Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Appendix
Auctores variiAppe 15.7 · 7932-append13More by Auctores varii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
More
Original / primary: 7932 Append13
15.1
FORMULAE ANTIQUAE.(Ex tom. IV Anal. Mabillon.)
15.1
Formula solemnis de dote.-- Hic est testamentum, quarto regnum domni nostri Childeberto reges, quod fecit missus ille Chestantus. Cum juxta consuetudinem Andicavis civetate, curia puplica resederet in foro, ibique vir magnificus ill. prosecutor dixit: Rogo te vir laudabilis ill. defensor, ill. curator, ill. magister militum, vel reliquum curia puplica utique obticis[ codices] puplicis patere jobeatis, quia habeo quid apud acta prosevere debiam. Defensor pri cipalis simul et omnis curia puplica dixerunt. Patent tibi cotecis puplici, prosequere quae optas. Obedire illa per mandato suo pagina mihi injunxit, ut prosecutor exsistere deberit, qualiter mandatum, quam in dulcissimo jocali meo ill. fici pro omnis causationis suas, tam in paco, quam et in palacio, seu in qualibet loca accidere faciat illa porciones meas, quem ex alote parentum meorum ei legibus obvenit, vel obvenire debit, aut justissime et est reddebetum. Econtra parentis suis vel contra cujuslibet hominem accidere vel admallare seu et liticare facias inspecto illo mandato, quem in dulcissemo jocali meo ill. fici, gestis municipalibus adlegare debeam. Curia vero dixerunt: Mandato quem tibi habere dicis, accipiat vir venerabilis ill. diaconus et amanuensis. Ill. prosecutor dixit: Rogo domno meis omnibus puplicis, ut sicut mandatum istum legebus cognovistis esse factum, ut dotem, quem prae manibus tenio, vobis praesentibus in foro puplico jobeatis recitari. Curia vero dixerunt: Dotem quem te dicis prae manibus retenire, ill. diaconus et amanuensis Andecavis civitate nobis praesentibus accipiat relegendum, quo accepto dixit.
15.2
Mandatus.-- Domno mihi jocali meo ill. rogo adque supplico dulcissima gratia vestra, ut ad vicem meam omnis causationis nostris, tam in pago quam et in palacio, seo in qualibet loca accidere faciatis, et illas portiones nostras, quem ex alote parentum meorum mihi legibus obvenisse vel obvenire debit, aut, justissime nobis est redebitum, haec contra 1331 parentis meus, vel contra cujuslibet hominum, accidere vel admallare, seu adliticare faciatis, et quidquid exinde ad vicem nostram egeris, feceris, gesserisve, etenim me habiturum esse cognoscas rectum. Juratum mandatum Andecavis civitate, curia puplica.
15.3
Cessio.-- Dulcissima et cum integro amore diligenda sponsa mea, filia ill. nomen ill. ego ill. Et quia propitio Domino juxta consuetudinem una cum voluntate parentum tuorum sponsavi, proinde cido tibi de rem paupertatis meae, tam pro sponsalitia, quam pro largitate tuae, hoc est casa cum curte circumcincta, mobile et immobile, silvas, pratus, pascuas, aquas, aquarumve decursibus, junctis et subjunctis, et in omnia superius nominata, tu dulcissima sponsa mea ad die filicissimo nupciarum tibi per hanc cessione dileco adque transfundo, ut in tuae jure hoc recepere dibeas. Cido tibi bracile valente solidus tantus, toneneas tantas, lectario ad lecto vestito valente solidus tantus, inaures aureas valente solidus tantus, annolus valentes solidus tantus. Cido tibi caballus cum sambuca et omnia stratura sua, boves tantus, vaccas cum sequentes tantus, ovis tantus, solidis tantus. Haec omnia subscripta rem in tuae jure et domenacione hoc recipere debias, vel posteris tuis, si inter nus procreati fuerunt dereliquentis, salvo jure sancti ill. cujus terrae esse videtur. Et si fuerit ullo umquam tempore, qui contra hanc cessione ista, quem ego in te bona voluntate conscribere rogavi, aut ego ipsi, aut ullus de heredibus meis vel propinquis meis, aut qualibet homo vel extranea, aut emissa persona venire voluerit, aut agere vel repetire praesumpserit, ante lite ingressus duplet tibi tantum, et alio tantum, quantum cessio ista contenet, aut eo tempore meliorata voluerit, et repetitione sua non obteniat effectum: et haec cessio ista atque voluntas nostra omni tempore firma permaneat: Post haec curia ait: Se adhuc aliquid abis ex hac causa, aut agere debias, dic tu in praesente. Ill. prosecutor dixit: Gratias agemus magnitudine vestrae, quod dotem sua scripta, quem prosequio, gestis municipalibus ut habuit caretas vestra allegasse...... fecisse vobis ex more conscripse.
15.4
Alia cessio.-- 2. Quod bonum faustum sit, lex felicitatis ad satis adsentit, et lex Romana edocit, et consuetudo pagi consentit, et Principalis potestas non prohibet, ut tam pro se intercidentem, quam ad die filicissimo nuptiarum obtabile evenientem. Id circo ego in Dei nomine, ill. nomen, ante proscribo ad sponsam meam, nomen illa, filia illius, transcribo ad ipsa per hanc epistola atque cessione, hoc est casa cum curte etc.
15.5
Item cessio.-- 3. Dulcissima etc. Ego ill. filius ill. dum non habetur incognitum qualiter te secundum lege Romana sponsatam visus sum habere etc. habeas concessum dum advixeris perpetualiter ad usum fructuario ad possedendum etc.
15.6
Judicius.-- 4. Veniens homo nomen ill. ante venerabile 1332 vir ill. abbate, vel reliquis viris venerabilibus adque magnificis, quorum nomina subtus tenuntur inserti, interpellabat aliquo homine nomine ill. quasi servicium ei redeberit; et illi taliter de praesente aderat, et hoc fortiter denegabat quod servitium numquam redebebit. Interrogatum fuit ipsius ill. de sua agnatione alius homines in suum servicium habebat an non: et ipsi ill. taliter locutus fuit ut hoc non redebebat, nam ipsi ill. servitium ei non redebebat, at de agnatione aut de conparato ut hoc inter se intenderent ut dum ipsi ill. alius homines de sua agnacione non redebebat. Sic visum fuit ipsius abbati vel quibus in eus aderant, ut ipsi homo aput homines XII. manu sua XIII. in basileca domne illius in noctis tantis conjurare deberet, quod de annus XXX. seu amplius, servicium ei numquam redebebat. se hoc facere potebat, ipsi ill. de hac causa contra ipso ill. conpascere deberit: sin autem non potuerit hoc immendare studiat.
15.7
Sacramentum.-- Notitia sacramenti, qualiter vel quibus praesenribus ingressus est ill. apud homines tantus ingenuos super altare ill. Andecavis civetate, pro eo quod homine nomen ill. ipso pro servicium interpellabat ad vicem genetore suo, seu et genetrice sua. Juratus dixit, juxta quod judicius ex hoc loquitur, per hanc loco sancto et divina omnia quod hic aguntur de annis XXX. seu amplius sub ingenuetate nomen resedi. nam et ipsi superius nomenatus servitium non rededi, nec redebio pro reverentia loci. Id sunt quorum praesentia.
15.1
Aliud.-- Item notitia sacramenti.... Juratus dixit: Per hunc loco sancto et divina omnia sanctorum patrocinia, qui hic requiescunt etc.
15.2
Aliud.-- Breve sacramenti.... in basileca domne ill. Juratus dixit: Per hunc loco sancto et divina omnia quae hic aguntur, quae liic Deo plenius offeruntur, unde mihi homo, nomen ill. interpellabat, eo quod caballo suo furassit etc.
15.3
Solsadia.-- Notitia solsadii qualiter vel quibus praesentibus ill. homo placetum suum adtendit Andecavis civetate Kalendas ill. per judicio inlustri ill. comite, vel auditores suis ac contra homines his nominibus ill. et ill. vel genitrici eorum nomen ill. una cum abunculo eorum ill. dum dicerit quasi aliqua femena nomen ill. genetore eorum nomen ill. pro maleficio eum interfecisset. Qui ipsi jam superius nomenati placetum eorum legebus a mane usque ad vesperum visi fuerunt custodisse. Nam ipsa femena nec ad placetum advenit, nec misso ad persona addirexit, qui sonia redebuissit. propter ea necesse fuerit praedictis hominibus ut hanc notitiam bonorum hominum manibus roboratas prosequere deberent, qualiter et visi sunt fecisse.
15.4
Appennis.-- Quicunque ad latruncolus sceleratoribus, seditiosis seu incendiariis in qua provincia vim aut damnum pertulerit, oportet hoc eidem rectores civium seu Curiales provinciae, 1333 in qua perpetratum fuisse perhibetur, palam ostendere, et publica denuntiatione manifestare. Igitur cum pro utilitate Ecclesiae vel Principale negotio apostolicus vir, illi episcopus, necnon et inluster vir illi comes, in civetate Andecave cum reliquis venerabilibus atque magnificis reipuplicae viris resedissit, ibique veniens homo, nomen ill. palam suggereret ceu casa sua in loco nuncupante illo. homines advenissent, et ostia sua frigissent, vel res suas, aurum, argentum, species, vestimentum, fabricaturas suas, vasa aerea, vel reliquas res quamplures, cum strumenta cartarum vinditionis, cautionis, cessionis, donationis, dotis, conposcionalis, contulationis, conmutationis, pactis, convenentiis, securitatis, vacuaturiis, judicius et notitias, oblecationis vel reliquas res quamplures, quam longum est per singula minustire, ad furtis causis deportassent. Unde per ipsas cartas pluras terras post se dicere venditum, et in crastenum locale accessione una cum bonas extraneas personas vicinis circa manentis in ipso loco manibus eorum roboratas accessisse: et ob hoc cognita relatione ante suprascriptus senioris praesentabant ad relegendum, per quem ipsum seniores cognoverunt, quod ipsa causa taliter acta, vel perpetrata fuisset, dum taliter diligentia inquirere videtur sub lectum fuit ad ipsas bonas straneas personas vicinis circa manentes, qui bene optime ex hoc comperti aderant, quid exinde cognuscibant, veraciter enarrare deberent, se ipsi homo taliter praebuerunt testimonium: ut inspecta illa epistola quem illi praesentabat, sua denuntiatione veraciter concordabant. Dum sic in omnibus devolgata claruit si suprascriptus pontifex et ipsi comis, vel qui cum eo aderant, denuntiaverunt ipsius illi, ut quicquid per annorum spatia de eo tempore usque nunc recte et legaliter possederat, in antea obsolve principale negotio, recto tramite, testata lege servit, res suas ipsi aut heredis sui tenire et possedire faciant. Et pro praesente et futura tempora convenit, ut hanc cartola, qui vocatur appennis, praefatorum seniorum, vel reliquorum civium eorum manebus roboratas acciperet, adfirmare deberet. quod ita et fecit: itaut duo appennis coaequalis ex hoc affirmatus accipiat. unum, quem ipsi apud se retineat; et alium quem in foro puplico suspenditur. Facto appenni.
15.5
Incipit epistola quem pater et mater facit in filio. Licet unicuique de rebus suis, quas in praesente saeculo habere videtur, tam ad sancta loca seu parentum meliorare, et lex manet, et consuetudo longinqua percurrit facere quod voluerit. Idcirco ego in Dei nomen illi, et cogive mea illa dulcissima, et a nobiscum integra amore diligendo filio illo. Dum in omnibus et per omnia, et super totum nobis fideliter servire videris multas penurias et injurias per diversa loca pro nostra necessitate suscepisti; et in utilitate Dominorum partibus Britanici seu Wasconici hostiliter ordine ad specie mea fuisti: proinde convenit nobis ut aliquid de facultatis 1334 nostrae te emeliorare debererit. quod ita et fecerunt. Ergo transcrivimus tibi etc.
15.6
Notitia[ de Matrimonio servorum] Notitia qualiter ill. et ill. Non habitur incognitum qualiter servus nomen ill. ancilla ad ill. nomen ill. extra voluntatem ad conjugium se conjunxerunt, sed modo nos una pacis concordia convenit, ut de agnatione, qui de ipsis procreati fuerint, ill. ad ancilla sua duas partes recipiat, ego et ill. ad servo suo ill. tertia, et quod ipsi aliquid stante conjugio convenerunt ill. servo suo de ipso peculiare duas partes recipiat: similiter et illa ad ancilla sua illa tertia. Proinde ut in postmodum nulla altercatio inter nos non debeat esse, ut manus nostra exinde per duas epistolas uno tenore conscriptas facere deberimus, quod ita et fecimus, et pro rei totius firmitate modo adfirmavimus, ut nec nos ipsi nec ullus de heredibus vel de propinquis nostris, aut militans stranea persona, qui contra istas epistolas venire voluerit, ad dupla pecunia teneatur obnoxius, et illa petitio non obteniat effectum, et has conventias inconcusso et inconvulso teniat firmitate.

Intertext edge

Open linked passage

Note