Appendix ad opera S. Leonis Magni
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
⋯
Original / primary: 7643 Apadops
10.1
174 CAPITULUM XVI. Incipit epistola imperialis ad AURELIUM Carthaginensem episcopum.
10.1
Imperatores HONORIUS et THEODOSIUS Augusti AURELIO episcopo salutem.
10.2
Dudum quidem fuerat constitutum ut Pelagius atque Coelestius infandi dogmatis repertores ab urbe Roma, velut quaedam catholicae utilitatis contagia, pellerentur, ne ignorantium mentes scaeva persuasione perverterent. In quo secuta est clementia nostra judicium sanctitatis tuae, quo constat eos ab universis justa sententiae examinatione damnatos. Sed quia obstinati criminis pertinax malum, ut constitutio geminaretur exegit, recenti quoque sanctione decrevimus ut si quis eos in quacunque provinciarum parte latitare non nesciens, aut propellere, aut prodere distulisset, praescriptae poenae velut particeps subjaceret. Praecipue tamen ad quorumdam episcoporum pertinaciam corrigendam, qui pravas eorum disputationes vel tacito consensu astruunt, vel publica oppugnatione non destruunt, pater charissime atque amantissime, sanctitatis tuae auctoritatem cavere conveniet, quatenus in abolitionem praeposterae haeresis omnium devotio Christiana 175 consentiat. Religio itaque tua competentibus scriptis universos faciat admoneri, scituros definitione sanctimonae tuae hanc definitionem sibi esse praescriptam: ut quicunque damnationi supra memoratorum, quo pateat mens pura, subscribere impia obstinatione neglexerint, episcopatus amissione mulctati, interdicta, in perpetuum expulsi civitatibus, communione priventur. Nam cum ipsi nos juxta synodum Nicaenam confessione sincera conditorem rerum omnium Deum, imperiique nostri veneremur auctorem, non patietur tua sanctitas sectae detestabilis homines in injuriam religionis nova et inusitata meditantes, secretis tractatibus occultare sacrilegium publica semel auctoritate damnatum. Una enim eademque culpa est eorum qui aut dissimulando conniventiam, aut non damnando, favorem noxium praestiterint. Et alia manu: Divinitas te per multos annos servet incolumem, pater charissime atque 176 amantissime. Data V idus Junias, Ravennae, Monaxio et Plinta coss. Eodem tenore etiam ad sanctum Augustinum episcopum data.
10.1.1
174 CAPITULUM XVI. Incipit epistola imperialis ad AURELIUM Carthaginensem episcopum. CAPITULUM XVII. Epistola sancti Aurelii Carthaginensis episcopi ad omnes episcopos per Byzacenam et Arzugitanam provincias constitutos.
10.1.1
De damnatione Pelagii et Coelestii.
10.1.2
Dilectissimis ac desiderabilibus fratribus et consacerdotibus DONATIANO primae sedis, JANUARIANO, FELICI, PALATINO, 177 PRIMIANO, GAJANO et alii GAJANO, JANUARIO, VICTORINO et caeteris per tractum provinciae Byzacenae et Arzugitanae constitutis, AURELIUS episcopus.
10.1.3
Super Coelestii Pelagiique damnatione eorumque dogmatibus participem se sancta dilectio vestra in plenario concilio fuisse commeminit, dilectissimi et desiderabiles fratres. Sed quoniam pro honore Dei, in cujus manu cor regis est constitutum, gloriosissimorum principum Christianorum fidem rectam et catholicam custodientium accessit auctoritas, quam per humilitatem meam universis meis coepiscopis voluit intimari; idcirco honorabilem fraternitatem vestram missis exemplaribus instruere festinavi, ne in aliqua parte provinciae supradictorum serpentina persuasio, ab universali Ecclesia totius orbis exclusa, fortasse subrepat. Ob hoc ergo tam necessaria constitutio Christianorum principum charitatem vestram latere non debuit, et ad me ab eis datae litterae vobis mitti debuere: quarum simul exemplaribus lectis, quemadmodum subscribere unusquisque vestrum debeat, dilectio vestra cognoscat, sive quorum in synodalibus gestis subscriptio jam tenetur, sive qui non potuistis eidem plenario totius Africae interesse concilio: quo, cum de supradictorum haereticorum damnatione omnium vestrum fuerit integrata subscriptio, nihil omnino sit unde 178 ullius dissimulationis, vel negligentiae, vel occultae forsitan pravitatis aliqua videatur merito remansisse suspicio. Et alia manu. Opto, fratres, bene vivatis mei memores. Data kal. Augusti, Carthagine, Monaxio et Plinta consulibus.
10.2.1
174 CAPITULUM XVI. Incipit epistola imperialis ad AURELIUM Carthaginensem episcopum. CAPITULUM XVIII. Incipiunt capitula excerpta de gestis habitis contra Pelagium haereticum: et alia de libris ejus, quae in Palaestina synodo sibi objecta anathematizare compulsus est.
10.2.1
Quod ad Jerusalem nolentem colligi filios suos Dominus clamabat, hoc nos clamamus adversus eos qui filios Ecclesiae colligi nolunt, nec saltem post judicium quod de ipso Pelagio in Palaestina factum est corriguntur. De quo damnatus exisset, nisi objecta sibi contra gratiam Dei dicta, quae obscurare non potuit, ipse damnasset. Praeter illa enim quae quomodo potuit, ausus est qualicunque ratione defendere, objecta sunt quaedam quae nisi remota omni tergiversatione anathematizasset, ipse anathema factus esset.
10.2.1
Objectum est enim eum dicere Adam mortalem factum, qui sive peccasset, sive non peccasset, moriturus esset. 179
10.2.2
Et quod peccatum ejus ipsum solum laeserit, non etiam genus humanum.
10.2.3
Et quod infantes nuper nati, in illo statu sint in quo Adam fuit ante praevaricationem.
10.2.4
Et quod neque per mortem, vel per praevaricationem Adae omne genus humanum moriatur; neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat.
10.2.5
Et infantes, etiamsi non baptizentur, habere vitam aeternam.
10.2.6
Et divites baptizatos, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni visi fuerint facere, non reputari illis, nec eos habere posse regnum Dei.
10.2.7
Et gratiam Dei atque adjutorium non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse, vel in lege atque doctrina.
10.2.8
Et Dei gratiam secundum merita nostra dari.
10.2.9
Et filios Dei non posse vocari, nisi omnimodo absque peccato fuerint effecti.
10.2.10
Et non esse liberum arbitrium, si Dei indiget auxilio: quoniam in propria voluntate habet unusquisque facere aliquid, aut non facere.
10.2.11
Et victoriam nostram non ex Dei esse adjutorio, sed ex libero arbitrio.
10.2.12.1
Et quod poenitentibus venia non detur secundum gratiam et misericordiam Dei, sed secundum meritum et laborem eorum qui per poenitentiam digni fuerint misericordia.
10.2.12.2
Haec omnia Pelagius sic anathematizavit, quod satis ipsa gesta testantur, ut nihil ad ea quoquo modo defendenda disputationis attulerit. Unde fit consequens ut quisquis sequitur illius episcopalis auctoritatem judicii, et ipsius Pelagii confessionem, haec tenere debeat quae semper tenuit Ecclesia catholica.
10.2.13
Quod Adam nisi peccasset, non fuisset moriturus.
10.2.14
Quod peccatum ejus non ipsum solum laeserit, sed et genus humanum. 180
10.2.15
Quod infantes nuper nati non sint in illo statu in quo Adam fuit ante praevaricationem.
10.2.16
Ut ad ipsos etiam pertineat quod breviter ait Apostolus: Per unum hominem mors, et per unum hominem resurrectio mortuorum: sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
10.2.17
Unde fit ut infantes non baptizati non solum regnum coelorum, verum etiam vitam aeternam habere non possint.
10.2.18
Confiteatur etiam divites baptizatos, etiamsi divitiis suis non careant, et sint tales quales ad Timotheum describit Apostolus dicens: Praecipe divitibus hujus mundi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum; sed in Deo vivo, qui praestat omnia nobis abundanter ad fruendum; divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum; ut apprehendant veram vitam: non eos regno Dei posse privari.
10.2.19
Fateatur gratiam Dei et adjutorium etiam ad singulos actus dari, eamque non dari secundum merita nostra.
10.2.20
Ut vera sit gratia, id est gratis data per ejus misericordiam qui dixit: Miserebor cui misertus ero; et misericordiam praestabo cui misericors fuero.
10.2.21
Fateatur filios Dei illos vocari posse qui quotidie dicunt: Dimitte nobis debita nostra: quod utique non veraciter dicerent, si essent omnino absque peccato.
10.2.22
Fateatur esse liberum arbitrium, etiamsi divino indiget adjutorio.
10.2.23
Fateatur quando contra tentationes dimicamus, et concupiscentias illicitas; quamvis illic habeamus et propriam voluntatem, non tamen ex illa, sed ex adjutorio Dei nostram provenire victoriam: non enim aliter verum erit quod Apostolus ait: Neque volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. 181
10.2.24
Fateatur secundum gratiam et misericordiam Dei veniam poenitentibus dari, non secundum meritum eorum: quandoquidem etiam ipsam poenitentiam donum Dei dixit Apostolus, ubi ait de quibusdam: Ne forte det illis Deus poenitentiam. Haec omnia simpliciter sine ullis fateatur ambagibus, si quis in auctoritatem catholicam et expressa ipsius Pelagii ecclesiasticis gestis verba consentit: neque enim illa quae his sunt contraria, veraciter anathematizata esse credendum est, nisi haec quibus sunt illa contraria, fideli corde teneantur et aperta confessione promantur.
10.3.1
174 CAPITULUM XVI. Incipit epistola imperialis ad AURELIUM Carthaginensem episcopum. CAPITULUM XIX. Incipit sacra epistola Constantii imperatoris, patris Valentiniani Augusti Junioris, de exsiliando Coelestio haeretico Pelagiano.
10.3.1
Imperator CONSTANTIUS VOLUSIANO, praefecto Urbis.
10.3.2
Cum praeteritae superstitionis tunc recentia plena vanitatis jamdudum corrigi jusserimus, quotidianis insinuationibus majora fieri nuntiantur. Et quoniam discordia animos commovit populorum, ea quae jamdudum jusseramus praecipimus iterari. Unde his lectis eximietas tua omnes qui Dei invident pietati diligenter inquirat, et eos statim faciat ex muris Urbis expelli; ita tamen ne intra centesimum quidem lapidem habeant licentiam consistendi. Coelestium quoque magis ac magis ex Urbe pelli mandamus; constat enim iisdem e medio sublatis gratiam et concordiam tenere veterem firmitatem. Sane deinceps si tale quidquam fuerit nuntiatum, officium praestantiae tuae 182 capitali sententiae subdendum esse cognosce. Non enim patimur impunitum esse, praecepta nostra exsecutionis negligentia protelari. Vale, parens charissime atque amantissime. Et adjecta subscriptio. Impleatur quod jussimus, quia hoc famae tuae expedit.
10.4
174 CAPITULUM XVI. Incipit epistola imperialis ad AURELIUM Carthaginensem episcopum. CAPITULUM XX. Exemplar edicti propositi a Volusiano praefecto Urbis.
10.4
Volusianus praefectus edixit: Hactenus Coelestium divinae fidei et quietis publicae turbatorem judiciis amica reis secreta subduxerint. Jam leges et jam edicta persequentur absentem. Cui, quod primum est, aeternae urbis negatur habitatio: ut si vel in proximis fuerit diversatus, debitum non evadat exitium. Pro merito etiam temeritatis atque ausus sui, cunctos hujus edicti cautione praemonemus, ne quis iniquus noxio latebram putet esse praebendam: cuique cum horridi sit posita poena supplicii, ac stylum necesse sit proscriptionis incurrere, quisquis reum divinis humanisque rebus apud se putaverit occultandum.
10.5.1
174 CAPITULUM XVI. Incipit epistola imperialis ad AURELIUM Carthaginensem episcopum. CAPITULUM XXI. Epistola Innocentii papae ad Exsuperium episcopum Tolosanum, sub titulis VII.
10.5.1
INNOCENTIUS episcopus EXSUPERIO episcopo Tolosano.
10.5.2
Consulenti tibi, frater charissime, quid de proposita specie unaquaque sentirem, pro captu intelligentiae meae quae sunt 183 visa respondi, quid sequendum vel docilis ratio persuaderet, vel auctoritas lectionis ostenderet, vel custodita temporum series demonstraret. Et quidem dilectio tua institutum secuta prudentium, ad sedem apostolicam referre maluit, quid deberet de rebus dubiis custodire, potius quam usurpatione praesumpta quae sibi viderentur de singulis obtinere. Cur enim magis pudendum putemus aliquid discere, quam omnino nescire? Mihi quoque ipsi de collatione docilitas accedit, dum perscrutatis rationibus ad proposita respondere compellor; eoque fit ut aliquid semper addiscat, qui postulatur ut doceat. Proponam igitur singula, subjiciamque responsum.
10.5.3
CAP. I.-- Proposuisti, quid de his observari debeat, quos in diaconii ministeriis, aut in officio presbyterii positos incontinentes esse aut fuisse generati filii prodiderunt. De his et divinarum legum manifesta est disciplina, et beatae recordationis viri Siricii episcopi monita evidentia commearunt: ut incontinentes in officiis talibus positi omni honore ecclesiastico privarentur, nec admitterentur accedere ad ministerium, quod sola continentia oportet impleri. Est enim vetus admodum sacrae legis auctoritas, jam inde ab initio custodita, quod in templo anno vicis suae habitare praecepti sunt sacerdotes; ut servientes sacris oblationibus, puros et ab omni labe purgatos sibi vindicent divina ministeria; neque eos ad sacrificia fas sit admitti, qui exercent vel cum uxore carnale consortium: quia scriptum est: Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum, Dominus Deus vester. Quibus utique propter sobolis successionem propterea uxorius usus fuerat relaxatus, quia ex alia tribu ad sacerdotium 184 nullus fuerat praeceptus accedere. Quanto magis hi sacerdotes vel levitae pudicitiam ex die ordinationis suae servare debent, quibus vel sacerdotium vel ministerium sine successione est, nec praeterit dies qua vel a sacrificiis divinis, aut a baptismatis officio vacent? Nam si Paulus ad Corinthios scribit, dicens: Abstinete vos ad tempus, ut vacetis orationi, et hoc utique laicis praecipit: multo magis sacerdotes, quibus orandi et sacrificandi juge officium est, semper debebunt ab hujusmodi consortio abstinere? Qui si contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quo pudore vel sacrificare usurpabit? aut qua conscientia, quove merito exaudiri se credit, cum dictum sit: Omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum. Sed fortasse hoc licere credit, quia scriptum est: Unius uxoris virum. Non permanentem in concupiscentia generandi hoc dixit, sed propter continentiam futuram. Neque enim integros corpore non admisit, qui ait: Vellem autem omnes esse sicut et ego; et apertius declarat dicens: Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt: vos autem jam non estis in carne, sed in spiritu, Et habentem filios non generantem, dixit; sed ea plane dispar et divisa sententia est. Nam si ad aliquos forma illa ecclesiasticae vitae pariter et disciplinae quae ab episcopo Siricio ad provincias commeavit, non pervenisse probabitur, his ignorationis venia remittitur, ita ut de caetero incipiant penitus abstinere; et ita gradus suos in quibus inventi fuerint, sic retentent, ut eis non liceat ad potiora conscendere: quibus in beneficio esse debet, quod hunc ipsum locum, quem retinent, 185 non amittant. Si qui autem scisse formam vivendi missam a Siricio deteguntur, neque statim cupiditates libidinis abjecisse; illi sunt modis omnibus summovendi: qui post ammonitionem cognitam, praeponendam arbitrati sunt voluptatem.
10.5.4
CAP. II.-- Et hoc quaesitum est: quid de his observari oporteat, qui post baptismum, omni tempore incontinentiae voluptatibus dediti, in extremo fine vitae suae poenitentiam simul et reconciliationem communionis exposcunt. De his observatio prior, durior; posterior, interveniente misericordia, inclinatior. Nam consuetudo prior tenuit ut concederetur eis poenitentia, sed communio negaretur. Nam cum illis temporibus crebrae persecutiones essent, ne communionis concessa facilitas homines de reconciliatione securos non revocaret a lapsu, merito. negata communione, est concessa poenitentia, ne totum penitus negaretur: et duriorem remissionem fecit temporis ratio. Sed postquam Dominus noster pacem Ecclesiis suis reddidit, jam depulso terrore communionem dari obeuntibus placuit, et propter Domini misericordiam quasi viaticum profecturis, ne Novatiani haeretici negantis veniam, asperitatem et duritiam sequi videamur. Tribuitur ergo cum poenitentia extrema communio, ut homines hujusmodi vel in supremis suis, permittente Salvatore nostro, a perpetuo exitio vindicentur.
10.5.5
CAP. III.-- Quaesitum est etiam super his qui post baptismum administraverunt, et aut tormenta sola exercuerunt, aut etiam capitalem protulere sententiam. Nihil de iis legimus a majoribus diffinitum. Meminerant enim a Deo potestatis has fuisse concessas, et propter vindictam noxiorum gladium fuisse permissum, et Dei ministrum esse datum vindicem in hujusmodi. Quemadmodum 186 igitur reprehenderent factum, quod auctore Domino viderent esse concessum? De his ergo ita ut hactenus servatum est, sic habemus: ne aut disciplinam evertere, aut contra auctoritatem Domini venire videamur. Ipsis autem in ratione reddenda gesta sua omnia servabuntur.
10.5.6
CAP. IV.-- Et illud desideratum est sciri, cur communicantes viri cum adulteris uxoribus non conveniant, cum econtra uxores in consortio adulterorum virorum manere videantur. Super hoc Christiana religio adulterium in utroque sexu pari ratione condemnat; sed viros suos mulieres de adulterio non facile accusant, et non habent latentia peccata vindictam. Viri autem uxores suas liberius adulteras apud sacerdotes deferre consueverunt; et ideo mulieribus, prodito earum crimine, communio denegatur; virorum autem, latente commisso, non facile aliquis ex suspicionibus abstinetur; qui utique summovebitur, si ejus flagirium detegatur. Cum ergo par causa sit, interdum probatione cessante, vindictae ratio conquiescit.
10.5.7
CAP. V.-- Illud etiam sciscitari voluisti: an preces dictantibus liberum concedatur, utique post baptismi regenerationem, a principibus poscere mortem alicujus, vel sanguinem de reatu. Quam rem principes nunquam sine cognitione concedunt; sed ad judices commissa ipsa, vel crimina semper remittunt, ut causa cognita vindicentur. Quae cum quaesitori fuerint delegata, aut absolutio, aut damnatio, pro negotii qualitate profertur; et dum legum auctoritas in improbos exercetur, erit dictator immunis.
10.5.8
CAP. VI.-- De iis etiam requisivit dilectio tua, qui interveniente repudio, alii se matrimonio copularunt, quos in utraque parte adulteros esse manifestum est. Qui vero vel uxore vivente, quamvis dissociatum videatur esse 187 conjugium, ad aliam copulam festinarunt, non possunt adulteri non videri: in tantum ut etiam hae personae quibus tales conjuncti sunt, etiam ipsae adulterium commisisse videantur, secundum illud quod legimus in Evangelio: Qui dimiserit uxorem suam, et duxerit aliam, maechatur. Similiter et qui dimissam duxerit, maechatur. Et ideo omnes a communione abstinendos. De parentibus autem, aut propinquis eorum, nihil tale statui potest, nisi incentores illiciti consortii fuisse detegantur.
10.5.9
CAP. VII.-- Qui vero libri recipiantur in canone, brevis annexus ostendit. Haec sunt quae desiderata voce moneri voluisti. Mosi libri quinque, id est Genesis, Exodi, Levitici, Numeri, Deuteronomii; et Jesu Nave I, Judicum I, Regnorum libri quatuor, simul et Ruth, Prophetarum libri XVI, Salomonis libri quinque, Psalterium. Item Historiarum, Job liber unus, Tobiae unus, Esther unus, Judith unus, Machabaeorum duo, Esdrae duo, Paralipomenon libri duo. Item novi Testamenti: Evangeliorum libri quatuor, apostoli Pauli epistolae XIV, epistolae Joannis III, epistolae Petri II, epistola Judae, epistola Jacobi, Actus apostolorum, 188 Apocalypsis Joannis. Caetera autem, quae vel sub nomine Matthiae, sive Jacobi minoris, vel sub nomine Petri et Joannis, quae a quodam Leucio scripta sunt, vel sub nomine Thomae, et si qua sunt talia, non solum repudianda, verum etiam noveris esse damnanda. Data X kalendas Martii, Stilicone et Anthemio, viris clarissimis consulibus.
10.6.1
174 CAPITULUM XVI. Incipit epistola imperialis ad AURELIUM Carthaginensem episcopum. CAPITULUM XXII. Incipit epistola Innocentii papae ad Macedones episcopos, sub titulis IV.
10.6.1
INNOCENTIUS RUFO, EUSEBIO, EUSTATHIO, CLAUDIO, MAXIMIANO, EUGENIO, GERONTIO, JOANNI, POLYCHRONIO, SOPHRONIO, FLAVIANO, HILARIO, MACEDONIO, CALICRATI, ZOSIMO, PROFUTURO. NICETAE, HERMOGENI, VINCENTIO, ASIOLOGO, TERENTIANO, HERODIANO 189 ET MARTIANO, episcopis Macedonibus, et diaconibus, in Domino salutem.
10.6.2
Magna me gratulatio habuit, cum post tot discrimina totius, ut ita dixerim, mundi, Vitalis archidiaconus vestrarum portitor litterarum ex illis partibus ad nos usque directus advenit. Quem cum vidissemus, illico, ut oportebat, percunctati de vestro statu sumus. Verum ubi reperimus vos ex sententia degere, Domino Deo nostro uberes gratias retulimus, quod suos famulos, suisque altaribus servientes et in adversis tuetur, et in prosperis gubernare dignatur. Qui cum tradidisset epistolas, eas praecepi illico recenseri, in quibus multa posita pervidi, quae stuporem mentibus nostris indicerent, facerentque nos non modicum dubitare, utrum aliter putaremus, an illa ita essent posita quemadmodum personabant. Quae cum saepius repeti fecissem, adverti sedi apostolicae, ad quam relatio missa quasi ad caput currebat Ecclesiarum, aliquam fieri injuriam, cujus in ambiguum adhuc sententia duceretur. Unde de quibus jamdudum scripsisse me memini, nunc iterare formam argumentis evidentioribus relationis vestrae geminata percunctatio compellit.
10.6.3
CAP. I.-- Eos qui viduas accepisse suggeruntur uxores, non solum clericos effectos agnovi, verum etiam usque ad infulas summi sacerdotii pervenisse: quod contra legis esse praecepta nullus ignorat. Nam cum Moyses legislator clamitet: Sacerdotes uxorem virginem accipiant; ac ne in hoc praecepto aliquid putaretur ambiguum, addidit: non viduam, neque ejectam: contra quod 190 praeceptum divina auctoritate subnixum, nulla definitio mandati alterius opponitur, nisi consuetudo vestra, quae, ut ipsi fatemini, ex ignorantia et, ut verecundius dicam, non ex apostolica traditione et integra ratione constituta est. Nos autem omnesque per Orientem Occidentemque Ecclesias noverit vestra dilectio haec penitus non admittere, nec ad ultimum ecclesiastici ordinis locum tales assumere; et si reperti fuerint, removere.
10.6.4
CAP. II.-- Deinde ponitur non dici oportere digamum eum qui catechumenus habuerit atque amiserit uxorem, si post baptismum fuerit aliam sortitus, eamque primam videri, quae novo homini copulata sit: quia illud conjugium post baptismi sacramentum cum caeteris criminibus sit ablutum. Quod cum de una utique dicitur, certe si tres habuerit in vetere positus homine uxores, erit ei, quae post baptismum quarta est, sic interpretantibus, prima; virginisque nomen accipiet, quae quarto ducta est loco. Quis, oro, istud non videat contra Apostoli esse praeceptum? qui ait: unius uxoris virum oportet fieri sacerdotem. Sed objicitur, quod in baptismo totum quidquid in vetere homine gestum est, sit solutum. Dicite mihi, cum pace vestra loquor, crimina tantum dimittuntur in baptismo, an et illa quae secundum legis praecepta ac Dei instituta complentur? Uxorem ducere crimen est, aut non est crimen? Si crimen est, ergo, praefata venia dixerim, erit auctor in culpa, qui ut homines crimina committerent in paradiso, cum ipse ita eos jungeret, benedixit. Si vero non est crimen, quia quod Deus junxit, nefas sit crimen appellari, et Salomon addidit: Etenim 191 a Deo praeparatur viro uxor( Prov. XIX, 14): quomodo creditur inter crimina esse dimissum, quod Deo auctore legitur consummatum? Quid de talium filiis percensetur? Nunquid non erunt admittendi in haereditatis consortium, quia ex ea suscepti sunt quae ante baptismum fuit uxor? eruntque appellandi vel naturales, vel spurii, quia non est legitimum matrimonium, nisi illud, ut vobis videtur, quod post baptismum assumitur. Ipse Dominus cum interrogaretur a Judaeis, si liceret dimittere uxorem, atque exponeret fieri non debere, addidit: Quod ergo Deus junxit, homo non separet. Ac ne de his locutus esse credatur quae post baptismum sortiuntur, mementote hoc et a Judaeis interrogatum, et Judaeis esse responsum. Quaero, et sollicitius quaero, si una eademque sit uxor ejus qui ante catechumenus, postea fidelis sit, filiosque ex ea cum esset catechumenus susceperit, ac postea alios, cum fidelis: utrum sint fratres appellandi? an non habeant, defuncto postea patre, erciscundae haereditatis consortium, quibus filiorum nomen abstulisse creditur regeneratio spiritualis? Quod cum ita sentire atque judicare absurdum est: quae( malum) ratio est hoc defendi, et vacua opinione magis jactari, quam aliqua auctoritate roborari, cum non possit inter peccata deputari, quod lex praecepit, et Deus injungit? Nunquid si quis catechumenus virtutibus studuerit, humilitatem secutus fuerit, patientiam tenuerit, eleemoysnas fecerit, morti destinatos qualibet ratione eripuerit, adulteria exhorruerit, castitatem tenuerit; quaero si haec, cum fuerit factus fidelis, amittat, quia per baptismum, totum quod vetus homo gesserat putatur auferri? Aspiciamus hominem gentilem Cornelium orationibus atque eleemosynis revelationem, Petrumque ipsum vidisse. Nunquid per baptismum haec illi ablata sunt, propter 192 quae ei baptismum videtur esse concessum? Si ita creditur, mihi credite, non modicum erratur; quia quidquid bene gestum fuerit, et secundum legis praecepta custoditum, non potest agenti deperire; quod quia ex Dei mandato efficitur, non potest dici peccatum, et quod peccatum non est, solvi inter peccata omnino non debet; eritque integrum aestimare aboleri non posse prioris nomen uxoris, cum non dimissum sit pro peccato, quia ex Dei sit voluntate completum.
10.6.5
CAP. III.-- Ventum est ad tertiam quaestionem, quae pro sui difficultate longiorem exigit disputationem. Cum nos dicamus ab haereticis ordinatos vulneratum per illam manus impositionem habere caput, et ubi vulnus infixum est, medicina est adhibenda, ut possit recipere sanitatem: quae sanitas post vulnus secuta sine cicatrice esse non poterit; atque ubi poenitentiae remedium necessarium est, illic ordinationis honorem locum habere non posse. Nam si, ut legitur, quod tetigerit immundus, immundum erit: quomodo ei tribuetur quod munditia ac puritas consuevit accipere? Sed econtra asseritur eum qui honorem amisit, honorem dare non posse; nec illum aliquid accepisse, quia nihil in dante erat quod ille posset accipere. Acquiescimus, et verum est. Certe quia quod non habuit, dare non potuit; damnationem utique, quam habuit, per pravam manus impositionem dedit; et qui particeps factus est damnato, quomodo debeat honorem accipere, invenire non possum.
10.6.6
Sed dicitur vera ac justa legitimi sacerdotis benedictio auferre omne vitium quod a vitioso fuerat injectum. Ergo, si ita est, applicentur ad ordinationem sacrilegi, adulteri atque omnium criminum rei, quia per benedictionem ordinationis in crimina vel vitia putantur auferri. Nullus sit poenitentiae 193 locus, quia id potest praestare ordinatio, quod longa satisfactio praestare consuevit. Sed nostrae lex est Ecclesiae, venientibus ab haereticis, qui tamen illic baptizati sunt, per manus impositionem, laicam tantum tribuere communionem, nec ex his aliquem in clericatus honorem vel exiguum subrogare; at vero ii qui a catholica ad haeresim transierunt, quos aliter non oportet nisi per poenitentiam suscipi, apud vos non solum poenitentiam non agunt, verum etiam honore cumulantur.
10.6.7
Sed Anysii quondam fratris nostri aliorumque sacerdotum summa deliberatio haec fuit: ut quos Bonosus ordinaverat, ne cum eodem remanerent, ac fieret non mediocre scandalum, ordinati reciperentur. Vicimus, ut opinor, ambigua. Jam ergo quod pro remedio ac necessitate temporis statutum est, constat primitus non fuisse, ac fuisse regulas veteres quas ab apostolis aut apostolicis viris traditas Ecclesia Romana custodit, custodiendasque mandat his qui eam audire consueverunt. Sed necessitas temporis id fieri magnopere postulabat. Ergo quod pro remedio necessitas reperit, cessante necessitate debet utique cessare pariter quod urgebat, quia alius est ordo legitimus, alia usurpatio, quam ad praesens fieri tempus impellit.
10.6.8
Sed canones apud Nicaeam constituti de Novatianis fieri permiserunt. Prius ille canon a Patribus institutus ponendus est; ut possimus advertere vel quid, vel qualiter sensum ab iisdem sit, vel praeceptum. De iis, inquit, qui seipsos nominant Catharos, id est Mundos, et aliquando veniunt ad Ecclesiam catholicam, placuit sanctae et magnae synodo, ut accepta manus impositione sic maneant in clero: Possum vero dicere de solis Novatianis hoc esse praeceptum, nec ad aliarum haeresum clericos pertinere. Nam si utique ita de omnibus diffinirent, addidissent: a Novatianis aliisque haereticis revertentes debere in suum ordinem recipi; 194 quod ita esse, etiam illud maxime quod de Paulianistis dictum est, poterit confirmare, a quibus venientes etiam baptizari praecipiunt. Nunquidnam cum de Paulianistis jubent, omnes qui ab haereticis revertuntur, erunt hoc exemplo baptizandi? Quod cum nullus audeat facere, de ipsis tantum esse praeceptum ratio ipsa demonstrat. Denique baptizatos rite a Philippo evangelista Petrus et Joannes sola manus impositione consummant; illos vero quos apostolus Paulus baptizatos Joannis baptismate reperit, interrogavit an Spiritum sanctum accepissent; fatentibusque se illud ne quidem nomen audisse, jussit eos baptizari. Videtis ergo rite baptizatos illo dono iterari non posse, et aliter sola aqua lotos baptizari in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti necessarium pervideri. Ita et de Novatianis jussum tantum esse, lucida manifestatione relegitur. Quod idcirco distinctum esse ipsis duabus haeresibus, manifesta ratio declarat; quia Paulianistae in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti minime baptizabant; et Novatiani iisdem nominibus tremendis venerandisque baptizant; nec apud istos de unitate potestatis divinae, hoc est Patris, et Filii, et Spiritus sancti, aliquando quaestio commota est. Et ideo, omnibus segregatis, haec sola electa est, cui istud crederent concedendum, quia nihil in Patris, et Filii, et Spiritus sancti sacramento peccarent. Si quis vero de catholica ad haeresim transiens, aut fidelis ad apostasiam reversus, resipiscens redire voluerit, nunquid eadem ratione poterit ad clerum permitti, cujus commissum non nisi longa poenitentia poterit aboleri? Nec post poenitentiam clericum fieri ipsi canones sua auctoritate permittunt. Unde constat qui de catholica ad Bonosum transiere damnatum, atque se passi sunt vel cupierunt ab eodem ordinari, non oportuisse ecclesiasticae ordinationis suscipere dignitatem, qui commune omnium Ecclesiarum judicium deserentes, 195 suam peculiariter in Bonoso vanitatem sequendam esse duxerunt.
10.6.9
Sed multos constat vim passos, atque invitos attractos, repugnantesque ab eodem ordinatos. Dicat mihi, volo, quisquis id credit, si non post ordinationem Bonosi interfuit, cum conficeret sacramenta; si communioni ejus participatus non est; si statim discedens de ejus pessimo conciliabulo ad Ecclesiam rediit: iste talis invenitur habere excusationis aliquem colorem. Caeterum qui vel post annum vel menses ad Ecclesiam redierunt, intelligitur eos, quia in catholica noverant se propter vitia sua non posse suscipere ordinationem, idcirco ad illum perrexisse, qui passim et sine ulla discussione ordinationes illicitas faciebat; credentes se posse per istam institutionem in catholica invenire locum, de quo antea desperarant. Nunc illud, quod superest, interrogo: qui post mensem, aut eo amplius rediit, cum se presbyterum a Bonoso confideret ordinatum, si non sacramenta confecit, si non populis distribuit, si non missas secundum consuetudinem complevit, quid de his censeatis, quaeso, promatis apertius. Ad summam certe qui nihil a Bonoso acceperunt, rei sunt usurpatae dignitatis, qui conficiendorum sacramentorum sibi vindicaverunt, aut non vindicaverunt auctoritatem, atque id se putaverunt esse, quod eis nulla fuerat regulari ratione concessum. Pervideat ergo dilectio vestra hactenus talia 196 transisse; et advertite, quod utique, ut dicitis, necessitas imperavit, in pace jam constitutas Ecclesias non posse praesumere; sed, ut saepe accidit, quoties a populis aut a turba peccatur, quia in omnes propter multitudinem non potest vindicari, inultum solere transire. Priora ergo dimittenda dico Dei judicio, et de reliquo maxima sollicitudine praecavendum.
10.6.10
CAP. IV.-- Veniam nunc ad maximum quasi quoddam thema Photinum; et, quod mihi anxium est ac difficillimum, majorum revolvam sententias. Fuerat de illo quoquo pacto, ut etiam ipsi commeministis, aliquid utique gravius constitutum. Verum quia id per rumorem falsum, ut asseritis, subreptum huic sedi, et elicitum per insidias demonstratis: quia res ad salutem rediit, et vel veniam nos hanc in tantum vobis annitentibus post condemnationem more apostolico subrogamus; tantisque vestris assertionibus, vobis tam bonis tamque charis non dare consensum, omnibus duris rebus durius arbitramur. Pro vestra ergo approbatione, fratres charissimi, et sententia ac postulatione episcopum Photinum habetote licitum ita constituere, ut deprecamini. Nostram ergo in melius conversam sententiam labore vel testimonio vestro compotes voti suscipite, atque Eustachium a me saepissime comprobatum nolite exspectare, ut diaconii gratia spolietur. Sollicitos enim vos pro salute libenter audio; contra 197 caput etiamsi faciendum sit, non libenter admitto: cui manum porrigitis, vobiscum porrigo; cui porrigo, mecum porrigite. Haec enim ad Corinthios apostolica est declarata benignitas: ut in uno spiritu ductam ac reductam sententiam boni semper indifferenter sequantur. Nam, fateor, haec me primum res bene habet erga Eustachium diaconum, quod nec contra fidem quidquam locutus sit, nec loquentem admiserit, nec ad mortem eum crimen aliquod commisisse, vel jactatum unquam, vel fictum de eo recognoverim; et qui in his salvus est, si quo pacto conversationes amabiles non habet, habendus est ut minus pro tempore dilectus, non ut inimicus aestimatus diabolo in perpetuum mancipandus. Cognosco illum inter illas simultates ac turbines contra multorum studia, non dico qualia, diversa sensisse; et cum hinc res calamitatesque ipsae emendatae sint, adhuc usque Dizoniani et Cyriaci subdiaconorum non potuisse apud vos commendationem reviviscere. Exstinguite, quaeso, ab illo praedictisque quorumcunque videtis animosas ac non justas aemulationes: ut ipse apud nos integer, apud vos cum suis reparatus profundam pacem, non fictam pervidens charitatem, omnibus vobis ac singulatim occurrat, charitatis vinculis, quae nullis modis a Christo solvuntur, vobiscum pariter in perpetuum connexus laetetur in Domino. Datum idibus Decembris Constantio V. C. consule.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).