Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Addenda
Auctores variiAdde 4.1 · 6912-addendMore by Auctores varii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii"> —
⋯
More
Original / primary: 6912 Addend
4.1
QUARUMDAM ABBATIS TERRIBILINI SENTENTIARUM ANALYSIS.
4.1
Ad carm. IX, de SS. AA. Catacumbis, non dubitat beatos Apostolos in iis aliquando habitasse, ut Damasus ait, id est collocatos fuisse: sed eo delatos conjicit ab ipso statim martyrio, atque ibi depositos, secus ac alii sentiunt qui B. Petrum ad Vaticani radices, B. vero Paulum in Ostiensi sepultum scribunt. A Catacumbis vero ad passionis locum translatos putat diu ante Cornelii et Xysti pontificatum, quia Caius Romanus presbyter, secundo nondum elapso saeculo, Apostolorum tropaea Christianorum religioni, in Vaticani, et in Ostiensi occurrisse scribit. Equidem quaestionem hanc, quam viri longe doctissimi vix hactenus extricarunt, non attingam. Hoc adjiciam dumtaxat, nullam perspicere me rationem posse, ob quam versiculus ille Damasianus, de quo in notis monui, exprimere non debeat mirabile illud factum, quod Gregorius Magnus narrat. Si quis igitur est, qui sic non sentiat, aliam eidem loco sententiam assignet, rogo, aeque aptam. Edicat etiam cui bono priori alio versiculo nos sic monuit: Discipulos Oriens misit, quod sponte fatemur, An forte hoc ignorari unquam potuit? Si vero beatorum Apostolorum tropaea ad se rapere Orientales, et vindicare non studuerunt, proferat rationem aliquam ob quam Roma suos potius meruit defendere cives; ostendatque etiam, quae sit alia ejusdem verbi defendere vis. Scio Pearsonum ad ann. 258, n. 2, temere scripsisse Historiam, quam Gregorius narrat, nulla fide dignam esse. Sed hoc illi liceat dumtaxat, ejusque similibus.
4.2
Ad carm. X. Carmen quod ego ex Palatino Gruteriano codice eo loco recensui, ac S. Stephano P. et M. aptari posse existimavi, Damasi esse foetum censet etiam vir eruditus, sed in eo Xystum P. et M. laudari conjicit, quem in coemeterio animadversum ex Cypriano scimus. Sed huic conjecturae repugnat carmen ipsum, quo constat unum Stephanum tunc martyrem occubuisse, caeteris omnibus cum eodem in coemeterio deprehensis, salvis dimissis. Contra vero cum Xysto diacones quatuor caesi sunt, et forte alii, quod vir ipse eruditus observat ad Carm. XXXIII. Hoc igitur, de quo agitur, priori magis, quam alteri martyri sanctissimo et pontifici convenit.
4.3
Carmen XIII, de Sancto Marco papa, sic ex ingenio supplet: Insons Vita fuit Marci, quod novimus omnes Blandus Amore Dei posset qui temnere mundum Exemplo Oravit Populus quod disceret omnis Parvus Honor Vitae, grandis contemptus habendi Et solers Virtus tenuit penetralia cordis Justitiae AE custos. Christi perfectus amicus Ornav Et Damasus tumulum, cum reddit honorem, etc.
4.4
Sic in epitaphio Sisinnii presbyteri, quod ab eodem Damaso non sine probabili ratione scriptum putat apud Gruter. pag. MCLXXIII, n. 9: Presbyter hic voluit Sisinnus ponere membra Omnibus acceptus populis, dignusque Sacerdos Qui sciret Sanctae servare foedera matris. Blandus Amore Dei semper qui vivere nosset, Contentusque suo nesciret divitis aulam.
4.5
Ad Carm. XX, de S. Saturnino. In carminis hujus principio Palatinus codex apud Gruter. p. MCLXXI, sic habet: Horum martyrum cultorum Damasus episcopus servus Dei. OLA NUNC FUERAT CRARTA..... CINIS AN..
4.6
Sic etiam apud Sarazanium Vid. col. 394 huj. edit., not.[ 2] not. 20. Deinde ex eodem codice p. MCLXXVI, haec affert: NUNC XPI FUERAT CHARTAGINIS ANUS
4.7
Supplet igitur ac legit: Horum martyrum cultor Damasus IncOLA nunc XPI FUERAS Carthaginis, ante.
4.8
Sic idem Damasus, carm. XX: Sanguine mutasti patriam, etc. Incola nunc Domini.
4.9
Verosimilis conjectura, ac lectio, quae si retineatur, Saturninus de quo agitur hoc carmine, idem ille erit, qui Romae detentus sub Decio fuerat, laudatus apud Cyprian. ep. 20, 21, ac deinde martyr. Observat praeterea in Martyrologio Hieronymi, ac Sacramentario Gelasiano ad III kal. Decembris Romae Thrasonis, coemeterio scilicet legi, Saturninum Chrysanthum et Dariam, Maurum, et alios LXXII. Cum igitur Damasus eos omnes laudasset beatos martyres, an illaudatos praeterisset illos LXXII? Quia vero facilis est in numeris exscribendis lapsus, hinc Vir clar. jure conjicit ad illos pertinere versiculos quos, num. 2, in Appendice retuli, eorumque Damasum ipsum auctorem esse.
4.10
Ob eamdem rationem ad S. Hermetem pertinere putat carmen XXII, de incerto martyre Graeco, quem constat depositum fuisse in coemeterio Bassillae, Hermetis etiam dicto, atque, ut videtur, eodem fere, quo Protus et Hiacynthus loco. Sic enim Anonymus Mabillonianus in via Pincia Pamphilus, Bassilla, Protus, Hiacynthus, Hermes: ac Gelasianum Sacramentarium ad V kal. Septembris.
4.11
Ad Carm. XXXIII, de Sepulcro suo, scripserat Cyprianus epistol. 82 Ver. edit., Xystum in coemeterio animadversum, et cum eo diacones quatuor. Sic Baluzius et Vignolius ex mss. codicibus. Contra Fellus legit, et cum eodem Quartum; sigillatque Martyrologia, quod eidem Syxto plures socios adjungant, Felicem scilicet, seu Felicissimum, Agapitum, Donatianum, Faustinum, Praetextatum, aliosque: eaque lectio placuit etiam Ruinario, et Castellano. Observat igitur vir accuratus priorem lectionem Damasi testimonio confirmari, plures Sixto comites attribuentis, quo etiam argumento post Baronium usi sunt Bollandiani ad diem 6 Augusti. Huic profecto sententiae major etiam vis ex eo accedit, quod Quarti hujus nullam ante Adonem et Usuardum mentionem heri observarunt Florentinius et Sollerius. Quidquid igitur de illo sit, quod asseri pro certo potest, illud est, beatum illum pontificem non sine injuria, diuturna sociorum suorum possessione exspoliari posse, quos, ut ait Sacramentarium Leonianum dictum in ejus Missa, doctrinae suae filios ad eamdem gloriam promerendam incitabat: quamquam cum eodem viro clarissimo ex eorum numero excluserim Praetextatum, qui inspectis Martyrologiis caeteris ac Sacramentariis, memoratur in Martyrologio Florentinii, non ut exprimat martyrem aliquem, sed celebre ab eo dictum coemeterium, in quo Martyrum illorum memoria agebatur. Qui vero, et quot fuerint Sixti in martyrio comites, disquirunt diligenter Bollandiani socii, quos si quis consulat, operae pretium fecerit.
4.12
Laborat etiam vir clarissimus, ut caeteros conjectura assequatur, quos Damasus eodem loco sepultos ait, sed ut videtur frustra: Equidem si quis hoc idem a me scire vellet, respondeam cum Prudentio hymn. XI, de Coron:.......... tu singula quaeris Nomina? difficile est, ut replicare queam, Tantos justorum populos furor impius hausit!
4.13
Ad Carm. XXXII, Epitaph. Projectae. Cur Sarazanius Florum Projectae patrem, consulem dixerit in notis, causam non attulit: forte ex Fl. quod est Flavio in eo lapide, Florum fecit, ut ait vir eruditus. Suspicatur autem Florum hunc illum esse, cujus exstat carmen ad Sepulcrum S. Liberalis martyris apud Gruter. p. MCLXXI, n. 9, quod affert: Martyris hic sancti Liberalis membra quiescunt Qui quondam in terris consul honore fuit. Obtulit haec Domino componens atria Florus Ut sanctos venerans praemia justa ferat.

Intertext edge

Open linked passage

Note