Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctores varii
Appendix
Appe 67.18
Choose a text More by Auctores varii
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8314 Append21
67.1
LXVIII-LXIX. Testamentum Abbonis, quo Novaliciensi Sancti Petri monasterio amplissima dona confert ( ann. 739).
67.1
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus- Sancti. Suo die tertio nonas Maias, anno vigesimo primo gubernante inlustrissimo nostro Karolo regna Francorum, indictione vij, feliciter. Ego in Dei nomine Abbo, filius Felici et Rusticae nomine quondam, sana mente atque consilio cogitans casus humani fragilitatis, testamentum condidi, quo venerabili Hytberto clerico scribendo rogavi, quod testamentum meum si quo casum, et jure praetorio, vel quale cujus lege adinventionis quae quomodo valere nequiverit, ac si ab intestato, ad vicem codicellorum eum valere volo ac jubeo; quos, quas liberosve[ M., liberos liberasve] esse decrevero, liberi liberaeve sint omnis; et quaeque per hoc testamentum meum dedero, legavero, dare jussero, id ut fiat, detur, praestetur, fidei heredis mei committo. Ego in Dei nomine Abbo, cum me dispensatio divina de hac luce migrare preceperit, dibitove nature complevero, tunc tu, sacrosancta ecclesia in honore beati Petri apostoli, seu et ceterorum sanctorum Novaliciis monasterii in valle Sigusina, quem ex operere nostro in rem proprietatis nostrae construximus, ubi norma monachorum sub religionis ordine spiritale et regula sancti Benedicti custodiendis Domino adjuvante, conlocavimus, ubi apresens vir Abbo praeesse videtur, heres mihi es tu[ M., esto], heredem meam te esse volo, ac jubeo, caeteri, caeterae exheredis sint tote. Te vero, sancta aecclesia beati Petri apostoli suprascripti monasterii in valle Sigusina, tam infra muros ipsius civitatis quam et in ipso pago, ex alode parentum meorum vel undecumque michi justissime ibidem ex legibus obvenit, hoc est, quicquid in ipsa valle Novaliciis, etiam et in Barro, seu et in Albanato, et ultra Cinisca subtus Cravasca, et in Faido, vel cetera loca, quod praesente tempore ad ipsum monasterium adjacet vel aspicere videtur, cum silvis, pratis, alpibus, aquis aquarumve decursibus, quicquid praesente tempore ad ipsum sanctum locum aspicere videtur, tam de proprio quam de conquisto, seu et de commutationis causa, Promaciano in valle Maurigenica recepimus, una cum mancipiis, terris, vineis, silvis, cum omni integritate ut habeas volo ac jubeo. Similiter quicquid in Balmas, ubi oratorius in honore sancti Verani est constructus, visi sumus habere, et in Lastadio, Gallionis, Grummo, Camundis, Luxomone, Corvallico, Petracava, Trebocis, vel circa civitate quantumcumque ex proprietate parentum nostrorum vel conquestum in ipsa loca habere videmur, te heredem meam habere volo ac jubeo: et quicquid circa civitate Segusia, vel in ipsa valle habere videmur, hoc est, in Orbano, Cicimiano, Voroxio, Raudenoviliano tu, heres mea, habere volo ac jubeo.
67.2
Et in Valaucis portione quem a liberto nostro Theudaldo dedimus, volo ut habeat, et ipse et infantes sui ad heredem meam aspicere debeant volo ac jubeo. Similiter Cammite superiore et Cammite subteriore, Brosiolis, una cum ingenuis Rogationis Tannoborgonis, una cum ministrale nostro Johanne et infantes suos, Libertato cum infantes suos, Crivotis, Orbana, Bicorasco, una cum nepotes Vualane, hoc est, Harioldo et germana sua quem Dunimius habet, Galisiaca, et alpes in Cinisio, quem de ecclesia Sancto Petro de ipsa constructa Lugdunense commutavimus: ista omnia superius comprehensa, una cum mancipiis, libertis, terris, domibus, aedificiis, vineis, campis, pratis, pascuis, silvis, alpibus, vel omnis adjacentias ad se pertinentes, te, herede mea, habere volo ac jubeo. Et cella infra regnum Langobardorum, qui vocatur Tollatecus quidquid ex alode parentum nostrorum michi ibidem obvenit, una cum mancipiis ibi consistentibus, vel omne jure suo, ut habeas volo ac jubeo. Etiam et colonica in valle Diubiasca, infra fines Langobardorum ubi dicitur Bicciatis, quem parentes nostri, et nos ibidem habuimus, ut habeas volo atque praecipio. Simile namque modo et quicquid in valle Maurigennica ex alode parentum nostrorum, vel per quodlibet titulo juste et rationabiliter nobis ibidem obvenit, et legitima subpetit redebere, hoc est, in ipsa Maurogenna domus quem apud ecclesiae Maurigennica commutavimus, cum edificiis, cortiferis, exavis, ortis, vineis, campis, seu imglis, una cum ecclesia Sancto Petro, quem parentes nostri ibidem construxerunt, cum omni integritate vel adjacentias ad se pertinentes, immoque ecclesia Sancto Pancrasio proprietatis nostrae, una cum colonica in Birisco, cum omnis adjacentiis ad se pertinentes, te, herede mea, habere volo. Et in ipsa valle Maurigennica, loco nuncupante Fontana, quicquid ibidem presente tempore de parentes nostris visi sumus habere, seu et in Nanosces, una cum illos ingenuos de Amberto, et liberto nostro de Alsede nomine Orbano, et ingenua nostra nomen Rigovera de Bonnosco, vel quicquid in Bregis de alode parentum nostrorum quem Austrualdus in beneficio habet, te, suprascripta ecclesia Sancto Petro, heres mea, habere volo ac jubeo. Pro modo simile, quicquid de domna Siagria in ipsa valle Maurigennica conquesivimus, Misiottano, Obliciacis, Mago, colonica in Albiadis, in Bausetis, et colonica super Bricoscis, et Amalicione ubi Blancollus Verbicarius manet, et Gratavinnia, etiam et caetera vocabula cum adjacentiis earum, te, sacrosancta ecclesia, habere volo ac jubeo. Immoque, quicquid in valle Darentasiense, ex alode parentum nostrorum, vel quod de Syagria ibidem ad nos pervenit, una cum mancipiis, libertis, colonis, inquilinis et servis, te heredem habere volo atque praecipio.
67.3
De Gratianopolitano pago[ omissa in M.]. Similiter in pago Gratianopolitano, Olonna, quem ad liberta mea nomen Sendeberti dedi, volo ut habeat. Missoriano quem de Siagria conquesivi, Piniaco et Corennum, quem a liberta mea nomen Auriliana dedi, ipsas libertas meas, cum ipsas res, volo ut habeas ac jubeo; seu in Aravardo, una cum libertos nostros, Magnebertum, una cum germano suo Columbo, Misicasiana, Mesatico, Cambe, Quintiaco, Viennatico: ista omnia suprascripta, una cum libertis ac colonis et servis, vel omnes adjacentias suas ad ipsa loca pertinentes, in suprascripto pago Gratianopolitano, tu, heres mea, ut habeas volo atque discerno. Item quam in pago Viennense Maconiano, quem de alode parentum meorum nobis obvenit et quod de Siagria conquisivimus, et colonica in ipso pago Viennense, Baccoriaco super fluvium Carusium, ubi faber noster Majorianus mansit, et filius ejus Ramnulfus de Blaciaco, quem incontra Ardulfo per judicio Agnarico Patricio evindicavimus.
67.4
Similiter et in pago Vianense et Leudunense, Bornaco, Basciasco, Amblariaco, Blaciaco, colonica Sevorio: ista omnia suprascripta, una cum terris, domibus, vineis, campis, pratis, vel cum omne jure earum, ac colonis, servis et libertis ad ipsa loca aspicientes, tu, heres mea, ut habeas[ volo] atque precipio.
67.5
Item in pago Matascense, Carnaco Aebasciaco, quem de Siagria conquesivimus, una cum ingenuis, libertis ac colonis et servis, vel omnes adjacentiis ad ipsa loca aspicientes, ut habeas volo ac jubeo.
67.6
Similiter et in pago Briantino, et Aquisiana, et Annevasca, in loca nuncupantes Briancione valle, una cum libertis ac colonis et servis; Annedae una cum ingenuis, libertis et servis; Agracianis, Exoratiana, Aquislevas cum libertis et servis vel omnes adjacentias ad se pertinentes, te, sacrosancta ecclesia, ut habeas volo atque praecipio; et colonicas infra ipsa valle Briantina et Aquisiana, quem de Vuidegunde conquesivimus, unde Bardinus capitolarius est.
67.7
Similiter et in Gerentonnis, colonicas de ipsa ratione Viundegundi, quod ad nos pervenerunt, quem Sigualdus libertus noster in benefitio habet. Colonica quem de muliere Gismundo, nomine Pannutia, in ipsa valle, in tercia recepimus, ubi Marius noster Verbecarius in ipsa colonica manet.
67.8
Similiter curte mea Salliaris, alpes, prata, ingenua, Vendanum, Mullinaricus, Vuilla, Jutole: ista omnia suprascripta, una cum libertis ac colonis, servis vel omnes adjacentias earum ad ipsa loca aspicientes, tu, heres mea, ut habeas volo ac jubeo. Et colonicas in valle Gerentonica et in Ralis, quem ad libertos meos, quem Theudoaldo et Honorio dedi, ut ipsi et infantes ipsorum habeant, et ad heredem meam sacrosancta ecclesia aspiciant: ista omnia superius comprehensa, una cum adjunctis adjacentiisque suis, campis, pratis, pascuis, silvis, alpibus, montibus, rivis aquarumve decursibus, accisque omnibus, cum omnem jure vel terminum earum, tu, sacrosancta ecclesia, heres mea, ut habeas volo ac jubeo.
67.9
Similiter libertus nostros in valle Aquisiana, qui ad parentes nostros aspexerunt, seu et ipso pago Brigantino commanere videntur, unde Vitalis capitularius est, ad memorata ecclesia heredem meam ut aspiciant et inpensionem faciant volo ac jubeo. Emmo quem in pago Ebredunense et valle Occense Bruitico portiones nostras quem Vualdelberto presbytero et de Rigaberga conquisivimus, et de proprio alode meo, et quod de parente mea Godane ad me pervenit, et in ipsa valle Moccense, quem de Siagria conquisivimus, una cum alpes, et quem de Dodone et Godane ad nos pervenit, seu et quod domno Waldeberto episcopo et de Riguberga ibidem conquisivimus; et colonica ubi dicitur Albariosco, quem Marcianus servos noster habet, quem de Dodone parente meo in ipso pago Ebredunense ad me pervenit; nec non et colonicas nostras in pago Rigomagense, quem Baronta libertus noster in beneficium habet; et liberto meo ipsum Barontane una apud Solia quem ei dedimus, ut ad te, heres meam, ipse Baronta aspicere debeat volo ac jubeo. Item in ipsum pago Ebredunense, colonicas in Boresio, quem Sauma in benefitio habet, Rodis, ubi verbicarius noster nomine Laurentius manet; colonicas in Velentio, quem per praeceptionem dominica de ratione Riculfu et germano suo Rodbaldo ad nos pervenit: omnia et ex omnibus quicquid in ipsum pago Ebredunense, seu et in valle Moccense et Rigomagense, tam de conquesto, quam de alode parentum nostrorum, nobis in ipsus pagos obvenit, ad integrum, una cum alpes, tibi, suprascripta heres meam, sacrosancta ecclesia, habere volo ac jubeo.
67.10
Simile namque modo in pago Vuapencense, corte mea Talarno, una cum libertus nostros Sicualdo, cum sorores suas et infantes earum; Maximo cum sua et infantes eorum; Calaico, una cum libertus nostros, et Allionicos quem de Vuidegunde conquisivimus, et liberti nostri in ipsum Allionicus commanere videntur; Marius cum germanos suos, et libertus nostros in Venavella, Hidebertum cum uxore sua et infantes eorum, quem de Vuidegunde ad nos pervenerunt; Kalares quem de ipsa Vuidegunde conquisivimus[ ubi] Matarellos libertus noster manet; in colonica dominicale et extra sunt terras et vineas dominicales: ista omnia suprascripta, una cum libertis ac colonis et servis, una cum adjunctis adjacentiisque suis ad ipsa loca pertinentes, te, sacrosancta ecclesia, ut habeas volo ac jubeo. Et dono liberto meo ad ipsa ecclesia, nomine Amalberto, qui habet uxore filia ipsius Mattarello quem ego manumisi, et ipsum dua mancipia dedi ad casa Vuapencense, his nominibus, Rusticiu et Lupolina; itemque et in ipsum pago Vuapenicense Altana, quem de alode parentum meorum habeo, Curenno, Galisco ancilla, quem genitor meus de Persa conquisivit; et illas terras ibidem in Campania, cum illa alpe Cassauda, quem de Lavarnosco ibidem habemus; ipsas terras usque ad summa mancipia, quem Siagria conquisivimus: ista omnia suprascripta, una cum campis, pratis, silvis, pascuis, alpibus, adjacentibusque suis ad ipsa loca pertinentis, tu, sacrosancta ecclesia, habeas volo ac jubeo.
67.11
Simile namque modo in ipso pago Vuaponicense, corte mea Opaga cum omnis appenditiis suas ad se pertinentes, quem alode parentum meorum habeo apud colonica, quem de Venatore avunculus meus domnos Semforianus episcopus conquisivi, tu, heres mea, ut habeas volo ac jubeo; colonica subtus ripas, quem ad libertum meum nomine Bertarii dedimus, infantes sui habeant volo ac jubeo, et ipsi ad herede mea aspicere debeant Bonis, Graviosco, tu, heres mea sacrosancta ecclesia Sancti Petri monasterii Novalicius, ut habeas volo ac jubeo. Similiter corte mea Valerignaca, una cum libertum meum Savino, cum filius suos et filiis liberti mei Siseberga, Magnibertum cum germanus suos et filius suos vel alius libertus nostros qui ad ipsa curte aspiciunt, habere volo ac jubeo: Roma una cum adpendiciis earum et alpes, praeter quem ad libertus meos infantes Aldefredo et Godoberti in ipsa Roma dedimus, volo ut habeant et ipsi ad heredem meam aspiciant. Laquatico una cum appendiciis suas, ad ipsa loca pertinentes, et quod a liberta mea Dumnulina, quem commutavi, dedi in ipsum Laquatico, volo ut habeat, et ad heredem meam sacrosancta ecclesia aspiciat. Et terras in Esturbatina, quem de Bonevalo conquisivi et ad suprascripta liberta mea nomine Sendeberti dedi, volo ut habeat, et ad heredem meam aspiciat. Colonicas in Taraone, quem de Ricuberga conquisivimus, et terras in Crariis et libertus nostros Moroaldo et uxore sua vel filiis eorum quem genitrix mea Rustica de pago Genevense fecit venire et super ipsa terra ipsius mansurus fecit. Terra et mancipia in Sevelis quem de Avolo presbytero et de Freberga femina avunculos noster domnus Senforianus conquisivit, et libertos nostros in Artonosco filius Victore et Vere Johannis, Justebertus, Paulos, et Verissimus, Justina, et Bertildes, ipsa terra et mancipia in Sevelis in beneficio habent, tu, heres mea sacrosancta ecclesia Sancti Petri Novalitius monasterii, ut habeas volo ac jubeo. Capannas, quem ad liberta mea, nomine suprascripte Bertoldi dedi, volo ut habeat et ad heredem mea aspiciat; Vobridio quem de Mauro conquisivi et ad liberta mea suprascriptae nomen Justini dedi, quem Dadinus habet, volo ut habeat, et ad heredem meam aspiciat. Colonica Utronno ex alode parentum meorum, Glasia, Pentus, Bullonne, Muccunava, Bladonis, tu, heres mea, ut habeas volo ac jubeo. Similiter et res illas Maurovila, Rodanone, una cum adjacentias earum, vel quicquid de parentes nostros Dodone et Godane nobis ibidem obvenit; et res illas quem de Gondoberto conquisivimus, quem Marabertus in beneficio habet; et illas res quem de Escussario conquisivimus, una cum mancipiis, terris, vel omnes adjacentias ad ipsa loca aspicientes, ista omnia suprascripta, te, sacrosancta ecclesia domni Petri, heredem meam, habere volo atque precipio.
67.12
In Cronno Luciano, ex alode parentum meorum, et in Latiomaus, ibi Mora ancilla nostra manet, quod de genitrice nostra Rustica michi obvenit; colonicas in Gradosa quem ministerialis noster Baio in beneficio habuit, tu, heres meam, ut habeas volo ac jubeo. Quonaone in pago Vasense, una cum ingenuis quem de Vuidegunde conquisivimus; Doliana in pago Vendascino quem de ipsa Vuidegunde ad nos pervenit, et suprascripti liberti mei Justini et Dadino dedimus, volo ut habeant et ad heredem meam sacrosanctam ecclesiam aspiciant. In pago Sigesterico vineas et terras in Planciano, quem de parente nostro Wandalberto abbate conquisivimus. et in Massilia res nostras proprias, casas et ortiles, quem de avunculo meo Dodone michi obvenit, et de avia nostra Dodina. Similiter ad Pero, casas et ortiles qui michi de parente mea Godane obvenit, et campos et vineas infra civitate et portione nostra in Centronis et ad fontem Lisola, terras et pascuis; in pago Arlatino Anglarias et Vivario portione nostra, et illa alia quem avunculo meo Dodone michi obvenit, tu, heres mea, habeas volo ac jubeo. Cronia in pago Tolonense, una cum libertis ac colonis et servis, terris, vineis, olivetis, seu et adjacentias ad se aspicientis, te, herede mea sacrosancta ecclesia Sancti Petri monasterie Novalicis, habere volo atque discerno.
67.13
In pago Regense Vuardacelis, illo proprio nostro et illa portione quem de Godane conquisivimus; una cum colonica in Cumbolis et Pratalioni qui ad Vurdacaelis aspicit, ubi Siricarius noster Peter mansit, tu, heres mea, ut habeas volo ac jubeo. Salines in Viu, in pago Arelatense quem de Godane parente nostra ad nos pervenerunt, et illa portione Siagriae quem de ipsa conquisivimus, una cum arias et campos, vineis et olivetis, mancipiis, pascuis, ibidem et in campo, et illas Salines in Alterneto, Cattorosco et in Leonio, tam nostra portione quam et quod de avunculo nostro Dodone ibidem conquisivimus. In pago Diense Cassies sibi teptis, et portione nostra in Bosedone, quem de Siagria conquisivimus, una cum libertis et servis vel adpendices suas, et libertum nostro Unebertum, et filius suos, quem ex alode de genitore meo habeo, ut habeas, volo ac jubeo.
67.14
In Ambillis ubi Gavioaldus servos noster manet, una cum cultura quem de domna Siagria ad nos pervenit, quem ipse Unebertus in beneficio habet, et illa colonica de ratione parenti mei Godane super de Derauso, in pago Diense, ubi Orbicianus servos manet, ubi dicitur Riaciosco, te, heredem meam sacrosancta ecclesia, habere volo ac jubeo. Colonicas in pago Attense in Variates, et colonicas in pago Cavellico, Attanisco, Quossis, Pecciano, Torrido, qui michi ex alode genitrici mei Rusticae et avunculo meo Dodone obvenit: ista omnia suprascripta, una cum adjunctis, adjacentibus suis ad ipsa loca aspicientis, te, sacrosancta ecclesia Beati Petri apostoli Novalicis monasterii, te heredem meam habere volo atque praecipio.
67.15
Colonicas in pago Diense, ubi dicitur Macitha, una cum salines ad Verdone, qui ad Lavariosco corte nostra aspexerunt, quam de domna Siagria conquisivimus, te heredem meam habere volo ac jubeo. Casalis in Tenegaudia, una cum terris et pascos in ipso monte, quem de Valeriano genitor meus conquisivit, te heredem meam, sacrosancta ecclesia domni Petri monasterii, habere volo ac jubeo.
67.16
Et placuit michi in hanc pagina testamentis mei adnecti de alode parentorum meorum, aviis meis Maurino et Dodinae, quem apud consubrina mea Honorata, filia Eptolenae amitae mei, pro pectionis titulum inter nos divisimus, noscitur convenisset, ut ipsa omnem portionem suam de ipsa facultate praesentialiter recipit; et de proprietate nostre quod pro falcidia se nos ipsa vel heredis sui superstites fuerint, estare aut per lege recipere potuissent, eis praesentialiter, de proprietatis portione nostrae loca dominata, quem in pactionis nostrae continetur et scripte in falcidia reputata dimisimus, ut nullum quam[ M., nullo unquam] tempore in postmodo ipsa nec heredes sui contra hanc testamento meo nec projesta nostra ambulare nec refragare debeant; quod si fecerint, poena quod in pectionis nostrae per commune consensum continet, incurrant, et quod repitent evendicare non valeant. Et volo ut omnis liberti nostri, quos[ et] quas parentes nostri fecerunt liberos, et nos postea fecimus, ut ad ipsam heredem meam ecclesiam Sancto Petro aspiciant, et obsequium et impensionem, sicut ad parentes nostros et nobis juxta legis ordine debetur impendere, ita et inantia, ad ipsa herede meam Sancto Petro Novalicis monasterii constructa facere debeant. Quod si contumacis aut ingrati ad heredem meam suprascripta aecclesia steterint et revellare voluerint; tunc liceat agentes herede meam eos cum pietatis ordine cohercere, ut ipsi impensionem faciant, sicut ad parentes nostros et nos fecerunt. Quod si ingrati et rebelli perstiterint, tunc quod lex de ingratis et contumacis libertis continet, cum judice interpellatione et distractione ad herede mea exsolvant, et ad ipsa revertant volo ac jubeo.
67.17
Et dono suprascripto pago Gratianopolitano, liberta mea Sanctitilde qui manet in Pino, cum filius suos Sicufredo et Sigirico, Sicumare et germanos eorum Helene et Sigilinae; et in ipsum pago Gratianopolitano donamus liberto nostro nomen Gondoberto eunucu, et germanas suas cum omni rem quem Vuidegundas ad parentes suos in pagnanum per cessione dedit, volo ut habeant et ad herede mea aspiciant. Donamus liberta nostra Droctesenda cum filius suos, et habet ipsa liberta nostra homo ingenuus nomine Radbertus; dedimus Celseberto colonica in Glisione, prope de Arcia, volo ut habeat, et ad herede mea aspiciat. Colonicas terras et vineas dominicales, quem Jocos lerator noster in cessione, et Opilonicus usque nunc in benefitium habuit, quem de Siguberga conquisivimus, volo ut ipse per testamento nostrum libertus fiat, et ipsas colonicas sub nomine libertinitatis habeat, et ad heredem meam sicut liberti nostri aspiciunt, ita et ipse sic facere debeat; et, si ipse de ipso monasterio sicut libertus se abstrahere voluerit, in pristinu servitio revertatur; et ipsas colonicas et ipsi monachi ad parte herede meam Sancti Petri monasterii recipiant.
67.18
Et illud michi in hunc testamento meum addere placuit, ut dum et domnos patrunus meus Semforianus condam episcopatum Vuapencense in suam habuit gubernatione et devotione suae, ut medietate derogationes portionis ipsius in valle Segucia ad ipsa ecclesia per sua esturmenta delegare voluit, et diebus vitae suae tutillam meam in suam habuit recepta potestate, et apud nos nullam deduxit ratione: et dum per lege nulla exinde potuit delegare, et facultates nostras indivisas remanserunt, ipse carta donationis de medietate locello nostro commune derogationes in valle Segusina ad jam dicta ecclesia Sanctae Mariae Vuapencense quod scripserat, dum et lex hoc prohibit, et postea ipse de ipso onos episcopato a malis hominibus ejectus fuit, et ipsa portio derogationis ad ipsa ecclesia Vuapencense nunquam fuit tradita nec recepta, ideoque nos tam pro animae nostrae remedio, quam et pro ipsius suprascriptus patruum nostrum communi ratione domno Senforiano donamus ad ipsa ecclesia Sanctae Mariae Vuapencense locella nostra in pago Regense, nuncupantes Braccio, una cum Voconcio, quem de parente nostra Godane ad nos pervenit, una cum libertis ac colonis et servis, domibus, edificiis, terris, vineis, campis, pratis, pascuis, silvis, omnia et ex omnibus, quicquid infra ipsum pago Regense ad ipsum Bractio et Vocontio aspicere videtur, preter quod superius scriptum est, quod dum heredem meam aecclesia Sancti Petri dedi, ut tam pro animae nostrae[ M., meae] remedie, ut diximus, quam et pro devotione patruum nostrorum domno Senforiano in luminaribus ipsius ecclesiae, et pro substantia pauperorum, perhennis temporibus profitiat in augmentis, volo ac jubeo. Emmo quae donamus ad ipsa ecclesia Sanctae Mariae Vuapencense locella nostra in ipso pago Vuapencense nuncupante Ruarmo, Ambillis in Taraone, una cum libertis ad ipsa loca aspicientes; in pago Cavellico, Memiana, quem domnos et auvos noster Marro condam, de domno Crammelino episcopo conquisivit: de ista omnia suprascripta dum adhuc vixero usum et fructum michi reservo; post obitum quidem meum, quandoquidem Deus voluerit, agentes ecclesiae Sanctae Mariae Vuapencense ipsa loca recipiant et habeant, volo ac jubeo.
67.19
Simile modo donamus ad aecclesia Sancti Johannis Baptistae Maurogenna, in luminaribus ipsius sancti loce, et pro animae nostrae remedio, loca nuncupantis in pago Gratianopolitano, Crispiaco quem de Siagria conquisivimus; Abrici colonica in pago Viennense, quem de ipsa Siagria ad nos pervenit, Macciano quem de alode parentum habeo, et in commutationis causae ad ipsa casa Maurogennica pro colonicas in Venavis, in valle Segusima dedimus; Vircarias in Malenciano quem ad filio Bertelino, servo sancto Johanni, pro ingenuitatis dedimus. Ipsa vero loca, una cum colonis, accolanis, servis, libertis in ipsa loca commanentes, cum omnes adjacentias ad se pertinentes, in luminaribus ipsius ecclesiae Sancto Johanne Maurogennica, et pro substantia pauperorum, volo ut habeat et proficiat in augmentis.
67.20
Donavimus dulcissimae nostrae Virgilie loca nuncupantis in ipso pago Vuapencense, Laciomaus et Licentiaco, Cassaniola, Ciconiola quem de domno Waldeberto episcopo et de domna Siagria et Vuidegundae, et Deo sacrata Ricuberta femina in ipsa loca conquisivimus. Similiter et in pago Segisterico, Lavariosco, una cum omnis adjacentias suas, quanto infra ipso pago Sigisterico ad ipsa corte aspicere videntur, quem de domna Siagria ad nos pervenit, etiam et in pago Regense Cinicino quem de domno Vualdeberto ad nos pervenit: in ipsa vero loca, una cum ingenuis, libertis, accolanis et servis, terris, domibus, edificiis, mancipiis, campis, pratis, pascuis, silvis, vineis, cum omnis adjacentias earum ad se pertinentes, ut habeas volo; propter quod in ipsos pagos Sigisterico, Regense et Vuapencense ad heredem meam ecclesia Sancto Petro monasterii Novalicis dedimus, ut habeat volo ac jubeo. Et placuit michi in hunc testamentum meum plenissima voluntatem scribere, dum et domnos et in Christo pater noster Walchuni episcopus, ab initio incoationis opere fundamentum ecclesiae Sancto Petro monasteriae Novalicis heredem meam posuit, et usque ad culminis consumationis fabrica perduxit, et in omne opere aedificiorum adjutor et gubernator stetit, ut dum ipse advixerit, sub suo nomine et gubernatione et nostra commune, ipse monasterius Sancto Petro heredem meam cum omnibus rebus ad ipsum delegandis consistere valeat; et quod humanum est, quando abbas de ipso monasterio de hac lucem migraverit, tunc abbate quem ipse domnos Vualchuni episcopus in ipso monasterio elegere voluerit, ibidem mittat et ipse abba vel sui monachi taliter agant, dum et ipse domnos Vualchuni advixerit, qualiter ipse eos spiritaliter monere voluerit; et licentia non habeat de ipsis rebus aliud faciendi, nisi quod ipse suprascriptos domnos Vualchuni episcopus, pro commune utilitatem ipsius monasterii eis jusserit. Et ita michi placuit, addendo ut omnis facultas mea quem per hunc testamentum meum vel epistolas ad ipso monasterio delegavi, dum et ego et ipse domnos Vualchuni advixerimus, sicut jam dictum est, sub suo nomine et nostrum diebus vitae suae ad profectum jam dicti monasterii consistere valeat: et si michi superestis fuerit diebus vitae suae, ad profectum jam dicti monasterii consistere valeat: et, si michi superestis fuerit diebus vitae suae, in sua permaneat potestate. Et, si quislibet, quod esse non debet, de monachis ipsius monasterii contumax aut corruptor fabulis insidiarum contra jam dictum domno Vualchuni episcopo estiterit aut rebellare voluerit, licentia habeat eos juxta qualitatis opere suae cohercere, et sententia juxta canonica regula sancti Benedicti institutionis judicare; et, si noluerit se in sua castigatione corrigere et rebellis extiterit, licentia habeat eum de ipsum monasterio in sua contumatia eicere.
67.21
Dono ad suprascripta heredem meam sacrosanctam ecclesiae Sancti Petri monasterii Novalicis, terras et vineas, una cum mancipiis in Matanatis, quem de alode parentum meorum habeo, quem Beroleos in beneficio habuit, volo ut habeas ac jubeo. Dono fidele meo Protadio res illas in pago Vuapencense, ubi dicitur Semprugnanum, cum adpendices suas, quem de Agloaldo conquesivimus; et illa portione quem de Maurengo clerico, pro sua infidelitate quod nobis mentivit, et per verbo dominico conquisivimus, dum et ipse nobis mentitus fuit, ipsas res Palatius nobis cessit, volo ut habeat.
67.22
Donamus Tersiae, filiae Honoriae liberti nostrae, quem Teudaldos de Seguciu huxorem habuit, res illas quae fuerunt Riculfum filium Rodulfum cuondam, quem pro[ M., per] praeceptione domno Theoderico rege et illuster vero domno Karolo, in pago Diense, Vuapacense et Gratianopolitano conquesivimus, preter colonicas in pago Ebredunense, in Velencio, quem ad monasterio Sancto Petro herede meam delegavimus, dum et ipse Riculfus apud gente Sarracenorum, ad infidelitatem regni Francorum sibi sociavit, et multa mala cum ipsa gentem pagana fecit, volo ut ipsa Tersia ipsas suprascriptas facultatis habere debeat; et volo ut liberti nostri, filii Vualane, cum illas res quem ipsius Vualane dedimus ad herede meam ecclesiam Sancto Petro aspiciant. Dono liberta mea ad herede meam ecclesia Sancto Petro, nomine Fredberga, uxore Tasculfum, cum nepotes ipsius Fredbergae, in Etone, aut in Pareliano manere videntur, ut liberticam eorum res ad ipsa aecclesia aspiciant volo ac jubeo.
67.23
Et notamini in hanc pagina testamentis mei addendum placuit, dum et provintias justas ad agentes Serracenorum dissolatas et distructas sunt, et tam liberti nostri, quam et servi et ancillas utriusque generis, per plura loca vicinorum per necessitate dispersas fuerunt, volo ut ubicumque adgentes heredem meam monasterii Sancto Petro Novalicis constructum eos invenire potuerint, ut licentia habeant in eorum absque cujuslibet contradictione revocare dominatione; et, sicut ad parentes nostros et ad nos aspexerunt, ita et ad heredem meam ecclesia Sancto Petro monasterie Novalicis, aspicere debeant volo ac jubeo. Et volo ut Gislarannus libertus noster et uxor sua, quem de domna Siagria ad nos pervenerunt, una cum colonicas illas quem eis in Comario in pago Gratianopolitano dedimus, ut ipsas habeant, et ad herede meam monasterio Sancto Petro Novalicis aspicere debeant; et illa quae non sunt nominata, et ad nostro jure pertinet, et alicubi non delegavimus, volo ut ad herede meam perveniant; et, si qua karaxatura aut litteratura in hanc paginam testamentis mei reperteque fuerint, nos ea fieri rogavimus, dum et non semel, sed sepius, eum requisivimus. Et humiliter preco dominis principibus, vel omnium potestatibus et episcopis, per Patre et Filio et Spiritu- Sancto, qui potestatem dominandi, regendi habeatis, ut hunc voluntatis nostrae, quem per hunc testamentum meum ad heredem meam ecclesia Sancto Petro monasterio, pro substantia monachorum et pauperorum delegavi, ut in nullo permittatis convellere nec irrumpere, ut ad augmentis mercedis vestrae commune pertineat. Et, si quis sperat hoc temerario contra hanc voluntatem meam, quem promptissimam devotionem conscribere rogavi, insidiator exstiterit et sese.... noluerit, iram caelestem incurrat, et ad communionem omnium aecclesiarum excommunicatus appareat, et insuper inferat ad ipsum sanctum locum heredem meam, sociantem fisco, auri libras quinquaginta; et quod repetit et vindicare non valeat, stipulatione pro omni firmitate subnixa.
67.24
Ego Abbo hunc testamentum a me factum subsc. Rusticius vel clarissimus subscripsi. Magnabertus vir clarissimus subscripsi. Widbertus vir clarissimus subscripsi. Semphorianus vir clarissimus subscripsi. Vitalis vir clarissimus subscripsi.

Intertext edge

Open linked passage

Note