Appendix
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
⋯
Original / primary: 8314 Append21
37.1
XXXVII. Testamentum Ephibii abbatis, de donis collatis ecclesiae Viennensi (insertum est testamentum Rufinae, sororis ejus ) ( ann. 696).
37.1
In Christi nomine, ego Ephibius, pro amore Dei ac beatorum apostolorum ac martyris domni Desiderii episcopi, facio testamentum de rebus meis et hereditate mea, quae ex parentibus meis Leobio et Teodigna legitima auctoritate ad me pervenit, et ex sorore mea Rufina, quae sine liberis defuncta, hereditatem suam mihi vivo ordine dereliquit. Haec sunt autem quae per hoc testamentum Deo et sanctis ejus in ecclesia Viennensi servitura per domnum nostrum Caeoldum episcopum trado: villam integram Geneciacum, cum omnibus ad eam pertinentibus, absque ullius propinquorum meorum parte, cum utriusque sexus servis, terris, silvis, aquis, portus et districtus, et quidquid ad praedictam villam pertinet, absque ullius alicujus propinquorum meorum consortio. Similiter et partem tertiam, quae ex sorore mea supradicta jure ordinis mihi obvenit, de Parthenis villa, cum servis utriusque sexus, terris, silvis, aquis et ceteris quae ad censum vel servitium tertiae ipsius partis pertinent, ut nullo umquam tempore a potestate Ecclesiae alienetur. Tradimus etiam alia in circuitum quae a domno nostro glorioso Childeberto pro servitio nostro adquisivimus, in Engolismo villas tres, de quibus jam testamentum confecimus. Testamentum sororis nostrae, judicante senatu in Vienna civitate residente, huic testamento nostro inseruimus.
37.2
Domno meo et delicioso fratri Euphibio abbati, Rufina soror quae sine filiis orbata resideo, et tu res tuas Deo et sanctis ejus apud Viennam tradis, nihil aliud mihi melius visum est de dono patris et matris nostrae, tertia scilicet parte Parthenis, quae adjacet Geniciaco villae, ut sicut alia et ista tua potestate redacta, adjuncta hereditati tuae, sancto loco consociares, ut habeam partem in voto et dono tuo, cum sanctis Dei quorum amore haec facis. Ego soror tua Rufina testamentum hoc meum subscribo, quae sine alia sorore mea et aliis propinquis, usque nunc legaliter in integrum possedi, et sacro senatui ut firmum maneat roborare manibus rogavi cuncta haec quae superius comprehensa sunt. Super quibus etiam edictum regium fieri petivi, omnia sub integre praesidente reverendo patre meo Caeoldo sanctae Dei et Viennensi Ecclesiae, ut deinceps illi maneat ab hac die, trado et habendum transfundo servos utriusque sexus mille CCCC, sed et liberos qui obsequium ibi faciunt D. Quicumque contra hoc testamentum venerit ut votum meum disturbetur, ne servis Dei alimenta, servitia et necessaria non praestentur, senatorio judicio ad libras CCCC auri in publico reddere compellatur, praeter multa villae quae compensata Ecclesiae Viennensi et servis Dei reddatur.
37.3
Hoc testamentum ex Geneciaco villa, et de tertia portione alia sororis meae, ego Ephibius abba manu propria roboravi, et senatoribus universis, ut hoc ipsum roborarent, jure petivi et rogavi.-- Senator Eulogius parens.-- Rufina soror.-- Deuphibus senator.-- Contumacus senator.-- Pelagius senator.-- Leubinus senator.-- Caracteius senator.-- Arginus senator.-- Silvanus senator.-- Gregorius senator.-- Artemius senator.-- Eulogius senator.-- Deophilus senator.-- Siagrius senator.-- Rufus senator.-- Ergerius senator.-- Spectabilis senator. Macrinus senator. Sic et ceteri.-- Simplicius quaestor, senator.-- Notarius libellarius publicus dictavi, subscripsi, anno II gloriosi Childeberti regis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).