Appendix
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
Original / primary: 7932 Append13
23.1
DE EPISCOPATU DUNENSI.(Ex Ed. et Mss. Corb.)
23.1
Tenor suggestionis libelli synodo oblati a Pappolo episcopo. Domnis semper suis atque apostolica dignitate colendis, omnibus episcopis, qui in sancta synodo nunc Parisios convenerunt, Pappolus Carnotinae civitatis episcopus humilis vester. Ita nos canonica institutio admonet, ut quoties aliquae exortae fuerint in Ecclesia causae, synodali hoc conventu debeat publicari. Ideo, piissimi domni, in vestrae pietatis notitia haec quae contra nos gesta sunt per praesentis libelli nostri tenorem studuimus deferendum. Ergo cum me ante aliquod temporis, clericorum vel civium Carnotinae civitatis voluntas per consensum, cum conniventia etiam metropolitani mei, fieri episcopum elegisset, quod annuente Domino factum est, post aliquot dies, quidam ex ipsius Carnotinae civitatis territorio presbyter, nomine Promotus, qui reliquerat sine litteris antecessoris mei cellolam suam, illicita praesumptione paraeciam meam, cui vocabulum est Duno, quasi sub nomine episcopatus visus est pervasisse. Etiam et facultaticulam ecclesiae, cui praeesse 1341 videor, quantum in ipso pago esse constat, nescio per cujus ordinationem, simili conditione pervasit. Pro qua re supplex vester Sanctitati vestrae suggero, et per Spiritum sanctum, qui in vobis habitat, et diem judicii futuri, et per remissionem peccatorum vobis, domnis meis, conjuro, ut hoc ita qualiter vobis fieri non vultis, emendari jubeatis: quatenus nec per callidam praesumptionem quis audeat in postmodum per tumorem superbiae similia perpetrare, et simultas ecclesiae, vestro studio et ordinatione jam, Christo propitio, conquiescat. Cujus suggessione synodus sancta spiritali favore et canonico ritu respondens, haec contra temerarios scripsit oblatis.
23.3
Domno suo atque beatissimo, et meritis apostolico fratri, Egidio episcopo Philippus, etc., episcopi. Dum pro causis publicis, privatorumque querelis Parisios moraremur, vir apostolicus frater noster domnus Pappolus episcopus mediocritati nostrae detulit in querelam, in castro Dunensi, paroecia denique Carnotina, quod castrum nec ad territorium civitatis vestrae, nec ad vestram provinciam manifestum est pertinere, a vobis contra omnem rationem, et contra canonicam disciplinam episcopum consecratum. Et licet secundum prisca beatissimorum Patrum decreta potuit hujusmodi excessus in vestra injuria acerbius coerceri: sed nos charitatis jura servantes, Beatitudini vestrae indicamus, ut presbyterum ipsum, nomine Promotum, qui omissa severitate canonica a vobis dicitur tam temere consecratus, ut juste debeat de gradus ipsius dignitate deponi, sicut canonum constituta sanxerunt, ad vos evocetis, vel vobiscum retineatis, ut injuriam nec Ecclesiae, nec sacerdoti suo ulterius debeat irrogare. Et quia a fratre vestro domno Germano episcopo, ad petitionem domni Constituti metropolitani, ut ad synodum venire deberet, est praesentanea invitatione commonitus, quod quoque domnum Constitutum, et domnum Germanum constat in synodum retulisse, et ad synodum venire distulit, idcirco noverit Beatitudo vestra hoc apud universum praesenti tempore concilium constitutum, ut si memoratus presbyter aut propria contumacia, aut cujuscunque potestatis assentatione in praedicta Dunensi ecclesia praesumpserit sub hujus subrepti honoris argumentatione ulterius residere, vel res ecclesiae ipsius usurpare, aut altaria benedicere, infantes confirmare, vel ordinationes per quascunque paroecias facere, aut episcopo suo, fratri vestro domno Pappolo resistere prava intentione praesumpserit, ab omni coetu episcoporum, vel a communionis consortio, perpetuo anathemate feriatur: et frater noster domnus Pappolus episcopus, vel ecclesia Carnotina paroecias, quas huc usque habuit, sub sua ordinatione debeat auxiliante Domino gubernare. Statuentes etiam ut quicunque de populo illo benedictionem memorati Promoti presbyteri post 1342 hunc edictum manifestatum, vel publicatum aut expetierit, aut accipere contentus fuerit, a communionis consortio vel ab ecclesiae liminibus arceatur. Data constitutio die tertio Iduum Septembrium anno 12 regum domnorum nostrorum, indictione 6, Parisiis. PHILIPPUS in Christi nomine Viennensis Ecclesiae episcopus hanc constitutionem nostram subscripsi, etc. Subscripta constitutio in basilica domni Petri indictione suprascripta, Parisiis.
23.5
Domino gloriosissimo atque sanctae Ecclesiae catholicae filio Sigiberto regi Sapandus, etc., episcopi. Quantum ineffabili gaudio synodali concilio nuntiatur, quandoquidem a catholico principe res nova pro dilectione Christi concipitur; tantum lamentabile exsecrandumque censetur, cum in Ecclesia sancta contra Deum et contra canonum disciplinam dissensio generatur. Nuper etenim non absque conniventia gloriae vestrae, sicut credimus, evocati Parisios venientes, novam inauditamque ordinationem in castro Dunensi, paroeciam denique Carnotinam, factam fuisse cognovimus. Quam rem licet vix credere possumus cum consensu Gloriae vestrae fieri potuisse; tamen si cujuscunque prava suggessione praeventi in hac tam obscena et Ecclesiae universae contraria consensistis, ab hujusmodi scandali defensione sinceritatis vestrae conscientiam expietis, quia satius est ut ille qui ambitionis instinctu rem tam nefariam dolosa ambitione competiit, per satisfactionem poenitentiae reatum suum abluere compellatur, quam vestra puritas, quod avertat Divinitas, hujus facinoris contagione maculetur. Et quia nobis necesse fuit, ut juxta canonum constituta personae temerariae deberet praesumptio coerceri; ideo salutis obsequium digno in Christo officiositatis et reverentiae cultu praebentes, poscimus ut vos, quos Deus et culmine praecipuos et sinceritate praeclaros esse praecepit, non quocunque aut quorumcunque temerario consilio ad defensanda hujusmodi scandala misceatis, quia Deum sufficit nosse nos nequaquam penitus velle contra vos divinam iracundiam promoveri. Annis multis gloriam regni vestri potentia divina cum omni felicitate conservet, domne gloriosissime, et praecellentissime domne, venerator vester Sapaudus episcopus salutare praesumo, etc. Data epistola sub die III Iduum Septembrium anno 12 regum domnorum nostrorum, Parisiis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).