Acta varia pertinentia ad epistolam C
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
⋯
Original / primary: 11812 Acvapea
3.1
Littera Odonis Parisiensis episcopi de praesentatione facta per abbatem Sanctae Genovefae ad praesentandum Theobaldum canonicum Sanctae Genovefae episcopo Parisiensi, et de juramento facto a dicto Theobaldo praedicto episcopo.
3.1
ODO Dei gratia Parisiensis episcopus, omnibus praesentes litteras inspecturis, in Domino salutem.
3.2
Notum facimus quod per Amauritium canonicum Sanctae Genovefae de Monte, qui nobis tradidit litteras Joannis abbatis Sanctae Genovefae apertas, ex parte ejusdem abbatis nobis fuit praesentatus Theobaldus canonicus Sanctae Genovefae ad curam animarum de Monte, et idem Theobaldus curam animarum ejusdem parochiae suscepit a nobis et praesentibus sacrosanctis Evangeliis et deosculatis ab eodem promisit nobis sicut episcopo Parisiensi in verbo sacerdotis et super ordinem suum justitiam, obedientiam et fidelitatem, quamdiu regeret parochiam memoratam. Hoc autem totum factum est Parisius in capella nostra superiori, praesentibus Archembaldo decano Bituricensi et magistro Jordano socio ejus, Gaufrido de Lenda, magistro Lotherio, magistro Bernardo, magistro Gaufrido de Pissiaco, magistro Nicolao Gregorio Radulpho de Lineriis, Guidone archipresbytero et Leodegario clerico ejus, Odone presbytero de Viceour, Petro nepote Engolismensis episcopi, Roberto Bituricensi, Petro de Lineriis clerico, Nivelone Joanne clerico magistri Lotherii, Odone de Sancto Mederico, Willelmo Escuacol, Joanne Maurino, tunc etiam praesentato ab eodem Willelmo, fratre Otranno et fratre Petro de Sancto Lazaro. In cujus rei memoriam praesentem chartam sigilli nostri fecimus impressione muniri. Actum anno gratiae 1202, mense Junio, pontificatus nostri anno quinto.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).