Auctores varii
Appendix
Appe 71.2
Choose a text
More by Auctores varii
—
8314 Append21
71.1
LXXIII. Charta qua Felix presbyter concedit Sithiensi monasterio cellam S. Michaelis in pago Flandrense (textus integer) ( ann. 745).
71.1
Sicut Dominus in Evangelio ait: Qui dat parum, comparat[ sibi] regnum, et qui tribuit parum pecuniae, mercedem accipiet sine fine manentis gloriae[ parum pecuniae, accipit sine fine mensuram].
71.2
Ego[ Igitur ego] in Dei nomine Felix praesbiter, inspirante divina clementia, atque pro anime meae remedio, devote concessi[ deputavi et concessi] atque delegavi per hanc paginam donationis ad monasterium Sitdiu, quod est in honore sancti Petri et sancti Pauli apostolorum, et sancti Martini, sanctique[ vel sancti] Bertini confessoris, ubi ipse domnus in corpore requiescit, vel ubi venerabilis vir Nantharius abbas praeesse videtur, cellam meam in loco nuncupante Hrochashem sive Herualdo lugo in pago Flandrinse, quam ego in honore sancti Michahelis[ Michaelis] archangeli, vel sancti Johannis Baptistae, vel sanctae Mariae genetricis domini nostri Ihu Xpi vel ceterorum sanctorum vili opere construxi, quam ab extraneis personis dato precio comparavi, ita ut mihi[ michi] complacuit, in tale ratione[ tali ratione], ut ad ipsum monasterium Sitdiu ad opus sancti Petri jam dicta cella cum omni integritate vel soliditate in se aspicientia vel pertinentia ibidem delegare deberemus, quod ita et fecimus, ad integrum perpetualiter ad possidendum, ut ibidem aspiciat et subjecta sit omni tempore, una cum terris, mansis, casis, aedificiis, mancipiis tam ingenuis quam et servis, cum reliqua plenitudine, videlicet, campis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, farinariis, peculiis, praesidiis, mobilibus et immobilibus; omnia et ex omnibus rem inexquisitam, quicquid dici vel nominare potest; hoc fratribus, vel ad opus monasterii Sitdiu a die praesenti, dono, trado atque transfundo perpetualiter ad possidendum; et post meum obitum ipse qui tunc abbatis fungitur moderamen, vel fratres de jam taxato Sitdiu monasterio agant exinde quicquid libitum placitumque fuerit, et qualemcumque praepositum superponi voluerint, potestatem in omnibus habeant secure. Et, ut merces nostra in futuro saeculo apud Dominum[ Deum] gloriosior fiat, humillima petitione efflagito, rectorum fratrumque pietatem, ut ipsam cellam quam nostro[ vestro] jure subdidi conexione perpetuae[ perpetua] firmitatis, de missa, de cursu, de luminaria, honorabilem omni conatu exhibere studeat, nec non hospitibus peregrinisque ante omnia providendis, ut mercedem exinde a[ e] ternae beatitatis mereantur consequi. Me autem, quandiu in hoc saeculo Xpo propitio advixero, ipsa cella usualiter pro ipsius monasterii beneficio possidere concedatur: in eo tenore, ut aliubi nec ipsam[ ipsa] cellam[ cella] quam ad ipsum monasterium delegavi, nec ipsas res quae ad ipsum locum pertinent, aliubi nec dare nec vendere, nec commutare, nec alienare, nec naufragare, potentiam habeam. Supplico igitur, ut nomen meum in libro vitae ipsi sacerdotes qui in ipso monasterio degunt habere dignentur. Et post meum obitum atque de hac luce dissessum, suprascripta[ suprascribta] cella cum omnibus rebus emelioratis atque superpositis, fratres praedicti monasterii Sitdiu cuncta quae restant a die presente, abque ullius terroris contradictione, hoc in eorum jure et dominatione ad integrum recipiant ad possidendum, et faciant exinde quidquid utile est quod eligerint. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus vel[ seu] successoribus meis, seu quislibet extraneus nobilis persona fuerit quae contra hoc donationis testamentum venire aut eam infringere conaverit, iram Dei omnipotentis incurrat, judicium et offensam, et cum ipsis sanctis apostolis Petro et Paulo et sancto Martino sanctoque Bertino, quibus ipsam cellam delegavimus, ante tribunal Xpi deducat rationem et de eorum aecclesiis excommunicatus et extraneus efficiatur, si se exinde per poenitentiae asperitatem non comparat; et insuper inferat, cogente fisco, duplam substantiam, quantum tunc temporis ipsa cella emeliorata valuerit, vel quantum ego moriens relinquero, duplicare cogatur, nec quod reppetit evindicare valeat, sed haec donatio meae mercedis omni tempore firma permaneat cum stipulatione subnixa. Actum Sitdiu monasterio puplice VIII kalendas Augusti, anno III regnante domno nostro Childerico gloriosissimo rege.
71.3
Ego Felix hoc testamentum a me factum relegi.+ Sig. illustri viri Chrodgarii.+ Sig. Rimberti. Sig.+ Odberti.+ Sig. Godoberti. Sig.+ Gumberti.+ Dramni.+ Erlulfi.+ Clodbaldi.+ Childebaldi.+ Gumbarii scauuini.+ Cheriuuni.+ Austrobaldo centenarii.+ Gumarddi.+ Berdberti.+ Nordberti.+ Sig. Uuaningi.+ Sig. Gummuuini.+ Sig. Uuidgrimo.
71.4
Ego Uioradus hoc testamentum, rogatus a Felice presbitero, scripsi et subscripsi.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).