Auctores varii
Acta conventus Carisiacensis
Cari 3.9
Choose a text
More by Auctores varii
—
9650 Accoca
3.1
Secuntur capitula domni Karoli et domni Hludovici imperatorum.
3.1
Vobis vero comitibus dicimus, vosque commonemus, quia ad vestrum ministerium maxime pertinet, ut reverentiam et honorem sanctae Dei ecclesiae exhibeatis, et cum episcopis vestris concorditer vivatis, et eis adjutorium ad suum ministerium peragendum praebeatis; ut et vos ipsi in ministeriis vestris pacem et justitiam faciatis, et quae nostra auctoritas publice fieri decernit, ut in ministeriis vestris studiose perficiatur, studeatis. Proinde monemus vestram fidelitatem, ut memores sitis fidei nobis promissae, et in parte ministerii nostri vobis commissi, in pace scilicet et justitia facienda, vosmetipsos coram Deo et coram hominibus tales exhibeatis, ut et nostri veri adjutores et populi conservatores juste dici et vocari possitis. Et nulla quaelibet causa, aut munerum acceptio, aut amicitia cujuslibet, vel odium, aut timor, aut gratia, ab statu rectitudinis vos deviare compellat, quin inter proximum et proximum semper juste judicetis; pupillorum vero et viduarum et caeterorum pauperum adjutores ac defensores, et sanctae ecclesiae vel servorum illius honoratores juxta vestram possibilitatem sitis. Illos quoque qui temeritate et violentia in furtis et latrociniis, sive rapinis, communem pacem populi perturbare moliuntur, vestro studio et correctione, sicut decet, compescite. Et si aliqua persona in aliquo vobis impedimentum fuerit quin ea quae dicimus facere non valeatis, nobis ad tempus illud notum faciatis, ut nostra auctoritate adjuti ministerium vestrum digne adimplere possitis.
3.2
Omnes vero laicos monemus, ut honorem ecclesiasticum conservent, et dignam venerationem episcopis et Dei sacerdotibus exhibeant, et ad eorum praedicationem cum suis devote occurrant, et jejunia ab illis communiter indicta reverenter conservent, et suos observare doceant et compellant. Ut etiam dies dominicus sicut decet honoretur et colatur, omnes studeant. Et ut liberius fieri possint, mercata et placita a comitibus, sicut saepe admonitum fuit, illo die prohibeantur.
3.3
De pace vero in exercitali itinere servanda usque ad marcham hoc omnibus notum fieri volumus, quod quicunque auctorem damni sibi praeterito anno Inlati nominatim cognoscit, ut justitiam de illo quaerat et accipiat.
3.4
Deinceps tamen omnibus denuntiare volumus, ut unusquisque cognoscat omnes qui in suo obsequio in tali itinere pergunt, sive sui sint, sive alieni; ut ille de eorum factis rationem se sciat redditurum, ut quicquid in pace violanda deliquerint, ad ipsius debeat periculum pertinere. Ea scilicet conditione, ut pacis violator primum juxta facinoris qualitatem, sive coram nobis, sive coram misso nostro, dignas poenas persolvat, et senior qui secum talem duxerit quem aut constringere noluit aut non potuit ut nostram jussionem servaret, et insuper in regno nostro praedas facere non timuerit, pro illius neglegentia, si ante eum de his non admonuerit, et postquam neglegentia contemptoris ad ejus notitiam pervenerit, eum corrigere, sicut decet, neglexerit, honore suo privetur, ut scilicet neuter illorum sine justa vindicta remaneat.
3.5
Comites vero ministris ecclesiae in eorum ministeriis, ut hoc plenius et de nostris et de se et de suis hominibus obtinere possint, adjutores in omnibus fiant. Et quicunque prima et secunda vice de his a comite admonitus non se correxerit, volumus ut per eundem comitem ejus neglegentia ad nostram notitiam perferatur, ut nostra auctoritate quod in nostro capitulari continetur, subire cogatur.
3.6
De pace admonemus, ut omnes qui per aliqua scelera rebelles sunt, constringantur.
3.7
De pace et justitia infra patriam, sicut saepe per alia capitula jussimus, adimpletum fiat.
3.8
Si quis domum alienam cujuslibet infregerit, quicquid exinde per vim abstulerit aut rapuerit vel furaverit, secundum legem eam illi cujus domus fuerit infracta et spoliata in triplum componat, et insuper bannum dominicum solvat. Si servus hoc fecerit, sententiam superiorem accipiat, et insuper secundum suam legem compositionem faciat. Si quislibet homo aliquod tale damnum alicui fecerit pro quo plenam compositionem facere non valeat, semetipsum in wadio pro servo dare studeat usque dum plenam compositionem adimpleat.
3.9
Si quis messes aut annonas in hoste super bannum dominicum rapuerit, vel paverit, aut furaverit, aut cum caballis vastaverit, aestimato damno secundum legem in triplum componat. Et si liber homo hoc fecerit, bannum dominicum pro hac re componere cogatur. Servus vero secundum legem tripla compositione damnum in loco restituat, et pro damno disciplinae corporali subjaceat.
3.10
Si quis in exercitu infra regnum sine jussione dominica per vim hostilem aliquid praedare voluerit, aut foenum tollere, aut granum, sive pecora majora vel minora, domosque infrangere vel incendere, haec ne fiant, omnino prohibemus. Quod si ab aliquo praesumptioso factum fuerit, sexaginta solidis, si liber est, sit culpabilis, et omnia similia restituat, aut cum duodecim testibus se purget. Si vero servus hoc fecerit, capitali crimini subjaceat, et dominus omnia similia restituat, quia servum suum non correxit, nec custodivit ut talia non perpetraret: quoniam si nos ipsos comedimus, cito deficiemus. Unusquisque tamen custodiat exercitum suum, ne aliqua depraedatio infra regnum fiat.
3.11
Si quis infra regnum rapinam fecerit, aut cuiquam nostro fideli ejusque homini aliquid vi abstulerit, in triplo cui aliquid abstulit legibus componat, et insuper bannum nostrum, id est sexaginta solidos, nobis persolvat. Postmodum vero a comite ante nos adducatur, ut in bastonico retrusus usque dum nobis placuerit, poenas luat. Nam si publice actum fuerit, publicam inde agat poenitentiam juxta sanctorum canonum sanctionem. Si vero occulte, sacerdotum consilio ex hoc agat poenitentiam: quoniam raptores, ut ait Apostolus, nisi veram egerint poenitentiam, regnum Dei non possidebunt. Qui vero de rebus ecclesiarum aliquid abstulerit, gravius inde judicetur; quia sacrarum rerum ablatio sacrilegium est, et sacrilegus vocatur qui ex eis aliquid abstulerit aut rapuerit. Extorres namque a liminibus sanctae matris Ecclesiae tales personae usque ad satisfactionem ecclesiae, quam laeserunt, sunt habendae atque firmiter denotandae.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).