Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Appendix
Auctores variiAppe 14.2 · 7932-append13More by Auctores varii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
More
Original / primary: 7932 Append13
14.1
INCIPIT EPISTOLA CLEMENTISSIMI ET BEATI REGIS NOSTRI CHILDEBERTI, DATA PER ECCLESIAS SACERDOTUM, VEL OMNI POPULO.(Ex ed. Et Ms. Corb.)
14.1
Credimus hoc Deo propitio ut ad nostram mercedem, et ad salutem populi pertinere, si populus Christianus, relictam idolorum culturam, Dei, cui integram promisimus fidem, in quantum inspirare dignatus fuerit pure deservire debeamus. Et quia necesse est ut plebs, quae sacerdotis praeceptum non ita ut oportet custodit, nostro etiam corrigatur imperio, hanc chartam generaliter per omnia loca decrevimus emittendam, praecipientes, ut quicunque admoniti de agro suo, ubicunque fuerint simulacra constructa, vel idola daemoni dedicata ab hominibus facta, non statim abjecerint, vel sacerdotibus hoc destruentibus prohibuerint, datis fidejussoribus non aliter discedant nisi in nostris obtutibus praesententur. Qualiter in sacrilegos Dei injuria vindicetur nostrum est pertractandum, et quia fides nostra ut verbo de altario sacerdote faciente quecunque de Evangelio, prophetis vel Apostolo fuerit annuntiatum, in quantum Deus dat intellectum, ad nos quaerimonia processit multa sacrilegia in populo fieri, unde Deus laedatur, et populus per peccatum declinet ad mortem, noctes pervigiles cum ebrietate, scurrilitate vel canticis, etiam in ipsis sacris diebus, Pascha, Natale 1330 Domini, et reliquis festivitatibus, vel adveniente die Dominico bansatrices per villas ambulare. Haec omnia unde Deus agnoscitur laedi nullatenus fieri permittimus. Quicunque post commonitionem sacerdotum, vel nostro praecepto sacrilegia ista perpetrare praesumpserit, si servilis persona est, centum ictus flagellorum ut suscipiat jubemus. Si vero ingenuus aut honoratior fortasse persona est districta inclusione digna, sunt hi autem in poenitentiam redigendi, ut qui salubria et a mortis periculo revocantia audire verba contemnunt, cruciatus saltem corporis eos ad desiderandam mentis valeat reducere sanitatem.
14.2
Constitutiones a subsequentibus regibus factas habes tomo I Capitularium regum viri clarissimi Stephani Baluzii.

Intertext edge

Open linked passage

Note