Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Acta conventus apud Pistas
Auctores variiPist 2.1 · 9668-accoappMore by Auctores varii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii"> —
⋯
More
Original / primary: 9668 Accoapp
2.1
Adnuntiatio Karoli regis.
2.1
Volumus vos scire quia secundum consuetudinem antecessorum nostrorum consideravimus in hoc placito cum episcopis et ceteris fidelibus nostris de honore sanctae ecclesiae et episcoporum ac ceterorum servorum Dei, ut debitum honorem habeant, sicut tempore antecessorum nostrorum habuerunt. Et hominibus fidelibus nostris, unicuique in suo ordine, legem et justitiam conservabimus, sicut eorum antecessores tempore antecessorum nostrorum habuerunt.
2.2
Et volumus atque jubemus ut vassalli episcoporum, abbatum et abbatissarum, atque comitum et vassorum nostrorum, talem legem et justitiam apud seniores suos habeant, sicut eorum antecessores apud illorum seniores tempore antecessorum habuerunt. Et si aliquis episcopus, abbas aut abbatissa, vel comes ac vassus noster, suo homini contra rectum et justitiam fecerit, et se inde ad nos reclamaverit, sciat, quia sicut ratio et lex atque justitia est, hoc emendare faciemus.
2.3
Et volumus atque jubemus, ut episcopi atque abbates, comites ac vassi nostri, concordi dilectione et unanimi voluntate ad Dei et sanctae Ecclesiae ac nostrum et regni nostri honorem et statum atque communem nostram salvationem decertare procurent, ut pax et justitia et vera cum Dei voluntate concordia inter nos omnes et in regno nostro maneat, et omnes ita sint semper parati, ut si nobis necessitas evenerit, ad defensionem patriae contra paganos aut contra alios Dei et nostros inimicos, sicut consuetudo fuit tempore antecessorum nostrorum, absque mora, statim ut eis nuntiatum fuerit, possint venire.
2.4
Et volumus ut sciatis, quia commendamus, ut unusquisque de sua opera tale certamen habeat, sicut scit necesse esse ad defensionem istius sanctae Dei Ecclesiae, secundum nostram commendationem. Gratias vobis agimus, quia fideliter secundum nostram commendationem in nostro venistis servitio. Et ite cum Dei gratia sani et salvi, et Deus nobis concedat, ut iterum cum sanitate et gaudio ad suam voluntatem reconjungamur.

Intertext edge

Open linked passage

Note