta quae sui in leudibus Francorum illicite perpetraverunt, emendandum: spondet, et semper se et regnum Britanniae subjectum ditioni Dagoberti et Francorum regibus esse promisit: indeque Judaicael rex Dagoberto vale dicens in Britanniam repedavit, condigne tamen a rege muneribus honoratur. Anno quintodecimo regni Dagoberti Vascones omnes seniores terrae illius cum Amando duce ad Dagobertum Clippiaco venerunt; ibi regio timore perterriti confugerunt in ecclesiam Sancti Dionysii: clementia Dagoberti vitam habent indultam. Ibi Vascones sacramentis firmiter promittunt regi Dagoberto, et filiis suis, et regno Francorum omni tempore se esse fideles: sed solito more mentiti sunt. Permissu Dagoberti reversi sunt ad suas sedes.
1.58
Dagoberti obitus( 643). Ipsius encomia.-- lagobertus rex eodem anno Spinogello- villa super Sequanam fluvium, non procul a Parisiis, adveniens, profluvio ventris inibi aegrotare coepit. Exinde ad basilicam sancti Dionysii a suis defertur. Post paucos dies Dagobertus emisit spiritum, sepultusque est in ecclesia ipsius sancti martyris, quam ipse condigne aedificaverat, atque auro et gemmis, multisque pretiosissimis speciebus ornaverat: tantaeque opes ab eodem et villae, et possessiones multae per plurima loca ibidem collatae sunt, ut miraretur plurimum. Psallentium inibi instituere ad instar monasterii sanctorum Agaunensium jusserat. Quod studio et industria abbatis Aigulfi est adimpletum. Multas ecclesias spoliavit, ut hanc ditaret. Omni quippe devotione sua circa obsequium specialis patroni intentus erat. Et ideo post mortem spe sua frustratus non est. Qualiter vero per hunc martyrem auxiliantibus sanctis Mauricio atque Martino a potestate daemonum anima ejus erepta fuerit, cuidam solitario divinitus monstratum est. Quandiu enim vixit, basilicas horum sanctorum specialius honoravit: quamvis fuerit cupiditati et amori mulierum intentus, in eleemosynis tamen pauperum fuit largus.
1.59
Saraceni grassantur in imperium.-- Post Dagoberti discessum filius suus Clodoveus adhuc sub tenera aetate ascitur ad regnum. Omnes quippe leudi de Neustria et Burgundia eum Mosollaco villa sublimant in regem. Ega vero, quem Dagobertus custodem pueri et regni tutorem reliquerat, cum Nantilde regina condigne gubernabat palatium et regnum. Anno secundo regni Clodovei apud Constantinopolim sublimatur in imperium Constantinus filius Constantini. Ejus tempore gravissime a Saracenis vastatur imperium. Tempore enim Heraclii imperatoris Saracenorum gens de finibus suis egressa, regna quae sub imperii regimine erant irruunt ad devastandum, contra quos Heraclius exercitum ad resistendum direxit. Saraceni milites superant, eosque gladio graviter trucidant. Fertur in eo praelio centum quinquaginta millia militum Saracenis fuisse interfecta. Iterum Heraclius congregat multitudinem exercitus: iterum vincitur: ad ultimum infelix Eutychetis haeresim sectans, cultum Christi relinquens crudeliter vitam finivit. Cui successit in imperium Constantinus filius, cujus tempore a Saracenis respublica nimium vastatur. Duravit haec vastitas per annos quadraginta septem, usque ad tempora Constantini superius memorati. Tunc est Hierosolyma capta, et caeterae eversae civitates. Aegyptus inferior et superior pervaditur; Alexandria capitur et praedatur: Africa tota vastatur et a Saracenis possidetur: Asia et Europa quatiuntur: omnia regna mari contigua pervagantur. Ad postremum ipse imperator Constantinus constrictus atque compulsus, est effectus Saracenorum tributarius, ut Constantinopolis cum paucis provinciis et insulis, et urbs Roma cum sua patria suae ditioni reservaretur. Tribus annis circiter, et ferme adhuc amplius, per unumquemque diem mille solidos auri Saracenorum aerariis supplebat. Tandem resumptis viribus Constans imperium aliquantisper recuperans, tributa Saracenis implendum refutat.
1.60
Ega moritur. Erchinoaldus majordomus. Pipinus majordomus Sigiberti regis Austras.-- Anno tertio regni Clodovei, Ega, cui Dagobertus commiserat regni curam, moritur; et in loco ejus Herchinoaldus majordomus constituitur. Eo tempore Sentilla rex Hispaniae, quem Sisenandus oppresserat, moritur; et in loco ejus Tolga ipsius filius patris precibus subbrogatur. Gothorum principes et primates videntes deperire statum regni, eo quod princeps esset invalidus, et minus sciens, utpote adolescentulus, tandem eligunt unum ex primatibus, nomine Chintasindum. Collectis plurimis senatoribus Gothorum, cum caetero populo Hispaniae sublimatur in regnum, Tolgane degradato, et ad clericatum tonsurato. Tintasindus omnem Hispaniam suae redigit ditioni: multos Gothorum interfecit, quos in degradatione regum priorum una secum noverat conscios. Cumque esset plenus dierum, filium suum, nomine Richisindum in omne regnum Hispaniae sublimavit. Pipinus defuncto Anchiso patre suo majordomus Sigiberti regis in regno Austrasiorum factus est. Fuit namque Pipinus Deum timens, amator justitiae, consilio providus, fide plenus, cautus in omnibus sapientiae studiis, intentus in armis, strenuus, audax animo. Gubernavit regnum quandiu vixit grandi moderatione, nec ullo munere potuit unquam a justitia averti.
1.61
Flaucatus majordomus. Nantildis regina moritur. Wibaldus interficitur. Flaucatus febre interiit.-- Anno quarto regni Clodovei( 648) Nantildis regina cum ipso filio suo rege Aurelianis civitatem in regnum veniens Burgundiae, ibi omnes seniores, pontifices scilicet, duces et primates totius regni ad se venire praecepit. Nantildis sigillatim cunctos blanditiis attrahens, Flaucatum ex genere Francorum majoremdomus in regno Burgundiae electione pontificum et principum laude in hoc gradu honoris stabilivit, neptemque suam nomine Ragnebertam eidem desponsavit. Flaucatus regnum Burgundiae pervagatur, atque cum Archinoaldo majoredomus se in amicitia obligans, Wibaldum patricium interficere disponebat. Eo anno Nantildis regina moritur. Ipsoque anno Flaucatus cum Clodoveo rege et Archinoaldo majore domus, et aliquibus primatibus Neustrasiis, de Parisiaco promovens per Senonas et Antisiodorum Augustidunum accesserunt. Ibique Clodoveus Wilbaldum ad se venire praecepit. Wilbaldus patricius considerans Flaucatum cum caeteris ducibus de suo interitu inesse consilium, colligens secum plurimam multitudinem exercitus, etiam pontifices, seu nobiles et fortes, quos congregare potuit, Augustidunum iter arripuit. Cui obviam a Clodoveo rege et suis ducibus Hermenricus domesticus dirigitur, eo quod Wilbaldus trepidabat propius accedere; sed accepta securitate ex parte regis Augustidunum accessit, legato regis condignis muneribus prius honorato. In erastinum Flaucatus et caeteri duces, qui de interitu ejus conspiraverant, maturius ab urbe promoverunt cum exercitu. Erchinoaldus cum Neustrasiis quos secum habebat bellum aggreditur: e contra Wilbaldus tela sumens, quascumque potuit adunare phalanges, occurrit eis. Flaucatus, Amalgarius, Ermanlenus, et Walbertus duces contra Wilbaldum confligunt; ibique Wilbaldus interficitur: plurimi cum ipso de suis gladio trucidantur. His ita gestis Flaucatus in crastino de Augustiduno promovens, Calibono perrexit: ingressus in urbem in crastino ipsa civitas incendio concrematur. Flaucatus judicio Dei percussus, vexatus a febre collocatur in scapha. Evectu navale per Ararim fluvium cognomento Sagonna, Latonam properans, in itinere undecima die post Wilbaldi interitum emisit spiritum, sepultusque est in basilica Sancti Benigni in suburbio Divionense.
1.62
Gundeberga Longobardiae regina in carcerem detrusa.-- Langobardorum per haec tempora fuerunt hi reges. Post Autharium regnavit Ago filius ejus; hic misit legatos ad Clotarium, offerens triginta quinque millia solidorum, ut tributa quae Langobardi Francorum regibus solvebant, duodecim millia solidos cassaret. Quod Clotarius concessit, et pacem perpetuam cum Langobardis sacramentis et pactis firmavit. Post hunc regnavit Adoaldus filius ejus. Quo interfecto veneni poculo ob nimiam crudelitatem suam, Charoaldus dux Taurinensis, qui Gundebergam ex genere Francorum habebat uxorem, sublimatur in regnum. Charoaldus credens dictis mendacibus Gundebergam reginam in Caumello castro in unam turrim exsilio trudit. Clotarius rex legatos ad Charoaldum dirigit quare reginam parentem Francorum humiliasset. Charoaldus regis Francorum reverentiam habens, Gundebergam reductam post tres annos de exsilio sublimat in regno. Post haec Charoaldus rex moritur; Gundeberga regina unum ex ducibus, Chrotarium nomine, de territorio Briscia, acceptis ab eo sacramentis ut nunquam ab eo degradaretur de regni culmine, sumens in conjugium, illum stabilivit in regnum. Postea Chrotarius aliquantis transactis annis oblitus sacramenta quae fecerat, Gundebergam de solio regni dejectam in unum cubiculum apud Tricinum in aula palatii retrudit: eamque privato habitu vivere fecit. Quinque anni sub ea trusione transierunt. Illa cum esset christiana, benedicebat Deum in hac tribulatione posita. Tandem placuit Deo ut mitteretur Aubedo legatarius a Clodoveo rege ad Chrotarium Langobardorum regem: qui veniens Papiam civitatem, quae cognominatur Ticinis, cernensque reginam, a qua benigne in legationem veniens susceptus fuerat, esse retrusam, inter caetera Chrotario regi suggessit, quod reginam parentem Francorum, per quam etiam regnum adeptus fuerat, non debuisset ita humiliare; pro qua re Francorum reges et omnes Franci ei essent ingrati. Chrotarius de praesenti ob reverentiam Francorum Gundebergam de custodia jubet egredi, et per totam civitatem et foris regali ordine per loca sanctorum ad orationem procedere: de villis et opibus fisci omnia quae amiserat ei restaurari praecepit. Quod usque ad diem sui obitus regio cultu post feliciter tenuit. Aubedo vero a Gundeberga regina fortiter remuneratus repedavit ad regem.
1.63
Sigibertus Austrasiae rex obiit.-- Defuncto Sigiberto Austrasiorum Francorum rege, filius ejus Dagobertus succedit in regnum. Pipinus, ut diximus, post regem totius regnicuram gerebat, cujus filius, nomine Grimoaldus, sub imperio patris palatio praeerat. Hic considerans Dagobertum inertem, et ad regni curam minus utilem, fecit eum tonderi ad clericatus ordinem.
1.64
De Wlfechranno abbate.-- Clodoveus igitur rex, qui et Clotarius dictus est, octodecim annis in regni administratione completis, defunctus est in primaevo flore juventutis, relictis tribus filiis, Clotario, Childerico, et Theoderico, una cum matre eorum Baldechilde regina. E quibus Clotarius natu major regnum patris sui Clodovei, Neustriae, et Burgundiae obtinuit. Childericus vero Austrasiae et Germaniae sedem adeptus est. Anno igitur octavo regni sui Clotarius rex residens Mosollaco palatio suo, Wlfechrannus abbas hujus loci adiit ejus praesentiam, conquerens super quorumdam militum ejus violentia: Guntrannus namque rex dederat sancto Benigno martyri patrono Divionensis loci, Clariacum- villam cum omnibus appenditiis suis; de cujus possessionis terris supra scriptis calumniatores molestias inferebant multas memorato abbati, monachisque hujus loci. Rex ergo Clotarius annuens ejus precibus, fecit praeceptum sancto Benigno de praescripto fundo annuloque suo jussit insigniri, ut nullus supradictorum calumniantium, aut eorum haeredes, vel successores, aut ullus aliquis alius cujuscunque honoris ac dignitatis in denominato agro audeat aliquam vim inferre. Erat tunc majordomus regis supra nominatus Aubedo, quem inscriptio ejusdem praecepti Audebellum vocat.
1.65
Eronus Lingon. episcopus.-- Tempore praedicti Wlfechranni venerandae memoriae abbatis praesidebat Lingonum ecclesiae Eronus venerabilis episcopus, qui inter caetera beneficia quae huic contulit loco, a summo pontifice, vel verius Romanis pontificibus Joanne et Sergio Romanae Ecclesiae petiit fieri decretum: in quo continetur, ut nullus praesumat constituere coemeterium vel sacrare, praeter hunc qui ad istam sancti Benigni ecclesiam pertinet: et ut nullus audeat vim aliquam inferre in claustro vel in burgo ad hunc locum pertinente. Cujus exemplar decreti placuit huic libro inferre, ut videntes discant quantum immineat illis periculum, qui non timent obligari anathematis vinculo per Petri apostoli vicarium. Anno Domini 696 ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi, praesidebat sanctae Romanae Ecclesiae Sergius papa; cujus haec sunt verba.
1.66
Litterae Sergii I ab Wlfechranno obtentae.--« Sergius, gratia Dei pontifex Romanus, Heroni Lingonum praesuli, salutem et apostolicam benedictionem. Quam primum nobis attendendum, charissime, ne hostis malignus gregem Christi perturbet aliqua occasione. Divionensium namque monachorum martyri Benigno sub regimine Wlfechranni abbatis devote famulantium reclamatio ad nos pervenit, clericos jam dicti castri ad se eorum coemeterium transferre conari. Hoc quia praedecessoris mei Joannis, Benedicti utique successoris contradicit decretis, auctoritate beati Petri et nostra prohibetur sub percussione anathematis. Nam sicut Gregorius olim praedecessor vester adhortatu praefati martyris, monasterii ipsius constructor, utrisque vivis sancivit unum quo sanctus jacet, concorditer coemeterium: ita nostrae auctoritatis litterae censuerunt corroborandum. Quisquis etiam a torrente, qui utrumque burgum dividit auferre ab eodem burgo vel claustro aliquid, excepto abbate vel monachis, praesumpserit, simili sententia se damnaturum noverit. Bene valete. Data per manus Joannis bibliothecarii tunc sanctae sedis apostolicae anno pontificatus Domini Sergii universalis papae decimo in sacratissima sede beati Petri apostoli indictione undecima( 679).»
1.67
Agilbertus, Bobolenus abbates.-- Defuncto vero Wlfechranno abbate successit in locum regiminis Agilbertus: post quem praefuit Bobolenus.
1.68
Clotarius vita functus. Cui successit Childericus rex Austrasiae.-- Clotarius rex igitur postquam aliquot annis tenuit regnum, immatura praeventus morte reliquit illud sine haerede. Cujus obitum dolentes Francorum principes, germanum ejus Childericum regem Austrasiorum( quem audierant sapienter et provide regnum disponere) in omni sublimant Francorum regno. Adeptus vero principatum, quidquid adversus leges regum priorum ac majorum principum, quorum vita quondam laudabilis exstiterat ineptum atque contrarium reperit, ad pristinum statum prudentissime revocavit. Eo tempore Godinus quidam ex primatibus Burgundiae una cum conjuge sua nomine Lantrude, dedit Sancto Benigno alodium juris sui, cui vocabulum est Albiniacus, situm in pago Decolatunse quod nunc generaliter Portuensis dicitur.
1.69
Huic succedit Theodoricus. S. Leodegarius, S. Lambertus. Pipini laudes. S. Willebrordus in Frisiam missus.-- Childericus ergo rex paucis annis quibus regnum Francorum obtinuit, aequo moderamine justisque legibus disponens ipsum regnum, defunctus est, et germanus ejus Theodericus in regno fratris loco sublimatus. Quod tenuit annis sexdecim. In diebus ejus sanctus Leodegarius est interfectus ab Ebroino majoredomus, et sanctus Lambertus Tungrorum episcopus a Dodone comite. Hi uno tempore innocenter occisi, coronam martyrii sunt adepti. In illo tempore deficientibus jam a pristino vigore regibus, cura totius regni administrabatur per duces et principes domus: inter quos omnes praeeminebat Pipinus, quem supra retulimus, vir omni sapientia adornatus: ejusdemque regni maxima pars erat in manu ejus. Hic devicta Frisia, atque ipsius regni fugato rege, nomine Rathodo, misit illuc ad praedicandum servos Dei venientes ex Britannia, Willebrordum et socios ejus, qui non parvam populi multitudinem ad Christum converterunt. Theoderico rege defuncto, Childebertus filius ejus successit in regnum.
1.70
Anno ab incarnatione Domini septingentesimo nono, Pipinus perrexit in Suvavos contra Willarium. Item anno sequenti commovit exercitum super praedictum tyrannum. Anno tortio aquae vehementer inundaverunt. Et Childebertus rex mortuus est; et exercitus Francorum in Suvavos. Anno quarto iterum exercitus Francorum in Suvavos contra Wilarium perrexit: et Eribertus rex Langobardorum mortuus est.
1.71
Moritur Pipinus.-- Anno septingentesimo quarto decimo Pipinus mortuus est in mense Decembris: et Grimoaldus filius ejus similiter mortuus est: et Carolus successit in locum patris.
1.72
Eo tempore Astoricus episcopus erat Lingonum; et Babolenus regebat istud coenobium: tunc dedit Ermenoara Domino sacrata Sancto Benigno quidquid habebat in villa Ruffiaco, scilicet mansa cum aedificiis desuper positis, omnibusque adjacentiis.
1.73
Dagobertus II moritur. Carolus Martellus.-- Anno septingentesimo quinto decimo Dagobertus rex mortuus est, et Saxones devastaverunt terram Bagoariorum. Anno septingentesimo decimo septimo bellum fuit in Vinciaco inter Carolum et Ragofredum majoremdomus: fugitque Ragofredus, et exercitus ejus caesus est plaga magna usque ad fluvium Wisera. Anno sequenti Carolus intravit Saxoniam vastavitque eam. Anno septingentesimo vicesimo primo expugnavit Eudo Saracenos de terra sua. Anno quarto post hunc, expugnavit Carolus Andegavos, quia rebellabant adversus eum. Theodericus filius Dagoberti Junioris regio tunc sublimatus erat in solio. Cui successit Clotarius, et Clotario Childebertus, Childeberto Childericus, in quo defecit generatio Clodovei regis, qui usque tunc regnaverat.
1.74
Carolus strenue multa gerit. Saracenos expugnavit. Quare Malleus appellatus. Carlomanus et Pipinus. Carlomanus fit monachus.-- Anno septingentesimo vicesimo quinto Carolus subjecit sibi Bagoarios; et Sarraceni irruerunt in Galliam. Anno abhinc sexto Carolus perrexit in Suvavos contra Laufredum. Sequenti anno Carolus fuit in Vasconia contra Eudonem; et Ragofredus tyrannus mortuus est. Anno sequenti Carolus pugnavit contra Saracenos in mense Octobris, die Sabbati, juxta civitatem Pictavis. Iterum anno septingentesimo trigesimo septimo innumera multitudo Sarracenorum coadunata, quae duodecim reges habebat super se, quorum primus et maximus erat Abdirama rex Cordubae civitatis, occupaverunt Gothiam, obsideruntque Narbonam civitatem. Quod audiens Carolus congregavit exercitum copiosum, insuper et Lindebrandum Lungobardorum regem convocavit in auxilium, consertoque cum Saracenis praelio, ita eos contrivit, ut de tanta multitudine vix aliquis potuerit evadere: sed et usque hodie gens illa truculenta Francorum formidat arma. Anno 739 Carolus intravit in provinciam usque Massiliam: invasit Vasconiam, vastavit Frisiam, expugnavit Saxoniam, contrivit Alamaniam atque Bagoariam. Anno septingentesimo quadragesimo primo Carolus Tudites mortuus est, qui propterea appellatus est Tudites, quod est malleus fabri, quia sicut malleo universa tunduntur ferramenta, ita Carolus omnia regna sibi vicina attrivit. De functo Carolo, filii ejus Carlomanus et Pipinus susceperunt curam regni. Anno septingentesimo quadragesimo secundo Carolus perrexit Vasconiam. Anno sequenti vastavit Alamaniam. Anno quarto Carlomanus et Pipinus invaserunt Saxoniam. Anno septimo Carlomanus relicta cura regni Pipino fratri Pomam perrexit, atque in monte Soracte monachus habitationem instituit. Postea non ferens molestiam crebro se visitantium eorum qui de Francia pergebant ad limina apostolorum, ad Sanctum Benedictum in montem Casini commigravit.
1.75
Pipinus rex inauguratur. S. Bonifacius martyr occubuit.-- Anno septingentesimo quinquagesimo secundo domnus Pipinus rex sacratus est per manus Stephani papae, et duo filii ejus Carlomanus, et Carolus qui Magnus dictus est. Anno quarto Pipinus rex intravit Langobardiam, et Stephanus papa reversus est Romam. Eodem tempore sanctus Bonifacius, genti Frisonum praedicans, suscepit martyrium. Anno sexto iterum Pipinus rex perrexit Langobardiam, et Haistulfus rex mortuus est. Anno sequenti delata sunt organa de Graecia missa ab imperatore cum certis muneribus domno Pipino regi. Anno septingentesimo sexagesimo Pipinus rex perrexit Vasconiam contra Waffarium. Iterum anno sequenti cum filiis Carolo et Carlomano perrexit Aquitaniam, et acquisivit civitatem Bituricas. Pipini regis anno nono quidam homo, Rocolenus nomine, dedit Sancto Benigno allodium suum villare vocatum, situm in pago Belnensi in fine Milliacensi, cum omnibus suis appenditiis. Eodem tempore quidam clericus nomine Bago, dedit Sancto Benigno haereditatem suam omnem quam habebat in Asiriaco et Istodoro atque Salas, quidquid in praedictis villis possidere videbatur, tam mansis quam quae in aliis terris ad eadem mansa pertinentibus.
1.76
In Aquitaniam pergit Pipinus. Ab humanis excessit.-- Anno septingentesimo sexagesimo secundo iterum Pipinus rex cum exercitu perrexit Aquitaniam una cum Carlomano; captoque omni pago Alvernico, civitatem Claromontem et Burbonis castrum igne cremavit. Anno septingentesimo sexagesimo quarto Pipinus rex placitum magnum habuit cum Francis apud villam Carisiacum. Eodem anno fuit hyems gravissima, et tenuit gelu a decimo nono Kalendas Januarii, usque sexto Kalendas Aprilis. Anno septingentesimo sexagesimo septimo iterum Pipinus rex intravit Aquitaniam, et conquisivit Lemovigas civitatem. Et Bertha regina uxor ejus apud Bituricas hyemavit. Eodem anno sequenti, anno videlicet septingentesimo sexagesimo octavo, Pipinus rex obiit octavo Kalendas Octobris, apud Parisios civitatem, morbo intercutis aquae; et Waffarius fuit interfectus.
1.77
Carolus et Carlomanus inaugurati. Obiit Carlomanus.-- Eodem anno Dominus rex Carolus et Carlomanus uncti fuerunt in reges septimo Idus Octobris. Franci siquidem facto solemmter generali conventu ambos sibi reges constituunt ea conditione praemissa, ut totum regni corpus ex aequo partirentur, et Carolus eam partem quam pater eorum Pipinus tenuerat, Carlomanus vero eam partem, cui patruus eorum Carlomanus praefuerat, regendi gratia susciperet. Susceptae sunt utrinque conditiones, et pars regni divisi juxta modum sibi propositum ab utroque recepta est. Mansitque ista quamvis cum summa difficultate concordia, multis ex parte Carlomani societatem separare molientibus, adeo ut quidam eorum bella committere sint meditati. Sed in hoc plus suspicionis quam periculi fuisse ipse eorum exitus approbavit. Defuncto Carlomano uxor ejus cum filiis et quibusdam, qui ex optimatum ejus numero primores erant, Italiam fuga petiit; et nullis existentibus causis spreto mariti fratre, sub Desiderii regis Langobardorum patrocinium se cum suis liberis contulit. Et Carlomanus quidem post administratum communiter quadriennio regnum decessit. Carolus autem fratre defuncto constituitur rex solus omnium Francorum.
1.78
Ducem Aquitan. devincit Carol. Mag.-- Anno igitur septingentesimo sexagesimo nono, sui vero regni secundo, omnium bellorum quae gessit primo Aquitanicum, a patre inchoatum, sed nondum finitum, quia cito peragi posse videbatur, fratre adhuc vivo etiam et auxilium ferre rogato, suscepit. Et licet eum frater promisso frustrasset auxilio, susceptam tamen expeditionem strenuissime exsecutus, non prius ab incoepto desistere voluit, quam hoc quod efficere moliebatur perfecto fine concluderet. Nam et Himaldum, qui post Vaifarii mortem Aquitaniam occupaverat, bellumque jam pene peractum reparare tentaverat, Aquitaniam relinquere et Vasconiam petere cogit. Quem tamen ibi consistere non sustinens, transmisso amne Garonna, Lupo Vasconum duci mandat, ut perfugam reddat: quod nisi festinato faciat, bello se eum expugnaturum. Lupus saniori usus consilio, non solum fugitivum reddidit, sed etiam se ipsum cum provincia, cui praeerat, ejus potestati commisit.
1.79
Adriani PP. rogatu bellum in Langobardos suscipit.-- Compositis igitur rebus in Aquitania eoque bello finito, regni quoque socio jam rebus humanis exempto, precibus Adriani Romanae urbis episcopi exoratus, bellum contra Langobardos suscepit.
1.80
Anno septingentesimo septuagesimo secundo Carolus rex intravit Italiam, et concitato bello, quod prius quidem et a patre ejus, Stephano papa supplicante, cum magna difficultate susceptum est, quia quidam ex primoribus Francorum, cum quibus consultare solebat, adeo voluntati ejus renisi sunt, ut se regem deserturos domumque redituros, libera voce proclamarent. Coeptum tamen est nunc contra Haistulfum regem, et celerrime completum. Sed licet sibi et patri belli suscipiendi similis, ac potius eadem causa subesse videretur, haud simili tamen labore certatum, ac fine constat esse completum. Pipinus siquidem Haistulfum regem paucorum dierum obsidione apud Ticinum et obsides dare, et erepta Romanis restituere, atque ut reddita non repeterentur sacramento fidem facere. Carolus vero post inchoatum a se bellum non prius destitit, quam et Desiderium regem, quem longa obsidione fatigaverat, in deditionem susciperet. Filium ejus Adalgisum, in quem spes omnium inclinatae videbantur, non solum regno, sed etiam Italia excedere cogeret, omnia Romanis erepta restitueret, Chrodogausum Forojulii ducatus praefectum res novas molientem opprimeret, et Habilinum socerum ejus Tarvisa civitate obsessum caperet, totamque Italiam subjugaret, subactaeque filium suum Pipinum regem praeficeret. Finis hujus belli fuit subacta Italia, et rex Desiderius perpetuo deputatus exsilio in Francia, filius ejus Adalgisus Italia pulsus, et res a Langobardorum regibus ereptae Adriano Romanae Ecclesiae rectori restitutae. Italiam intranti, quam difficilis Alpium transitus fuerit, quanto labore Francorum invia montium juga et eminentes in coelum scopuli, atque asperae cautes superatae, longum est enarrare.
1.81
Bellum contra Saxones. Caroli urbs.-- Anno septingentesimo septuagesimo sexto, rex Carolus ut audivit quod Saxones iterum rebellassent, contra Francos, commovit exercitum adversus eos, bellumque, quod quasi intermissum videbatur, repetitum est. Saxones siquidem sicut omnes fere gentes Germaniam incolentes, et natura feroces et cultui daemonum dediti, nostraeque religioni contrarii, neque divina neque humana jura verentur transgredi Suberant et causae quae quotidie pacem turbare poterant, termini videlicet utrorumque utique in plano positi, in quibus caedes et rapinae, et incendia vicissim fieri non cessabant. Ob quam rem aedificaverunt Franci in finibus Saxonum civitatem, quam vocaverunt Caroli urbem; susceptum vero adversus eos bellum, quod magna utrinque animositate, majore tamen Saxonum, quam Francorum damno, per continuos triginta tres annos gerebatur. Videntes Saxones quia non potuerant Francis resistere, venerunt majores natu ad domnum regem Carolum, postulantes pacem: et baptizata est multitudo populi ipsorum.
1.82
Devicti Saxones a Carolo rege.-- Anno septingentesimo septuagesimo septimo gloriosus rex Carolus venit Saxoniam, loco qui vocatur Patris Brunna; et ibi habuit placitum magnum, et ibi convenerunt Saxones ad baptismum catholicum; aedificaveruntque ibi ecclesiam Franci, multaque millia populorum ibi baptizata sunt, ea conditione a rege proposita et ab illis suscepta, ut abjecto daemonum cultu, et relictis patriis ceremoniis, Christianae fidei sacramenta susciperent, et Francis adunati unus cum eis populus efficerentur. Hoc bello licet per multum temporis spatium traheretur, ipse non amplius cum hoste quam bis in acie conflixit, semel juxta montem, qui Osneggi dicitur, in loco Theotinelli nominato. Et iterum apud Aisa fluvium, et hoc uno mense paucis quoque interpositis diebus. His duobus praeliis nostes adeo profligavit, ac devicti sunt, ut ulterius regem neque venienti resistere auderent. Plures tamen eo bello tam ex nobilitate Francorum, quam Saxonum, et functi summis honoribus viri, consumpti sunt. Rex itaque omnium qui sua aetate gentibus dominabatur et prudentia maximus, et animi magnitudine praestantissimus: nihil in his quae vel suscipienda erant, vel exsequenda, vel propter laborem detrectavit, aut propter periculum exhorruit.
1.83
In Hispaniam proficiscitur. Vascones in Gallos irruunt, ac multos interficiunt.-- Anno septingentesimo septuagesimo octavo Carolus rex assiduo ac pene continuo cum Saxonibus bello decertans, dispositis per congrua confiniorum eorum loca praesidiis, Hispaniam aggreditur, quam maximo belli apparatu poterat, saltuque Pyrenaei superato, omnibus quae adiit oppidis atque castellis in deditionem acceptis, scilicet Pampilona, Osca, Barsilona, atque Gerunda. Deinde acceptis obsidibus salvo et incolumi exercitu, revertitur. Praeter quod in ipso Pyrenaei jugo Vasconiam perfidiam parumper in redeundo expertus est. Nam cum agmine longo, ut loci et angustiarum situs permittebat, porrectus iret exercitus, Vascones in summi montis vertice positis insidiis( est enim locus ex opacitate silvarum, quarum ibi maxima est copia, insidiis ponendis opportunus) extremam impedimentorum partem, et eos qui novissimi agminis incedentes subsidio praecedentes tuebantur, desuper incursantes in subjectam vallem dejiciunt; consertoque cum eis praelio, usque ad unum omnes interficiunt; ac direptis impedimentis, noctis beneficio, quae jam instabat, protecti, summa cum celeritate in diversa disperguntur. Adjuvabat in hoc facto Vascones et levitas armorum, et loci, in quo res gerebatur, situs: e contra Francos et armorum gravitas, et loci iniquitas, per omnia Vasconibus reddidit impares. In quo praelio Egichardus regiae mensae praepositus, Anselmus comes palatii, et Ruolandus Britannici limitis praefectus, cum aliis compluribus interficiuntur. Neque hoc factum ad praesens judicari poterat, quia hostis eo perpetrato ita dispersus est, ut ne fama quidem remaneret ubi nam gentium quaeri potuisset. Domuit et Britones qui ad Occidentem in extrema quadam parte Galliae super littus Oceani residentes, dicto audientes non erant; missa in eos expeditione, qua et obsides dare, et quae jungebantur se facturos polliceri coacti sunt.
1.84
Carolus Italiam petit.-- Iterum Carolus rex Italiam ingressus cum exercitu, ac per Romam iter agens, Capuam Campaniae urbem accessit: atque ibi positis castris bellum Beneventanis ni dederentur comminatus est. Praevenit hoc dux gentis Aragisus filios suos Rimoldum, et Grimoldum, cum magna pecunia obviam regi mittens, rogat ut filios obsides suscipiat, seque cum gente imperata facturum pollicetur; praeter hoc solum si ipse ad conspectum regis venire non cogeretur. Rex utilitate gentis magis quam animi ejus obstinatione considerata, et oblatos sibi obsides suscepit, et quae petebantur concessit, unoque ex filiis ejus obsidatus gratia retento, legatis ob sacramenta a Beneventanis exigenda, atque suscipienda cum Aragiso dimissis, Romam rediit, indeque Galliam revertitur
1.85
Item in Bajoariam. Obiere Hildegardis regina, et mater Bertha.-- Anno septingentesimo octuagesimo septimo Bajoaricum bellum et repente ortum, et celeri fine completum est, quod superbia Tassilonis ducis excitavit. Qui hortatu uxoris, quae filia Desiderii regis erat, ac patris exsilium per maritum ulcisci posse putabat, juncto foedere cum Hunnis, qui Bajoariis sunt ab oriente contermini, non solum imperata non facere sed etiam bello regem provocare tentabat. Cujus contumaciam animositas regis ferre nequivit, ac proinde contractis undique copiis Bajoariam petiturus, ad Lechum amnem cum maximo venit exercitu( is fluvius Bajoarios ab Alamannis dividit), cujus in ripa castris collocatis animum ducis per legatos statuit experiri. Ille non pertinaciter agere, vel sibi vel genti utile ratus, supplex se regi permisit, obsides dedit; inter quos et Theudonem filium suum: data insuper fide cum juramento, quod ab illius potestate ad defectionem nemini suadenti assentiri deberet. Sicque bello, quod quasi maximum futurum videbatur, celerrimus est finis impositus. Anno sequenti Thassilo dux ad regem evocatus, eo quod pactum violare conatus sit, non est redire permissus, neque provinciam quam tenebat ulterius duci, sed comitibus ad regendum est commissa. Anno quintodecimo regni Caroli regis obiit Hildegardis regina, conjux praedicti principis, et Bertrada mater ipsius eodem anno defuncta.
1.86
Bellum in Winidos.-- Anno septingentesimo octuagesimo nono bellum illatum est Slavis qui nostra consuetudine Wilei, id est Winidi, sua locutione Welitabi dicuntur. In quo et Saxones velut avidiores inter caeteras nationes, quae magis signa jussae loquebantur, quanquam ficta et minus devota obedientia militabant. Causa belli erat, quod Abotritos, qui cum Francis olim foederati erant, assidua incursione lacessebant, nec jussione coerceri poterant. Sinus quidam ab occidentali Oceano Orientem versus porrigitur, longitudinis quidem incompertae, latitudinis vero quae nusquam centum millia passuum excedat, cum in multis locis contractior inveniatur. Hunc multae circumsedent nationes. Dani siquidem et Suevi, quos Nordmannos vocamus, et septentrionale littus, et omnes in eo insulas tenent. Ad littus australe Sclavi et Agisti et aliae diversae incolunt nationes. Inter quos vel praecipui sunt, quibus tunc a rege bellum inferebatur, Wentelabi, quos ille una tantum et quam per se gesserat expeditione, ita contulit ac domuit, ut ulterius imperata facere minime renuerent.
1.87
Bellum infert Hunnis.-- Anno septingentesimo nonagesimo primo, rex Carolus commoto magno exercitu bellum Hunis intulit, quod maximum omnium quae ab illo gesta sunt bellorum, praeter Saxonicum fuit, quod ille et animosius quam caetera, et longe majori apparatu administravit. Unam tamen per se expeditionem in Pannoniam, quam provinciam ea gens incolebat, tunc fecit, caetera filio suo Pipino ac praefectis provinciarum, comitibus etiam perficienda atque legatis commisit. Quod cum ab his strenuissime fuisset administratum, octavo tandem anno completum est. Quot praelia in eo gesta, quantum sanguinis effusum sit, testatur vacua omni habitatore Pannonia, et locus in quo regia Cagreni erat ita desertus, ut ne vestigium in eo quidem humanae habitationis appareat. Tota in hoc bello Hunorum nobilitas periit, tota gloria decidit, omnis pecunia, et congesti ex longo thesauri direpti sunt, neque ullum bellum contra Francos exortum humana potest memoria recordari, quo illi magis ditati et opibus aucti sunt, tantum auri et argenti in regia repertum, tot spolia pretiosa in praeliis sublata, ut merito credi possit hoc Francos Hunnis juste eripuisse, quod illi caeteris gentibus injuste abstulerant. Duo tantum ex proceribus Francorum eo bello interierunt: Hericus dux Forojulii, et Hierulus Bajoariae praefectus. Caeterum incruentum pene Francis hoc bellum fuit, et prosperum exitum habuit, tametsi diutius sui magnitudine traheretur. Post quod et Saxonicum suae prolixitati convenientem finem accepit. Boemanicum quoque et Linonicum quae postea exorta sunt, diu durare non potuerunt. Quorum utrumque ductu Caroli filii sui, quem Burgundiae regno praefecerat, celeri fine completum est.
1.88
Waldricus abbas S. Benigni.-- Pontifex nominatus.-- Tempore illo quo praenominatus rex magnus Carolus accepit regni curam, abbas nomine Waldricus regebat hanc abbatiam: cujus tempore quidam vir Ansegaudus nomine, partem suae haereditatis quam possidebat in villa Salonis vocata; nec non et alia villa, vocabulo Bargis, contulit ecclesiae S. Benigni martyris. Similiter quidam Leotadus nomine non contemnendam partem suae possessionis in praedictis villis tradidit praefato martyri provisori Divionensis loci, cujus rei donationem fecit per chartae conscriptionem; in quo scripto vocatur pontifex idem Waldricus: cujus series ita se habet:« Domino sacrosanctae basilicae Sancti Benigni martyris, sub oppido Divionensi constructae, ubi venerabilis vir domnus Waldricus praeesse videtur pontifex, et David presbyter,» et caetera quae sequuntur. Idem vero David praepositi fungebatur officio. Ipse enim de quodam propinquo suo, Aldeberto vocato, mansum unum cum omni terra ad eum pertinente, in villa Assiriaco. Per idem tempus quidam vocabulo Egremarus, et Eva uxor ejus, in villa Norvia dicta, quamdam partem suarum rerum dedit ad praefatum locum S. Benigni.
1.89
Aridius abbas.-- Defuncto Waldrico abbate, successit in regimine pastoralis officii Aridius. Cujus tempore adolescens quidam ex nobili ortus progenie, nomine Dodo, veniens ad conversionem in hoc Divionense monasterium, Deo et sancto Benigno cupiens militare, tradidit, praedicto abbati Aridio, et monachis hujus loci, quidquid possidere videbatur in villa Salonis, et in Bargis, totum ad integrum, et in villa Monfarulfi vocata, dimidiam quae ad se pertinebat, cum omnibus appenditiis, et mancipiis de super commanentibus. Et constituit, ut ipsi servi annis singulis uno die ad mensam fratrum darent frumenti modium unum in pane, vini modium unum, cervisiae modia duo; et pretium unde possint praeparari duo pulmentaria secundum quod praecipit regula monachorum.
1.90
Hildebrannus abbas. Hildebranni mors. Herlegaudus successit.-- Memorato abbate Aridio diem obeunte, Hildebrannus accepit curam regiminis. In cujus diebus quidam, Frodo nomine, dedit ad memoratam ecclesiam sancti Benigni terram quamdam juris sui, sitam in pago Belnensi, in fine Consimactense, in loco vocato Varnedo. Facta est haec donatio anno primo imperii Caroli magni regis. Peractis aliquot annis Hildebrannus in pastorali cura defunctus est. Cui successit Herlegaudus abbas nobilibus hujus provinciae natalibus ortus. Is omne patrimonium, quod sibi ab antecessoribus relictum possidebat, vel quod a parentibus suis emere potuit, huic ecclesiae quam regebat totum contradidit. Sub ejus tempore quidam Winiterius vocabulo, de terra proprietatis suae in Assiriaco villa duos campos dedit sancto martyri Benigno. Jam eo tempore fervor monasticae religionis tepuerat: jam unusquisque in bonis parentum suorum haeres fieri quaerebat: unde quidam eorum quod sibi acquisierant, in servitium fratrum et communem utilitatem loci publice contradebant. Dederunt igitur Dodo, Amalbaldus, Heraclius res quas possidebant in Salonis villa, atque Bargis. Similiter Witgerius presbyter quidquid in praedictis villis a parentibus suis acquirere potuit, sancto Benigno contradidit. Quidam quoque Lebranldus clericus, presbyter ordine, gradu ex parentela ejusdem abbatis Erlegaudi existens, intra castrum Divion mansum unum, et foris muros terras quae pertinebant ad praescriptum mansum, quae emerat a quodam Adalrao germano Farulfi, qui erant parentes sui, et praefati abbatis, contulit sancto martyri patrono hujus loci. Vixit autem praedictus abbas et perduravit in regimine monasterii usque ad tempora Ludovici filii saepius dicti Caroli magni.
1.91
Ultimum Caroli magni bellum. De Northmannis seu Danis. Quae regno Franciae acquisivit Carolus Magnus enumerantur-- Praefatus igitur rex Carolus ultimum bellum egit contra Northmannos, qui Dani vocantur: primo quidem piraticam exercentes, deinde majori classe aggregata littora Galliae atque Germaniae vastabant. Quorum rex Godefridus adeo vana spe inflatus erat, ut sibi totius Germaniae potestatem promitteret, Frisiam quoque atque Saxoniam haud aliter atque suas provincias aestimabat. Jam autem Abroditos vicinos suos in suam ditionem redegerat: jam vectigales fecerat. Jactabat etiam se brevi Aquisgranni, ubi regis comitatus erat, cum maximis copiis adventurum: nec dictis ejus fides abnuebatur, quin potius verba sequeretur effectus operis, nisi festinata fuisset morte praeventus. Nam a suo satellite interfectus, belli a se inchoati celerem finem imposuit. Haec sunt bella quae rex potentissimus per annos quadraginta et septem( tot annis regnavit) in diversis terrarum partibus summa prudentia atque felicitate gessit, quibus regnum Francorum, quod post patrem Pipinum magnum quidem et forte susceperat, ita nobiliter ampliavit, ut pene duplum illi adjecerit. Nam cum prius non amplius quam ea pars Galliae, quae inter Rhenum et Ligerim Oceanumque ac mare Balearicum jacet; et pars Germaniae, quae inter Saxoniam et Danubium Rhenumque ac Salam fluvium, qui Thuringos et Sorabos dividit, posita, a Francis, qui Orientales dicuntur, incolitur: et praeter haec Alamani atque Bajoarii ad regnum Francorum pertinerent: ipse per bella memorata primo Aquitaniam et Vasconiam, totumque Pyrenaei montis jugum, et usque ad Iberum amnem, qui apud Navarros ortus, et fertilissimos Hispaniae agros secans, sub Dertosae civitatis moenia Balearico mari miscetur: deinde Italiam totamque ab Augusta Praetoria usque in Calabriam inferiorem, in qua Graecorum ac Beneventanorum constat esse confinia, decies centum et eo amplius passuum millibus longitudine porrigitur: tum Saxoniam, quae quidem Germaniae pars non modica est, et ejus quae a Francis incolitur, duplum in lato habere putatur, cum in longitudine possit esse consimilis: postquam utramque Pannoniam, et appositam ex altera parte Danubii Daciam, Histriam quoque et Liburniam atque Dalmatiam, exceptis maritimis civitatibus, quas ob amicitiam et junctum cum eo foedus Constantinopolitanum imperatorem habere permisit: deinde omnes barbaras, ac feras nationes quae inter Rhenum ac Vistulam fluvios, Oceanumque ac Danubium positae, lingua quidem pene similes, moribus vero atque habitu valde dissimiles, Germaniam incolunt, ita perdomuit, ut eas tributarias efficeret: inter quas fere praecipue sunt Weletabi, Sorabi, Abroditi, Boemani: cum his namque bello conflixit, caeteras, quarum multo major est numerus, in deditionem accepit.
1.92
Auxit etiam gloriam regni sui, quibusdam regibus ac gentibus per amicitiam sibi conciliatis: adeo namque Aldefonsum Gallicae atque Asturicae regem sibi societate devinxit, ut is cum ad eum litteras vel legatos mitteret, non aliter illum, quam proprium dominum suum appellari juberet. Scotorum quoque reges sic habuit ad suam voluntatem per munificentiam inclinatos, ut eum nunquam aliter nisi dominum, seque subditos et servos ejus pronuntiarent. Cum Aaron rege Persarum, qui excepta India totum pene tenebat Orientem, talem habuit in amicitia concordiam, ut is gratiam ejus omnium qui in toto orbe terrarum erant regum ac principum amicitiae praeponeret, solumque illum honore ac munificentia sibi colendum judicaret. Imperatores etiam Constantinopolitani Nichoforus, Michael et Leo ultro amicitiam et societatem ejus expetentes, etiam complures ad eum misere legatos; cum quibus tamen propter susceptum a se imperatoris nomen, et ob hoc quasi imperium eis eripere vellet, valde suspectus, foedus firmissimum statuit, ut nulla inter partes cujuslibet scandali remaneret occasio: erat omnis semper Romanis et Graecis Francorum suspecta potentia.
1.93
Uxores et progenies Caroli Magni. Concubinae. Conjurationes in eum.-- Habuit uxorem nomine Hildegardam de gente Suevorum, praecipuae nobilitatis feminam: de qua tres filios, Carolum scilicet, Pipinum, et Ludovicum; totidemque filias Hernodridem et Berritem et Gislam genuit. Defuncta Hildegarda Fastradam duxit uxorem; de qua habuit duas filias, Theoderadam, et Hildrudem: quae de orientalium Francorum, Germanorum videlicet gente erat. Qua obeunte, Leudegandam Alemanam duxit. Post cujus mortem tres tantum habuit concubinas, Gersuindam, Adalindam, et Reginam, quae ei Drogonem et Hugum genuit. Ex his omnibus duos tantum filios, et unam filiam, priusquam moreretur, amisit Carolum, et Pipinum, quem Italiae regem praefecerat, Ruotrudem quae filiarum ejus primogenita, et Constantino Graecorum imperatori desponsata erat. Erat ei filius, nomine Pipinus, ex concubina edictus; facie quidem pulcher, sed gibbo deformis. Is cum pater bello contra Hunos suscepto in Bavaria hyemaret, aegritudine simulata cum quibusdam ex primoribus Francorum, qui eum vana regni promissione illexerant, adversus patrem conjuravit. Quem post fraudem detectam, et conjuratorum damnationem, detentum in coenobio Prumia religiose jamque volentem vacare permisit. Facta est et alia prius contra eum valida conjuratio in Germania; cujus auctores partim luminibus orbati, partim membris incolumes, omnes tamen exsilio deportati sunt; neque ullus ex eis interfectus est, nisi tres tantum, qui cum se, ne comprehenderentur, strictis gladiis defenderent, aliquos etiam occidissent, quia aliter eos coercere non poterant, interempti sunt. Harum tamen conjurationum Fastradae reginae crudelitas causa et origo exstitisse creditur. Et idcirco in ambabus contra regem conspiratum est, quia uxoris crudelitati consentiens, a naturae suae benignitate ac solita mansuetudine immaniter exorbitasse videbatur.
1.94
Quare Romam quarto petierit.-- Colebat prae caeteris sacris et venerabilibus locis apud urbem Romam beati Petri apostoli ecclesiam in cujus donaria, magna vis pecuniae tam in auro quam argento, nec non in gemmis, ab illo congesta est. Multa et innumera pontificibus munera missa. Neque ille toto regni sui tempore quidquam duxit antiquius, quam ut urbs Roma suo labore, veteri pollens auctoritate, et ecclesia Sancti Petri per illum non solum tuta ac defensa, sed etiam suis operibus prae omnibus ecclesiis esset ornata atque ditata. Quam cum tanti penderet, tamen intra quadraginta septem annorum spatium, quibus regnavit, quater tantum illo votorum solvendorum ac supplicandi causa profectus est: ultimi adventus sui non solum hae fuere causae, verum etiam quod Romani Leonem pontificem multis affectum injuriis, erutis scilicet oculis linguaque amputata, fidem regis implorare compulerunt. Idcirco Romam veniens, propter reparandum qui nimis conturbatus erat, Ecclesiae statum, ibi totum hyemis tempus extraxit, quo tempore imperatoris et Augusti nomen accepit.
1.95
Ludovicus rex et imperator proclamatur a patre. Moritur Carolus imp. Sepultus Aquisgrani.-- Extremo vitae tempore cum jam et morbo et senectute premeretur, evocatum ad se Ludovicum filium, Aquitaniae regem, qui solus filiorum Hildegardae supererat: congregatis solemniter de toto regno Francorum primoribus, cunctorum consilio consortem sibi totius regni, et imperialis nominis haeredem constituit; impositoque capiti diademate imperatorem et Augustum jussit appellari. Susceptum est hoc ejus consilium ab omnibus qui aderant magno cum favore. Nam divinitus ei propter regni utilitatem videbatur inspiratum: auxitque majestatem ejus hoc factum, et caeteris nationibus non minimum terrorem incussit. Decessit anno ab incarnatione Domini octingentesimo quinto decimo, aetatis vero suae septuagesimo secundo, et ex quo regnare coeperat quadragesimo quinto, septimo Kalendas Februarii. Appropinquantis finis complura fuere prodigia, ut non solum alii, sed etiam ipse hoc minitari sentiret. Per tres namque continuos vitaeque termino proximos annos, et solis et lunae creberrima defectio. Et in sole macula quaedam atri coloris septem dierum spatio visa. Ipse quoque cum ultimam in Saxonia expeditionem contra Godefridum regem Danorum ageret, quadam die cum ante solis ortum castris egressus iter agere coepisset, vidit repente delapsam coelitus facem cum ingenti lumine a dextra in sinistram per serenum aerem transcurrere: cunctisque hoc signum quod portenderet admirantibus subito equus quem sedebat capite deorsum merso cecidit, cumque tam graviter ad terram elisit, ut fibula sagi rupta, balteoque gladii dissipato, a festinantibus qui aderant ministris exarmatus, et sine adminiculo levaretur, jaculum etiam quod tum forte tenebat manu, ita elapsum est, ut viginti vel eo amplius pedum spatio longe jaceret. Sepultus est in basilica quam ipse Aquisgrani palatii aedificaverat propter amorem Dei et Domini nostri Jesu- Christi, et ob honorem sanctae et perpetuae virginis genitricis ejus Mariae. In hac sepultus est eadem qua defunctus est die. Arcusque supra tumulum deauratus exstructus est, cum imagine et titulo hoc modo descripto: Sub hoc conditorio situm est corpus Caroli Magni atque orthodoxi imperatoris; qui regnum Francorum nobiliter ampliavit, et per annos quadraginta septem feliciter rexit.
1.96
Imperium Ludovicus prudenter administrat. Dividit inter filios.-- Post cujus excessum Ludovicus, cognomento Pius, adeptus sedem imperii, magno moderamine per annos viginti quinque Francorum regnum disposuit. Et fines regni quos pater ejus pugnando longe lateque dilatavit, hic sapienter praevidendo undique ab hostibus custodivit. Nam et Graecorum calliditates et cavillationes prudenti consilio devitavit, et Sarracenorum perfidiam, qui ab Hispaniae partibus erumpere cupiebant, fortiter compescuit, et Danorum audaciam virtute terruit. Habuit filios tres, scilicet Lotharium, Ludovicum, atque Pipinum. Defuncta conjuge priore, duxit aliam, Judit nomine: ex qua suscepit Carolum. Divisiones vero regni inter liberos ita fecit, ut Lotharius, qui major natu erat( cui et imperii concessit insignia) post se regnum Italiae obtineret, et partem Franciae quam Mosa et Rhenus flumina inter se includunt, partemque Burgundiae: Ludovicus vero Germaniam, hoc est, Bavariam et Saxoniam, et reliqua regna quae Carolus Magnus pater suus bellando subegerat, id est, Pannoniam, Daciam, Istriam, Liburniam, atque Dalmaciam; barbaras quoque gentes, quas tributarias fecerat, qui sunt Veletabi, Sorabi, Abodriti, Boemani, et reliqui, quos longum est enumerare. Has omnes gentes memoratus Augustus Ludovicus omni tempore vitae suae habuit subjectas. Pipino etiam concessit regnum Aquitaniae cum Vasconia, et omnem terram usque Hispamam quam Carolus subjugaverat.
1.97
Herlegaudus abbas S. Benigni. Diploma Ludovici Pii ad instaurandam S. Benigni ecclesiam.-- Carolus, qui minimus erat natu, adeptus est Franciam, atque Burgundiam, et Neustriam: de qua re indignati sunt fratres sui, vel quia ex alia matre natum nolebant eum sibi aequari, vel quod principalis et melior pars regni ei collata fuisset a patre. Unde post mortem Augusti grave exortum est bellum inter eos; sed quamvis in hac pugna vires exercituum Francorum contulerint, et exteris occasionem rebellandi contulerint, tamen quod a patre eorum factum fuerat immutare non valuerunt. Ad extremum Carolus regnum etiam Aquitaniae obtinuit. Pipino siquidem ante patrem defuncto remansit filius, Pipinus et ipse vocatus. Quem minus utilem ad regnum gubernandum videntes primates sui et principes, ad Carolum se contulerunt. Hujus principis praesentiam adiens Herlegaudus( quem supra retulimus hujus loci abbatem fuisse) suggessit auribus serenitatis ejus basilicam Sancti Benigni martyris esse dirutam, nec se habere qualiter eam restauraret. Unde Augustus commonitus pia sollicitudine scripsit principibus et magnatibus suis ita:« In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi divina ordinante providentia imperator Augustus, Amadeo comiti, Heliae et Waldo, Isembardo et Barberto vassis nostris. Notum sit vobis quia volumus ut adjutorium faciatis Herlegaudo diacono ad restaurandam et recooperiendam ecclesiam Sancti Benigni martyris Christi: propter illam scilicet rationem, quia compertum nobis est, quod vos de ratione ejusdem ecclesiae beneficia habeatis, et nonas et decimas in omnibus dare faciatis, quia justum est; propterea constituimus vobis, ut ad restaurandam illam ecclesiam, et cooperiendam, adjutorium praestetis. Videte ut omnino impleatis, atque expressum vobis demandamus, ut nullam exinde habeatis negligentiam, si gratiam nostram vultis habere. Et ut certius cognoscatis hanc nostram esse jussionem, de annulo nostro jussimus sigillari.»
1.98
Albericus Lingon. episcop. disciplinam monasticam, Heleberto coepiscopo abbatiam gerente, resarcit.-- Eo tempore praesidebat Lingonicae Ecclesiae domnus Albericus pontifex. Defuncto praenominato abbate Herlegaudo, jam pene dilapso monastico ordine, in hoc loco suscepit curam regiminis memoratus episcopus Albericus, dans pastorem congregationi hic commanenti Helebertum sub eo coepiscopum. Quo tempore factae sunt plurimae commutationes vel coemptiones terrarum, tam ab ipso pontifice, quam a rectoribus loci istius: inter quae facta est commutatio a Seraphim abbate Besuensis loci, cum ipso Herleberto coepiscopo. Dedit Herlebertus in villis Luco et Verona quidquid erat juris Sancti Benigni, et Seraphim econtra tradidit terras sancti Petri quae erant in Divione, et in fine domni Petri, et Longo Vico, et in Canavis, et in Arzilarias, et Tremoledo. et Fontanis, et Proviso, et Disto. Item Albericus episcopus et Fulchrius concaminaverunt terras. Dedit Fulchrius in fine Saciacensi campos tres, et Albericus episcopus dedit ei in Isizodoro campum unum, et unum pratum. Item cum Alderanno fecit praedictus episcopus concamium. Dedit Adalrannus infra castrum Divion mansum unum, et foras muros campos tres in loco qui dicitur Petraficta. Et Albericus episcopus dedit econtra in Divion vico peciolam de terra, et in fine Tremolensi campum unum. Item Baldo praepositus, et caeteri cum eo clerici, cum Leotaldo presbytero commutaverunt terram. Dedit Leotaldus peciolas duas de terra: una est juxta Divion castrum, alia in loco qui dicitur Petraficta: fratres dederunt Leotaldo presbytero terram in fine Tremolensi.
1.99
Mortuo Ludovico Pio, dissident filii.-- Ludovico Pio terreni insignia regni anno Dominicae Incarnationis octingentesimo quadragesimo, perpetua felicitate commutanti, filii ejus gravi pernicie in semet dissidentes, unitum prius pulcherrima de diversis nationibus compage Francorum regnum foeda sectione sciderunt. Qua de re contigit, ut dum optimates aulae uniuscujusque filiorum regis adversus alterutrum affectare se simulant gratiam, quidquid utile sibi fore existimassent, expetere non dubitarent. At regii adolescentes dum sibi quisque consulit, et ne alter ei praeferatur, cavet, injustis aliquando petitionibus, invito nihilominus aliquoties animo, favere cogebantur. Unde factum est, ut locus iste grave dispendium pateretur possessionum, quae usque tunc temporis habuisse visus est, id est Masciacum in pago Lingonico, Posciacum et Fontem- Laguis in pago Laticensi, Visernacum in pago Tornodorensi, Vulnonem in pago Senonico, amisit.
1.100
Exorta, ut diximus, discordia inter fratres, tunc demum inter regni primores conglobantur horribilia bella veluti intestina: deseritur custodia littorum Oceani maris: augescit numerus hostium, crescit innumerabilis multitudo Nortmannorum, Danorum, atque Britonum. Fiunt passim Christianorum strages, depraedationes, vastationes, incensiones. Capiuntur quascunque adeunt civitates nemine resistente. Capitur Burdegala, Petragorium, Xantonum, Lemovigas, Engolisma, atque Tolosa, Andegavorum, Turonensium, perinde et Aurelianensium civitates pessumdantur. Ad ultimum videntes reges sua discordia addi vires extraneis, et damna civium esse lucra hostium, pacificantur inter se primum; tum deinde cum hostibus, qui regno eos expellere non potuerant, pactum cum eis ineunt; et quod armis tueri debuissent, pecuniis redimunt.
1.101
Lotharius imperator.-- Lotharius igitur obtinens imperii sceptra, contentus fuit parte regni cum Italia atque urbe Roma. Eo tempore Saraceni invadentes urbem Romanam, spoliaverunt sepulcra apostolorum, et caetera sanctorum loca. Anno qui fuit ab Incarnatione Domini octingentesimus quadragesimus quartus Lotharius habuit filium nomine Ludovicum, quem cupiens sibi successorem fieri, ut coronam imperii sumeret, misit Romam, et cum eo Drogonem Metensem archiepiscopum, suum scilicet avunculum, et reliquos principes regni sui. Qui venientes Romam nimis austere egerunt cum Romanis, unde animos eorum ad rancorem concitaverunt. Accepto imperio domum reversus non longe post decessit: scriptum in gestis pontificum Romanorum.
1.102
Ingelrannus Divionensis coenobii curam gerit.-- Per idem tempus defuncto Herleberto coepiscopo qui vices pastoris in hoc loco tenuerat, successit ad regimen animarum Ingelrannus idem in ecclesiasticis gerens officium. Hic fecit commutationem de terra in Marcenniaco cum Madalgerio quodam, dans ipse de terra Sancti Benigni campum habentem in longum perticas viginti quinque, et recipiens ab illo duplum. Obeunte itidem Alberico episcopo Lingonum, Theutbaldus episcopus adeptus est cathedram. Hic, sicut praedecessor suus, studiosus hujus loci cultor, fecit commutationes terrarum in aliquibus loci cum quibusdam hominibus. Cum Adalsavo commutavit terram in Fontanas subteriores, cum Alberto in Plomberias, cum Wldegerio in fine Domiso. In diebus ejus dedit Leotaldus presbyter, unus ex clericis hic commanentibus, in isto burgo, et in fine Tremolense partem haereditatis suae: et alter clericus, nomine Olisius, vendidit habitantibus isthic de sua haereditate in Longo vico, et in Ficiaco. Sed et Geraldus presbyter commutavit cum Usuardo terram in Longo vico, recipiens procamium in Ilariaco, quod utrumque est juris Sancti Benigni. Ipso tempore quidam, Balduinus nomine, dedit ad hunc locum in Fontanis villa terram haereditatis suae. Similiter Odolberga et filii ejus dederunt in Divion mansum unum: sed et Warnerius cum uxore sua in Merneolo dedit jornales quatuor. In pago quoque Cabilonensi villa Rubiliaco dedit Constantinus quidam mansum unum. Hainardus etiam presbyter vendidit rectoribus hujus loci res suas, sitas in villa Norvia. Alter quoque presbyter, Hirsonnus nomine, in villa Fontanas vineam suam tradidit. Adalranus quidam in eadem villa campum unum similiter pretio distraxit. Necnon et Ebbo cum uxore sua et filio, in pago Alsense in villa Sermatiae et in Vitriaco mansum, cum omnibus quae ad ipsum aspiciunt, dedit. Cum Samsone vero commutavit praedictus pontifex Theutbaldus terram in villa Alberici, Curtis vocata. Sed et ubicunque potuit res hujus loci immeliorare curavit.
1.103
Isaac Lingon. episcopus abbatiam Divionensem restaurat.-- Post cujus obitum domnus Isaac suscepit praesulatum. Hic praedecessorum bonum sequens exemplum, nec ulli eorum passus esse inferior, hunc locum non solum excoluit, verum etiam in duplum, quam antea fuisset, statum ejus augmentavit. Basilicam sancti Benigni jam pene dirutam in pristinum statum restauravit: monachicum ordinem restituit, possessiones ad victum eorumdem monachorum addidit. Haec autem omnia, adhortante pariter et adjuvante praecelso rege Carolo, perfecit.
1.104
Carolus Calvus imperator. Secunda Northmannorum in Galliam irruptio.-- Idem vero inclytus rex Carolus, anno Dominicae Incarnationis octingentesimo septuagesimo primo regens Francorum regnum, erga cultum Ecclesiae Dei fuit studiosissimus. Qua propter multa evicit pericula, et regni ejus semper augmentabatur gloria. Defuncto siquidem, ut jam dictum est, Pipino fratre suo rege Aquitaniae, filioque ejus in regno subrogato, moderationem regni non strenue agens, a suis derelictus ac dejectus est, et monachus in monasterio S. Medardi factus. Carolus vero a cunctis principibus expetitus, Aquitaniae regnum est adeptus. Post non multos etiam annos mortuo Lothario imperatore fratre ejus, Carolus suscepit imperium. Sed Ludovicus alter frater cupiens jungere monarchiam regni, iterum contra Carolum bellum concitat, Northmannos caeterasque gentes in regnum Caroli evocat. Auxiliante autem Domino Carolus fratrem de finibus suis expulit, et Northmannos intra Neustriam compressit. Haec fuit secunda irruptio Northmannorum in Franciam. Aliquantis transactis annis Ludovicus defunctus est, relinquens tres filios, Ludovicum, Carlomanum, et Carolum.
1.105
Caroli pietas. Multa confert S. Benigno.-- Carolus igitur imperium adeptus, ecclesiarum Dei cultor devotus, nisu quo potuit studebat in cultu religionis depravata corrigere, destructa reaedificare, collapsa erigere. Unde inter caetera comperiens locum hunc pene in nihilum redactum, commovit ex hoc venerabilem Isaac episcopum, quatenus reparari posse in pristinum statum, promittens se in omnibus adjuturum. Dedit igitur isdem inclytus rex Carolus ad hunc locum restaurandum, et in usus ac stipendia monachorum in hoc loco Deo famulantium, in suburbio Divionis castri terram indominicatam, ubi seminantur modia centum quinquaginta: vineas ubi colliguntur vini modia quingenta: prata ubi secantur carra foeni quinquaginta: sylvam ubi saginantur porci sexcenti: forestem piscium a ponto Divionis usque ad villam Floriacum: farinarios sex; colonicas decem: mercatum pariter et burgum simul et districtum, colonicas sex, et quinque in Lariaco, colonicas decem in Bisico, colonicas sex et semis in villa Colonicas dicta; in Siliniaco colonicam unam; in Dicmensi colonicas semis; in Sconsio colonicas sex, in Villari colonicas tres, farinarios duos: in Lentennaco colonicam unam et semis, in Girone colonicas duas, inter Corcellas et Flaviniacum colonicam unam; in Proviso colonicam semis, in Camboio colonicam semis: inter Patriniacum et Marcenniacum colonicam unam: in Quitiniaco colonicas duas, in Sacunino colonicam unam; in Cromaco colonicas duas; in Aguliaco capellam habentem mansum unum et semis; in Ruffiaco colonicam semis, et medietatem de Scoriaco villa: in Casnedo colonicas semis; in Bargis colonicam unam; in Missiniaco colonicas tres; in Norgia colonicam unam. Item in aliis Corcellis colonicam semis, in Aziriaco villa quidquid Sanctus Benignus habere videtur, scilicet capellam cum colonica una, et aliis colonicis sex et semis, et farinario, et terra indominicata, ubi possunt seminari modia centum, et prata ubi possunt colligi foeni carra centum et quinquaginta. In villa Carle mansum indominicatum cum capella, et quidquid ibi videtur accipere: in Prunido mansum indominicatum, et quidquid ad ipsum mansum attinet, cum omnibus appenditiis, rebus et mancipiis suis. In Jusiaco colonicas duas; in Campaniaco colonicam unam; in Ateis colonicas duas. Has res omnes cum mancipiis desuper commanentibus utriusque sexus, dedit memoratus Carolus servis Dei monachis, in isto loco Domino servientibus et futuris temporibus permanentibus, ut pro se et conjuge, necnon et liberis, atque totius regni statu Domini implorent clementiam: idque praecepti sui firmavit auctoritate, ut nullus posterorum de eisdem rebus quidquam distrahere audeat, aut minuere, aut in alios usus retorquere.
1.106
Berthilo coepiscopus et abbas S. Benigni. Isaac jus eligendi abbatis concedit.-- Isaac igitur venerabilis episcopus congregavit in hoc loco monachos sub coepiscopo et abbate, nomine Berthilone; qui regulariter viverent, et Deo in perpetuum deservirent, et de omnibus quae inclytus princeps per praecepti sui munificentiam contulerat, privilegium eidem concordans episcopalis auctoritas edidit. In quo privilegio in primis habere propriam electionem succiduis temporibus ex ipsis secundum regulam sancti Benedicti abbatem eligere monachis istius loci concessit. Eum vero qui electioni fratrum contradicere, seu eidem congregationi aliquam vim inferre, vel familiam affligere, aut aliquid ab eodem monasterio auferre, seu de rebus praescriptis beneficiare alicui praesumpserit, sua ac coepiscorum auctoritate excommunicatum aeternae damnationis maledictione mulctandum, ac sancti Benigni, qui praejudicium inferre voluerit, ultione damnandum, insuper anathema maratana est imprecatus. Huic excommunicationi archiepiscopi quinque, et episcopi decem numero subscripserunt: ac deinde omnes qui post eum fuerunt Ecclesiae Lingonensis episcopi.
1.107
Multa ablata S. Benigno restituuntur.-- Anno vicesimo sexto domni Caroli regis, qui est ab Incarnatione Domini octingentesimus sexagesimus sextus, residens Isaac episcopus et Odo comes, vel caeteri missi dominici in Luco villa in mallo publico ad res audiendas vel judicandas, venit Alcaudius advocatus Sancti Mammetis Sanctique Benigni, et Sancti Stephani, vel ipsius domni Isaac episcopi, mallavit quemdam Hildebrannum, quod ipse et sui Franci, suique servi in fine Saciacensi, Bruciacensi, et Gonliacensi in terra vel in sylva Sancti Benigni quercum unum truncassent: et quia tunc res non fuit definita, in sequenti anno, in ipso mallo et eodem loco, iterum praedictus Advocatus eumdem hominem repetiit, eamdem quaerimoniam ingerendo In tertio vero anno in curte Arnonis ipso domno Isaac episcopo, Odone comite, Hildeberto abbate, Bertranno atque caeteris missis Dominicis mallum gerentibus, iterum Alcaudius interpellavit praedictum Hildebernum, quod res Sancti Benigni, praedictam scilicet Saciacum- villam cum appenditiis suis injuste retineret. Tunc judicatum est a praedictis Scabineis, ut aut legem de male perpetratis faceret et revadiaret, aut quod injuste tenebat legaliter redderet. Quod et fecit, et sancto Benigno vi ablata restituit. Hanc autem notitiam ideo huic operi inseruimus, ut ostenderemus supra scriptam proprietatem Saciacensem ab antiquis temporibus juris hujus loci fuisse, quamvis multoties et ante haec tempora, et postea, fuerit sublata. Villam etiam quae Longus- Vicus dicitur, quae similiter fuerat ablata a dominatione hujus loci, reddidit nobis praecellentissimus imperator Carolus, cognominatus Calvus, cum ecclesiis et omnibus rebus ad eamdem villam pertinentibus. Similiter Albiniacum in pago Portuensi: ipsam videlicet potestatem cum ecclesiis et terris. Insuper constituit per praeceptum regalis potestatis, ut nullus deinceps audeat praeripere vel auferre memoratas res a subjectione hujus Deo dicatae Basilicae.
1.108
Bertillo igitur coepiscopus et abbas in hoc loco constitutus coepit erga curam officii sibi commissi satagere, et possessiones vel dono vel pretio datas, aut commutatione terrarum factas studuit augmentare. Emit igitur a Fulcardo praeposito ecclesiae Lingonicae, dato septem librarum in pretio, in Aziriaco- villa mansum unum, et terram arabilem in novem campos divisam: dedit et Fulcardus presbyter in eodem loco campum unum Deo et Sancto Benigno. Vendidit Eldejarnus in eadem villa terram ubi possunt seminari modia sex. Alter quidam Eleardus vocatus, vendidit quatuor mansa cum aedificiis et suprapositis in eadem villa. Alius quidam Mummius vocatus, veniens ad conversionem in hoc monasterio dedit mansa quatuor cum appenditiis suis in eadem villa. Commutavit praedictus abbas Bertillo cum supra nominato Fulcardo mansum unum in eadem villa Aziriaco. Cum alio quodam vero, Bernoart vocato, commutavit terram in fine Longo- vici villa Corcellis, recipiens ab eo scamium in eadem villa, loco Cassanias vocato.
1.109
Saro abbas.-- Considerans domnus Isaac episcopus Bertillonem coepiscopum et abbatem ad utrumque officium non posse sufficere, quoniam tunc temporis res ecclesiasticae simul et publicae in magno erant discrimine ob infestationem paganorum, perturbato regni statu, Saronem abbatem constituit ei socium ad regimen et curam animarum; ut dum iste adjuncto coetu fratrum divinis studet intendere theoriis, ille liberius ecclesiasticis inserviret ministeriis. Dederunt per idem tempus aliqui de rebus suis ad stipendia fratrum augmentenda, prout unicuique eorum divina inspiravit clementia. Dedit Ludovicus quidam presbyter in Aziriaco campum unum et pratum, atque servum colonum. Dedit Vindricus in Patriniaco vineam unam; et Moyses in Cangiaco, in Arsis casale unum, vineam unam, de terra arabili jornales quatuordecim. Bertha comitissa pro remedio animae viri sui Unfredi comitis dedit in pago Dusmense, in villa, Colonicas vocata, mansa tria cum servis et ancillis desuper commanentibus. Dedit Richardus quidam de nobilibus in pago Belnensi, in villis Santiliaco, Mammiaco, Cussiniaco, et in pago Magnimontensi, in villa, Alba- terra vocata, haereditatem suam. Dedit Teudfredus presbyter ad conversionem veniens, in Bargis mansum unum, terras ei subjunctas, et in Divion vico mansum semisque, et terras arabiles. Dedit Gislebertus ecclesiam in Saviniaco sitam, et mansum cum atrio, et sepultura, et hortum cum aedificiis circumpositis, et terris, et mancipiis, et silvam, ubi possunt saginari porci quadraginta.
1.110
Sed et terras, quae nuper ablatae fuerant ab hujus loci dominatione, in Bargis, in Escoriaco, in Siliciaco, repetierunt tunc Isaac episcopus, et Bertillo coepiscopus et abbas, ab iis qui eas invaserant. Commutavit idem domnus Isaac episcopus cum Eppleno quodam ex nobilibus in Divion castro commanentibus, terras ipso milite postulante. Dedit igitur Epplenus de suo alodio proprio Isaac episcopo ac monachis hujus loci in villa Corcellis, in Caviniaco, in Quintiniaco, in Criciaco, Briscono, Tremoledo. E contra domnus Isaac dedit Eppleno in villa Casnedo mansum unum cum omnibus appenditiis suis.
1.111
Isaaci episcopi liber Canonum. Mors, sepultura. Successit Gello. Vita functus Carolus rex. Ludovicus Balbus rex. Dani tertio in Gallias irruunt, sed ab Hugone abbate expelluntur. Carolus rex.-- Idem venerabilis Isaac episcopus fecit et alia multa utilia in episcopatu suo, monasteria corrigendo, ecclesias relevando. Composuit et librum qui dicitur, Canones Isaac; eo quod ex libris canonum utiliora quaeque eligendo, in unum volumen coarctaverit. Peractis in episcopatu annis viginti quinque, obiit Catalaunis, sepultusque est Remis; inde post aliquot annos Argrinni episcopi studio et regis Caroli Simplicis vocati, dono translatus jacet in hac basilica condigno honore tumulatus. Cui successit Geilo in episcopatum, et ipse inter praecipuos egregius.
1.112
Carolus imperator secundo ire Romam disponens, Italiam ingreditur. E contra Carlomanus Ludovici regis fratris ejus filius, per aliam viam eamdem terram ingressus, cum immenso exercitu fit ei obvius. Carolus vero Galliam reversus, atque fines Lugdunensium pertingens, ibidem vita defunctus est. Atque in monasterio apostolorum Petri et Pauli conditus, loco cui dicitur Nantoide a multitudine aquarum ibi confluentium. Postmodum per admonitionem angelicam inde translatus, Parisiis in ecclesia Sancti Dionysii regali sepultura est tumulatus. Successit patris in solio Ludovicus, biennio vix regio nomine functus. Hujus in diebus Joannes papa Romanus Franciam venit, et apud Trecas civitatem cum eodem rege collocutus, parvo tempore ibidem moratus, sicque Romam est reversus. His diebus effera Danorum natio tertiam Neustrasiis inflictura cladem advenit. Intulissetque majorem superioribus, ni Hugo per Gallias abbatis honore praeditus eorum temerarios compescuisset ausus. Auxiliante namque Deo parva manu tantas hostium phalanges fudit, ut vix superesset qui nuntiare potuisset. Qua plaga humiliati Dani Gallias per aliquod spatium temporis quietas reliquerunt. Huic bello praefuit Ludovicus rex. At Hugone ultimos vitae suae claudente soles, Ludovicoque principe post administratum, ut diximus, biennio regnum, diem obeunte, Carolus, qui postea Simplex est dictus, in cunis aevum agens, patre orbatus remansit. Supererant duo filii Roberti Andegavorum comitis, fratres Hugonis abbatis. Senior Odo dicebatur, Robertus alter patrem nomine referens. Ex his majorem natu Odonem Franci tutorem pueri, regnique elegere gubernatorem, quia recidivi Normannorum excursus imminebant. In partibus vero regni, quae Lotharius et Ludovicus tenuerant, filii ejusdem Ludovici regnabant. Nam Lotharius sine filiis obierat. Ex his tribus fratribus unus patris nomine vocatus, alter Carlomanus, tertius Carolus est dictus. Sed duobus intra quinquennium defunctis, ad juniorem Carolum rerum summa pervenit, postque imperii monarchiam est adeptus. Ad hunc accedens domnus Geilo reverendus antistes petiit, ut de quibusdam rebus ab hoc loco substractis, et a se restitutis, praeceptum regalis auctoritatis fieri juberet. Quod ipse libenter annuit, et per praeceptum constituit, ut duodecim mansa in villa Homberias ad luminaria ecclesiae Sancti Benigni delegata, nullus in posterum ab hac domo alienare, vel ab ipso ministerio auferre praesumeret. Quod scriptum factum est anno ab Incarnatione Domini octingentesimo octuagesimo quinto, imperii vero ipsius Caroli in Italia quinto, in orientali Francia quarto, in Gallia primo, post obitum Caroli Calvi decimo.
1.113
Carolus moritur. Northmanni per Galliam grassantur. Odo rex constituitur.-- Refert quidam scriptor in eo opere, quod metrico stylo composuit de excidio Parisiacae urbis, quo per septem annos a Northmannis obsessa, atque vastata est, hunc Carolum congregato immenso exercitu expugnare Nortmannos voluisse. Quod illi audientes legatos mittunt ad Carolum, promittunt se ei subjici, cuncta ab eo imperata facere, ad quod voluisset paratos fore, tantum si permittantur intra regnum consistere, et pacifice Francis cohabitare. Quibus promissionibus delusus rex, credens vera esse quae dicebantur intermisit bellum. Nec multo post Carolus moritur. Nortmanni vero resumpta audacia invadunt civitates Belvacensium atque Meldorum, nec non et Milidunum devastant castellum. Capitur Carnotis ac reliquae secus undique civitates: nam in primo suo adventu Rotomagum, Ebroas, Bajocas et caeteras Neustriae civitates depopulati fuerant. Gallias insuper pervagantur: Hispanias adeunt, Rhodanum intrant fluvium, Italiam populantur et totum Christianorum pessumdatur regnum. Interea congregati Franciae principes consilium ineunt de magnis rebus; Odonem licet reluctantem constituunt regem. Qui mente benignus, et reipublicae hostes arcendo strenue praefuit, et Carolo postquam adolevit sua repetenti patienter regna refudit. A quo parte regni redonatus, quoad vixit tempore hostibus terribilis exstitit. His temporibus Incarnationis Christi octingentesimus nonagesimus primus volvebatur annus.
1.114
Theobaldus Lingon. episcop. Abbates S. Benigni recensentur.-- Eo tempore defuncto Geilone episcopo, Teudbaldus Lingonicam regebat Ecclesiam: Abbatum vero hujus loci series paululum intermissa nunc est replicanda. Bertilone, et Sarone abbatibus ad aeternam vitam translatis, successit Hingo. Saro siquidem in Pultariensi loco sibi commisso quievit. Bertilo autem moriens in hoc loco inter sepulcra sanctorum tumulari meruit. Ad cujus tumbam si fides petentium exigat, febricitantium crebrae sanitates fiunt. Anno denique Dominicae Incarnationis 1045, Halinardo abbate hunc locum regente, decimo quinto ipsius anno, cum transferretur, quia sepulcrum ejus impediebat introitum cryptae sancti Benigni, a parte meridiana effosso tumulo, et ad pedes ejus alia fossa praeparata, qua removeri deberet; monachis adstantibus cum crucibus et thymiamatariis, et luminaribus, multis ingerentibus manus ad movendum, quoniam immensum erat sarcofagum, subito omnes ad terram corruunt: surgentes vero inveniunt sarcofagum in praeparato loco decenter compositum; et accedentes ut viderent qualiter locatus esset in tumulo, aperto opertorio fragrantiam miri odoris senserunt omnes qui adfuerunt. Et ecce corpus ejus monachili habitu indutum, stola sacerdotali auro texta erat ornatum. Caput vero ejus, quod ei fuit abscissum, corpori adjunctum; et circa idem sanguis erat coagulatus in sepulcro. Hingo igitur abbas ordinatus, licet parvo tempore, id est, triennio, agri dominici cultor fuit devotus. Nam prout potuit terrena et exteriora augmentavit; divinum vero cultum in nullo tepescere permisit. Quae autem in diebus ejusdem vel empta seu commutata sunt in possessione agrorum, scribere non pigebit.
1.115
Waltemus presbyter quidam in Rufiaco, in Patriniaco, in Gironno dedit partem suae hereditatis. Salamannus in Aziriaco. Flothbertus in Marcenniaco. Attila in Patriniaco. Richulfus in villa Asinarias. Deodatus quidam de nobilibus veniens ad conversionem, in villa Attegias dedit mansum cum supra posito, et mancipiis ibi commanentibus. Bivinus dedit in villa Norvia capellam in honore sancti Valerii dicatam: mansum indominicatum cum terris et omnibus appenditiis suis. Warnerius dedit in pago Belnensi in villa, Bononicurte vocata, campum unum. Hugo quidam dedit in castello Divion cultillum vel aream unam, et foris terram ibi aspicientem in ipsa fine, atque vineam. Bettho quoque presbyter, Sancti Stephani canonicorum praepositus, dedit mansum unum cum supraposito, atque aedificiis in villa Curte Mulnisae in pago Divionensi. Fulchradus vendidit ipsi abbati in Aziriaco campum unum. Teudegerius alterum. Accepit in commutatione a quodam Huberto in Canavis terram et vineam juxta sitam dans ei in Salonis- villa campum unum. Similiter fecit cum Euvrardo, dans in Aguliaco casale cum vinea, et campos duos de terra arabili, et recepit ab eo in villa Burgis mansum unum cum supraposito, omniaque in ipsa villa vel in Norvia ad ipsum mansum aspicientia.
1.116
Defuncto Hingone successit Hildebrannus in regimine Et hic paucis annis transactis ad coelestia regna migravit. Hi ambo sub Geilone episcopo praefuerunt in hoc monasterio. Post Hildebrannum abbatis officium suscepit Godefridus tempore Teudebaldi episcopi. Sed post aliquantos annos, et isto migrante, suscepit Walo curam regiminis. Horum uterque praefuit tempore Odonis regis. Eo tempore Richardus dux Burgundiae reddidit Sancto Benigno mansum unum cum vineis et terris aliis juxta ipsum positis, et ad ipsum aspicientibus, situm in proximo pago Belnense, et in villa Giuriaco. Huic rei interfuit Theudebaldus episcopus, Girbaldus, Wido ac Radulfus comites, Madelgaudus Oscarensium vicecomes, Guntrardus Sancti Benigni hujus rei testis et advocatus. Actum Longo- vico in mallo publico
1.117
Ablatum Francis imperium. Galliae regnum in summo discrimine.-- Anno incarnati Verbi octingentesimo nonagesimo tertio, Odone regnante in Francia, Arnulfo in Italia atque Saxonia, Carolus jam juvenis regni repetiit sceptra, atque memoratus Arnulphus imperii invasit monarchiam. Tunc primum a Francorum regibus ad extraneos translatum est imperium, principibus regni vilipendentibus Carolum ob mentis tardum ingenium, Odone rege duodecimo anno regni sui defuncto, qui quoad vixit, hostes fortiter compressit. Reciprocati Northmannorum et Danorum insurgunt fluctus. Hungari ab Aquilone, Saraceni a meridie ac finibus Hispaniae prorumpentes, in interitum confluunt Galliae: per omnia saevit gladius, cuncta dantur incendio, sanctorum loca traduntur exterminio.
1.118
Vastata Burgundia. Richardi ducis filii.-- His undique saevientibus malis, contigit corpus S. Benigni ad civitatem deferri Lingonis: praesidebat tum illi Ecclesiae domnus Argrinus, pastor in cura hujus loci valde sollicitus. Monachorum vero habitantium in isto loco abbas erat nomine Lauterius, ad ipsum officium valde studiosus. Burgundia tunc vastata est a Northmannis; quibus occurrens praefatus dux Richardus in loco, vocato Argentoilo, commisso cum eis praelio, caesa est eorum quam plurima multitudo: sicque Dani humiliati retro redire sunt coacti. Iterum apud Carnotum, socio Roberto duce, Odonis regis fratre, Richardus cum Northmannis dimicavit, et eorum innumeram multitudinem occidit. Habuit isdem Richardus filium, nomine Rodulphum, qui fuit rex Francorum. Alter filius vocatus est Boson, qui Burgundiae superioris, quae Gallia comata dicitur, accepit regnum. Tertius filius dictus est Hugo, cognomento Capito, qui fuit dux inferioris Burgundiae. Exorta discordia inter Carolum et regni principes, lites et bella, rapinae, et incendia, innumera undique saeviunt mala. Tandem rex facti poenitens principes ad concordiam commonet, pacem exoptatam cum eis firmat.
1.119
Abbatia S. Joan. datur S. Benigni monachis.-- Hic Carolus rex petente Richardo duce, et Manasse comite, fecit nobis praeceptum de abbatia Sancti Joannis, et cunctis ad eam pertinentibus rebus. Exstitit eo tempore Ademarus quidam illustris vir ex senatoribus, multas habens possessiones tam in Divionensi pago, quam in aliis regionibus, scilicet pago Turonensi, Aurelianensi, Senonico, Autisidiorensi, Tornodorensi. Ipse Ademarus et conjux ejus, Lampaia nomine, dederunt sancto Benigno mansum unum indominicatum cum supraposito, terrisque ad eum pertinentibus ac silva: qui mansus est in villa Ruffiaco; et aspiciunt ad ipsum mansum, exceptis indominicatis terris, coloniae et mansa vestita septem, et quinque absi. Dedit et mancipia utriusque sexus numero quadraginta octo. Dedit ecclesiam sancti Gregorii nomine sacratam, in Escoriaco villa positam, et quidquid ad ipsam aspicit, cum omnibus quae possidebat in praedicta villa Escoriaco. Dedit et capellam suam mobilem et specialem cum reliquiis sanctorum, scilicet sancti Salvatoris, et sanctae Mariae, aliorumque sanctorum; crucibusque tam aureis quam argenteis; et capsis, vestimentisque, et omnia ornamenta ipsarum reliquiarum. Post mortem vero ipsius Ademari, Lampaia uxor ejus dedit ad altare sanctae Mariae in hoc loco constitutum, quod caput ecclesiae dicebatur ab antiquis, in comitatu Tornodorensi Stolivicum, et mansum indominicatum prope Stolivicum, in loco qui vocatur Sairocurte, cum omnibus appenditiis suis et mancipiis utriusque sexus desuper manentibus.
1.120
Conferuntur plurima S. Benigno.-- Argrinus igitur laude dignus episcopus, in augmentatione rerum hujus loci ferventissimus, donavit ad communem utilitatem fratrum abbatiam Sancti Joannis, quam quidam Fulbertus monachus beneficiario jure tenebat: concessit et mercatum annuale ad vestimenta fratrum emenda, medietatem quae ad se pertinebat. In Aziriaco etiam villa decimas, et paratam, et omnes redditus ipsius ecclesiae, quae tunc cella erat monachorum hujus loci, supplicante Lanterio abbate, ad usus eorumdem monachorum perdonavit. Similiter fecit de ecclesia quae est in Longovico, et de capella, quae est in Prunido, quam deputavit ad servitium infirmorum; et ecclesiam supra scriptam Sancti Joannis ad servitium hospitum. Reddidit insuper mansa novemdecim in diversis locis quae tempore Teubaldi episcopi antecessoris ejus ablata fuerant, et in beneficium data cuidam Widoni. De his omnibus quae praemisimus fecit privilegia episcopali auctoritate, contestans et monens succedentes pontifices, ut hanc a se factam eleemosynam paterno affectu illibatam custodiant, quatenus orationes et vota famulorum Dei in hac domo consistentium, tam ipsis quam caeteris fidelibus vivis atque defunctis sint proficuae ante Deum. Qui vero de his aliquid subtrahere, aut beneficiare, vel quocunque modo auferre conatus fuerit, anathematis gladio percussit, nisi resipuerit. Fecit idem domnus Argrinus episcopus cum abbate Lanterio commutationem terrae infra castrum Divion. Dedit episcopus juxta murum castelli aream habentem in longo perticas ancingales novem, et per latum perticas octo. E contra dedit Lanterius abbas et monachi areas duas, habentes utraque perticas sex in longo, et per transversum una area perticas quatuor, alia perticas quinque. Ex omni parte terra Sancti Stephani. Eo tempore dedit Manasses comes Sancto Benigno mansum indominicatum in Longo vico, cum mancipiis utriusque sexus desuper commanentibus, et terris ad ipsum mansum pertinentibus, tam in ipsa fine, quam in aliis villis positis, ea conditione, ut in vita sua retento sibi fructu, singulis annis festivitate sancti Mauricii congruam refectionem exhiberet monachis; post mortem vero ipsius in ejus anniversario die similiter decens refectio de ipso manso exhibeatur fratribus; quod superfuerit eorum utilitatibus profuturum. Hujus doni laudatores et testes fuerunt Walo filius ejus, et Manasses comes junior.
1.121
Dedit et Ricardus supra memoratus dux ad ecclesiam Sancti Antonii in Ficiato sitam, quae est juris Sancti Benigni, mansum unum Rovira cum servis et ancillis supermanentibus, et hoc laudaverunt Adeleia uxor ejus, et Rodulphus filius ipsius, et comites Hugo, Boso, Manasses, Gillebertus.
1.122
Dedit Milo in Saviniaco de terra jornales sexaginta, et silvam ubi possunt saginari porci quadraginta. Tantumdem dedit pater ejus Gislebertus tempore Isaac episcopi, scilicet terrae arabilis jornales sexaginta, et ad porcos quadraginta saginandos silvam, cum capella sancti Gervasii nomine dicatam. Sed et Atila comitissa pro requie animae viri sui Milonis comitis, dedit Sancto Benigno in Dumisovilla mansum indominicatum cum casalibus super exstructis, et aliis terris ad ipsum aspicientibus. Actum Dominicae Incarnationis anno 902, Caroli regis anno quarto. Laudatores fuerunt Girbardus comes, et Reintrudis uxor ejus, filia ipsius Atilae. Dedit et Winebaldus quidam de nobilibus in suis villis, Marcenniaco scilicet atque Dumiso, et in finibus earum quidquid possidere videbatur, terras videlicet cum mancipiis desuper commanentibus.
1.123
Lanterius, Fulbertus et Godradus abbates.-- Lanterio abbate hoc monasterium regente, venit ad conversionem quidam honorabilis homo, nomine Berengerius, qui dedit de rebus suis in villa Longoprato dicta mansum indominicatum unum, cum fonte in eo nascente, et molendino juxta posito, et ecclesiam dimidiam, quae est in Missiniaco, et vineis, aliisque mansis ad ipsum mansum aspicientibus, qui sunt vestiti septem absi tredecim, mancipia utriusque sexus numero quinquaginta. Dedit et in pago Belnensi, villa Sentennaco, colonicam unam. Similiter Hildemodus canonicus et Arico presbyter venientes ad monachilem conversationem, dederunt in Siliciaco villa omnem haereditatem suam. Adalreus etiam quidam simili devotione hunc expetens locum, dedit in Bargis villa quidquid habuit. Gotzelinus canonicus et abbas sanctae Lingonensis ecclesiae infra muros ejusdem civitatis, dedit mansum unum juxta ecclesiam Sancti Desiderii. Fecit commutationem Lanterius abbas in villa Carli cum quodam Rohardo, in Corcellis superiori cum Isoardo. Lanterio abbate post diuturnos labores ad coeleste bravium properanti, successit Fulbertus, et hic multorum dierum miles emeritus. Qui post annum deponens onus susceptae obedientiae, Godrado commisit curam regiminis, anno decimo septimo Caroli regis. Hic Godradus emit in Aziriaco ab Heldierio et uxore sua Natalia, pratum unum habens in longum perticas ancingales sexaginta quinque, et in latum perticas triginta duas. Domnus igitur Argrinus, relicto episcopatus honore, monachus est effectus in hoc monasterio, ac post biennium defunctus, honorifice traditus est sepulturae intra septa hujus ecclesiae.
1.124
Warnerius episc. Lingon. et Godradus abb. S. Benig.-- Successit ei denique in cura pastorali domnus Warnerius episcopus, et ipse augmentator bonorum hujus loci devotus. Hic primo anno suae ordinationis, nongentesimo duodecimo videlicet incarnati Verbi, indictione quindecima, residens in synodo in gremio matris ecclesiae Sancti Mammetis coram archidiaconibus et abbatibus, atque omni clero, interpellatus est a Godrado abbate et monachis patroni nostri sancti Benigni, de quadam ecclesia infra muros castri Divion sita, sancti Vincentii honore ac nomine sacrata, quam domnus Geilo episcopus ad locum refugii et custodiam corporis saepius dicti sancti Benigni perpetualiter eis habendam concesserat. Et de qua cum longo tempore ea usi fuissent, repulsi erant a Ratherio archidiacono et abbate canonico Sancti Mammetis, ac praeposito abbatiae sancti Stephani. Considerans ergo memoratus episcopus causas periculorum, quae tunc frequenter imminebant Northmannorum incursionibus, cum consilio et laude ipsius Ratherii ac totius synodi reddidit ipsi abbati Godrado et monachis praedictam ecclesiam Sancti Vincentii, cum habitaculis ad ipsam ecclesiam atrii loco pertinentibus, quas ipsi monachi olim ibi ad refugii locum construxerant. De qua ecclesia fecit eis privilegium episcopali auctoritate, ut nullus succedentium deinceps aliquam vim aut calumniam sancto Benigno et monachis eidem servientibus inferret.
1.125
Gozuinus Panto, et Suanus abbates S. Benigni.-- Annis septem in pastorali regimine feliciter expletis, Godradus abbas migravit ad Christum. Post quem ordinatus est abbas nomine Gozuinus. Quo post biennium defuncto, successit in locum ejus abbas, Panto nomine. Et hic in regimine expletis quatuor annis obiit. Cui successit abbas, nomine Suavus. Warnerius igitur episcopus, appropinquante obitus sui die, petiit se tumulari in ecclesia sancti patroni sui Benigni, vocatoque ad se Suavo abbate, dedit ei vice Sancti Benigni pratum unum in Aziriaco, ubi possunt secari foeni carra centum quinquaginta. Ideo vero, exceptis aliis rebus quae mente benigna contulerat, hoc pratum dedit ut anniversaria dies obitus ejus celebriter agatur a fratribus, et refectio congrua eis praeparetur ab abbate, aut ab illo cui obedientiam illam providendam commiserit. Obiens autem sepultus est in hac basilica ante altare S. Benigni. Cui successit domnus Gotzelinus in episcopatus honore, anno decimo regni Roberti: de quo quia mentio facta est, oportet dicere quomodo regnum acceperit.
1.126
Robertus regnum occupat. Carolus ab Herberto carceri mancipatur. Rodulphus Franciae rector Northmannos expellit.-- Odone rege defuncto, Robertus frater ipsius sperans et cupiens eam regni partem, quam ipse tenuerat, adipisci, quia a Carolo qui totius regni erat dominus, non reddebatur, palam tyrannidem invasit. Et hoc post mortem Richardi ducis, qui ab exsecutione justitiae cognomen accepit. Ipse namque quandiu vixit, Carolo regi semper fidelis exstitit. Rotbertus igitur affectatae tyrannidis potentiam palam exercere cupiens, a quibusdam episcopis diademate se regio coronari, ac sceptro regni insigniri, partim blanditiis, partim minis extorsit. Sed nequaquam hujus praesumptionis laetos habuit exitus. Denique, postquam uno regnavit anno, Suessonicis in campis bello a ducibus Caroli exceptus, vitaque spoliatus, licet exercitus ejus victoriam obtinuerit, ipse tamen nefariae temeritatis pretium luit. Nec tamen socii defectionis interitu ejus territi, perfidiae deseruere contumaciam. Quin potius Herbertus comes Vermandensis infando scelere dominum suum regemque totius Franciae Carolum dolo captum, vinculisque irretitum, Peronnae direxit tenebroso domicilio recludendum. Et quia regni status sine principe agebatur in certum, maxime cum Hugoni, Rotberti filio, qui post probis actibus Magni nomen promeruit, puerilis obsisteret aetas quominus regias assumeret infulas, et Herberti cunctos haberet odium, maxime eos quos humanitatis respectu ad misericordiam aerumna principis permovebat, tandem Rodulphus Burgundia oriundus, Richardi ducis filius, regendae praeficitur Francorum patriae. Qui adeptus regni solium, et in malefactoribus fuit ultor severus, et in coercendis hostibus ac tuendo regno sagacissimus. Ejus in diebus Danorum atque Northmannorum iterum adveniunt phalanges, et non solum Franciam, sed etiam totam percurrunt Burgundiam. Contra quos Rodulphus, sumptis armis, ita protervos eorum compescuit incursus, ut usque nunc Gallias ab eorum invasione faciat manere quietas. Contigit tunc corpus hujus patroni nostri sancti Benigni deferri intra muros Divionis castri, ibique servari in ecclesia Sancti Vincentii.
1.127
Rodulphus rex favet monachis S. Benigni.-- Gotzelinus tunc episcopus regebat Lingonensem ecclesiam. Hic adiens Rodulphi regis palatium, deprecatus est una cum Manasse comite ejus clementiam, ut praecepto regali statueret de quibusdam rebus ab hoc loco ablatis, sed a suis praedecessoribus, Argrino scilicet et Warnerio, nuper Sancto Benigno redditis. Quod rex annuens, ipsas res sua regali munificentia Sancto Benigno restituit, Saciacum scilicet villam cum ecclesia, et aliis villis ibidem pertinentibus, et omnibus rebus quaecunque potestas episcopalis ibidem tenuerat. Abbatiolam etiam Sancti Joannis. Mercatum quoque die sabbati, quod est in burgo omnibus septimanis, et medietatem annalis, quod est festivitate S. Benigni; pratum etiam in Aziriaco villa, quod Warnerius antistes in fine mortis suae concessit inibi. Mansa octo in comitatu Alsensi in villa Nermedis cum mancipiis utriusque sexus. In Gibriaco villa in comitatu Belnensi mansum unum, favente et deprecante Manasse comite. Haec omnia praefatus Rodulphus rex concessit Deo et Sancto Benigno, anno Incarnationis Dominicae nongentesimo vigesimo quinto, indictione tredecima, regni vero sui quarto.
1.128
Divione residet Rodulphus.-- Isdem Rodulphus rex, mortuo Hugone duce fratre suo, Burgundiam adiit, residensque castro Divion mense Aprili, cum causas suas teneret Robertus comes palatii, et Gislebertus comes Burgundiae, aliique plures tam comites quam nobiles viri, interpellatus est Robertus vicecomes a Vizone advocato Sancti Benigni de quibusdam servis qui, quamvis ex illius servo, tamen ex ancilla sancti Benigni, et ex potestate et fisco Longivici nati fuissent, magisque Sancto Benigno, quam ipsi Rotberto servire deberent. Tunc in ipso Placito in praesentia principum eosdem servos werpivit, et Sancto Benigno reddidit. Promittens deinceps si aliquis parentum aut haeredum illius eos repetere vel calumniare voluisset, se testem et defensorem sancti Benigni contra eosdem fore.
1.129
Albericus abbas. Letricus, Ericus, Achardus, Vidricus episcop. Lingon.-- Eo tempore dedit quidam Boso nomine, et uxor ejus Plectrudis, in Aziriaco villa, loco Wora vocato, Sancto Benigno partem unius condominae, alteram partem emit ab ipsis Suavus abbas solidis centum. Annis decem Suavus abbas in regimine transactis defunctus est. Cujus loco Albericus ordinatus est abbas a Domino Gotzelino episcopo. Ipse vero Dominus episcopus aliquantis annis in episcopatu perdurans, obiit; qui quoad vixit tempore, huic loco studuit prodesse pro suo posse. Quod successores ejus utinam fecissent taliter! Successit autem ei in episcopatus honore Letericus episcopus. Post hunc Ericus; deinde Achardus, atque post Widricus. Transierunt sub his pontificibus anni ferme quadraginta et amplius, in quibus semper in deterius processit hujus loci status, episcopis et abbatibus alia magis quam id curantibus.
1.130
Rodulphus absque liberis moritur Carolus in carcere obit. Ludovicus Transmarinus. Fulcherius et Manasses abbates.-- Rodulpho rege defuncto absque liberis( nam filius ejus, Ludovicus nomine, quem habuit ex Emma regina conjuge sua, defunctus est ante obitum patris), et Carolus ergastulo clausus, animam non corpus custodia exemit; qui dum viveret Simplex dictus est ob benignitatem animi: sanctus nunc recte potest vocari, quoniam injuste ab infidelibus suis et perjuris longa custodia carceris afflictus, vitae supernae est transmissus. Hic reliquit filium Ludovicum ex Eadgiva Anglorum regis filia susceptum. Qui calamitatis paternae procellis semet involvi metuens, ad Anglos Saxones maternae affinitatis invitatus gratia se contulit. Post excessum vero Rodulphi regis ab Hugone magno revocatus, specie tenus regno redditus est patrio, anno Incarnationis Dominicae nongentesimo trigesimo octavo, indictione undecima. Cujus regni administratio jus dominationis exercere cupienti laboriosa illi fuit, tam sui a Tetbaldo Carnotensium comite captione, quam post regni recuperationem, vario instabilis fortunae proventu. Hujus regni anno secundo Fulcherius abbas est ordinatus: quod officium tenuit annis quindecim, et nihil boni in hac domo gessit. Quo migrante successit Manasses abbas nomine, et ipse pejor priore.
1.131
Mortuo Ludovico superstites duo filii. Lotharius rex.-- Ludovicus rex moriens duos superstites dimisit liberos, Lotharium atque Carolum, quos genuerat ei Gerberga, soror Ottonis Romanorum postea imperatoris. Carolus aevo junior privatis in aedibus senuit: in haereditatem omnem Lotharius successit. Qui potestate regia functus est per triginta et eo amplius annos. Illo tempore Manasses vices abbatis agente, Hugo comes Divionensis veniens ad obitum, petiit se tumulari in atrio Sancti Benigni. Pro cujus requie animae, et loco sepulturae, dedit Adalburgis comitissa uxor ejus, cum laude filiorum ipsius, Gibuini scilicet Catalaunensis episcopi, et Richardi qui post eum hunc tenuit comitatum, et Hugonem Attoariorum comitis: praedicta conjux ipsius dedit mansum unum in Patriniaco villa, et quidquid ad ipsum mansum aspicit. Dedit ipso tempore Erimarus quidam in villa Curte Arnono vocata mansa sex, cum ecclesia inibi constructa, et mancipiis desuper commanentibus utriusque sexus novemdecim. Insuper quidquid habuit inter duos fluvios Tilam et Basmonum, dedit Deo et Sancto Benigno. Evrardus etiam pro Restantio fratre suo, hujus loci monacho, dedit in villa Corcellis mansum indominicatum unum, et omnia quae ad ipsum mansum aspiciunt. Ado sacerdos factus monachus, dedit in Belnensi pago in villa Cussiniaco mansum unum, et terram arabilem, et pratum: similiter in Flaviniaco dedit mansum unum, et quidquid ibi vel ubicunque habuit in terris et mancipiis, Sancto Benigno tradidit. Supra scriptus Gibuinus episcopus, et fratres sui Richardus et Hugo, post obitum matris, pro requie animae ejus atque patris sui, dederunt haereditatem quam habebant in villa Missiniaco, quam terram dedit Manasses abbas in praestariam cuidam nobili feminae Retrudi, et filiis ejus Gotescalco, et Willerio. Similiter in villa Bargis dicta dedit viginti septem jornales de terra eidem Retrudi in praestariam. Retrudis altera dedit Sancto Benigno juxta Divionem super Oscaram fluvium molendinum unum, et octo jornales de terra arabili in eodem loco.
1.132
Bruno Ling. episc. Dioecesim deformatam ad pristinum splendorem rovocare studet. Azo abbas.-- Anno ab Incarnatione Domini nongentesimo octogesimo, indictione octava, regni Lotharii regis vigesimo quinto anno, dedit idem rex Brunoni Remensis ecclesiae clerico, suo vero parenti propinquitate consanguinitatis existenti, Lingonicae civitatis episcopatum. Ordinatus est autem idem Bruno episcopus per manus Burchardi Lugdunensis archiepiscopi, in ecclesia Sancti Stephani, viginti quatuor annos gerens aetatis, et eodem anno susceptus est a clero Lingonicae urbis, ab Incarnatione videlicet Christi nongentesimo octogesimo primo. Is assecutus episcopatum, omni quo potuit nisu sequi studuit exemplum boni Pastoris. Monasteria igitur ipsius ad dioecesim pertinentia in spiritualibus religione, in temporibus necessaria pene annullata gubernatione considerans, coepit quaerere quatenus Dei dispensante nutu suum in statum ea quivisset reparare. Amovens ergo Manassem abbatem hujus loci a dominatione qua non bene utebatur, instituit in locum ejus abbatem quemdam ex monasterio Dervensi, Azonem nomine. Erat is Aquitanicus genere, ornatus bonis moribus et religiosa conversatione. Hic, duobus annis in regimine peractis, repedavit ad suum monasterium, dimissa hujus loci gubernatione, atque iterum Manasses abbas suum recepit officium.
1.133
Monachicum institutum ope S. Maioli resarcit in Divion. coenobio. S. Guillelmus abbas S. Benigni.-- Videns igitur domnus episcopus Bruno statum loci in ambiguo positum, supplex adiit domnum Maiolum Cluniacensis monasterii abbatem, multaque prece poposcit quatenus ejus auxilio quivisset reparare in melius, interius religionem, et exterius possessiones. Cujus precibus flexus reverendus abbas Maiolus dedit ei duodecim monachos ex omni congregatione electos, disciplinis sanctae religionis instructos, divina et humana sapientia doctos, nobilitate carnali claros. Quibus advenientibus, ita ordinavit domnus episcopus, ut die translationis sancti Benigni monachis cum sibi subjectis clericis, ante sepulcrum saepe fati martyris in crypta nocturnale officium peragentibus, ipsi in superiori choro ante principale Sancti Mauricii altare matutinalem inciperent synaxim. Quod utaque convenienter actum est, ut qui lumen religionis ostendere veniebant, intrarent luce diei appropinquante. Proinde illis hac vel illac pergentibus isti in loco degentes coeperunt sancta conversatione resplendere, et locus qui antea pravis actibus et ineffabili negligentia a cunctis videbatur confusus, nunc felici exercitatione virtutum omnium videretur esse floridus. Verum quia praedicti Patris industria locis aliis intenta erat, et hic locus sine abbate esse non poterat, iterum domni Brunonis praesulis pulsatus precibus, quemdam fratrem ferventissimum sui Ordinis exsecutorem, et totius nobilitatis lampade praefulgidum, atque in vera humilitate et fraternae dilectionis charitate, nec non summum discretionis( quae virtutum omnium mater esse dignoscitur) honestate, laudabiliter radicatum et fundatum, nomine Willelmum, hujus monasterii gregi praefecit, et patrem spiritalem sibi poscentibus filiis instituit. Hic Italia exstitit oriundus, alto satis germine, et nobili prosapia editus. Quem supradictus domnus Maiolus Roma veniens invenit in monasterio Lauccio dicto, ubi a puero educatus fuerat, assumensque eum ipso deprecante, secum adduxit Cluniacum, aetate juvenili florentem.
1.134
S. Guillelmus ordinatur anno 990. Sanctae ejus vitae actus describuntur.-- Ordinatus est igitur abbas a domno Brunone episcopo, anno ab Incarnatione Domino nongentesimo nonagesimo, indictione tertia. Officio vero abbatis accepto, divinis seipsum coepit exercere virtutibus. Erat enim corpore castus, mente devotus, affabilis alloquio, prudentia praeditus, temperantia clarus, interna fortitudine firmus, censura justitiae stabilis, longanimitate assiduus, patientia robustus, humilitate mansuetus, bonorum operum gratia plenus, charitatis equidem affluens visceribus. Pro pauperibus semper erat sollicitus, Christum vero diligens totis visceribus, dum sicut Martha corporaliter non valebat, in egenis illum quotidie reficiebat. Omnibus hospitii perlargum praebuit usum: nemo est exceptus, perpessus nemo repulsam. Divinorum praeceptorum delectabatur eloquiis, quia ex his et suos mores componere, et sibi commissos instruebatur docere et corrigere. Cunctis seipsum praebebat bene vivendi exemplum. Et sicut in ordine, ita primus studebat ut esset in opere, juxta illud evangelistae: Coepit Jesus facere et docere. Peccantes vero zelo pii amoris coram omnibus arguebat, ut caeteri timorem haberent. Sed et verba quae sub increpatione proferebat, ut reprehenderet, quasi stimuli dura videbantur et aspera, ut pene timerentur plusquam verbera, juxta illud: Verba sapientis, quasi stimuli, et quasi clavi in altum defixi. Alios quidem blandimentis, alios admonitionibus, alios terroribus, et ita juxta Apostolum, praedicans verbum instabat opportune, importune, arguens, obsecrans, increpans, in omni patientia et doctrina. Miserorum vero haud secus ac si pateretur ipse, afficiebatur calamitatibus. Os ejus ita replebatur ex cordis abundantia, ut in eodem ore pene nihil aliud nisi lex resonaret divina; et quia Scriptura dicit: Qui audit, dicat veni, ideo quoscunque poterat, a saeculi nequitia suadendo subtrahebat. Et sicut coeleste per desiderium totis ipse viribus ad supernum regnum anhelabat, ita secum pergere omnes homines, si fieri posset, exoptabat. Sed nullatenus est fraudatus a desiderio quod in se conceperat vera dilectio. Ille enim qui charitas est, qui se timentium complet voluntatem, viri Dei ferventem affectum perduxit ad effectum. Ad ejus quippe monita multi quae possederant relinquentes, regulari se disciplinae subdiderunt, et beati Benedicti sequentes vestigia, semetipsos abnegantes, vero regi totis viribus militaverunt. Partibus namque ex diversis ad ejus coenobium multitudo confluxit innumerabilis. Sed nationibus licet diversi, mente tamen erant uniti, ut illud ad litteram in eis impletum videretur, quod de initio nascentis ecclesiae in apostolorum Actibus legitur: Erat illis cor unum, et anima una.
1.135
Bruno episc. monachis religiose viventibus providet temporalia.-- Crescente autem interius religionis studio, exterioris substantiae supplementum coepit abundare non modice, prout Dominus promisit suis in Evangelio: Quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis. Domnus namque episcopus Bruno nimium exhilaratus corde eorum bona conversatione, omni studio eorum usui necessaria curabat subministrare. Reddidit igitur Sancto Benigno et ejus monachis ecclesiam in Saciaco sitam, una cum ipsa potestate et villis ad eam pertinentibus totam ex integro, sicuti eam possederat ab antiquis temporibus. Sed postea multis vicibus distracta et direpta a malignis hominibus: salvamentum vero ipsius villae Otto comes, cognomento Willelmus, successor Henrici ducis et haeres, computato non modicae quantitatis pecuniae debito, Gazfredo Malliacensis castri Domino, pro animae suae remedio reddidit Sancto Benigno. Necnon et ecclesiam Sancti Apollinaris reddidit domnus Bruno episcopus, et terram concessit juxta hoc monasterium, ut plantaretur viridarium; ac secus undique ad vinearum opera, jugera multa in Lariaco, in Biciso, in Surdiliaco, Patriniaco, Foedeniaco, campo Salomonis, in Marcenniaco: quae quamvis monachorum aedificarentur studio et opere, tamen Brunonis episcopi fiebat adhortatione. Ubique ergo investigans ablata restituebat, et de suo jure quodcunque necessarium et utile eis foret, libenti animo tribuebat. Utrisque vero, domno scilicet praesule Brunone, atque venerando abbate Willelmo, in restauratione hujus loci studiose decertantibus, coepit crescere, et quasi denuo reflorere.
1.136
Hugo et Robertus reges Franciae. Filii Hugonis Magni.-- Tempore quo haec gerebantur, Hugo rex Hugonis Magni filius, cum Rotberto filio Francorum potiebatur regno. Lothario namque regi coeleste, ut credimus, pro terreno commutanti( 987) Ludovicus filius successit. Qui immatura adolescens praeventus morte, destitutum proprio haerede Francorum deriliquit regnum. Sane patruus ejus Carolus conabatur, si posset, a sui generis auctoribus diu possessum sibi vindicare regnum, sed ejus voluntas illum sortitur effectum. Nam Franci primates eo relicto ad Hugonem, qui ducatum Franciae strenue tunc gubernabat, Magni illius Hugonis filium( cujus jam mentio facta est) se conferentes, Noviomo civitate solio sublimant regio. Is eodem anno Rotbertum filium sibi consortem regni eligit. Coepit regnare anno nongentesimo nonagesimo primo ab Incarnatione Christi, et regnavit decem annis. Post cujus mortem Rotbertus solus obtinuit regnum. Ugonis Regis fuerunt fratres duo, Otto et Henricus filii Hugonis magni ducis Francorum. Post mortem patris accepit Hugo ducatum Franciae, et Otto Burgundiae. Habuit uxorem filiam Gisleberti, qui post Hugonem, fratrem Rodulphi regis, ducatum Burgundiae tenuit. Sed eo in adolescentia absque liberis defuncto, Henricus suscepit frater suus: hic fuit comptus bonis moribus, praecipue mansuetudine, vir ecclesiasticus.
1.137
Vezeliacense et alia multa coenobia Guillelmus abbas instaurat.-- Ipse denique Henricus dux, audita fama religionis eximii patris Willelmi, commisit ei abbatiam Vezeliacensem pene ad nihilum redactam, ut ab ipso restitueretur in pristinum statum: quod et fecit, auxiliante Deo. Domnus autem episcopus Bruno considerans patrem Willelmum ita ferventem in religione ac monastica institutione, et loca ei commissa de die in diem in melius proficere, omnia in suo episcopio monasteria ipsius delegavit providentiae. Abbatiam scilicet Besuensem, apostolorum Petri et Pauli honore dicatam; monasterium Sancti Joannis, quod Reaumaus dicitur; locum Sancti Michaelis archangeli, juxta castrum Tornodorum; abbatiam Molundensem, ubi sanctus Valerius archidiaconus et martyr quiescit; quas omnes ita strenue gubernavit, ut post eum singulae singulis abbatibus distributae, statui illius temporis, quo ab eo regebantur, non quierint aequari.
1.138
De gestis ejusdem sancti-- Anno sexto suae ordinationis Willelmus abbas Romam perrexit ad apostolorum limina, eorum patrocinia exposcens prece devota; indeque ad sanctum Angelum montem petivit Garganum. Sed Beneventum veniens, gravissimae infirmitatis astrictus est compede. Cujus infirmitatis diuturno afflictus languore, cum jam a suis desperaretur posse evadere, quadam nocte raptus in spiritu tribunali metuendi judicis sistitur: ubi, cum pro aliquibus increparetur excessibus, et maxime pro indiscreta severitate, pro his culpis metueret damnari aeternis gehennae supliciis, ut sibi visum est, sanctus papa Gregorius in sua eum suscepit fide, diligentiori deinceps victurum sollicitudine, et priora errata pietatis et misericordiae operibus expianda correcturum fore. Post visionem in semet reversus, et ab infirmitate eadem coepit convalescere die, et priorem austeritatem permutavit in maximam pietatem. Sicque postea omni vitae suae tempore sanctum Gregorium speciali coluit dilectione. Coeperunt denique ex sua patria, hoc est Italia, multi ad eum convenire. Aliqui litteris bene eruditi, alii diversorum operum magisterio docti, alii agriculturae scientia praediti. Quorum ars et ingenium huic loco profuit plurimum. Crescebat ergo quotidie multitudo monachorum sub ejus magisterio degentium, ut( exceptis his per alia erant monasteria) in hac congregatione quotidie fratres essent septuaginta, aut octoginta.
1.139
Quanta Bruno episcopus contulit bona.-- Inter caetera quae domnus Bruno episcopus in hoc loco egit bona, longum est enim enumerare singula ejus gesta, sed hoc breviter possumus dicere; cuncta ab antiquis huic loco collata, posteaque a malignis direpta, vel a pravis rectoribus dispertita, a Brunone episcopo sunt restituta, et licet illi non amittant mercedem suae eleemosynae, hic tamen non inferiori dignus est gratiarum actione: de emortuis enim cineribus in excellentiorem, quam unquam ante fuerat statum, per eum sublimatus est hic locus.
1.140
Fundator ac benefactores breviter recensentur.-- A sancto igitur Gregorio Lingonensi episcopo fundata haec abbatia, a Guntranno rege stabilita et ditata, a Carolo imperatore cognomento Calvo, et domno Isaac episcopo restaurata; ab honorando praesule Brunone et Willelmo venerabili abbate, non solummodo in aliis rebus, verum etiam in nova ecclesiae fabrica est renovata; in cujus basilicae miro opere domnus praesul expensas tribuendo, ac columnas marmoreas ac lapideas undecunque adducendo, et reverendus abbas magistros conducendo, et ipsum opus dictando, insudantes, dignum divino cultui templum construxerunt. Cujus artificiosi operis forma et subtilitas non inaniter quibusque minus edoctis ostenditur per litteras; quoniam in eo multa videntur mystico sensu facta, quae magis divinae inspirationi quam alicujus deputari debent peritiae magistri.
1.141
Sequitur forma ecclesiae antiquae hujus monasterii Divi Benigni.
1.142
Fundatum est autem hoc templum anno Dominicae Incarnationis millesimo primo, indictione decima quarta, decimo sexto Kalendas Martii. Cujus longitudo ducentorum ferme cubitorum, latitudo autem quinquaginta trium exstitit. Altitudo vero in sequentibus opportune dicetur. Inferior itaque domus orationis, in qua sacratissimum corpus sancti Benigni martyris veneratur, eumdem pene modum habens quantitatis, fulcitur centum quatuor columnis. Haec in figuram T. litterae facta quatuor ordines columnarum duodeno dispositarum numero; aequali extenditur in longitudine et latitudine; decem vero cubitis erigitur in altitudine; secreta ex utraque parte habens vestibula. Quinque sane in ea continentur altaria; primum in honorem ipsius sancti Benigni est consecratum, secundum in memoriam sancti Nicolai et omnium confessorum; tertium in venerationem sanctae Pascasiae virginis, quae ibidem quiescit, et omnium virginum; quartum in sancti Irenaei et omnium martyrum; quintum sub nominibus sanctorum confessorum et abbatum SS. Joannis et Sequani, atque sancti Eustadii presbyteri ibidem quiescentis. In hac ergo corpora sanctorum qui scientia saepe dicti testis Christi beata ambiunt membra; quorum in principio hujus libri nomina sunt adnotata. Sanctorum vero confessorum et episcoporum Urbani et Gregorii corpora in ecclesia Sancti Joannis Baptistae primitus fuerunt tumulata, post longa vero tempora inde elevata: Sancti quidem Gregorii medietas corporis in Ecclesia Sancti Benigni est recondita, tempore quo propter metum paganorum ejusdem sancti martyris effossum corpus delatum fuit ad civitatem Lingonas, et tunc alia medietas corporis praefati confessoris illic est retenta. Sancti denique Urbani corpus levatum, et in loculo positum, multis miraculorum signis per eum Dominus laetificavit corda famulorum suorum in hoc loco degentium. Venerabilis vero Isaac antistitis corpus cum exigente templi aedificio transferretur alio a quibusdam sacerdotibus, maxima ex parte integrum simul cum capite clericalem adhuc praeferente habitum fertur inventum. Similiter et Domini Argrini pontificis ac monachi sacerdotalia cum cucullo, necnon interiore cilicio, vestimenta, in testimonium ipsius sanctimoniae incorrupta sunt reperta. Ad hoc haud longe reperta est sancta Radegundis, habens ad caput titulum sui nominis in lamina plumbea, cujus ossa cerato involuta linteo sunt inventa in capsa lignea in terra recondita. Caeterorum praeterea sanctorum, quorum corpora hic noscuntur tumulata, beatus Gregorius Turonorum episcopus mentionem facit eorum describens quaedam miracula( lib. I Mirac., c. 51, 52, et lib. De glor. confess., cap. 42, 43 et 44: Benigni videlicet martyris, nostri specialis patroni; Tranquilli quoque confessoris, necnon Hilarii senatoris, et ejus conjugis sanctae Floridae sanctimonialis, atque Pascasiae virginis et martyris. Haec a sancto Benigno edocta et baptizata, post ejus martyrium saevitia paganorum rapta est ad supplicium. Cumque immobilis in fide Christi persisteret, primo carceris afflicta squalore, postea pro confessione Deitatis sententia fuit multata capitali; ut quaedam vitrea antiquitus facta, et usque ad nostra perdurans tempora eleganti praemonstrabat pictura. Tantorum ergo venerandis corporibus sanctorum honorabiliter haec de quo modo agitur ecclesia, non mediocriter est ditata, exceptis aliorum reliquiis sanctorum, quos enumerare superfluum videtur.
1.143
Huic paulo superius descriptae inferiori cryptae conjungitur oratorium ad solis ortum, rotundo schemate factum, senarumque illustratum splendore fenestrarum, triginta septem cubitos habens in diametro, decem in alto. Hoc sane oratorium terno columnarum ordine in semet regyrato, quadraginta videlicet atque octo, geometricali dispositione ambitur; hujus desuper culmen celso erectum fastigio viginti quatuor columnarum, ac triginta duorum arcuum, tripertita comparis numeri machina divisione, eleganti transvolutum est opere. Hoc sane oratorium sancti Joannis Baptistae sacratum est honore; cujus altare illustratur trium fenestrarum lumine. Ab hac ecclesia sunt per cochleam dextra laevaque triginta septem gradus, crebris sufficienter illustrati fenestris, per quos inoffenso ascenditur tramite ad basilicam sanctae Dei Genitricis Mariae. Ipsa vero ecclesia sexaginta octo subnixa est columnis, eumdem fere habens modum et formam in diametro, sive in altitudine, quem et inferior, undenisque irradiatur vitreis. Ad altare autem ejusdem perpetuae Virginis marmoreum per quatuor tripertitos ascenditur gradus, juxta quos hinc et inde sunt altaria; ad dextram quidem Joannis evangelistae ac Jacobi fratris ejus, sanctique Thomae apostoli: ad laevam vero sancti Matthaei, Jacobi, et Philippi apostolorum.
1.144
Huic iterum concordantes; et satis lucidi, utrinque per cochleam ad ecclesiam sanctae et individuae Trinitatis triginta gradus continuatim praestant ascensum. Haec in modum coronae constructa, triginta quoque et sex innixa columnis, fenestris undique, ac desuper patulo coelo lumen infundentibus, micat eximia claritate, amplitudine inferiori domui consimilis, sed viginti cubitorum altitudinis. Altare sanctae Trinitatis ita est positum, ut undecunque ingredientibus, ac ubicunque ecclesiam consistentibus, sit perspicuum. Inde per quadrageminas scalas, altrinsecus factas, ad suprema patet ascensus: quarum duae aequali modo positae per quindecim gradus usque ad sancti Michaelis protenduntur oratorium habens in longitudine cubitos triginta tres, in altitudine decem, vili facta schemate: fenestras habet septem. Aliae vero duae per quinquaginta gradus sursum dirigunt gressum, ad ima autem scalarum bina super murum deambulatoria sunt facta, quae aequali spatio ab orientali parte usque ad occidentalem, et infra templum, per arcus deambulatorios, et supra tectum domus muro altitudinis trium ferme cubitorum circumquaque pergentium, a ruina protegunt incessum. Haec tamen ad dexteram sinistramque partem templi incipientes, interius et subtus alas ejus gressum per quosdam occultos aditus ad suprema tecti dirigentes plano, ut dictum est, calle deducunt introrsus undique, donec superliminare occidentalium portarum attingentes, per pariles scalas viginti graduum in porticus ecclesiae majoris deponunt. Quae ad instar crucis aedificata habet in longitudine cubitos centum viginti octo, in latitudine sicut praescriptum est, quinquaginta tres, in altitudine quaqua versum per maximos triginta et unum cubitos, in medio autem quadraginta, illuminatur septuaginta vitreis, fulciturque centum viginti et una columnis, quarum nonnullae juxta capita fortissimarum, quae sunt quadraginta pillarum quadrangulatim statutae, una quasi simul coronari videntur corona, quamvis non unius sit magnitudinis omnium forma. Habet hinc et inde geminas porticus dupliciter transvolutas, in quibus bis bina continentur altaria. A parte quidem aquilonis unum in honorem sanctorum apostolorum Petri et Andreae; alterum in honorem sancti Bartholomaei, et Simonis, atque Thadaei apostolorum. Sancti vero Pauli altare est in superiori ecclesia, ante aram sanctae Trinitatis, eo quod ipse raptus ad tertium coelum vidit secreta Dei. A meridie sunt altaria, unum in honorem sanctorum apostolorum Matthaei, et Barnabae, ac Lucae evangelistae; aliud in honorem sanctorum martyrum Stephani, Laurentii atque Vincentii. Est aliud altare ad occidentalem plagam ecclesiae, in eodem latere meridiano, in honorem sanctorum Mammetis, Desiderii, Leodegarii, Sebastiani, Gengulphi martyrum. Et ex parte altera sanctorum martyrum Polycarpi, Andochii, Thyrsi, Andeoli, Symphoriani, Georgii, Christophori, et sanctorum confessorum Urbani, et Gregorii, quorum corporibus adornatur praesens domus. Principale altare est sacratum in honorem sanctorum Mauricii atque Benigni: simulque omnium sanctorum altare ad dexteram ejus in honorem. S. Raphaelis archangeli, et omnium beatorum spirituum. Ad laevam vero in honorem S. Marci evangelistae; atque in medio Ipsius Ecclesiae altare sanctae Crucis omniumque sanctorum. Ante hoc altare triplex constat introitus cryptae, in quindecim gradibus ascenditur ab ipsa ad superiorem ecclesiam.
1.145
Sepulcrum vero sancti et gloriosi martyris ita est constructum: est tumba ex quadris aedificata lapidibus, quae octo cubitos in longum, quinque autem tenet in latum, cujus cacumen lapideum quatuor sustinetur suffragio columnarum: desuper autem quatuor columnae marmoreae locatae erant antiquitus. Olim super lapideos arcus, qui continebant absidam ferebant ligneam sex cubitorum longitudinis, et trium latitudinis, septemque ac semis altitudinis, quae undique auro et argento vestita, historiam Dominicae Nativitatis et Passionis praemonstrabat anaglypho proeminente opere pictura satis optima. Verum hoc decentissimum de quo loquimur ornamentum, ob recreationem pauperum tempore famis fuit dissipatum a domino abbate Willelmo, et cum capsa aurea mirifice gemmis exornata, pariterque tribus tabulis ac duobus thuribulis argenteis, crucibusque; ac omne ornamentum in auro et argento venundatum est. Ante haec vero tempora, insignia ornamenta, videlicet gemmae, pallia pretiosa, capsae, tabulae, coronae, vasa quoque ecclesiastica, seu candelabra, ex auri argentique metallo fabricata, cum imagine Salvatoris Domini nostri ex auro, fusili opere facta, latronum fraude, in ipsius sancti festivitate, occisis custodibus, furto fuerunt asportata. Haec ornamenta a Guntramno et caeteris regibus huic loco pro veneratione et honore Dei, sanctique Benigni martyris antiquitus collata, sed priscis temporibus sacrilega pessimorum manu sublata, nullus postea exstitit principum qui tantum potuisset recuperare thesaurum. Haec ad notificandam Divionensis loci antiquitatem et gloriam paucis dicta sunt. Illud in fine notificandum est, in templi istius aedificio esse columnas trecentas septuaginta et unam, exceptis illis quae in turribus et altaribus sunt. Fenestrae clausae vel claudendae vitro centum viginti, turres octo, portae tres, ostia viginti quatuor.
1.146
Iterum de S. Guillelmo abbate.-- Regulae S. Benedict. observantiam diversis in monasteriis restaurat.-- Nunc ad ea quae omiseramus Patris Willelmi explicanda gesta stylum vertamus. Augustorum seu regum palatia cum adiit, in eis non quaesivit quae sua sunt, sed quae Jesu Christi, ut ex eorum scilicet familiari collocutione subveniret oppressis sua interventione, aut certe ex saeculari vel clericali habitu Deo lucrifaceret; ut juxta Domini praeceptum propria relinquerent, et saecularibus curis semotis Deo in tranquillitate servire studerent. Conveniebant igitur ad eum plurimi, ut diximus, et licet diversi nationibus, mente tamen uniti. Laetabatur pastor in sui gregis augmento, magisque gaudebat quod omnes stabant operi proposito. Verum quia super gregem sibi commissum solerti vigilavit cura, divina promeruit gratia de fructu laborem suorum in hac gaudere vita. Nam regularis vitae disciplinam, quae jam pene deciderat per veterum negligentiam, prout beatus Benedictus eam composuit in pristinum statum corrigendo, restauravit, ac per diversas mundi partes per plura monasteria a regulari tramite devia, tam per se quam per suos, quos abbates ordinaverat, monastico ordini subdidit. In hoc vero gaudens gratulabatur Deo, quod eorum quos sua sub cura educaverat, ad monasticum regendum ordinem fore multos idoneos videbat: ex quibus nos aliquos dignum judicavimus huic libro indere, ut sciant posteri quam strenui ex hac congregatione prodierint monachi, eorumque memoria permaneat in laude.
1.147
Insignes S. Guillelmi discipuli.-- Cum primum abbatis suscepit officium venerabilis Willelmus, inter monachos in hoc loco degentes fuit quidam juvenculus vocatus Hunaldus, quem praedictus Pater videns solertis ingenii, retinuit sibi caeteris abeuntibus. Hunc praecipue omni studio doctrinae imbutum in domo Dei constituit vas electum. Ad omnia quippe quae sibi erant necessaria, praedicti fratris juvabatur solertia. Denique injunxit illi curam hujus sacri periboli, quam tanta prosecutus est cura, ut pene totum quidquid fuit ornamentorum in hac basilica, ejus studio sit aggregatum. Ad ultimum post obitum praedicti Patris abbatiam Tornodorensem assecutus, ibidem quievit annis viginti septem in regimine transactis. Alter quidem hujus castri Divionensis civis, nobili ortus genere Rodulphus, Albus vocatus cognomine, venit ad conversionem inter ipsa primordia ejus novae ordinationis, cujus pecuniis relevata est paupertas praedicti Patris, et consilio atque adjutorio sublevata sollicitudo regiminis hujus loci, et Besuensis monasterii( adhuc quippe erat ei paucitas monachorum), quem praedictus frater ita juvabat in exterioribus curis, ut solus supplere videretur solamen plurium. Sed praeter ejus votum, hoc solatium tulit illi paucitas dierum. Alter quoque subjunctus est memorato Patri, Theodericus dictus, hujus patriae civis, quem post diuturnam eruditionem Fiscannensi coenobio constituit priorem, ad ultimum Gemmeticensium praefecit abbatem. Alius ex castro, Belno dicto, miles, Ledbaldus vocatus, et a studio Sapiens cognominatus, Patri Willelmo est adjunctus. Cujus imbutus doctrina spiritali, per aliquod tempus archimandrita in Tornodorensi loco est substitutus.
1.148
Abbatiae S. Guillel. reformandae traduntur. S. Arnulph. Metensis, Fructuariensis.-- Fama sacrae religionis eximii Patris Willelmi percitus quidam Metensis clericus, generosis ortus natalibus, nomine Benedictus, ejus discipulatui est aggregatus, brevique in tempore studendo eum imitari, doctrina et conversatione perfectionem attigit monasticae vitae. Per ejus igitur relationem comperit domnus Adelbero Metensis pontifex Patris Willelmi religiosam conversationem. A quo suppliciter evocatus, atque Sancti Arnulphi abbatia donatus, eumdem Benedictum ibidem constituit Patrem, ubi per multos annos sacris intentus actibus, vita functus claruit multis virtutibus. Ne vero a tanto pontifice reverendus abbas Willelmus rediret vacuus a munere, stolam auro textam, duasque cappas purpureas aureo limbo decoratas, ab eodem percepit praesule. Sed et praefatus Benedictus abbas ordinatus, casulam auro decenter ornatam, atque alia ornamenta obtulit ei pro benedictione. Quae praefatus Pater tam hoc in loco, quam Fructuariensi, a se noviter coepto, divisit ut sibi placuit. Praedictam vero Sancti Arnulphi abbatiam post mortem antedicti abbatis rexit annis multis.
1.149
Ex Tullensi quoque clero venit ad eum quidam Arnulphus vocabulo, litteris apprime eruditus, omnique mundana sapientia doctus. Hic in brevi assecutus perfectioris vitae institutionem, commissa est ei cura a domno Patre Willelmo non solum hujus, sed et omnium quae sub ejus erant provisione locorum. Qui quanta in hoc loco egerit bona post referemus; non enim debent silentio tegi verborum quae ipsius clarent studiis operum.
1.150
S. Apri Tullensis.-- Interim prosequamur insignium memoriam enarrare virorum, quia licet nox eorum sequaces tabescamus desides ab eorum religionis fervore, et undique internis scilicet atque externis malis ingruentibus ab omnibus bonis studiis torpentes, simus ignavia et pigritia astricti: erunt tamen forsitan post nos aliqui, qui horum legentes gesta studebunt imitari exempla. Domnus igitur Bertoldus Leucorum, qui Tullo dicitur, episcopus per querimoniam a se delapsi clerici, confabulationem quaesivit saepefati abbatis Willelmi. In cujus verbis considerans inconcussam inadulatamque constantiam mentis, caeteraque insignia virtutum in ejus actis et moribus resplendentia, admiratus, monuit instanti prece ut abbatiam Sancti Apri suscipiens, emendare curaret secundum sancti Benigni institutionem. Cujus annuens precibus eumdem coenobium in paucis annis ad regularem commutavit statum. Invenit ibidem strenuos monachos, ex quibus unum, Widricum nomine, post non multos annos in eodem monasterio constituit Patrem monachorum. Qui egregii magistri docilis discipulus ita eum studuit imitari in omnibus, ut in suis omnibus vel verbis vel actibus repraesentari quodammodo videretur Pater Willelmus. Multos denique erudiens in sancta conversatione, aliquantos aliorum monasteriorum Patres monachorum ex sua protulit congregatione.
1.151
Plures episcopi et abbates Guillelmi magisterio se subdunt.-- Plures igitur sacerdotum vel abbatum sibi commissorum locorum vel ecclesiarum relinquentes curam, ad Patris Willelmi confluebant doctrinam. Quidam episcopus civitatis Albingatae, quae est juxta Genuam civitatem, super mare sitam in Italia, relicto episcopio, praedicti Patris se subdidit imperio. Alter quoque episcopus, Barnabas vocatus, genere Graecus, in hoc monasterio sub ejus magisterio plurimis annis est conversatus. Alius vero, Benignus dictus, episcopus a Roma huc adveniens per aliquot annos cum ipso commoratus fuit subjectus et obediens. Abbates etiam perplures ex diversis partibus venientes sponte se ipsi subjiciebant obedire parati: inter quos fuerunt abbas Joannes, dictus Capuanus; alter quoque Joannes abbas monasterii S. Apollinaris in urbe Ravenna; Benedictus quoque abbas monasterii S. Severi urbis Classis; Anastasius etiam et Marcus, et alii abbates plures, quos longum est enumerare. Monachorum vero non est numerus, qui ab illis venerunt partibus. Archidiaconus etiam quidam Mediolanensis, nomine Gotefredus, ut nobilem decebat, nobiliter veniens cum multis thesauris, inter quos altare onychinum auro et argento decenter ornatum, et quidquid ad capellam pertinebat, ornamentum scilicet ecclesiasticum, secum detulit, pluribus annis in hoc monasterio monachus permansit, ac postea per consensum abbatis Willelmi patriam revocatus, abbas apud Mediolanum est constitutus.
1.152
Ipsi denique sancti viri patres et doctores eremitarum existentes, fama sanctitatis longe lateque notificati, Romaldus scilicet, Willelmus ac Martinus, quos in magna veneratione habebat urbs Ravenna, caeterique quos intra se concludit Italia, Patris Willelmi expetebant societatem. Quia sanctorum conjunctio grata et jucunda, Ecclesiaeque pernecessaria, et e contra societas malorum impedimentum bonorum. Ipsi vero cultores eremi, relicta quiete solitudinis, gaudebant sub ejus magisterio associari coenobitis. Ex eorum ergo numero adjuncti fuerunt ei duo, Joannes et Paulus, litteris eruditi, quorum sapientia ad salutem multarum profecit animarum. Horum uterque monasticae religionis ferventissimus, et in coenobiali conversatione caeteris erant imitandi, et in contemplativa vita lectioni et orationi assidue studentes, videntibus exemplo fuerunt pariter et admirationi. Reverendae memoriae Paulus apud nos in pace quievit. Joannes vero homo Dei sanctam ob conversationem vocatus a domno Patre Willelmo, Fructuariensi coenobio abbas est institutus. De quo loco, quia occasio se praebuit, intimandum paucis videtur qualiter fundatus fuerit.
1.153
Origo Fructuariensis monasterii.-- Duo germani fratres fuerunt saepe dicti abbatis Willelmi, unus vocatus est Nitardus, alter Gotefredus. Primus eorum honore comitatus enituit, alius militiae stipendiis contentus fuit. Quos praedictus Pater saepe admonendo a mundi illecebris abduxit, et ad Christum convertit. Venientes ergo uterque ad hoc Divionense coenobium, exceptis aliis rebus, dederunt sancto protectori nostro Benigno quoddam juris sui praedium, Vulpianum vocatum, quodam praesagio futurorum. In quo loco domnus Willelmus fundavit ecclesiam in honore sancti Benigni, ut notitia et honor ipsius sancti in illa patria accresceret, et ut in haereditate parentum suorum aliquid acceptum Deo aedificaret. Deinde ut oblatio eorum ad animarum proficeret lucrum, atque ut fructus bonorum operum quae ibi geruntur, sibi et illis esset abolitio peccatorum et aeternae vitae digna recompensatio praemiorum. Unde et Fructuariensis ille locus est vocatus. In brevi ergo tempore factum est nobile coenobium, ubi de hoc loco et spiritualia et temporalia subsidia sunt delata, reliquiae scilicet multae cum corporibus sanctorum, volumina librorum, omniaque ecclesiastica ornamenta, et monachi plurimi pariter illuc abierunt. Sed et de aliis suae ditioni subjectis locis, et undecunque oblatis supplementis, magnificatus est locus possessionibus et divitiis, ita ut in vita ejus congregatio illius loci centum numero constaret monachis, exceptis locis cellarum ei loco subditis, quae fere triginta existunt. Convocatis ergo episcopis patriae, rege quoque Arduino, qui ibi postmodum quievit, sua cum conjuge, et multis nobilibus ipsius regni, in honore sanctae Dei Genitricis Mariae, sanctique Benigni, et omnium sanctorum, fecit locum illum sacrari.
1.154
Plura aedificavit monasteria.-- Constituit et alia monasteria in eadem patria, ubi deputatis monachis, et abbatibus ordinatis adhuc ordo viget monasticus. Sanctimonialium etiam instituit monasterium.
1.155
Richardi comitis rogatu Fiscannense coenobium suscipit regendum. Multi ad eum instituendi monasticis disciplinis confluunt.-- Audita Dei viri fama nobilissimus Nortmannorum comes Richardus misit ad eum, reverenter supplicans ut ad se veniret. Qui tandem libenter ut rogatus fuerat pergens, venit ad eum; a quo sicuti decebat honorifice susceptus est. Multisque ejus precibus exoratus est, ut ecclesiam sanctae et individuae Trinitatis nomine et honore dicatam, in loco qui Fiscannus dicitur, olim constructam, et a se in ampliorem statum decenter reformatam, susciperet, atque monachorum collegio decoraret. Cujus precibus annuens, ita praefatum locum omnibus religiosis studiis, caeterisque bonorum copiis adornavit, ut prae cunctis illius provinciae locis, felicibus semper floreat incrementis. In quo loco multi convenerunt nobiles viri, tam clerici, quam laici, ejus doctrinis cupientes institui: inter quos Osmundus episcopus sanctae et religiosae vitae exstitit monachus. Duo quoque clerici liberalibus artibus apprime eruditi, aula regis postposita Willelmum Patrem expetierunt mente devota. Unus eorum vocabatur Locelinus, alter Beringerius. E quibus prior postmodum abbas exstitit, sequens in eodem loco vitae finem accepit. De transmarinis etiam partibus, hoc est Anglorum terra, vir quidam nobilis regali prosapia clarus, Clemens nomine, relictis saeculi pompis ad idem monasterium venit, Deo inibi cupiens militare. Sed cum ab hominibus ex sua patria adventantibus crebro inviseretur, magis diligens Deo servire cum quiete, quam vanitates mundi frequenter audire, Divionense expetivit coenobium, ubi laudabilis vitae complevit cursum. Fuit itaque secundum etymologiam sui nominis clemens animo, omnibus virtutibus adornatus, praecipue humilitate, qua in tantum se abjectum et vilem asserebat, ut cum sacerdotii gradu fungeretur, nunquam in omni vita sua nisi semel ad hoc ministerium accedere praesumpserit.
1.156
Abbatem Fiscanni sibi subrogavit S. Guillelmus. Auctoris hujus Chronici aetas.-- Postquam igitur per annos fere triginta Willelmus abbas Fiscannense rexit coenobium, cum jam senectute simul et aegritudine gravaretur, et elegisset sibi Fructuariensem locum ad habitandum, desiderans in patrio solo quiescere: considerans princeps regni Rotbertus, qui post patrem et fratrem defunctos primatum tenebat Normannorum, petiit per legatos eumdem Patrem, ut abbatem sibi substitueret, quia loci status aliter sine detrimento manere non posset. Ad cujus petitionem, quemdam sibi valde dilectum monachum, ejusdem loci priorem, nomine Joannem, constituit abbatem: licet eum alibi magis optasset praeficere. Hic Italia, partibus Ravennae, ortus, litteris eruditus, ac medicinali arte per ipsius Patris jussionem edoctus, religiosae conversationis ejus, doctrinae quoque, ac omnium virtutum ipsius prae cunctis aliis exstitit imitator studiosus. Qui ab exilitate corporis Joannelinus diminutivo nomine est dictus, sed humilitatis, sapientiae, discretionis, ac caeterarum virtutum tanta in eo refulsit gratia, ut( sicut sanctus refert Gregorius in libro Dialogorum de Constantio presbytero), ita ut in hoc mirum esset intuentibus, in tam parvo corpore gratiae Dei tanta dona exuberare. Sed quia adhuc domum habitat luteam, sufficit hoc tantum dixisse, dicit enim Scriptura: Ne laudes hominem in vita sua.
1.157
S. Guillelmus monasteriorum Gemmetici, S. Audoeni, et S. Michaelis, curam gerit, necnon S. Germani, S. Faronis Gorzensis.-- Commisit et alia loca memoratus comes Richardus saepe fato abbati Willelmo, scilicet Gemmeticum, ut jam diximus, monasterium Sancti Audoeni, Montem Sancti Michaelis archangeli: in quo loco post mortem Patris praedicti, supradictus Joannes abbas constituit Patrem quemdam monachum praenominati Patris Willelmi: vocatus est autem isdem frater Subpo, Romanorum patria exortus, et jam dicti magistri institutione in omni sanctitate educatus. Qui postmodum quibusdam contrarietatibus exortis, relicto ipso loco Fructuariensem abbatiam annis pluribus rexit. Rotbertus etiam rex abbatiam Sancti Germani apud Parisios precatus est praedictum Patrem ut susciperet, et secundum regularem institutionem ordinaret, quod et fecit. Nec non et Oddo comes pari devotione locum sancti Faronis in urbe Meldorum eidem commisit venerabili Patri. Sed et honorabilis praesul Metensis ecclesiae Theodericus Gorziensem abbatiam eodem zelo Dei commendavit illi defuncto illius loci abbate: qui dum praefatum regeret locum, ex clero Metensi quemdam clericum, Sigifridum vocatum, litteris bene doctum, ad monasticum attraxit ordinem; qui post ejus decessum eamdem rexit congregationem.
1.158
Domnus vero Arnulfus istius loci prior( ut jam diximus) cum Patris Willelmi, et praefati praesulis admoneretur precibus, ut jam dicti loci susciperet curam, atque abbatis officium; ipse humilitatis amator nullo modo assensit, magisque elegit subesse quam praeesse; solummodo cujusdam parvi loci a praetaxato Patre Willelmo sibi expetivit curam et dominium. Est autem locus ille situs in confinio Tullensis et Lingonensis parochiarum, in loco qui vocatur Brittiniaca curtis. Quomodo vero sancto Benigno istius loci patrono fuerit datus, nunc referemus. Jacob Tullensis urbis episcopus, dum rediret Roma, incitatus fama miraculorum quae in hoc loco Dei operabantur clementia per istius sancti merita, ad ipsius martyris Christi advenit tumulum, cupiens a Deo veniam adipisci delictorum per hujus gloriosi martyris interventum. Dumque per aliquot dies remorando ad tumbam ejus coelorum penetraret intima, vocatus a Domino est ad coelestia regna: sanctique Benigni adjutus precibus, et in coelis cum eo gloriam, et in terra juxta ejus tumulum condignam accepit sepulturam. Cujus soror, nomine Liliosa, ad Sancti Benigni veniens limina, praedictum praedium suum donavit sancto Benigno martyri, pro fratris sui sepultura. In quo loco aedificaverunt ecclesiam in honore sancti Benigni monachi hunc locum inhabitantes: ubi multis virtutibus a Deo clarificatus est hic martyr sanctus. Sed vicini circummanentes multis molestiis impediebant illi servientes: verumtamen videntes quae ibi fiebant miracula frangebantur a sua pertinacia. Hic enim sanctus Benignus adversantes sibi diu tolerat, sed postmodum impoenitentes dure castigat. Ad ipsum itaque locum dedit quaedam Natalia nobilis femina terram suae possessionis in fine Branticianae villae, et in fine Businiacae pratum unum. Quae utraque sunt in confinio memorati praedii. Fecit vero praedicta femina ipsam donationem tempore Caroli regis et imperatoris. Hunc ergo locum supradictus domnus Arnulphus sibi eligens, omni cura studuit eum augmentare. Ac primum basilicam ibi magnam construens, officinasque ac reliqua habitacula monachis utilia, nobile coenobium constituit, possessionibusque et terris augere procuravit.
1.159
Dedit itaque miles quidam, Evrardus vocatus, villam suam Mannisis dictam in eodem loco, Sancto Benigno, accepto a domno Arnulfo pro hac re non parvo pretio. Pertingit vero terra ipsius alodii, usque ad portam castri quod vocatur Rifnellus. Cumque dominus ejusdem castri Odulricus comes, eumdem alodium sibi vellet vindicare, a domno Brunone praesule tandiu est persecutus excommunicatione, et inimicitiarum vi, donec ipsum alodium dimittens wirpiret, et insuper juraret, nec se nec aliquem haeredum suorum ibidem violentiam illaturum. Dedit archidiaconus Lingonensis, Beraldus dictus, sancto Benigno ecclesiam in honorem sancti Desiderii dicatam in Algisi villa, simul cum ipsa possessione. Et in Brualdi curte, et molendinos in Materna fluvio, in loco qui vocatur Mortuellus. Dedit Girardus Metensis comes medietatem villae, quae dicitur Godonis curtis. Dedit Gotbertus quidam nobilis alodium suum in loco Solinimons dicto. Quod dum quidam parens ejus calumniaretur, et saepe admonitus a praedicto priore Arnulfo non acquiesceret, tandem in bello ab inimicis suis capitur, multis plagis confossus. Ipse ergo miles, Rodulphus dictus, de Barrensi castro, cognoscens haec et alia mala sibi provenire ob sancti Benigni injuriam, vocato memorato loci ejus provisore, omnem dimisit quam inferebat calumniam. Sed et filius ipsius Rainardus dum paria faceret, similem excepit vindictam. Emit praedictus praepositus in Linerolis villa ecclesiam, et partem ipsius possessionis, et in Montaniaco, et in Calmillas, atque Latona, in Clini campo, in Conchis, in Salcido, in Salsuris; his et aliis locis emit plurima terrarum mansa, quae usque nunc possidentur ab illius loci monachis. In hoc vero coenobio quanta gessit non est silendum. Wlnonis villam dictam in pago Tricasino ipse ad Stephanum, itemque ad Oddonem comites saepe recurrendo, et multas pecunias dando, sancto Benigno restituit. Ubi ne deinceps auferretur, instituit cellam monachorum, officinasque eorum usui necessarias, atque basilicam amplam et honestam in sancti Benigni honorem construxit.
1.160
In pago Portuensi Albiniacum villam in praestaria datam, et longinquitate temporum perditam, domnum Brunonem episcopum saepe interpellans, atque Willelmum comitem, ipsis raptoribus auferri, et Sancto Benigno restitui fecit. In quo loco monasterium magnum construxit ad honorem sancti Benigni, et cellam instituit monachorum. Erat ibi antiquitus ecclesia sancti Marcelli martyris honori dicata, quae manet usque adhuc. Additae sunt ibi postea aliae duae ecclesiae: in Cimbinno, et in Duellari villare, possessioque terrarum amplissima. Longum est per singula quaeque referre, cum pene omnia, quae iste locus patris Willelmi tempore acquisivit, domni Arnulfi prioris consilio et labore factum sit. Super caetera quae gessit, hanc ecclesiam sancti Benigni librorum ornamento decoravit ipse, impensas tribuendo, et domnus Girbertus scribendo. Fuit autem Girbertus ex primis quos nutrivit domnus abbas Willelmus, et ab officio scriptor est appellatus
1.161
Girbertus scriptor.-- Otto comes, cognomento Willelmus, quem ante memoravimus, supplicante domno Willelmo abbate, qui ei propinquitate jungebatur, dedit Sancto Benigno in Salinis burgo sedem unius caldariae. Sequenti tempore domnus Arnulfus et monachi Divionensis loci, emerunt aliam caldariam a conjuge ipsius comitis, per laudem filii ejus Rainaldi. Dederunt etiam Willelmus et filius ejus supra dictus Rainaldus sancto Benigno terras conjacentes in his locis: in Cernensi villa, et in Dornone scilicet terras arabiles, et prata, ubi possunt secati feni quinquaginta carra. Est in Dordone unum pratum, quod possunt secare falces centum: et debet in censu solidos octo, multones tres, scindulas centum. Et in alio loco Callis vocato pratum alterum cum sylva ibi permista. Dedit idem comes Otto Sancto Benigno potestatem Vivariensis villae pro anima Henrici ducis, qui eum loco filii adoptavit, et genitricis suae Gerbergae uxoris praedicti ducis, ac filii sui Widonis, et Hermitrudis conjugis. Proque animae suae salute dedit praedictam potestatem cum appenditiis suis, sicut dono praedicti ducis Henrici et uxoris ejus. suae vero genitricis Gerbergae, sibi datam legaliter tenuerat annis triginta, ita integram cum Ecclesiis in ea sitis: unam in honore sanctae Mariae, alteram juxta ipsam positam sancti Petri apostoli nomine sacratam, et villis et terris multis; scilicet in Chrocherco, in Grugiaco, in Frigida villa, in Colombario, in Lusiniaco, in curte Romanisca, in Destagno, in Cadiniaco, in Milleponto, in Turiaco, in Albania, in Cariaco, in villa Comitis, vel in aliis quibuscunque locis, cum mancipiis utriusque sexus plurimis, et omnes redditus et consuetudines, quas debent ipsi servi et ancillae, et etiam illi qui Francos se dicunt; desuper ipsam potestatem, commanentes ubicunque. Facta est haec donatio anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo quarto, indictione secunda.
1.162
Ecclesiae diversae conferuntur S. Benigno.-- Eodem tempore Oddo vicecomes, filius Henrici ducis, dedit Sancto Benigno quamdam ecclesiam sitam juxta muros castri. quod dicitur Belnum, antiquitus in honore sancti Stephani sacratam, sed jam per multa curricula annorum destructam. Quam ipse et uxor ejus, Hingala dicta, a fundamentis in ampliorem statum reaedificantes, abbatis Willelmi ac Divionensium abbatum providentiae perpetuae dederunt. Et ut monachis ibi commanentibus non deessent stipendia, dedit ad ipsum locum in comitatu Dusmensi villam, Empiliacus siccus vocatam, cum appenditiis omnibus, et consuetudinariis, et actionibus, ab his etiam quae Francorum nomine censentur pro debito exigendis. Dedit in Mille ponto villa terras arabiles et vineas; in Polmarco, in Vallilias, mansum ad manendum, vineas et prata. Et ut donatio ista perpetualiter maneret, Rotberti regis Francorum, interveniente domno Walterio episcopo, in cujus dioecesi erat memoratus locus, et Ottone ad cujus beneficium pertinebat comite, petiit regali praecepto firmari, ad nomen sancti Benigni jure perpetuo possidendum. Factum est hoc praeceptum anno incarnati Verbi millesimo quinto.
1.163
Alter quidam miles praedicti comitis Ottonis, Letbaldus dictus, quamdam ecclesiam in honore sancti Petri dicatam, loco qui dicitur Puteolis, quam beneficiario jure tenebat ab ipso comite, per ejus laudem dedit Sancto Benigno, ditans eam rebus propriis: utque hoc donum stabiliretur, petiit a praetaxato rege Rotberto, memoratis intervenientibus legatis, regali munificentia firmari, ut monachi ibi Deo servientes, pro ipso rege, et ejus prole, quoque largitoribus hujus doni et eorum progenie, omnique populo Christiano Dominum studeant exorare. Factum anno millesimo sexto.
1.164
Humbertus etiam dominus castri quod vocatur Salmacia, dedit ecclesiam Sanctae Mariae, sitam in ipso castro, Sancto Benigno in perpetuum possidendam, sub providentia abbatis Willelmi, successorumque ejus; ut monachi ibi mitterentur Deo et ejus Genitrici servientes, ac pro se et omnibus vivis ac defunctis supplicantes. Ad quorum victum dedit alias duas ecclesias, unam in villa Buxo dicta, cum mansis et terris aliis, ac farinario, servis et ancillis; alteram in villa Mermedis. Hujus rei donatio facta est Roberti regis anno vigesimo sexto, ab Incarnatione Domini millesimo decimo tertio.
1.165
Anno ab Incarnatione Domini millesimo duodecimo, Willelmus abbas Divionensis, et Amadeus Flavigniensis abbas, fecerunt commutationem inter se de terris. Dedit memoratus abbas Amadeus de abbatia S. Petri quidquid habere dignoscebatur in villa Dienato, et in villa Comitis, et in alia villa Salice dicta, et in villa Carli, et in villa Icio, in Marciaco, et in villa Tarsu, et in villa Meleis, cum omni familia utriusque sexus, et omnibus appenditiis. E contra dedit domnus abbas Willelmus quidquid habebat ex abbatia Sancti Benigni, et loco Sancti Stephani, in villa Empiliaco sicco dicta( quam olim Odo Belnensis vicecomes ex consensu uxoris suae, nomine Inge, et filiorum ejus, Aquionis abbatis, et Joannis, ad jam dictum locum sancti Benigni delegaverat) vicinum erat abbatiae S. Petri Flavigniensis. Communicatum est cum servis et ancillis, et omnibus appenditiis suis atque redditibus, per laudem et assensum domini Brunonis Lingonensis, atque domini Walterii episcopi Heduorum, ad quorum dioeceses pertinebant praefatae ecclesiae.
1.166
Postmodum Hugo quidam miles de Parvi, Divion castri habitator, partem suae haereditatis, quam in praedicta villa Dienato habebat, cum consensu et laude uxoris suae Hildegardis, et filii sui Humberti, dedit Sancto Benigno ante domnum Brunonem episcopum, multis clericis, et laicis nobilibus astantibus: ac postmodum in praesentia successoris ejus domini Lamberti episcopi, quando capitis comam deposuit, reiteravit donationem ad altare Sancti Benigni coram multitudine populi, dans ipsum patrimonium suum in jam dicta villa Dienato, vel ubicunque positum; cum servis et ancillis, cumque omnibus debitis consuetudinariis exigendis. Actum anno millesimo decimo septimo
1.167
Ex hac terra sunt in villa Karli mansa decem, cum terris aliis ad ipsa mansa pertinentibus, ac servis plurimis et ancillis desuper commanentibus. Sunt in Dienato coloniae quindecim. curtilli viginti, et terra absque aestimatione, servi et ancillae plusquam septuaginta. Est silva, quae appellatur mons Rigon in Largo fonte, mansa quindecim cum servis et ancillis, et terra multa. In Scalurco mansum unum cum suis appenditiis. In Hodesca colonias sex cum servis et appenditiis suis. In Carco fuit villa quae vocatur Britonia: sunt ibi forestellae duae, una vocatur Basescoth, alia vocatur Petra. Sunt in Fontanis mansi duo cum terris et vineis. Sunt in Marcenniaco de vinea jornales tres
1.168
Dedit domnus abbas Willelmus monachis Belnensis cellae ecclesiam Sancti Antonii, in Ficiaco sitam, pro excannio supramemorato Empiliaci sicci et Dienati. Dedit monachis Sarmociensis cellae ad laborandum et custodiendum terram Sancti Benigni, positam in Sarmacia villa, et in Viriaco.
1.169
Ipso in tempore Addita comitissa, uxor Richardi comitis Divionensis, reddidit Sancto Benigno quidquid praedictus comes vir suus tenuerat de terris Sancti Benigni in beneficio a Manasse abbate, pro salute animae ejusdem viri sui, et filii sui Letaldi comitis( quorum corpora sepelierat in hoc monasterio Divionensi) coram legatis domini Brunonis episcopi ad hoc missis. Tradidit super altare S. Benigni ipsam vinopetionem, ut neque ipsa deinceps, neque ullus militum ejus, de illo beneficio quidquid retineret, nisi tempore vitae suae. Post obitum vero uniuscujusque quod tenebant, rediret ad jus Sancti Benigni. Haec redditio facta est anno ab Incarnatione Domini millesimo septimo.
1.170
Tempore illo adolescens quidam, nomine Achedeus, Lingonensis ecclesiae canonicus, in praesentia domini Brunonis episcopi, et Ottonis comitis, dedit ecclesiam Sancti Albini ad altare sancti Benigni Divionensis patroni, ea conditione tradidit praedictam ecclesiam cum appenditiis suis ad memoratum locum, pro se, et pro patre suo Letbaldo, in hoc loco facto monacho, ut jam diximus, ut annis singulis quandiu viveret, persolveret in censu pro praedicta ecclesia solidos decem, et duo sextaria olei. Postmodum vero quidam Hendricus miles matris ejus, maritusque, quia quamvis erat solutio census, adiit praesentiam domini Willelmi abbatis, petiitque alienari censum praedictum: quod impetravit, et ad quatuor denarios redactus est census: et pro hac recompensatione, proque animae suae salute, dedit villam Molensam cum omnibus ad ipsam haereditatem pertinentibus rebus. Constitit ipsa haereditas in comitatu Oscarense super Sagonam fluvium atque Oscaram et Tyllam: habetque determinationes amplas, prout scriptum est in charta. Facta haec donatio ab Incarnatione Domini anno millesimo tertio.
1.171
Exorta fuit tunc quaedam altercatio inter monachos hujus loci, et monachos monasterii Sancti Leodegarii, de quodam saltu, qui dicitur Alta silva, ad Sasiacum villam pertinente, quam determinant duo torrentes. Unus dicitur Tramant, alter Scitilaria, ex diversa parte venientes. Quae cum mota fuit a priore illius loci, nomine Fulcherio, ante Henricum ducem advocatum praefati loci, et Ottonem( qui et Willelmus dictus) comitem, qui tunc advocatus erat loci istius; atque in praesentia domini episcopi Brunonis: ad hoc denique ventum est, ut respectum caperent utraque pars super ipsam sylvam: quibus comes Richardus cum plurimis civibus Divionensibus, videlicet Walterio, Remigio, Humberto, aliisque nobilibus, interfuisse ad justitiam diffiniendam noscitur. Indeque campum fieri decreverunt, statuto die quo is fieri deberet. Quid plura? hujus loci prior dominicus adfuit cum suis paratus. Ille vero qui repetebat se subtraxit, et ad condictum placitum venire noluit. Postque multis annis sine querela alicujus, Sancti Benigni locus suam vestituram tenuit. Postmodum vero praedicti Fulcherii successor Arnulphus, de eadem silva coepit proclamare denuo coram praedicto comite Willelmo, contra memoratum hujus loci priorem dominicum. Venientes igitur ad placitum communiter decreverunt novum reparare campum, ubi adfuerunt multi nobiles viri, monachorum vero hujus loci dictus prior, et Arnulphus ejus successor, Waldus, sacrorum custos, et Henricus: ibique condictum est placitum. In sequentis hebdomadae feria tertia iterum praedictus calumniator accedens ad domnum Brunonem episcopum, coepit causas praetendere, ob causas non posse venire ad placitum campi peragendi; atque rogare ut in aliud tempus differretur. Quod audiens domnus Bruno episcopus, vocatis sancti Benigni monachis ait: Quod coepistis dijudicare, atque silvam quam tenuistis, tenete, quia isti calumniatores nullam possunt rectitudinem ostendere.
1.172
Higelbertus quidam miles de villa Milleponto dicta, veniens ad obitum, monachusque factus in hoc coenobio, dedit Sancto Benigno in comitatu Augustidunensi, villam Brueriam dictam, cum omnibus appenditiis suis circumquaque jacentibus, hoc est in villa Adeunt mansum indominicatum, cum appenditiis suis, et servo, ac filiis ejus: et in villa Mardelco, atque in Barbarisco, et in Poliaco, necnon in Vinsiaco. Anno ab Incarnatione Domini millesimo septimo facta est haec donatio. Dedit et in villa Valongias mansum unum cum appenditiis, coram Brunone episcopo, Willelmo comite, Rainaldo comite, ipsius filio, Ottone comite, filii ejus Widonis filio.
1.173
Dedit Garnerius quidam miles Sancto Benigno in villa Discaco mansum unum, et servum cum filio uno. Et in Viriaco mansum unum cum appenditiis suis, servis et ancillis, ac duas vineas. Idem Garnerius, et frater ejus Aldo dederunt alodium suum qui conjacet in loco, quo dicitur Mortariis, in comitatu Divionensi. Constat autem alodium in terris cultis et incultis, ex se simpliciter divisum. In silvis vero partim per se proxime, partim cum aliis participatur haeredibus. Proprium quidem alodium terminatur de uno latere terra Sancti Mammetis, a loco qui dicitur Niger solium, in superiori parte usque Vadarno villam; in inferiori parte jam dicto Niger solio, usque ad exactum Willelmi, et usque ad silvam pertinentem ad Saviniacum. Item de una parte terra Odonis partinens ad Spaniacum. Item de alio latere de loco nuncupato Nerlangio, usque ad campum peduliosum, et usque ad lacum, et usque ad terram Sancti Petri de Villacomitis, commune cum aliis haeredibus. Item de alia parte terra pertinens ad Vadarnodum. Item commune alodium incipit a quercu perdulioso, et pervenit usque Spaniacum, et usque Cangegium et Casnedum, et usque villam comitis. Ut ergo proprium, et commune totum simul ad jam dictum Sancti Benigni transferrent locum, acceperunt a domno Willelmo abbate et monachis ejusdem loci, octo libras denariorum. Sic ex consensu uxoris, et infantum ipsius Varnerii, tradiderunt atque condonaverunt praescriptum allodium proprium simul et commune ad denominatum monasterium; sub praesentia domni Brunonis episcopi, aliorumque illustrium virorum, consentiente et testificante Walone comite, et fratre ejus Walterio.
1.174
Alter Warnerius, et ipse nobilis, dedit Sancto Benigno in comitatu Divionensi, in villa Spaniaco, vestita mansa tredecim, absum unum, colonias etiam octo, mancipia utriusque sexus sexaginta tria, et omnes redditus, et consuetudines, atque exactiones quas debet ipsa possessio; necnon et omnem terram pertinentem ad praedictam haereditatem absque silva. Ita tamen ut ipsi servi eamdem consuetudinem quam ipsi habuerunt de praedicta silva, quandiu eos tenuit, simili finetenus teneant. Fecit vero hanc donationem ipse Warnerius per laudem et consensum Aldae uxoris suae, coram Ricardo comite, atque Hugone, et Odone fratribus ejus, aliisque nobilibus viris Divionis castri, Walterio, Hugo, Remigio, Humberto. In anniversaria die matris ejus refectio de ipsa possessione praeparetur fratribus; reliqua camerae ipsorum deputarentur ad vestimenta eorumdem fratrum.
1.175
De moribus Brunon. episcopi Lingonensis. Obit.-- Quia longum est enarrare cuncta quae huic monasterio collata sunt tempore domini Brunonis episcopi, et quibus per ipsum vel propter ipsum, ab aliis augmentatum est bonis, ad ipsius vitae finem, habitatoribus hujus domus Dei omni tempore dolendum et deflendum, veniamus. Sed ante paucis describere curabimus quis fuerit modus vitae ejus. Fuit itaque in eleemosynis largus, in vigiliis sedulus, in oratione devotus, in charitate perfectus, in humanitate profusus, in sermone paratus, in conversatione sanctissimus; erat irreverentibus terribilis aspectu, metuendus severitate, reverendus incessu, venerandus benignitate. Censuram auctoritatis temperabat mansuetudine humilitatis. Non personae potentiam, sed morum elegantiam attendebat in singulis, et tanto eminentius unumquemque honorabat, quanto sanctius vivere didicisset. Clericorum ac monachorum, sanctimonialium quoque nec non viduarum ac pupillorum pater erat, atque inter divites, et pauperes ita medius, ut pauperes illum quasi patrem aspicerent, divites vero quasi superiorem sibi divitem timerent. Quandiu vixit, ita Burgundiam patrocinando protexit, atque defendit, non clypeo et lancea, sed consilii prudentia, quo sibi principes patriae omnes devinxerat, ut cum rex Francorum Robertus cum exercitu maximo hanc patriam saepe intrans incendiis et rapinis plurima loca vastaverit, nihil in ea retinere potuit, quandiu Bruno episcopus vixit. Et quia ei nocere non poterat, hujus malivolentiae causa domino abbati Willelmo tulit abbatiam S. Joannis monasterii Reomensis, eo quod partibus favebat, ut justum erat, sui pontificis. Denique quodam tempore memoratus rex cum plurimo exercitu Divionem castrum advenit, circumpositam regionem devastans ac depopulans. Cujus iram timens praefatus abbas Willelmus, omnes monachos ab hoc loco per alia monasteria jussit secedere, aliquantos vero cum libris et omni ornatu ecclesiae intra castrum Divion, ac in ecclesia S. Vincentii, quam tunc quieto jure monachi istius loci possidebant, fecit residere, paucis solummodo fratribus ob custodiam loci, et sancti Benigni servitium, cum domno abbate Odilone in hoc loco dimissis. Quem ad hoc accerserat; ut si forte rex aliquid mali contra hunc locum moliretur, illius precibus exoratus dimitteret. Rex vero ut erat mente benignus, cum cognovit propter se monachos dispersos, valde doluit. Paucis itaque transactis diebus, Franciam repedavit nullo negotio peracto. Ipso denique anno, qui fuit ab Incarnatione Domini millesimus decimus sextus, domnus episcopus Bruno obiit secundo Kalend. Februarii, peractis in episcopatu annis triginta quinque. Fuit autem a sancto Gregorio episcopo, qui hunc locum fundavit trigesimus primus in successione episcoporum, undecimus post venerabilem Isaac episcopum.
1.176
Lambertus successit.-- Cui successit Lambertus episcopus. In cujus diebus quidam archidiaconus Lingonensis ecclesiae, Parisiorum postea episcopus, Imbertus nomine, abbatiam S. Amatoris sitam ante moenia ipsius urbis, quam beneficii jure tenebat a praesule memoratae sedis, obtulit Sancto Benigno per donum, et laudem praedicti episcopi Lamberti, quatenus ibi monachi sisterentur, qui Deo hymnis et laudibus die noctuque deservirent. Similiter quidam canonicus ejusdem ecclesiae, Gozelinus dictus, dedit in suburbio ipsius civitatis medietatem unius ecclesiae: altare vero totum ex integro, sicut dono episcopi tenuerat, ita ab eodem praesule Sancto Benigno traditum est ad victum monachorum in praedicto loco consistentium.
1.177
Eadem devotione Aymo comes dedit abbatiam in honorem sanctae Dei Genitricis Mariae sacratam, et ante suum castrum, quod Saxonis fons dicitur, positam, laudante praedicto episcopo Lamberto, obtulit Sancto Benigno in perpetuum possidendam et abbati Willelmo, quatenus ordo monasticus, qui ibi quondam fuerat institutus, ipsius repararetur studio.
1.178
Sed et Normannorum comes Richardus dedit Sancto Benigno ecclesiam sancti Adelberti, cum villa et omnibus terris ad eam pertinentibus, sitam in pago Oximensi; quod filius ejus Richardus, et ipsius Richardi filius Robertus, et Roberti filius Willelmus, postea per succedentia tempora laudaverunt, et firmaverunt donum; atque advocati et defensores earumdem rerum ad tutelam hujus domus Dei fuerunt, et adhuc sunt. Quidam quoque miles ejusdem comitis, Gotbertus nomine, in loco qui Longus campus dicitur, dedit ecclesiam in honorem sancti Martini dicatam, cum terra ad ipsam aspiciente. Ut vero haec donatio firma persisteret, nec ab ullo propinquorum ejus calumniaretur, dedit ei praefatus Willelmus abbas sexaginta libras denariorum. Richardus Normannorum dux, et Robertus archiepiscopus ejus frater, laudaverunt, et subscripserunt chartae, anno millesimo tertio.
1.179
Henricus quidam clericus de nobilibus dedit Sancto Benigno Prisceiam villam suam, cum ecclesia inibi sita, in praesentia Lamberti episcopi et archidiaconorum ipsius, Beraldi, Humberti, Geraldi, Odonis, et aliis quampluribus tam clericis, quam laicis astantibus, atque Willelmo abbate cum suis monachis. Actum anno ab Incarnatione Christi millesimo vigesimo.
1.180
Femina quaedam nobilis, Aremburgi dicta, mater Letbaldi Matisconensis episcopi, cum eodem filio suo dedit Sancto Benigno in villa Luvocata, septem mansa cum silva ibi adjacente, et servis qui de praedictis mansis septem colonicas tenebant.
1.181
Altera matrona Tetiardis vocata dotalitium suum dedit sancto Benigno per laudem filii sui Widonis. Conjacet vero in his villis; in Quintiniaco, in Albiniaco, in Sulliaco, in Attegias, in curte Arnonis, cum tertia parte ecclesiae inibi sitae, dicatae in honorem sancti Germani. Sunt mansa viginti unum, cum terris ad eos aspicientibus
1.182
Quidam miles Rotbertus dictus, veniens ad conversionem, dedit Sancto Benigno omnem haereditatem suam, quae conjacet in comitatibus Belnensi et Cabilonensi, et in his villis, Seviciaco, Rueledo, Mossiaco, Ambassiaco, in Monticellis villa Gislensi, et in Scodingiis villa Sesilliis, cum servis et ancillis. in praedictis locis manentibus, omnique terra in praenominatis locis ad suam partem pertinente, dedit coram dominis suis Willelmo comite, et filio ejus Rainaldo. Actum anno millesimo septimo.
1.183
Alter miles, Albericus dictus, dedit in Curte curonis mansum unum cum terris ad eum aspicientibus: et in Assiriaco villa tertiam partem suae hereditatis. Actum anno supradicto.
1.184
Alius quoque miles Willelmus vocatus, cum conjuge sua Teudgarda, et filio Romestannio, misit in convadium haereditatis suae partem in villa Attegias, usque ad annos viginti quatuor, ea convenientia, ut transactis praedictis annis, si non esset redempta ab ipso vel filiis, aut filiabus ejus, deinceps jam non redimeretur, sed monachi Sancti Benigni, quorum pecunia ibi habebatur, jure perpetuo eam possiderent. Similiter alter miles, Calado dictus, cum conjuge sua Theodrada, pari conventione largitus est haereditatem suam in Attegia, et in Pontificiaco, praedictis hujus loci monachis.
1.185
S. Guillelmus antequam ab humanis excederet monasteria circumit, fratres adhortatur. Obiit, sepeliturque; Fiscan. in monaster. defuncto Lamberto Ling. episc. sufficitur Richardus, paulo post veneno sublatus. Cui proxime successit Hugo. Ob perversos mores condemnatur.-- Sunt adhuc plurimae quae describi possent, sed quoniam ad finem libri tendimus, his omissis, obitum Patris Willelmi intimare curamus. Postquam per annos quadraginta duos vineae Dominicae sedulus cultor eam excolendo jugiter propagare, amplificareque curavit: cum jam senio infirmitatibusque multis praegravatus optaret dissolvi, et cum Christo esse, bonam consummationem laborum suorum adimplere cupiens, per omnia monasteria, quae sub ejus fuerant magisterio, incipiens ab Italia, circuiendo, et fratres exhortando, ut ea quae ab ipso didicerant, mente retinerent, et opere adimplere satagerent. Siquidem ejus doctrina fuit ut juxta quod praecipit sancti Benedicti Regula, in verbo, in omni actione, in vestitus qualitate, humilitatem videntibus se semper ostenderent: et ut honore invicem se praevenientes, dilectionem sine simulatione exhiberent. His et aliis virtutum operibus intentos, etiam distincte legendi atque psallendi magisterio erudivit. Haec docendo caeteris monasteriis peragratis, pervenit ad coenobium nomine Fiscannum, ubi plus solito infirmitate praegravatus, sentiens sibi imminere ultimum vocationis suae diem, convocatis fratribus, per octo dies exhortans eos, atque absolutione et oratione Deo commendans, octavo die Natalis Domini sumpto Christi corporis et sanguinis sacramento, reddidit Deo spiritum. Cujus corpus a medicis qui ibi aderant conditum aromatibus, honorifice traditum est sepulturae in ipso monasterio, ante altare Sancti Taurini confessoris. Post cujus obitum domnus Halynardus suscepit curam regiminis animarum; quem praefatus Pater successorem sibi elegerat cum consilio et laude fratrum, baculumque pastorale ei transmiserat. Obiit vero praedictus Pater noster Willelmus anno ab Incarnatione Domini millesimo trigesimo uno. Et in ipso anno defunctus est domnus Lambertus Lingonum episcopus, decimo kalendas Septembris. Antequam ipse Pater finiretur, in ejus locum substituit Rotbertus rex episcopum Richardum vocatum, clericum litteris optime eruditum, et bonis moribus ornatum, tamen contra voluntatem cleri et plebis totius: quapropter post menses quinque adepti episcopatus, captus ac pulsus civitate, non multis post diebus veneno vitam finivit. Rex autem consiliis reginae ad iram animatus, iterum dedit episcopatum cuidam clerico Carnotensis Ecclesiae. Hugo hic erat dictus, fuissetque utile vas in domo Dei, si juvenilia desideria evitare, et superbiam calcare curasset. Sed is adjecta crudelitate eundo per fas et nefas, ad ultimum postquam decem et octo per annos Lingonicum tribulavit clerum et populum, pulsus a sede judicio domni Leonis IX papae, et archiepiscoporum, Halynardi scilicet Lugdunensis, Hugonis Bisontinensis, Vuidonis Remorum, Evrardi Treverorum, aliorumque multorum, qui praesentes fuerunt in concilio habito Remis civitate, in praesentia memorati papae Leonis: ubi adfuerant pene totius Galliae tam archiepiscopi quam episcopi, cum innumerabili multitudine cleri et populi.
1.186
Mors Roberti regis. Donum insigne ejusdem S. Benigno factum.-- Hujus itaque Hugonis ordinatione instante, cum esset deductus ab Henrico rege juvene ad civitatem Lingonas cum magna ambitione, nuntiata est praedicto regi mors patris sui Roberti regis. Qui regnavit annis quadraginta et unum. Et ipse Henricus regni jam sextum annum agebat. Ipse Robertus rex interveniente domno Lamberto episcopo, et Hugone Antisiodorensi episcopo provisore hujus loci, perdonavit salvamentum villarum quae pertinebant ad jus Sancti Benigni, quarum haec sunt nomina: Lariacus, Bicisus, Quintiniarus, Cromanius, Suliacus, Aguliacus, Ruffiacus, Aschiriacus, Bargas, Provisum, Colonias, Plomberias, Escuncias, Gironus, Corcellas, Tremolendum, Villarium, Pruneius, Lenteniacum, Dissum, Congus vicus, Saciacus, et omnes quae ad ipsum pertinent villulae, Siliacus, Asverias, Corcellas superiores, Norgias, Aziriacus, Dinatus, Mercenniacus, Pamerras, Fedeniacus, Spaniacus, Villakarli, villa Comitis, Ontearum. In his et caeteris villis ubicunque terra Sancti Benigni salvamentum reddebat, Robertus rex jussit aboleri, ut amplius non exigeretur a quoquam, sed ad profectum monachorum reddidit Deo et Sancto Benigno, posito super ejus altari dono, laudante Constantia regina ejus conjuge et filiis, Henrico tunc duce, atque Rotberto fratre ejus, qui illi successit. Et hoc donum firmavit praecepto regali, annuloque suo jussit insigniri: atque episcopis, et comitibus, ac caeteris primatibus qui praesentes aderant, corroborare jussit. Interfuerunt autem Lambertus Lingonensis episcopus, Hugo Antisiodorensis episcopus, Azelinus episcopus Laudunensis, Gofredus episcopus Cabillonum, Beraldus episcopus Suessionum. Comites vero, Willelmus Nivernensis, Otto Matisconensis. Actum anno millasimo quindecimo, ipsius autem regi vigesimo octavo. Fecit et de locis ad hunc pertinentibus, videlicet de cella Belnensi, ac Puteolis, ut supra diximus. Proque his justum est, ut anniversaria dies ipsius a nobis agatur.
1.187
De calice aureo octo librarum.-- Eo tempore mortuus est Otto, qui et Willelmus dictus est, comes, anno videlicet millesimo vigesimo septimo, et in hoc Sancti Benigni monasterio sepultus: ubi et filius ejus comes et Wido ante aliquot annos tumulatus jacebat. Hic pro multis in hoc loco collatis beneficiis, aliqua ex parte a nobis descriptis, promeruit ut semper memoria ipsius agatur ab hujus loci monachis. Supra memoratus Hugo episcopus Antisiodorensis, et comes Cabilonum, protector et advocatus hujus loci, dedit Sancto Benigno scyphum aureum pondo quinque librarum, ut fieret ex eo calix aureus ob expiationem culparum ipsius. Cui eleemosynae addidit Richardus Normannorum dux sextam libram auri, ut pro hoc aliisque pluribus nobis collatis bonis retributionem acciperet a Deo aeternae haereditatis. Chunigundis etiam imperatrix, uxor Henrici Caesaris, pro requie animae praedicti principis dedit duas libras auri, insuper et omnes gemmas ipsius calicis cum patena, studuitque facere vas elegantissimum, ut per hoc recolatur per aevum. Pro his caeterisque benefactoribus nostris insistendum est nobis orationi prece instantissima, ne aliorum gratis utentes bono, peccatorum eorum nostris superadditis, gravem accumulemus sarcinam super capita nostra.
1.188
Halinardi Lugdunensis episcopi actus describuntur. Fit canonicus.-- Temporibus quibus haec gesta sunt domnus Halynardus in hoc loco prioris agebat officium. Qui sequenti tempore etiam abbatis ac pastoris est assecutus nomen et meritum. Cujus memoriam dignum est nos assignare litteris, qui nos dulcibus ac paternis monuit institutis. Hic fuit oriundus Burgundia, nobilium virorum exortus prosapia. Nam pater ejus Lingonum, mater vero Heduorum civis exstitit. Ab ipsis infantiae rudimentis studiis litterarum traditus, superna providentia gemina scientia efficacissime claruit. Amabatur paterno affectu a venerabili praesule Heduae civitatis, Walterio nomine, cujus filius erat in baptismate, ac ideo educabatur ab eo majori diligentia, ut post aptaretur in domo Dei lucerna. Processu vero temporis, decursa pueritia, cum eum jam sibi vindicaret adolescentia, a patre suo est traditus domino Brunoni Lingonum praesuli. Qui eum liberali cernens ingenio valere, canonicorum studuit collegio copulare. In ea itaque urbe cum philosophos virosque audiret ecclesiasticos, divina inspirante gratia nulli sodalium erat inferior in sapientia. Fecunditas eloquentiae gravitate componebatur sapientiae. Ex materia hujusce compositionis vas esse coepit electionis. Cumque foret animi ad cuncta capacis, nihil intentatum, nihil denique liquit inhaustum. Cum jam vestiri coepisset vernantibus juventutis floribus, ita suam adolescentiam bonis instruxit moribus, ut eo tempore jam videretur monachus, integrum se et sincerum omni custodia ab his observabat vitiis, quibus contaminari solent homines hujus aetatis. Is enim imbui timebat, ne tenera in aetate his infectus esset, quibus cum vellet carere non posset. Juxta illud quod scriptum est: Adolescens juxta viam suam, etiam cum senuerit non recedet ab ea Bonorum virorum et maxime prudentium contubernio potitus, turpitudinis sectatores exosus.
1.189
Deinde fit monachus. Ideo a parentibus multas patitur contumelias.-- Igitur cum pro sua omnibus chara benevolentia diligeretur a domno Lamberto Lingonum praesule, cuperetque eum idem pontifex collatis ecclesiasticis gradibus exaltare, ille respuens labilem et caducam mundi gloriam, hoc studuit opere adimplere, quod Dominus praecipit sermone. Qui vult( inquit) post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Spretis itaque omnibus terrenae possessionis stipendiis, ob spem futurae repromissionis habitum sanctae conversationis sumpsit. Sed non ibi defuit probatio tribulationis. Parentes namque ejus insequentes eum, atque ab hoc monasterio per consensum episcopi vi abstrahentes, nudatum habitu monachi per publicum ita deduxerunt, ut pro hac verecundia odiret quod tantopere amplectebatur. Sed nihil proficit callida ars maligni contra doctrinam Sancti spiritus. Nullo modo quippe valuerunt eum revocare a sua intentione; verum parvo transacto tempore fugam iniit, ut vel extra patriam posset perficere, quod in patrio solo non permittebatur adimplere. Sed iterum insecutus et captus, ad episcopum est reductus. Qui eum multis promissionibus et blanditiis demulcebat, si quomodo posset animum ipsius ab hac intentione revocare. At ubi vidit eum in sua persistere sententia, vix tandem permisit ei quod vellet agere. Sic itaque quod cupierat assecutus, deinceps alieno vixit imperio, ut in nullo quantum potuit deviaret a sanctae institutionis proposito. Is enim procul a se remotis hebetudine et murmure, singularis prae caeteris obedientiae praeeminebat virtute: implens illud in fratribus quod dicit sanctus Benedictus: Obedientiae bonum non solum abbati exhibendum est, sed etiam sibi invicem obediant fratres. Enimvero beati Benedicti, cujus subjacebat discipulatui, imitator existens, sapientem Dei stultitiam est adorsus, juxta quod praecipit Apostolus: Si quis vult inter vos sapiens esse in hoc mundo, stultus fiat, ut sit sapiens. Haud secus enim ac philosophi ad syllogismorum argumenta tota se conferunt mentis instantia, ita se contulit ad ea discenda quae quotidianum per usum in monasterio sunt explenda. Quibus omnibus solerter sibi cura cognitis, et experimento memoriae commissis, videri jam coepit doctior cunctis.
1.190
Fit prior et abbas S. Benigni.-- Hunc ergo ut in monachico ordine ita prudentem jam dictus pater Willelmus intellexit, congregationi fratrum praeficiens, animarum curam eidem commisit. Quod ministerium tanta auctoritate tantaque adimplevit sollicitudine, ut omnibus secum conversantibus et exemplo fuerit et terrori. Regulari quidem contentus conversatione sic studebat parcimoniae, ut differre nullatenus videretur a societate communis mensae. Aliquorum vitia dum conspiceret reprehendenda, prius in unoquoque laudanda canebat, dehinc velut gnarus reprehendenda carpebat. Cunctos tamen saepius admonebat, ut tales se Deo exhiberent interius quales humana opinio pro religionis habitu ferebat exterius.
1.191
Scientia pollet et facundia. Qua mente philosophos legebat.-- Per cuncta ergo monasterii probatus officia, omniumque ministeriorum obsequiis non segniter adimpletis, primum praepositi sub ipsius abbatis imperio quatuor annis administravit officium, ad ultimum post praefati Patris obitum pastoralem suscipere curam, doctrina id exigente justitiae, ab omni coactus est fratrum congregatione. Quod licet invitus et reluctans acceptum ministerium, cum cultui vineae manciparetur divinae, ut hujus se assignaret colonum, commune utile multorum magis quaerebat quam proprium. Cunctis benignus, omnibus aequus; nemini nocebat, quibus poterat prodesse studebat. Sana quippe doctrina ei inerat, quia suae conditioni quod competebat, illud solerter agebat, propter illud Apostoli: Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum: sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros. Sanctis etiam et modestis sermonibus inditus, obscenis et turpibus omnino intercludebatur auditus: propter illud quod scriptum est: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam. Adeo lectioni erat deditus, ut in itinere positus, libellum saepius gestaret in manibus: itaque in equitando reficiebatur animus legendo. Philosophos vero saecularisque sapientiae libros cum legebat, illud sagaci sectabatur industria, quod per legislatorem divina vox praecipit de captiva. Haec quippe quae in philosophorum libris reperiebantur utilia, haec sua dignabatur memoria: quae vero superflua, de amore scilicet rerumque saecularium cura, quasi venenata radebat et mortifera. Hic calvitium inducebat, haec unguinum more ferro acutissimo desecabat. Ex lectionis ergo assiduitate scripturarum informabatur auctoritate: ita in canonicis ac monasticis valebat institutis, ut nulli videretur secundus in legum decretis, ac philosophicis argumentis. Tum virtute et sapientia compositus, fandi quoque honestissime copia ditatus, ita se coaptabat singulis, ut omnibus esset diligendus, implens illud Apostoli: Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. Quidquid loquebatur, sapientiae gravitate componebatur. Sermo ejus sale conditus, quo virtutis pondere brevis et rarus ea prudenti suavitate habebatur pretiosus. Ideoque quotiescunque ad aedificationem moralem faciebat sermonem, ut disertissimus, ita habebatur gratissimus. Gregem sibi commissum provida regens pietate, adversus pessimum sanctis omnibus inimicum concordi sanctoque certamine admonebat pugnare: et eorum quisque quod possit operari bonum non desisteret, ne tunc vellet quando non liceret. Illis etiam beati Joannis saepius inferebat monita, qui in sua ait Epistola: Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum.
1.192
Archiepiscopat. Lugdun. donatus, imperatori suadet Odelricus eligatur.-- Diligebatur quamplurimum a regibus Francorum Roberto et Henrico. Sed et Conradus imperator, et ejus filius Henricus Caesar, illum nimio venerabantur affectu. Unde factum est ut, Lugdunensis sedis vacante antistite, ab ipso Henrico imperatore( eo quod olim sibi cognitus, et pro religiosa conversatione, ac fama sanctitatis erat valde dilectus,) oblatus est ei illius episcopatus honor. Ipse vero grave pondus procellosi culminis per custodiam refugit humilitatis: obtendens se monachum ad tantum onus nequaquam fore idoneum. Erat tunc in clero Lingonensi quidam clericus nomine Odelricus, aetate pariter ac sancta conversatione provectus, litteris apprime eruditus, qui tunc in palatio regis aderat, sed tamen principi non plene cognitus. Hunc domnus Pater noster Halynardus suasit expetendum: quem et sapientiae ubertas et senectutis commendabat dignitas. His renuntiatis regi verbis, miratus vel quod oblatum honorem sacerdotii tam vili penderet, vel, quod in se denegabat pro alio tam sollicite expetebat, assensit, et episcopatus dignitatem memorato domno Odelrico concessit. Quem ipse Pater usque ad sedem deduxit: et quaeque in obsequio illius competebant, ac si unus ex familia ipsius procuravit. Qui rexit Lugdunensem Ecclesiam par annos quinque, verbo et exemplo bonorum operum instruens animos subditorum. Postmodum a quibusdam malivolis et invidis perpessus insidias, quem ferro non potuerunt, veneno perimere non detrectaverunt. Sicque occisus, caeteris sanctis pontificibus ibidem quiescentibus est aggregatus.
1.193
Vita functo Odelrico invitus fit archiep. Lugd. Ejus animi demissio, ac prudentia.-- Tum demum vox totius cleri cum consensu populi, ut ad hoc culmen suscipiendum colla submittat, hortatur: utque pastoris curam in eis gereret, deprecatur. Ad imperatorem legationem mittunt, ut domnus Halynardus pontifex eis detur, exposcunt. Imperatoris praeceptum mittitur: ut domnus Halynardus inthronizetur, praecipitur. Sed ejus animus robore firmatus divino, nequaquam ab haec flectitur, quousque apostolici papae conventus est litteris. Joannes, cognomento Gratianus, tunc residebat in sede apostolica. Is ut comperit eum nolle acquiescere deprecantium votis, misit ad eum praecipiens auctoritate pontificali ut obediret precibus cleri et populi. Factus igitur apostoli compos et compar honoris, duxit apostolicam factis et nomine vitam. Eadem virtus mansit humilitatis, opere multiplicato charitatis. Omnia quae agebat, virtutum sapore condiebat: ut speculi fieri solet inspectione, ita se interius divina considerabat lectione, et ex hac mentis ornatus componebatur. deformitatis vero si quid deprehendebatur, justitiae moderamine corrigebatur. Disertis viris quoties jungebatur, et de scripturis, fieri ut assolet, aliquid proponebatur, libenter audiebat, prudenter et verecunde respondebat. Prava vero si qua proponebantur, non acriter, sed ingenuo pudore confutabat, non callida argumentatione contra se disputantem superando, sed per venerabilium doctorum exempla benigne docendo. Tunc dicta orthodoxorum tradebat ad medium, cum evangelicis auctoritatibus: atque in hunc modum et eruditissimus declarabatur, et elationis, vel eruditionis jactantiam fugere videbatur. Jurare omnino cavebat, ne forte perjuraret. Unde quid in palatio imperatoris egerit silendum non est.
1.194
Burgundiae regnum quare possidebat imperator. Sacramentum imperatori praestare renuit Alynardus. Adulatores episcopi.-- Henricus tertius imperator Burgundiae regnum gubernabat. Rodulphus enim Burgundiae rex sine liberis existens, Henricum secundum Caesarem haeredem regni fecit, post quem ad Conradum pervenit imperium. Hic sororem praedicti regis, nomine Gislam, habuit conjugem; de qua genuit tertium Henricum. Cui ex successione paterna jure provenit regnum Burgundiae. In cujus regni termino sita est Lugdunum civitas, quam Lotharius Francorum rex dedit in dotem sorori suae Mathildae reginae, quam despondit Conrado Burgundiae regi, patri supradicti regis Rodulphi. Igitur propter donum episcopatus domnus Halynardus ad hoc electus. Henrici Caesaris curiam adiit, et cum eo episcoporum, qui erant suffraganei, legati archidiaconi, atque ipsum pastorem quaerentes Lugdunenses clerici. Imperator, ut moris est, propter datum honorem episcopii requisivit ab eo fidei sibi debitae sacramentum. Horum verborum domnus Hugo archiepiscopus Chrysopolitanus erat sequester ac mediator. Ille his auditis verbis respondit: Si Regis aeterni, et regulae quam jurejurando promisi praecepta postposuero, quae mihi fides erit ut imperatoris juramentum custodire debeam? Dominus enim dicit in Evangelio: Non jurare omnino: et Regula Patris Benedicti praecipit monacho non jurare, et, a saeculi actibus se facere alienum. Haec renuntiata regi, miratus et amplectens animo ejus constantiam, volens tamen probare perseverantiam, dixit nequaquam se illi dare pontificatum, si non obediret suis praeceptis. At ille ait: Melius est mihi nunquam accipere sacerdotium quam transgredi Dei mandatum. Ad haec episcopi illarum partium, et maxime Sigebaudus episcopus Spirae, ubi haec gerebantur, insistebant, dicentes: Quis est hic qui praesumpsit in palatio principis, mandatis ejus non obedire, quod nostrum nemo unquam facere ausus fuit? Aut juret fidem regi, aut abjiciatur. Verum Theodericus episcopus Metensis, et Bruno Leucorum episcopus, ac Richardus episcopus Verdunensium, ipsius amici existentes, suadebant principi non debere pro hoc molestiam inferre religioso viro, cujus animum in fide et caeteris virtutibus constantem scirent. Ad haec imperator ait: Suadete illum, si non vult sacramentum facere, vel ad hoc se proferat, ut videatur fecisse, ne mos patriae nostrae annulletur. Respondit ille: Tantumdem est si simulavero ac si fecerim: absit hoc a me. Imperator videns eum sic firmum, noluit amplius inquietare illum, solummodo verbo et promissis ipsius fidem assentiens, dedit ei quod petebatur. Ac in sua praesentia fecit illum ordinari, dans ei quaecunque fuerunt sacerdotali benedictioni necessaria. Et non solum ipsi, vel caeteris episcopis, sed etiam levitis ac ministris altaris ita praeparabat omnia, scilicet vestimenta, libros, linteamina, ac quaeque necessaria, ac si esset non princeps, sed famulus. Erat enim quidem religiosus rex, valde ecclesiasticus, et circa divinum cultum devotissimus.
1.195
Alynardus ordinatur archiep. coram imperatore.-- Ordinatus est autem venerandus Pater Alynardus per manus domni Hugonis archiepiscopi Chrysopolitani, in loco, qui vocatur Herbrestinc lingua Teutonica, quod in nostra, bonas mansiones signat, anno ab Incarnatione Domini millesimo quadragesimo sexto. Eodem anno perrexit memoratus princeps Romam, ibique tunc suscepit coronam imperii, die natalis Domini, per manus Clementis papae, quem ipse imperator ordinari jussit, et fecit deponi Joannem, qui tum cathedrae praesidebat, et Benedictum, atque Sylvestrum, qui in concilio tunc habito examinata eorum culpa, inventi sunt non solum Si moniaci, sed etiam pervasores Ecclesiae Christi Huic concilio interfuit ipse domnus Lugdunensium archipraesul, atque memoratus Hugo archiepiscopus, aliique plures ex diversis partibus coadunati episcopi. Fuerat ei consuetudo Romam orationis gratia frequenter pergere, ut sanctorum apostolorum ac martyrum, qui urbem illam protegunt, patrocinia imploraret. Erat namque ejus voluntas, ut, si fieri posset, ibidem Deo animam redderet. Quapropter non est fraudatus a desiderio suo, sed ut voluit, ita domnus ei concessit. Defuncto memorato papa Clemente, Romani petierunt eum ab imperatore. Hoc namque a Romanis imperator data pecunia non parva exegerat, ut sine ejus permissu papa non eligeretur. Illa cognita voluntate principis ac populi, dissimulavit ire ad curiam, donec tardante eo, alter eligeretur: diligebant enim eum valde Romani propter facundiam oris sui, et affabititatem sermonis: ita enim proferebat vernaculum sonum loquelae uniuscujusque gentis, quousque Latina penetrat lingua, ac si eadem patria esset progenitus.
1.196
De S. Leone papa IX. Obit Alynardus.-- Domno igitur Leucorum episcopo Brunone, qui appellatus est Leo papa, ordinato, evocatus est ab ipso Romae ad concilium domnus archiepiscopus Halynardus, simulque omnes episcopi Galliae, ad pertractandum inibi de statu et correctione sanctae Ecclesiae. In ipso anno ipse domnus papa perrexit Franciam, et Remis habuit concilium episcoporum, sicut jam diximus, ibique fuit cum eo praedictus Pater noster: tuncque fuit translatum corpus S. Remigii ab ipso domno apostolico, et episcopis qui ibi adfuerunt, et ipsa ecclesia sacrata. Tertio praedictus papa habuit concilium in urbe Roma, quo affuit praefatus praesul: indeque iterum Galliam properanti comes individuus exstitit. Veniens vero ad civitatem Lingonas, ordinavit ibi in praesentia papae domnum Arduinum episcopum, pro illo qui fuerat ejectus. Rursum sequenti anno Romam pergens, cum ipso domno apostolico properavit Beneventum, et Capuam, montem Cassinum, atque montem Garganum ad sanctum Michaelem archangelum. Ideo namque praedictus papa perrexit illas in partes, ut habitatores terrae illius, si posset aliquomodo, relevaret ab oppressione qua nimium erant gravati a Northmannis. At quia domnus praesul Halynardus praepotens erat in verbis, et ad suadendum quodlibet lingua sufficiebat, propter hoc ut, mediator et legatus pacis inter praedictos Northmannos, et ipsum esset, domnus apostolicus secum duxit eum. Inde regressus, quoniam ad colloquium imperatoris, qui tum forte erat in finibus Ungariae, properabat: jussit eum praedictus papa Romae residere, donec ipse rediret. Erat in ejus comitatu dictus Lingonensis episcopus Hugo. Is poenitens eorum quae haud secus egerat, domnum expetiit papam, ut de commissis modum poenitentiae, et absolutionem delictorum imploraret. Ipse vero apostolicus, sicut erat misericors et benignus animo, ut vidit eum vere poenitentem et afflictum, condolens ei statim indulsit, dicens sufficere ad poenitentiam ea quae passus fuerat: abeuntem quoque post absolutionem delictorum muneravit amplissime: dans insuper licentiam recipiendi episcopatus. Venientes ergo Romam domnus archipraesul Halynardus valefacturus ipsi et caeteris sociis, discubuit cum eis ad mensam; ubi oblatus est ei piscis a quodam falso amico veneno infectus. Ex quo omnes qui perceperunt, tam ipse quam caeteri, vel infra octo dies mortui sunt, vel post longam aegritudinem consumpti obierunt. Duo monachi ex hoc loco qui cum eo erant, hoc cibo interfecti sunt. Obiit quarto Kalendas Augusti, anno ab Incarnatione Domini millesimo quinquagesimo secundo, peractis in pontificio annis septem, in regimine hujus loci annisviginti.
1.197
Romae sepelitur in ecclesia S. Pauli. Quanta contulerit bona S. Benigno.-- Praecepit se poni ad Sanctum Gregorium ad Clivum Scauri; illum enim locum domnus papa concesserat ei ad manendum. Sed nobiles Romani qui ad visitandum eum venerant, dum viveret, ad Sanctum Paulum jusserunt deferri corpus, ibique honorifice traditus est sepulturae, ad laevam partem ecclesiae, et arcus super tumulum ejus aedificatus. Omne ornamentum, quo utebatur ad sacrum ministerium, transmisit sancto protectori suo Benigno, cum non parva auri quantitate, et vasis argenteis, quae erant in ejus officio. Auxit ornatum hujus ecclesiae maxima ex parte; inter quae crucem auream gemmis ornatam fabricari fecit. Libros etiam plures conscribi jussit. Officinas hujus monasterii renovavit. Et quanquam omnibus eruditus esset artibus, tamen in geometria et physica plurimum studebat. Quae vero in hoc loco augmentata sunt in terris, et possessionibus in diebus ejus, non est silendum.
1.198
Hugo Chrysopolitanae sedis archiepiscopus, ipsius valde familiaris amicus, dedit ecclesiam sitam in burgo Salinis dicto, quam sui genitores a fundamentis exstruxerant. Et est sacrata in honore sanctorum Symphoriani et Agathae martyrum; sanctusque Anatolius confessor inibi quiescit. Cujus loci donationem posuit super altare Sancti Benigni, die natalis ipsius martyris ibidem missas celebraturus. Atque coram omni populo qui convenerat obligavit excommunicationis vinculo, qui illum locum subtraheret a dominio abbatis et monachorum Divionensium. Haec donatio facta est anno ab Incarnatione Domini millesimo trigesimo septimo, indictione quinta, episcopatus sui anno sexto. Concessit per episcopale privilegium alteram ecclesiam in eodem burgo sitam sanctae Mariae honori dicatam: quam ecclesiam Rainaldus comes dedit sancto Benigno pro requie animae patris sui Ottonis, vocati Willelmi; proque ejus largitione accepit a domno Halynardo pecuniam non parvam, dum adhuc prioris gereret officium.
1.199
Auctor de se loquitur.-- Dedit praedictus comes Rainaldus in supradicto burgo locum ad ecclesiam construendam; in quo exstructa fuit capella in honorem S. Andreae apostoli. Quae ex materia lignorum facta, per incuriam ad nihilum postea fuit redacta. Dedit in Evoregio terram, quae fuit Theudeberti; quae a monachis aliquandiu possessa est; sed propter contrarietates, quas Odilo quidam faciebat eis, intermissa ab his, usque dum possidentibus ipsis locum sancti Anatolii, iterum jam dictus comes restituit illis. Actum est hoc ab Incarnatione Domini millesimo vigesimo sexto, post mortem Willelmi comitis, qui ipso anno obiit. De habitatoribus vero ipsius oppidi aliquanti clerici vel laici venientes ad conversionem monachicam in hoc monasterio, dederunt facultates suas sancto protectori nostro Benigno. Aliquanti offerentes filios suos, similiter contulerunt de rebus suis. Inter quos pater meus me offerens, exceptis aliis rebus, dedit secus puteum domum, et sedem unius caldariae: quae super solutione census data est postea, ea conventione, ut qui eam teneret, quadraginta sex solidos omni anno persolveret.
1.200
Aliquanto post transacto tempore idem memoratus comes Rainaldus juxta castellum, Vesullum dictum, dedit ecclesiam in honore sancti Georgii sacratam, ut ibi construeretur monasterium, et quatuor monachi ibidem constituerentur, qui omni tempore Deo servientes exorarent pro requie animarum patris sui ac matris, fratrisque, ac pro semetipso, omnique parentela. Dedit ad eorum stipendia vineas et terras, vel quodcunque fuit necessarium: piscationem insuper cum hominibus qui de hoc ministerio sibi serviebant. Huic donationi praesens fuit memoratus archiepiscopus Hugo, deditque per baculum, quem ferre manu solebat, altare praedictae ecclesiae abbati Halynardo, et ob memoriam hujus rei commutaverunt virgas suas. Burchardus quoque comes dedit locum Offonis villa dictum, quondam nobilem abbatiam, et in honore sancti Leodegarii consecratam, utque monasticus ordo ibidem repararetur deprecatus est enixius memoratum abbatem Halynardum.
1.201
Sed et Rotgerius dominus castri, quod vocatur Wangionum rivus, ecclesiam a patre suo Widone in honorem sancti Stephani constructam ea intentione largitus est, ut expulsis canonicis monachi ibi collocarentur ad serviendum Deo die noctuque. Rainaldus etiam possessor castri, quod Castellion dicitur, ad obitum veniens, ac sumens habitum monachicum, dedit potestatem sancti Juliani cum omnibus ad eam pertinentibus terris, et mancipiis, atque ecclesia ipsius sancti nomini dicata: ubi potiit monachos constitui, qui pro ejus anima ac caeterorum fidelium exorarent Deum. Simili modo Albertus comes Metensis dedit villam quam dicunt Wlferei curtem cum mancipiis utriusque sexus. Ipse quidem in vita sua dare disposuit, sed eo mortuo Girardus dux filius ejus adimplevit. Necnon et matrona quaedam, Letgardis nomine, soror Lamberti episcopi, dedit ecclesiam sitam in villa dicta Islo super Mosam fluvium, in comitatu Bassiniacensi.
1.202
Finis historiae praesentis.

Intertext edge

Open linked passage

Note