Appendix
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
⋯
Original / primary: 7932 Append13
32.1
MISSA DE SANCTO SIGISMUNDO PRO FRIGORITICIS . Ex Sacramentario Gallicano in Cod. ms. Bobiensi.
32.1
Epistola Joannis apostoli ad gentes.
32.2
Fratres, nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo, quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et superbia vitae.
32.3
Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.
32.4
Diebus illis circuibat Dominus Jesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni, et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo. Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis comprehensos, et curavit eos.
32.5
Missa sancti Sigismundi regis.
32.6
Omnipotentem Dominum, qui per apostolos et martyres suos diversa sanitatum dona largitur, fratres dilectissimi, deprecemur, ut huic servo suo ill. qui typi quartani vexatione fatigatur, fidelis famuli sui Sigismundi precibus clementer occurrat, et dum nobis illius facit merita, isti conferat medicinam.
32.7
Secreta .
32.8
1365 Inclina Domine pias preces[ Forsan, aures] ad desideria supplicantium, et quae devoto corde poscimus, benignus admitte, ut servo tuo ill. qui typi quartani vexatione fatigatur, fidelis famuli tui Sigismundi precibus clementer occurras: nobis illius patefacias merita, praesenti aegroto conferas medicinam.
32.9
Contestatio .
32.10
Vere dignum et justum est, omnipotens Deus, nomen tuum laudare, cujus majestatem tuam tanto magis obnoxii sumus, quantum illi pro suscepta nostri corporis humilitate debemus, exemplum nobis relinquens, ut sequamini vestigia ejus, qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus. Quis in hoc mundo ita poterit sequi, ut nec dolus in ore, nec peccatum ejus inveniatur in opere? sed in patientia quae Deus amat, majestas divina commendat. Nunc ergo dono majestatis tuae agnoscimus reliquias esse homini pacifico. Tu ergo, Domine Deus noster, qui inter bellorum tumultus, non examinatione persecutoris, electo tuo Sigismundo triumphum martyrii contulisti, tu dispensando pauperibus pulsanti aperire dignatus es, secutus gratiam, consecutus misericordiam, ut post mortem ostendas in virtute, quem ante mortem firmasti in fide. Tua enim dona sunt, Domine, ut in nomine electi tui Sigismundi per communionem corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi Filii tui, a famulo tuo ill. tempestatis frigora, febrium ardorem repellas, et ad sanitatem pristinam revocare digneris, praesta quem in Trinitate laudant omnes angeli, etc.
32.11
Ex eodem Sacramentario. Benedictio calicis, et patenae, et turris.
32.12
Deus omnipotens, qui cum Moyse famulo tuo in Chore montem servanda populo tuo praecepta disponeres, templum sanctum tuum qualiter aedificaret instituisti. Precamur te, Domine, tuam majestatem, ut hunc calicem, patenam et turrem, in quo celebraturi sumus sacrosancta mysteria, coelesti benedictione sanctifices atque benedicas, ut sanctis vasculis tuis acceptabilem deferat famulatum. Per.
32.13
Ex Missali Francorum. Praefatio Chrismalis.
32.14
Oremus, fratres charissimi, ut Deus omnipotens hoc ministerium corporis Filii sui Domini nostri Jesu Christi gerolum, benedictione, sanctificationis tutamine, defensionis dominatione implere dignetur orantibus nobis. Per.
32.15
Omnipotens Deus Trinitas, manibus nostris opem tuae benedictionis infunde, ut per 1366 nostram benedictionem hoc vasculum sanctificetur, et corporis Christi novum sepulcrum Spiritus sancti gratia perficiatur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit. Habentur ibidem aliae orationes ad consecrandam patenam, calicem, etc.
32.16
Oratio super vas in loco antiquo repertum.
32.17
Omnipotens sempiterne Deus, insere te officiis nostris, et haec vascula arte fabricata gentilium sublimitatis tuae potentia ita emundare digneris, ut omni immunditia depulsa, sint tuis fidelibus tempore pacis atque tranquillitatis utenda. Per.
32.18
Oratio ad probandas reliquias.
32.19
Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Ter.
32.20
Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina, cum Gloria Patri, et cum alleluia, tribus vicibus. Psal. Exsurgat Deus, usque Cantate Deo psalmum dicite, tribus vicibus cum Gloria Patri. Hymnus. Veni, Creator, etc. Or. Deus qui corda fidelium. Antiph. Justus Dominus. Psal. In Domino confido. Antiph. Sanctis qui in terra sunt. Psal. Conserva me, Domine. Antiph. Igne me examinasti. Psal. Exaudi, Deus. Antiph. Haec est generatio. Psal. Domini est terra. Antiph. Deus, exaudi orationem. Psal. Deus, in nomine tuo. Antiph. Beati quos elegisti, Domine. Psal. Te decet. Antiph. Veritas de terra. Psal. Benedixisti, Domine. Antiph. Credidi propter. Psal. id ipsum. Antiph. Laudate Dominum de coetis. Psal. Laudate Dominum in sanctis ejus. Antiph. Trium puerorum. Psal. Benedicite. Antiph. Te gloriosus. Psal. Quicunque vult salvus esse. Dominus vobiscum. Initium sancti Evangelii secundum Joannem. In principio erat verbum. Tunc litania, usque: Omnes sancti, orate pro nobis. Kyrie eleison, ter, Christe eleison, ter, Kyrie eleison, ter. Pater noster. Et ne nos inducas. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam. Et salutare tuum.
32.21
Oratio .
32.22
Domine Deus Jesu Christe, qui es Rex regum et Dominus dominantium, et amator omnium in te credentium, qui es justus judex, fortis et potens; qui sacerdotibus tuis tua sancta mysteria revelasti, et qui tribus pueris flammas ignium mitigasti; concede nobis indignis famulis tuis, et exaudi preces nostras, ut pannus iste, vel filum istud, quibus involuta sunt ista corpora sanctorum, si vera non sint, crementur ab hoc igne; et si vera sint, evadere valeant, ut justitiae non 1367 dominetur iniquitas, subdatur falsitas veritati. Quatenus veritas tua tibi declaretur, et nobis omnium in te credentibus manifestetur, ut cognoscamus quia tu es Deus benedictus in saecula saeculorum. Amen.
32.23
Pater noster. Tunc antiphona. Igne me examinasti. Et dum incipitur, in ignem reliquiae ponantur, tandiu donec ter finiatur ipsa antiphona cum psalmo Probasti, Domine, cor meum, et cum Gloria Patri. Sicque faciens, reliquiae utrum verae sint an falsae reperies.
32.24
Ex concilio Caesaraugustano II, aera 630[ id est an 592.] anno 7 Reccaredi regis, sub Gregorio Magno.
32.25
Canon 2.
32.26
Statuit sancta synodus ut reliquiae in quibuscunque locis de Ariana haeresi inventae fuerint, prolatae a sacerdotibus, in quorum ecclesiis reperiuntur, pontificibus praesentatae igne probentur. Quod si a quibuslibet occultatae fuerint, et deteguntur, a sacrosanctae catholicae coetu segregentur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).