Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Appendix ad opera S. Leonis Magni
Auctores variiMagn 11.1 · 7643-apadopsMore by Auctores varii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii"> —
⋯
More
Original / primary: 7643 Apadops
11.1
198 CAPITULUM XXIII. Epistola Innocentii papae ad Decentium Egubinum episcopum, sub titulis VII.
11.1
INNOCENTIUS DECENTIO episcopo Egubino.
11.2
Si instituta ecclesiastica, ut sunt a beatis apostolis tradita, integra vellent servare Domini sacerdotes, nulla diversitas, nulla varietas in ipsis ordinibus et consecrationibus haberetur. Sed dum unusquisque, non quod traditum est, sed quod sibi visum fuerit, hoc existimat esse tenendum, inde diversa in diversis locis vel Ecclesiis aut teneri, aut celebrari videntur; ac fit scandalum populis, qui dum nesciunt traditiones antiquas humana praesumptione corruptas, putant sibi aut Ecclesias non convenire, aut ab apostolis vel apostolicis viris contrarietatem inductam. Quis enim nesciat aut non advertat id quod a principe apostolorum Petro Romanae Ecclesiae traditum est, ac nunc usque custoditur, ab omnibus debere servari, nec superduci aut introduci aliquid quod auctoritatem non habeat, aut aliunde accipere videatur exemplum? praesertim cum sit manifestum in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam, atque Siciliam, insulasque interjacentes, nullum instituisse Ecclesias, nisi eos quos venerabilis apostolus Petrus aut ejus successores constituerunt sacerdotes. Aut legant si in his provinciis alius apostolorum 199 invenitur aut legitur docuisse. Qui si non legunt, quia nusquam inveniunt, oportet eos hoc sequi quod Ecclesia Romana custodit, a qua eos principium accepisse non dubium est: ne dum peregrinis assertionibus student, caput institutionum videantur omittere. Saepe dilectionem tuam ad Urbem venisse, ac nobiscum in ecclesiam convenisse non dubium est; et quem morem vel in consecrandis mysteriis, vel in caeteris arcanis agendis teneat, cognovisse. Quod sufficere ad informationem Ecclesiae tuae vel reformationem, si praecessores tui minus aliquid aut aliter tenuerint, satis certum haberemus, nisi de aliquibus consulendos nos esse duxisses. Quibus idcirco respondemus, non quod te aliqua ignorare credamus, sed ut majori auctoritate vel tuos instituas, vel si qui a Romanae Ecclesiae institutionibus errant, aut commoneas, aut indicare non differas; ut scire valeamus qui sunt qui aut novitates inducunt aut alterius Ecclesiae quam Romanae existimant consuetudinem esse servandam.
11.3
CAP. I.-- Pacem igitur asseris ante confecta mysteria quosdam populis imperare, vel sibi inter se sacerdotes tradere, cum post omnia, quae aperire non debeo, pax sit necessario indicenda, per quam constet populum ad omnia quae in mysteriis aguntur atque in ecclesia celebrantur, praebuisse consensum, ac finita esse pacis concludentis signaculo demonstrentur.
11.4
CAP. II.-- De nominibus vero recitandis antequam precem sacerdos faciat, atque eorum oblationes quorum nomina recitanda sunt, oratione commendet, quam superfluum sit, et ipse per tuam prudentiam recognoscis: ut cujus hostiam necdum Deo offeras, ejus nomen ante insinues, quamvis illi incognitum nihil sit. Prius ergo oblationes sunt commendandae, ac tum eorum nomina quorum sunt, edicenda: ut inter sacra mysteria nominentur, non inter alia quae ante praemittimus, ut ipsis mysteriis viam futuris precibus aperiamus.
11.5
200 CAP. III.-- De consignandis vero infantibus, manifestum est non ab alio quam ab episcopo fieri licere. Nam presbyteri, licet sint sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent. Hoc autem pontificibus solis deberi, ut vel consignent, vel Paracletum Spiritum tradant, non solum ecclesiastica consuetudo demonstrat, verum illa lectio Actuum apostolorum quae asserit Petrum et Joannem esse directos qui jam baptizatis traderent Spiritum sanctum. Nam presbyteris, seu extra episcopum, sive praesente episcopo cum baptizant, chrismate baptizatos ungere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum, non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis cum tradunt Spiritum Paracletum. Verba vero dicere non possum, ne magis prodere videar quam ad consultationem respondere.
11.6
CAP. IV.-- Sabbato vero jejunandum esse, ratio evidentissima demonstrat. Nam si diem Dominicum ob venerabilem Resurrectionem Domini nostri Jesu Christi, non solum in Pascha celebramus, verum etiam per singulos circutos hebdomadarum ipsius diei imaginem frequentamus, ac sexta feria propter Passionem Domini jejunamus; sabbatum praetermittere non debemus, qui( dies) inter tristitiam et laetitiam temporis illius videtur inclusus. Nam utique constat apostolos biduo isto et in moerore fuisse, et propter metum Judaeorum se occuluisse. Quod utique non dubium est in tantum eos jejunasse biduo memorato, ut traditio Ecclesiae habeat isto biduo sacramenta penitus non celebrari. Quae forma utique per singulas est tenenda hebdomadas, propter id quod commemoratio diei illius semper est celebranda. Quod si putant semel atque uno sabbato jejunandum, ergo et Dominica, et sexta feria, semel in Pascha erit utique celebranda. Si autem Dominici diei ac sextae feriae per singulas hebdomadas reparanda imago est, dementis est bidui agere consuetudinem, 201 sabbato praetermisso, cum non disparem habeat causam a sexta feria videlicet, in qua Dominus passus est, quando et ad inferos fuit, ut tertia die resurgens laetitiam redderet post biduanam tristitiam praecedentem. Non ergo nos negamus sexta feria jejunandum, sed dicimus et sabbato hoc agendum; quia ambo dies tristitiam apostolis vel iis qui Christum secuti sunt, indixerunt. Qui die Dominico exhilarati, non solum ipsum festivissimum esse voluerunt, verum etiam per omnes hebdomadas frequentandum esse duxerunt.
11.7
CAP. V.-- De fermento vero quod die Dominica per titulos mittimus, superflue nos consulere voluisti, cum omnes ecclesiae nostrae sint intra civitatem constitutae. Quarum presbyteri, quia die ipso propter plebem sibi creditam nobiscum convenire non possunt, idcirco fermentum a nobis confectum per acolythos accipiunt, ut se a nostra communione, maxime illa die, non judicent separatos; quod per parochias fieri debere non puto, quia nec longe portanda sunt sacramenta, nec nos per coemeteria diversa constitutis presbyteris destinamus, et presbyteri eorum conficiendorum jus habeant et licentiam.
11.8
CAP. VI.-- De iis vero baptizatis qui postea a daemonio, vitio aliquo aut peccato interveniente, arripiuntur, quaesivit dilectio tua si a presbytero aut diacono possint aut debeant 202 designari; quod hoc nisi episcopum praecipere non licet: nam eis manus imponenda omnino non est, nisi episcopus auctoritatem dederit id efficiendi. Ut autem fiat, episcopi est imperare ut manus eis vel a presbytero, vel a caeteris clericis imponatur. Nam quomodo id fieri sine magno labore poterit, ut longe constitutus energumenus ad episcopum deducatur, cum, si talis casus ei in itinere acciderit, nec perferri ad episcopum, nec referri ad sua facile possit?
11.9
CAP. VII.-- De poenitentibus autem qui sive ex gravioribus commissis, sive ex levioribus poenitentiam gerunt, si nulla interveniat aegritudo, quinta feria ante Pascha eis remittendum, Romanae Ecclesiae consuetudo demonstrat. Caeterum de aestimando pondere delictorum sacerdotis est judicare, ut attendat ad confessionem poenitentis, et ad fletus atque lacrymas corrigentis; ac tum jubere dimitti, cum viderit congruam satisfactionem. Sane si quis in aegritudinem inciderit, atque usque ad desperationem venerit, ei ante tempus Paschae relaxandum, ne de saeculo absque communione discedat.
11.10
CAP. VIII.-- Sane quoniam de hoc, sicuti de caeteris, consulere voluit tua dilectio, adjecit etiam filius meus Coelestinus diaconus in epistola sua esse a tua dilectione positum illud, quod in beati apostoli Jacobi epistola conscriptum est: Si infirmus aliquis in vobis est, 203 vocet presbyteros Ecclesiae, et orent super ipsum, ungentes eum oleo in nomine Domini; et oratio in fide salvabit laborantem, et suscitabit illum Dominus; et, si peccata fecit, remittet ei. Quod non est dubium de fidelibus aegrotantibus accipi vel intelligi debere, qui sancto oleo chrismatis perungi possunt; quo ab episcopo confecto, non solum sacerdotibus, sed et omnibus uti Christianis licet in sua aut suorum necessitate ungendo. Caeterum illud superfluo videmus adjectum, ut de episcopo ambigatur, quod presbyteris licere non dubium est. Nam idcirco presbyteris dictum est, quia episcopi aliis occupationibus impediti ad omnes languidos ire non possunt. Caeterum si episcopus aut potest, aut dignum ducit aliquem a se visitandum, et benedicere et tangere chrismate, sine cunctatione potest, cujus est ipsum chrisma conficere. Nam poenitentibus istud infundi non potest, quia genus sacramenti est. Nam quibus reliqua sacramenta negantur, quomodo unum genus putatur posse concedi?
11.11
His igitur, frater charissime, omnibus quae tua dilectio voluit a nobis exponi, prout potuimus respondere curavimus, ut Ecclesia tua Romanam consuetudinem, a qua originem ducit, servare valeat atque custodire. Reliqua vero, quae scribi fas non erat, cum adfueris, interrogati poterimus edicere. Erit autem Domini potentiae etiam id procurare, ut et tuam Ecclesiam, et clericos nostros qui sub tuo pontificio divinis famulantur officiis bene instituas, et aliis formam tribuas quam debeant imitari. Data XIV kal. Aprilis Theodosio Augusto septies et Palladio V. C. consulibus.

Intertext edge

Open linked passage

Note