Appendix
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
⋯
Original / primary: 7932 Append13
7.1
EXCERPTA EX EPISTOLA AVITI VIENNENSIS EPISCOPI AD CLODOVEUM REGEM.(Ex Sirmondo.)
7.1
1322 Vestrae subtilitatis acrimoniam quorumcunque, etc. Siquidem et occiduis partibus in rege non novo novi jubaris lumen effulgurat, cujus splendorem congrue Redemptoris nostri nativitas inchoavit: ut consequenter eo die ad salutem regenerari ex unda vos pareat, quo natum redemptioni suae coeli Dominum mundus accepit. Igitur qui celeber est natalis Domini, sit et vestri. Quo vos scilicet Christo, quo Christus ortus est mundo; in quo vos animam Deo, vitam praesentibus, famam posteris consecrastis. Quid jam de ipsa gloriosissima regenerationis vestrae solemnitate dicatur? cujus ministeriis etsi corporaliter non accessi, gaudiorum tamen communione non defui. Quando quidem hoc quoque regionibus nostris divina pietas gratulationis adjecit, ut ante baptismum vestrum ad nos sublimissimae humilitatis nuntius perveniret. Unde nos post hanc exspectationem jam securos vestri sacra nox reperit. Conferebamus namque, nobiscumque tractabamus quale esset illud, cum adunatorum numerus pontificum, manus sancti ambitione servitii membra regia undis vitalibus confoveret, cum se Dei servis inflecteret timendum gentibus caput, cum sub casside crines nutritos salutaris galea sacrae unctionis indueret, cum intermisso tegmine loricarum immaculati artus simili vestium candore fulgerent, etc. Quapropter radiate perpetuum praesentibus diademate, absentibus majestate. Successus felicium triumphorum, quos per vos regio illa gerit, cuncta concelebrant. Tangit etiam nos felicitas. Quotiescunque illic pugnatis, vincimus. Inter haec tamen catholicae religionis affectum servat in vobis cura miserendi, et in apice rerum omnium gubernacula continente non minus eminet sanctitas quam potestas. Ex qua utique factum est ut dirigi ad vos servi vestri viri illustris Laurentii filium principali oraculo juberetis; quod apud domnum meum, suae quidem gentis regem, sed militem vestrum, obtinuisse me suggero. Nihil quippe et in quo servire non potest. Commendat directum. Congaudi misso, invidi vos visuro. Cui minus computandum est ad utilitatem parenti proprio restitui, quam patri omnium praesentari.
7.2
Gratulatus est etiam hac occasione regi Chlodoveo Anastasius pontifex Romanus, cujus epistola edita est. Qui tunc quoque, ut quidem existimant viri eruditi, beatum Remigium suum in Francorum regno vicarium instituit, quamvis epistola ea de re data, quam Hincinarus retulit, Hormisdae nomen praeferat.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).