Acta varia pertinentia ad epistolam C
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
⋯
Original / primary: 11812 Acvapea
9.1
Supra, in epistola 128, legitur Willelmum dominum Montispessulani postulasse ab Innocentio III uti liberos quos ex superinducta susceperat legitimationis dignaretur titulo decorare, exemplumque adductum fuisse Philippi Aug. Francorum regis, cujus liberos ex superinducta susceptos idem pontifex restituerat natalibus. Puto autem gratum me facturum studiosis istarum rerum si litteras Innocentii de legitimatione prolis regis hic data occasione edidero, simulque quae ab episcopis Gallicanis gesta apud nos sunt post acceptas illas Innocentii litteras.
9.1
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus universis archiepiscopis et episcopis per regnum Franciae constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
9.2
Apostolica sedes, quae Deo disponente cunctorum fidelium mater est et magistra, praedecessorum nostrorum temporibus diversis causis inspectis, cum quibusdam minus legitime genitis dispensavit etiam ex adulterio procreatis; quos ad actus spirituales legitimans, in pontifices quoque promoveri concessit. Cum igitur major idoneitas in spiritualibus quam in saecularibus requiratur, dubitari non debet quin ipsa tales ad actus legitimare valeat saeculares, praesertim ad petitionem eorum qui praeter Romanum pontificem alium inter homines superiorem minime recognoscunt habentem hujusmodi potestatem. Quoniam ergo charissimus in Christo filius noster, Philippus rex Francorum, praeter primogenitum suum, quem de conjuge prima suscepit, aliorum prolem non habet nisi puerum et puellam quos ei nobilis mulier quondam filia nobilis viri ducis Meraniae peperit nuper defuncta, de sua posteritate provide cogitans a nobis humiliter postulavit ut eos legitimare per favorem sedis apostolicae curaremus, vehementer affirmans quod postquam venerabilis frater noster Guillelmus Remensis archiepiscopus, Sanctae Sabinae cardinalis, tunc apostolicae sedis legatus, inter eum ac charissimam filiam nostram Ingeburgem reginam Francorum illustrem divortii sententiam promulgavit, licet ipsa sententia per sedem apostolicam postmodum fuerit revocata propter judiciarium ordinem non servatum, nulla tamen ad ipsum de alia non ducenda prohibitio facta pervenit, et propter probationes affinitatis exhibitas coram eodem archiepiscopo, quas idem rex veras esse credebat, inter eum ac praefatam nobilem putabat esse vinculum conjugale, quanquam nostra fuerit auctoritate compulsus ut et ipsam dimitteret et reginam reciperet memoratam. Nos igitur attendentes in eo devotionis constantiam et fidei puritatem quam a progenitoribus erga Romanam Ecclesiam quasi quodam haereditario jure contraxit, ut tam honori regiae dignitatis quam utilitati et necessitati regni Franciae provide consulamus, praedictos puerum et puellam de speciali gratia legitimationis titulo de communi fratrum nostrorum consilio decoramus, ut nullus eis in naturalibus defectus obsistat; ita videlicet ut per hoc nullum eidem regi vel praefatae reginae in matrimoniali causa praejudicium generetur. Vos ergo quod super hoc a nobis est provida deliberatione statutum, et vos ipsi firmiter observetis, et ab aliis faciatis per censuram ecclesiasticam inviolabiliter observari; et cum ab eodem rege fueritis requisiti, secundum formam praescriptam solemniter publicetis.
9.3
Datum Anagniae IV Nonas Novembris, pontificatus nostri anno quarto.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).