Appendix ad opera S. Leonis Magni
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
⋯
Original / primary: 7643 Apadops
12.1
204 CAPITULUM XXIV. Epistola Innocentii ad Victricium episcopum Rothomagensem: sub titulis XV.
12.1
INNOCENTIUS VICTRICIO Rothomagensi episcopo.
12.2
Etsi tibi, frater charissime, pro merito et honore sacerdotii quo plurimum polles, vivendi et docendi secundum ecclesiasticas regulas nota sunt omnia, neque est aliquid quod de sacris lectionibus tibi minus collectum esse videatur; tamen quia Romanae Ecclesiae normam atque auctoritatem magnopere postulasti, voluntati tuae admodum morem gerens, digestas vitae et morum probabilium disciplinas annexas litteris meis misi, per quas advertant Ecclesiarum regionis vestrae populi quibus rebus et regulis Christianorum vita in sua cujusque professione debeat contineri, qualisque servetur in urbis Romae ecclesiis disciplina. Erit dilectionis tuae per plebes finitimas et consacerdotes nostros qui in illis regionibus propriis Ecclesiis praesident, regularum hunc librum quasi didascalicum atque monitorem sedulo insinuare, ut et nostros cognoscere, et ad fidem confluentium mores valeant docendi sedulitate formare. Aut enim propositum suum ex hac nostra congruenti lectione cognoscent, aut si quid adhuc desideratur, facile poterunt ex bona imitatione supplere.
12.3
Incipiamus igitur adjuvante sancto apostolo Petro, per quem et apostolatus et episcopatus in Christo coepit exordium: ut quoniam plures saepe emerserunt causae, quae in aliquantis non erant causae, sed crimina, ut de caetero sollicitudo sit unicuique sacerdoti in sua Ecclesia curam hujusmodi habere, sicut apostolus praedicat Paulus, 205 talem Ecclesiam Deo exhibendam, non habentem maculam aut rugam: ne alicujus morbidae ovis afflatu conscientia nostra contaminata violetur. Propter eos igitur qui vel ignorantia vel desidia non tenent ecclesiasticam disciplinam, et multa non praesumenda praesumunt, recte postulasti ut in illis partibus istiusmodi quam tenet Ecclesia Romana forma servetur; non quo nova praecepta aliqua imperentur; sed ea quae per desidiam aliquorum neglecta sunt, ab omnibus observari cupiamus: quae tamen apostolica et Patrum traditione sunt constituta. Scriptum namque est ad Thessalonicenses, Paulo monente: State et tenete traditiones nostras, quas tradidi vobis sive per verbum, sive per epistolam. Illud tuam certe mentem debet vehementius excitare, ut ab omni labe saeculi istius immunis ante Dei conspectum et securus inveniaris: cui enim multum creditur, plus ab eo exigitur usura poenarum. Ergo quoniam non pro nobis tantum, sed et pro populo Christi cogimur praestare rationem, disciplina deifica populum erudire debemus. Exstiterunt enim nonnulli qui, statuta majorum non tenentes, castitatem Ecclesiae sua 206 praesumptione violarent, populi favorem sequentes, et Dei judicium non timentes. Ergo ne silentio nostro existimemur his praebere consensum, Domino dicente: Videbas furem et currebas cum eo: haec sunt quae deinceps intuitu divini judicii omnem catholicum episcopum expedit custodire.
12.4
CAP. I.-- Primum ut extra conscientiam metropolitani episcopi nullus audeat ordinare. Integrum enim est judicium quod plurimorum sententiis confirmatur: ne unus episcopus ordinare praesumat, ne furtivum beneficium praestitum videatur. Hoc enim et in synodo Nicaena constitutum est atque definitum.
12.5
CAP. II.-- Item si quis post remissionem peccatorum cingulum militiae saecularis habuerit, ad clericatum admitti omnino non debet.
12.6
CAP. III.-- Si quae autem causae vel contentiones inter clericos tam superioris ordinis quam etiam inferioris exortae fuerint, ut secundum synodum Nicaenam congregatis ejusdem provinciae episcopis jurgium terminetur; nec alicui liceat, sine praejudicio tamen Romanae Ecclesiae, relictis iis sacerdotibus qui in eadem provincia Dei Ecclesias nutu divino gubernant, 207 ad alias convolare provincias. Quod si quis forte praesumpserit, et ab officio clericatus summotus, et injuriarum reus ab omnibus judicetur.
12.7
CAP. IV.-- Si autem majores causae in medium fuerint devolutae, ad sedem apostolicam, sicut synodus statuit, post judicium episcopale referantur.
12.8
CAP. V.-- Ut mulierem clericus non ducat uxorem; quia scriptum est: Sacerdos virginem uxorem accipiat, non viduam, non ejectam. Utique qui ad sacerdotium labore suo et vitae probitate contendit, cavere debet ne hoc praejudicio impeditus pervenire non possit.
12.9
CAP. VI.-- Ut is qui mulierem, licet laicus, duxerit uxorem, sive ante baptismum, sive post baptismum, non admittatur ad clerum; quia eodem vitio videtur exclusus. In baptismo enim crimina dimittuntur, non acceptae uxoris consortium relaxatur.
12.10
CAP. VII.-- Ne is qui secundam duxerit uxorem clericus fiat; quia scriptum est: Unius uxoris virum; et iterum: Sacerdotes mei semel nubant; et alibi: Sacerdotes mei non nubent amplius. Ac ne ab aliquibus existimetur ante 208 baptismum si forte quis accepit uxorem, et ea de saeculo recedente, alteram duxerit, in baptismo esse dimissum; satis errat a regula; quia in baptismo remittuntur peccata, non acceptarum uxorum numerus aboletur, cum utique uxor ex praecepto legis ducatur( Lev. XXI); in tantum, ut in paradiso, cum parentes humani generis conjungerentur, ab ipso Domino sint benedicti; et Salomon dicat: A Deo praeparatur viro uxor. Quam formam etiam omnes sacerdotes servare, usus ipse Ecclesiae demonstrat. Satis enim absurdum est aliquem credere uxorem ante baptismum acceptam, post baptismum non computari, cum benedictio quae super nubentes per sacerdotem imponitur, non materiam delinquendi dedisse, sed formam tenuisse legis a Deo antiquitus institutae doceatur. Quod si non putatur uxor esse computanda quae ante baptismum ducta est, ergo nec filii qui ante baptismum geniti sunt, pro filiis haberentur.
12.11
CAP. VIII.-- Ut de aliena Ecclesia ordinare clericum nullus usurpet, nisi ejus episcopus exoratus precibus concedere voluerit. Hoc etiam synodus statuit Nicaena: ut abjectum ab altero 209 clericum altera Ecclesia non recipiat.
12.12
CAP. IX.-- Ut venientes a Novatianis vel Montensibus per manus tantum impositionem suscipiantur; quia quamvis ab haereticis, tamen in Christi nomine baptizati sunt: praeter eos qui si forte a nobis ad illos transeuntes rebaptizati sunt, hi si resipiscentes et ruinam suam cogitantes redire maluerint, sub longa poenitentiae satisfactione admittendi sunt.
12.13
CAP. X.-- Praeterea, quod dignum, et pudicum, et honestum est, tenere Ecclesia omnino debet: ut sacerdotes et levitae cum uxoribus suis non coeant, quia ministerii quotidiani necessitatibus occupantur: scriptum est enim: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum, Dominus Deus vester. Nam si priscis temporibus de templo Dei sacerdotes anno vicis suae non discedebant, sicut de Zacharia legimus, nec domum suam omnino tangebant, quibus utique propter sobolis successionem uxorius usus fuerat relaxatus, quia ex alia tribu, et praeter ex semine Aaron ad sacerdotium nullus fuerat praeceptus accedere; quanto magis hi sacerdotes vel levitae pudicitiam ex die ordinationis suae servare debent, quibus vel sacerdotium, vel ministerium sine successione est, nec praeterit dies qua vel a sacrificiis 210 divinis, aut a baptismatis officio vacent? Nam si Paulus ad Corinthios scribit, dicens: Abstinete vos ad tempus, ut vacetis orationi, et hoc utique laicis praecipit; multo magis sacerdotes, quibus, et orandi, et sacrificandi juge officium est, semper debebunt ab hujusmodi consortio abstinere. Qui si contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quo pudore vel sacrificare usurpabit; aut qua conscientia, quove merito exaudiri se credet, cum dictum sit: Omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum? Sed fortasse licere hoc credit, quia scriptum est: Unius uxoris virum. Non permanentem in concupiscentia generandi dixit, sed propter continentiam futuram. Neque enim integros corpore non admisit, qui ait: Vellem autem omnes esse sicut et ego: et apertius declarat, dicens: Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt; vos autem jam non estis in carne, sed in spiritu.
12.14
CAP. XI.-- De monachis qui diu morantes in monasteriis, postea ad clericatus ordinem pervenire nituntur, non debere eos a priori proposito deviare. Aut enim sicut in monasterio fuit, et quod diu servavit, in meliori gradu positus amittere non debet; aut si corruptus, postea baptizatus, et in monasterio sedens ad clericatus ordinem 211 accedere voluerit, uxorem omnino habere non poterit; quia nec benedici cum sponsa potest jam corruptus.
12.15
CAP. XII.-- Quae forma servatur in clericis maxime, cum vetus regula hoc habeat: ut quisquis corruptus baptizatus, clericus esse voluisset, sponderet se uxorem omnino non ducere.
12.16
CAP. XIII.-- Praeterea frequenter quidam e fratribus nostris curiales, vel quibuslibet publicis functionibus occupatos clericos facere contendunt; quibus postea major tristitia, cum de revocandis eis aliquid ab imperatore praecipitur, quam gratia de ascito nascitur. Constat enim eos in ipsis muniis etiam voluptates exhibere, quas a diabolo inventas esse non dubium est, et ludorum vel munerum apparatibus aut praeesse aut interesse. Sit certe in exemplum sollicitudo et tristitia fratrum, quam saepe pertulimus imperatore praesente, cum pro his saepius rogaremus, quam ipse nobiscum positus cognovisti: quibus non solum inferiores clerici ex curialibus, verum etiam jam in sacerdotio constituti ingens molestia, ut redderentur, imminebat.
12.17
CAP. XIV.-- Item, quae Christo spiritualiter nupserunt, et velari a sacerdote meruerunt, si postea vel publice nupserint, vel se 212 clanculo corruperint, non eas admittendas esse ad agendam poenitentiam, nisi is cui se junxerat de saeculo recesserit. Si enim de hominibus haec ratio custoditur, ut quaecunque vivente viro alteri nupserit, habeatur adultera, nec ei agendae poenitentiae licentia concedatur nisi unus ex his fuerit defunctus, quanto et illa tenenda est quae ante se immortali sponso conjunxerat, et postea ad humanas nuptias transmigravit?
12.18
CAP. XV.-- Hae vero quae necdum sacro velamine tectae, tamen in proposito virginali se permanere simulaverant; licet velatae non sint, si forte nupserint, his agenda est poenitentia aliquanto tempore, quia sponsio ejus a Domino tenebatur. Nam si inter homines solet bonae fidei contractus nulla ratione dissolvi, quanto magis ista pollicitatio, quam cum Deo pepigit, solvi sine vindicta non debet? Nam si apostolus Paulus quae a proposito viduitatis discesserint, dixit, eas habere damnationem, quia primam fidem irritam fecerint; quanto magis virgines quae prioris promissionis fidem frangere sunt nisae?
12.19
Haec itaque regula, frater charissime, si plena vigilantia fuerit ab omnibus Dei sacerdotibus observata, cessabit ambitio, 213 dissensio conquiescet, haereses et schismata non emergent, locum non accipiet diabolus saeviendi, manebit unanimitas, iniquitas superata calcabitur, veritas spirituali fervore flagrabit, pax praedicata labiis cum voluntate animae concordabit, implebitur et dictum Apostoli: Ut unanimes unum sentientes permaneamus in Christo; nihil per contentionem nobis, neque per inanem gloriam vindicantes; non hominibus, sed Deo salvatori nostro placentes: cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. Data XV kalend. Martias, Honorio Augusto sexties et Aristeneto consulibus.
12.1.1
204 CAPITULUM XXIV. Epistola Innocentii ad Victricium episcopum Rothomagensem: sub titulis XV. CAPITULUM XXV. Incipit principium synodi Chalcedonensis.
12.1.1
VICTORES VALENTINIANUS et MARCIANUS, inclyti triumphatores, imperatores semper Augusti, ANATOLIO episcopo Constantinopolitano.
12.1.2
Omnibus negotiis divinae res praeponendae sunt. Deo enim omnipotente propitio rempublicam et conservandam, et meliorandam esse confidimus. Quia igitur dubitationes quaedam in orthodoxa religione nostra videntur esse 214 commissae, sicut etiam epistola reverendissimi viri episcopi almae urbis Romae Leonis testatur, id specialiter clementiae nostrae placuit, ut venerabilis synodus in Nicaena civitate provinciae Bithyniae celebretur; quatenus convenientibus animis et omni veritate discussa, cessantibus etiam studiis quibus antehac usi quidam sacrosanctam orthodoxam religionem conturbasse noscuntur, vera fides nostra cuncto saeculo manifestius innotescat, ut deinceps nulla possit esse dubitatio vel discordia. Qua de re sanctitas tua cum quibus placuerit reverentissimis episcopis quos de Ecclesiis sub sui sacerdotii cura constitutis, idoneos et instructos orthodoxae religionis esse probaverit, ad praedictam Nicaeam civitatem intra diem kalendarum Septembrium ire deproperet. Sciat autem religio tua etiam serenitatem nostram venerabili synodo interfuturam, nisi forte nos publicae necessitates in expeditionibus detinuerint. Divinitas te servet per multos annos, sancte ac venerabilis Pater. Data X kal. Junias, Constantinopoli, consulatu Domini Marciani perpetui Augusti, et qui fuerit nuntiatus.
12.1.3
Ordo gestorum synodi Chalcedonensis.
12.1.4
Cum pervenisset piissimus et fidelissimus imperator Marcianus ad diem sub 215 die sanctissimorum martyrum sancti Calenici et Euphemiae, praesente ex divino zelo et fervore fidei etiam piissima et Christianissima regina Augusta Pulcheria, quin etiam magnificentissimis magistratibus et illustrissimo ac nobili senatu, ad venerabilem synodum ita locutus est.
12.1.5
Allocutio piissimi imperatoris.
12.1.6
Ubi primum divino judicio ad imperium sumus electi, inter tantas necessitates reipublicae nulla nos magis causa constrinxit quam ut orthodoxa et vera fides Christiana, quae sancta atque pura est indubitata omnium animis insideret. Constat enim avaritia vel studiis quorumdam per media tempora nonnullis diversa sentientibus, et pro voluntate sua, non prout veritas atque doctrina Patrum postulat, populos 216 seducentibus, in errorem quamplurimos esse deductos. Qua de re sanctam synodum hoc videlicet proposito fieri studuimus, et vobis laborem indixisse videmur, quatenus omni caligine atque errore deterso, prout se Divinitas hominibus manifestare voluit, et doctrina Patrum ostendit, religio nostra, quae pura ac sancta est, universorum mentibus insinuata suae veritatis luce fulgescat; nec in posterum audeat quisquam de nativitate Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi aliter disputare quam apostolica praedicatio et instituta trecentorum decem et octo sanctorum Patrum eidem convenientia posteritati tradidisse noscuntur; sicut etiam sancti Leonis papae urbis Romae, qui sedem apostolicam gubernat, missa ad sanctae memoriae Flavianum Constantinopolitanae urbis episcopum scripta testantur. Remotis itaque studiis, ablatis patrociniis, cessante avaritia, 217 cunctis veritas innotescat. Nos enim ad fidem confirmandam, non ad potentiam aliquam exercendam, exemplo religiosi principis Constantini synodo interesse voluimus, ne vel ulterius pravis persuasionibus populi separentur. Facile enim simplicitas quorumdam hactenus nonnullorum ingeniis, atque superflua verbositate decepta est; et constat diversorum pravis insinuationibus dissensiones et haereses natas. Studium autem nostrum est ut omnis populus per veram et sanctam doctrinam unum sentiens, in eamdem religionem redeat, et veram fidem catholicam colat, quam secundum institutiones Patrum exposueritis. Concordantibus ergo animis, religio vestra festinet, quatenus sicut a Nicaena synodo usque ad proximum tempus erroribus amputatis vera fides cunctis innotuit, ita et nunc per hanc sanctam synodum remotis caliginibus quae in his paucis annis, sicut superius dictum est, pravitate atque avaritia quorumdam emersisse videntur, perpetuo quae statuta fuerint conserventur. Erit autem divinae majestatis, id quod sancto animo fieri desideramus in aeternum firmiter custodire.
12.1.7
Incipit synodus episcoporum apud Chalcedonam facta.
12.1.8
Venerabilis totius mundi conventus, qui ex gratia Dei et decreto clementissimorum et religiosissimorum imperatorum Valentiniani et Marciani Augustorum adunatus in Chalcedonensi metropolitana Bithyniae, in martyrio sanctae ac victricis 218 Euphemiae, decrevit quae subter comprehensa sunt.
12.1.9
Dominus et Salvator noster Jesus Christus fidei intellectum discipulis confirmare praecepit: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis, ut ne ulla dissensio inter nos ex religiositate venerabili oriatur, sed ex aequo veritatis ostendatur praeconium. Et quoniam non desinit per sordiculas quasdam malignus insidiari pietatis seminibus, sed semper novi quiddam adversus veritatem indagat; ob hoc Dominus noster habens providentiam humani generis, hunc clementissimum et fidelem adversus aemulum nobis concessit principem, qui undique ad se sacerdotes convocavit, ut gratia Domini nostri Jesu Christi cooperante totam falsitatis noxam a grege suo abjiciat, et veritatis eam germinibus corroboret, quod et fecimus communi decreto vel judicio errores persequentes et sectas. Sed et perfectissimorum Patrum innovavimus fidem, trecentorum decem et octo symbolum omnibus praedicantes; et quod sincera agnitione animo concepisse cognoscimus sacerdotes, attitulantes notavimus. Et post haec convenerunt in urbe Constantinopolitana numero centum quinquaginta, etiam hi hanc confirmantes fidem. Nos vero nunc ordinem et omnes fidei formulas custodientes, decernimus secundum Ephesitanorum concilium, cujus auctores venerabiles fuerunt Coelestinus urbis Romae et Cyrillus Alexandrinae urbis episcopi, unanimiter sentientes juste praecellere inculpabilis fidei expositionem CCCXVIII venerabilium ac beatissimorum Patrum qui in Nicaea temporibus divae memoriae Constantini imperatoris 219 convenerunt, etiam obtinere vero CL venerabilium episcoporum apud Constantinopolim quae decreta sunt adversus interemptionem sectarum pullulantium et crescentium, manifestatione hujus catholicae et apostolicae nostrae fidei.
12.1.10
Symbolum CCCXVIII et CL.
12.1.11
Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium, et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unicum, de Patre natum ante omnia saecula; Deum verum de Deo vero; natum, non factum; ejusdemque substantiae qua Pater est; per quem omnia facta sunt; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit, incarnatus est de Spiritu sancto, in Maria virgine homo factus, crucifixus pro nobis sub Pontio Pilato, sepultus, resurrexit tertia die, ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Patris; inde venturus est cum gloria judicare vivos ac mortuos, cujus regni non erit finis. Et in Spiritum sanctum, Dominum ac vivificatorem a Patre procedentem, qui cum Patre et Filio adoratur et glorificatur, qui locutus est per Prophetas; in unam catholicam atque apostolicam Ecclesiam. Confitemur unum baptismum in remissionem peccatorum; speramus 220 resurrectionem mortuorum, vitam futuri saeculi. Amen.
12.1.12
Suffecerat quidem ad plenariam pietatis agnitionem et confirmationem sanctum hoc et salutare divinae gratiae secretum; de Patre enim et Filio et Spiritu sancto docet nos plenaria et perfecta Domini nostri incarnatio, quibus fideliter credulitas adest. Sed quoniam hi qui veritatis destruere conantur praeconia, quasdam innovationes procreaverunt, et secretalem Domini nostri incarnationem corrumpere nisi sunt, et divinae vocis Virginem creatricem ausi sunt denegare, et confusionem unius naturae humani corporis et Divinitatis componere ausi sunt, et separabilem ac corruptibilem unici Filii divinam naturam dicere tentaverunt: ob hoc omnem ipsis opponendam adversus veritatem machinationem volens hoc venerabile atque mundanum concilium, antiquo illo praeconio et firmo exemplo decrevit; edocens praecipue trecentorum decem et octo episcoporum venerabilium fidem incontaminatam manere; et adversus illos qui Spiritui sancto adversantur, quam fidem etiam posteriore tempore in urbe Constantinopolitana convenientes CL venerabiles episcopi et doctrinam nobis Spiritus sancti substantiae confirmaverunt: non quod aliquid deesset priscae fidei superadjicientes, sed adversus eos qui nitebantur divini Spiritus conceptioni adversari, 221 et Domini nostri potestatem corrumpere. Hos ergo in Scripturis divinis ad detestationem evidentius manifestantes, propter hos qui secretum substantiae evertere insectabantur, dicentes hominem sine Divinitate fuisse creatum ex venerabili virgine Maria impudenter et vulgariter, contra venerabilis quondam episcopi Cyrilli Alexandriae Ecclesiae litteras, et totius Orientis congruas adversus Nestorii amentiam, in quibus manifesta est expressio certi atque salutaris symboli, desiderantibus epistolam archiepiscopi Leonis primae sedis, quae destinata et directa videbatur ad venerabilem sanctae memoriae Flavianum ad intercipiendam 222 Eutychis malignitatem, quamvis sancti Petri confessioni concordantem; et unam atque similem paginam visa est adversus obtrectantium audaciam evidenter edere convenit integrae fidei credentibus. Nam et eos qui quasi bifariam Dei vivi substantiam secretalem nituntur dividere oppugnat.
12.1.13
Hos etiam qui passibilem audent dicere Divinitatem unici Filii, hos repellendos de omni synodo oportet; necnon et hos qui duplicis naturae commixtionem et confusionem Domini nostri argumentantur, impugnare; et qui coelestem, vel etiam consubstantialem substantiam, quam ex nobis credimus concretam. Ipsos ergo figuram 223 delirantes, vel insanientes dicimus; et hos qui duas ante nativitatem naturas Domini, unam post unitarum insulse fingentes, excommunicare oportet. Sequamur igitur Patrum nostrorum sententiam, unum et eumdem confitentes Dominum Jesum Christum, convenienter edocentes perfectum eumdem in Divinitate, et perfectum eumdem carnalem hominem, Deum certum, eumdem hominem certum, eumdem ex anima rationabili et corporis substantia: Patri in Divinitate similem, item et nobis per omnia in humana substantia similem praeter peccatum; ante saecula ex Patre natum secundum Divinitatem, sed in ultimis diebus eumdem propter nos et propter nostram salutem ex Maria Virgine divini numinis creatrice secundum hominem, unum eumdemque Christum Filium Dominum unicum in duplici natura inconfuse, immutabiliter, indivise cognoscendum, in nullo duplicis naturae substantia interempta propter unitatem, salva proprietate utriusque naturae sub una persona substantia conveniente; 224 neque in duas figuras divisum atque partitum, sed unum eumdem Filium, unicum Dominum Verbum Deum Jesum Christum; sicut antiquitus prophetae pro eo, et jam ipse nos Jesus Christus erudivit, et Patrum nobis tradidit symbolum.
12.1.14
Haec itaque cum omni veritate atque suavitate a nobis ordinata; statuit venerabilis et mundana Ecclesia nullam aliam fidem licere cuiquam proferre, aut edere, vel docere, vel tradere... alterum symbolum corripere volentibus ad scientiam veritatis ex paganitarum, aut judaicae, aut haereticae cujuslibet sectae. Hos vero, sive sint episcopi aut clerici, alienos esse ab episcopatu et clero, sed, et si monachi sint aut laici, hos excommunicari jubemus.
12.1.15
Canones expositi a sanctis Patribus qui Chalcedonam convenerunt in quingentesimo anno sub imperatore nostro piissimo Marciano.
12.1.16
225 CANON I. Canones qui per singulas synodos a sanctis Patribus constituti sunt hactenus, habere firmitatem censuimus.
12.1.1.1
Si quis episcopus ordinationem per pecuniam fecerit, et vindiderit rem quae nisi gratia non acquiritur, et sub pecunia ordinaverit episcopum, aut provincialem episcopum, sive presbyterum, vel diaconum, aut eorum quemquam qui in numero clericorum continentur, aut accepta pecunia fecerit oeconomum, aut defensorem, vel ostiarium, vel quemcunque hujuscemodi pro lucri turpitudine; qui ergo 226 hoc fecisse probatur, sui gradus periculum sustinebit. Sed et is qui ordinatur, nihil ex ordinatione quae per negotiationem processit utilitatis acquirat; sed fiat dignitatis vel rei quae ipsi pro pecunia commissa est, alienus. Si quis autem his tam turpibus et nefariis lucris medius interfuisse videtur, et is, siquidem clericus fuerit, degradetur; si vero laicus aut monachus, anathematizetur.
12.1.1.2
Item alio loco: clericos vel laicos volentes episcopos vel clericos accusare non debite, nequaquam ad accusandum suscipi debere, nisi prius eorum opinio fuerit discussa. 227
12.1.2
Pervenit ad sanctam synodum, quoniam quidam clericorum propter lucri turpitudinem alienarum possessionum conductores efficiuntur, et pro causis saecularibus tractandis ministeria Dei negligunt, saecularium domos discurrentes, et patrimoniorum curas propter avaritiam suscipientes. Igitur magna et sancta synodus constituit, nullum deinceps neque episcopum, neque clericum, neque monachum conducti titulo possessiones conducere, nec causarum saecularium posse ordinationibus commisceri: nisi forte vocetur aliquis secundum leges ad minoris aetatis tutelam, quae excusanda non est; aut episcopus civitatis ecclesiasticarum rerum curam velit committere, aut orphanorum, aut viduarum, quae propria providentia carent, vel personarum talium quae auxilium ecclesiasticum postulant propter timorem Dei. Si quis autem ea quae constituta sunt violare tentaverit, ecclesiasticae damnationi subjaceat.
12.1.3.1
Qui revera et manifeste solitariam vitam sectantur, honore competenti fungantur. Verum quoniam quidam sub praetextu habitus monachilis, Ecclesias, 228 et conventus, et res communes disturbant, civitates indiscrete circumeuntes et monasteria sibi constituere studentes: placuit nullum nusquam aedificare posse, neque monasterium constituere, neque oratorium absque civitatis episcopi voluntate. Monachos vero qui sunt per singulas civitates et per provincias, episcopis subditos esse, et quietem diligere, et jejuniis esse contentos, et orationibus in illis locis observare, in quibus saeculo renuntiasse videntur. Nequaquam autem ecclesiasticis vel saecularibus rebus communicare, nec importunitatem inferre, desertis propriis monasteriis, nisi forte quaesiti fuerint propter necessariam causam a civitatis episcopo. Sane in monasteriis non esse suscipiendum servum ad faciendum monachum, praeter proprii domini voluntatem. Qui vero hoc constitutum nostrum excesserit, eum a communione suspendi decrevimus, ne nomen Dei blasphemetur; civitatis autem episcopum oportet competentem praestare providentiam monasteriis.
12.1.3.2
V De episcopis vel clericis qui se de civitate in civitatem transferunt, placuit 229 ut canones qui a sanctis Patribus de his ipsis constituti sunt, suam habeant firmitatem.
12.1.4
Nullum absolute ordinari neque presbyterum, neque diaconum, neque penitus quemquam eorum qui sunt in ecclesiastico ordine, nisi specialiter ecclesiae civitatis, vel vici, vel martyrii, qui ordinandus est, declaratus fuerit. Eorum autem ordinationem qui hujusmodi absolute ordinantur, constituit sancta synodus inefficacem esse, et nusquam posse ad ordinantis injuriam praevalere.
12.1.5
Qui semel sunt in clero ordinati, vel monachi facti sunt, constituimus neque ad militiam, neque ad dignitatem saecularem venire. Cum vero hoc arripuerint, et non poenitentes ad hoc revertantur, quod propter Deum elegerant; anathematizentur. 230
12.1.6
Clerici qui pauperum dispensantioni, vel monasteriorum, vel martyriorum praesunt, sub potestate singularum civitatum episcoporum secundum sanctorum canonum traditionem perdurent; nec per suam temeritatem episcopi sui moderationem declinent. Qui autem hujusmodi dispositionem quolibet modo subvertere ausi fuerint, et episcopo suo non obedierint, siquidem clerici fuerint, canonicae damnationi subjaceant; si autem monachi aut laici sunt, a communione suspendantur.
12.1.7
Si quis clericus cum clerico causam habet, episcopum suum non deserat, ut ad judicia saecularia currat; sed prius apud episcopum suum examinet causam: aut certe cum voluntate ipsius episcopi causa dicatur apud quos partes coeperant. Si quis autem contra haec venire tentaverit, canonicis interdictis subjaceat. 231 Si vero clericus habeat causam cum extraneo episcopo, vel cum suo, apud synodum provinciae causam dicat. Si autem episcopus aut clericus disceptationem habeat cum metropolitano episcopo, aut ad dioeceseos primam sedem recurrat, aut ad sedem Constantinopolitanam, apud quam causa dicatur.
12.1.8
Non licere clericum in duarum pariter civitatum Ecclesiis militare: in qua primum ordinatus est, et ad quam quasi majorem per vanae gloriae desiderium confugit. Eos vero qui hoc tentaverint, Ecclesiae propriae restituendos esse in qua primum ordinati sunt, et ibi tantum ministrare. Si quis tamen jam ex alia in aliam Ecclesiam translatus est, in nullis causis 232 prioris Ecclesiae, vel ad ipsam pertinentibus martyriis, vel xenodochiis, vel pauperum rebus habeat facultatem tractandi. Eos vero qui ausi fuerint post hoc constitutum magnae et generalis istius synodi aliquid contrarium agere in his quae nuper sancta synodus interdixit, proprium gradum amittant.
12.1.9
Omnes pauperes et revera egentes solatiis oportet pacificis, et ecclesiasticis tantum litteris prosequi, et non synodicis; quoniam synodicas litteras his tantum dari convenit qui bonae opinionis esse videntur.
12.1.10
Pervenit ad nos quoniam quidam contra ecclesiastica statuta se potestatibus conferentes, per pragmaticum unam 233 provinciam diviserunt in duas, ac per hoc duos in una provincia esse metropolitanos episcopos. Igitur constituit sancta synodus nihil tale deinceps tentari ab episcopis; ne qui hujusmodi aliquid arripuerint proprium amittant gradum. Quaecunque vero civitates jam per sacras litteras nomine metropolitano funguntur, ipsae solae honorem consequantur, et is qui huic Ecclesiae praeest episcopus, salvo utique proprio jure, quod revera metropolitanae civitati convenit.
12.1.11
Peregrinos clericos et lectores in alia civitate sine synodicis litteris sui episcopi penitus nunquam ministrare posse.
12.1.12
Quoniam in quibusdam provinciis lectores et psaltes nubere permittuntur, constituit sancta synodus non licere quemquam alterius haereseos mulierem accipere. Eos vero qui jam ex tali matrimonio filios procreaverunt, siquidem filios suos apud haereticos baptizaverunt, postmodum posse catholicam communionem accipere; si autem non sunt baptizati, jam non posse apud haereticos baptizari, nec ad conjugium cum haeretico conjungi, neque 234 cum Judaeo, neque cum pagano, nisi forte promiserit se transferre ad fidem orthodoxam persona quae conjungenda est cum orthodoxo. Si quis autem hujus sanctae synodi constitutum violaverit, canonum damnationem incurrat.
12.1.13
Diaconissam mulierem non posse ordinari ante annum quadragesimum, et cum diligenti probatione. Si verro accepta ordinatione, et certa tempora ministerii observans nuptiis se tradiderit ad injuriam Dei gratiae, hujusmodi mulier anathematizetur, cum eo qui illi conjunctus est.
12.1.14.1
Nec eam quae se Domino Deo virginem devovit, eodem modo nec monachum nubere licere. Si vero hoc facere voluerint, a communione suspendantur.
12.1.14.2
Episcopo autem de hac re auctoritatem praebemus, si velit eos reconciliare.
12.1.15
Rusticas parochias, quae sunt in singulis provinciis, inconvulsas manere constituimus apud episcopos qui eas detinere videntur, maxime si eas annis triginta detinentes inviolate dispensaverunt; si vero intra annos triginta facta est, aut 235 fiat de illis quaestio, his licere quaestionem movere apud synodum provinciae, qui vim se pertulisse asserunt. Si quis autem a metropolitano suo episcopo male tractetur, apud primam sedem suae provinciae, vel apud Constantinopolitanam, causam dicat, sicut superius comprehensum est. Si qua vero potestate imperiali nova constituta est civitas, aut certe constituatur, civilibus et publicis formulis, etiam parochiarum ecclesiasticarum ordo celebretur.
12.1.16
Conjurationis vel conspirationis crimen etiam apud extrinsecas leges penitus amputatur; multo magis in Ecclesia Dei hoc ne fiat prohiberi oportet. Igitur si clerici aut monachi inventi fuerint conjurati aut per conjurationem calumniam machinantes episcopis vel clericis, proprium amittant gradum.
12.1.17
Ad aures nostras pervenit quoniam in provinciis non fiunt synodi episcoporum secundum canonum constituta, et ob hoc multa rerum ecclesiasticarum quae emendanda sunt negligi. Sancta igitur synodus constituit secundum canones Patrum bis in anno in id ipsum episcopos per singulas provincias convenire ubi metropolitanus episcopus constituerit, et omnia quaecunque emerserint corrigere. Episcopi vero qui non convenerint in propriis positi civitatibus, et non per profectionem absentes, maxime suppeditante salute, et a necessariis et excusabilibus occupationibus liberi, fraternitatis intuitu corripiantur.
12.1.18
Clericos in Ecclesia militantes, 236 sicut jam constituimus, non licere in alterius civitatis Ecclesia militare, sed illa contentos esse in qua a principio ministrare meruerunt; extra eos qui amissa patria ad Ecclesiam aliam necessitate venerunt. Si quis autem episcoporum post hoc constitutum, clericum ad alium pertinentem susceperit, placuit a communione suspendi et eum qui suscepit, et qui susceptus est, quousque clericus qui transitum fecit ad suam redeat Ecclesiam.
12.1.19
Clericos vel laicos qui accusant episcopos vel clericos quomodocunque et sine judicio, non suscipi ad accusandum debere, nisi prius eorum existimatio fuerit discussa.
12.1.20
Clericis non licere post mortem episcopi sui ea diripere quae illi competere possunt, sicut et anterioribus canonibus cautum est; alioquin eos de gradibus suis posse periclitari.
12.1.21
Ad aures sanctae synodi pervenit quoniam quidam clerici et monachi quibus nec aliquid ab episcopo suo commissum est, interdum etiam ab ipsius communione suspensi, ad Constantinopolitanam civitatem pergunt, et ibidem diu remorantes ecclesiasticam disciplinam disturbant, quorumdam autem etiam domos subvertunt. Ergo sancta synodus constituit prius quidem hujusmodi homines per sanctae Ecclesiae Constantinopolitanae defensorem admoneri ut a civitate regia discedant; verum si inter negotia fuerint per impudentiam remorati, ipsos etiam invitos 237 per eumdem defensorem jactari, et ad loca propria cogi festinare.
12.1.22
Quae Deo semel sacrata sunt monasteria secundum episcoporum consensum oportet in perpetuum monasteria nuncupari, et eorum res monasteriis reservari, et non posse alterius coenacula saecularia fieri: si qui vero hoc fieri permiserint, canonicis interdictis subjaceant.
12.1.23
Quoniam metropolitanorum quidam, sicut cognovimus, commissos sibi negligunt greges, et ordinationes episcoporum differunt, placuit sanctae synodo intra tres menses episcoporum ordinationes fieri; nisi forte necessitas inexcusabilis dilationis tempus protrahi coegerit, alioquin eos poenae ecclesiasticae subjacere; Ecclesiae vero viduae redditus apud oeconomum ipsius Ecclesiae integros reservari.
12.1.24
Quoniam in quibusdam Ecclesiis reperimus quod sine oeconomis res ecclesiasticas tractant episcopi, placuit omnem Ecclesiam habentem episcopum, etiam oeconomum habere de proprio clero, qui res ecclesiasticas dispenset cum consensu episcopi sui: ne cum dispensatio sine testimonio fuerit, res ecclesiasticae dispersae sint ad contumeliam pontifici irrogandam. Si vero hoc non fecerint, eos sanctis esse canonibus reos.
12.1.25
Eos qui mulieres diripiunt hospitalis solatii nomine, aut illos qui connivere, 238 vel consensum rapientibus praebere videntur, statuit sancta synodus, si quidem clerici fuerint, proprium amittere gradum; si vero laici, anathematizari.
12.2.1
204 CAPITULUM XXIV. Epistola Innocentii ad Victricium episcopum Rothomagensem: sub titulis XV. CAPITULUM XXVI. Incipit constitutio divae memoriae Marciam de synodo Chalcedonensi.
12.2.1
Imperatores VALENTINIANUS et MARCIANUS Augusti universis populis.
12.2.2
Tandem aliquando quod summis studiis atque votis optabamus evenit. Remota est de orthodoxa Christianorum lege contentio. Tandem remedia culpabilis erroris inventa sunt; et discors populorum sententia in unum consensum concordiamque convenit. E diversis enim provinciis religiosissimi sacerdotes Chalcedonam venerunt juxta nostra praecepta, et quid observari in religione debeat, perspicua definitione docuerunt. Cesset igitur jam profana contentio. Nam vere impius atque sacrilegus est qui post tot sacerdotum sententiam opinioni suae aliquid tractandum relinquit. 239 Extremae quippe dementiae est in medio et perspicuo die commentitium lumen inquirere; quisquis enim post veritatem repertam aliquid ulterius discutit, mendacium quaerit. Nemo itaque vel clericus, vel militans, vel alterius cujuslibet conditionis, de fide Christiana publice turbis coadunatis et audientibus tractare conetur in posterum, ex hoc tumultus et perfidiae occasionem requirens, nam injuriam facit judicio religiosissimae synodi, si quis semel judicata ac recte disposita revolvere et publice disputare contendit: cum ea quae nunc de Christiana fide statuta sunt, juxta apostolicas expositiones et statuta sanctorum Patrum trecentorum decem octo, et centum quinquaginta definita esse noscantur. Nam in contemptores hujus legis poena non deerit: quia non solum contra fidem bene compositam veniunt, sed etiam Judaeis et paganis ex hujuscemodi certamine profanant veneranda mysteria. Igitur si clericus erit qui publice tractare de religione ausus fuerit, consortio clericorum removebitur; si vero militia praeditus sit, cingulo expoliabitur. Caeteri etiam hujus criminis rei de hac sanctissima urbe pellentur, pro vigore judiciario etiam competentibus suppliciis subjugandi. Constat enim hinc haereticae insaniae fomitem exordiaque praeberi, dum publice quidam disputant atque contendunt. 240 Universi ergo quae a sancta synodo Chalcedonensi statuta sunt custodire debebunt, nihil postea dubitaturi. Hoc itaque commoniti nostrae serenitatis edicto, abstinete profanis vocibus, et ulterius desinite de divinis disputare; quod nefas est: quia peccatum hoc non solum divino judicio, prout credimus, punietur, verum etiam legum et judicum auctoritate coercebitur. Data VI kal. Febr., Constantinopoli, Sporatio consule.
12.3.1
204 CAPITULUM XXIV. Epistola Innocentii ad Victricium episcopum Rothomagensem: sub titulis XV. CAPITULUM XXVII. Incipit alia constitutio divae memoriae Marciani, Christianis catholicis in synodo convenientibus.
12.3.1
Iidem AUGUSTI PALLADIO praefecto praetorio.
12.3.2
Venerabilem catholicae orthodoxorum fidei sanctitatem manifestam et indubitatam universis constituere cupiens nostra serenitas, ut major erga Divinitatis obsequia hominibus religio traderetur, tantam atque talem synodum ex omnibus pene 241 provinciis coadunatis episcopis in Chalcedonensi civitate colligi jussit; atque ibi plurimis diebus tractatu habito, quod verum et infucatum Christianae fidei esset invenit. Votis etenim plurimis et orationibus exoravere Divinitatem quatenus sancta eos et plena veritas non lateret, secutique sunt statuta venerabilium Patrum, ea videlicet quae apud Nicaeam trecentorum decem et octo sanctorum episcoporum sunt sententia definita; similiter et ea quae centum quinquaginta in hac urbe amplissima coadunati constituerunt; atque ea quae apud Ephesum de fide statuta sunt, cum beatissimae recordationis Coelestinus Romanae urbis et Cyrillus Alexandrinae civitatis episcopi invenere veritatem. Quo tempore etiam Nestorianus error exclusus est, ejus auctore damnato. Quibus ita rite et venerabiliter apud Chalcedonam inquisitis, Eutyches, qui plura affirmabat illicita, cum sua assertione dejectus est: ne decipiendorum ulterius ei hominum praeberetur facultas. Ordinatis itaque religione et fideliter quae venerandam orthodoxorum fidem fundasse noscuntur, ita ut nulla in posterum dubitatio vel illis qui calumniari Divinitatem assolent, relinqueretur; sacro nostrae serenitatis edicto venerandam synodum confirmantes, admonuimus universos ut de religione disputare desinerent; quoniam unus et alter tanta secreta invenire non posset, maxime cum summo labore et amplissimis orationibus tot venerabiles sacerdotes, nisi Deo, ut credendum est, auctore, ad indaginem veritatis non potuerint pervenire. Verum, sicut manifesta ratione cognovimus, non desinunt quidam in eadem perversitatis insania permanere, et de religione publice contendere populis coadunatis, et mysteria divina Judaeorum paganorumque sub obtutibus publicare et profanare, quae rectius colenda sunt quam inquirenda. Oportuerat itaque in eadem pertinacia consistentes, statuta dudum animadversione compesci: ut poena corrigeret quos reverentia jussionum 242 emendare non potuit. Verum in hoc secuti consuetudinem nostram, nocentes non punimus, sed iterat clementia nostra jussionem ut in futurum prohibitis omnes abstineant, nec conventicula colligant super religione certantes; quia in hujusmodi perversitate et vanitate detecti statutas dudum suscipient poenas, et judiciario motu, prout religiosis temporibus convenit, punientur. Oportet enim Chalcedonensem synodum sequi, in qua omnibus quaesitis diligenter, ea definita sunt quae pridem tres praedicti coetus apostolicam fidem secuti, omnibus observanda praedixerunt. Data tertio idus Martias, Constantinopoli, Sporatio viro clarissimo consule, et qui fuerit nuntiatus.
12.4.1
204 CAPITULUM XXIV. Epistola Innocentii ad Victricium episcopum Rothomagensem: sub titulis XV. CAPITULUM XXVIII. Item alia ejusdem Marciani Augusti Constitutio de fide catholica obtinenda et de Eutychianistis et Apollinaristis, eorumque poenis.
12.4.1
Idem AUGUSTUS PALLADIO praefecto praetorii.
12.4.2
Licet jam sacratissima constitutione mansuetudinis nostrae cautum ac definitum sit quae in eos severitas exercenda sit qui, Eutychetis vel Apollinaris haereticam perversitatem secuti, a religione et fide catholica deviarunt: Alexandrinae tamen urbis cives atque habitatores tantis sunt Apollinaris infecti venenis, ut necessarium fuerit ea quae jam ante sanximus repetita nunc etiam lege decernere. Oportet enim ut sit numerosa severitas sanctionum, ubi est crebra licentia culparum. Custodiendae praeterea orthodoxae fidei tanto a serenitate mea cura adhiberi impensior debet, 243 quanto res humanas divinae praecedunt. Quicunque ergo vel in hac sacra urbe, vel in Alexandrina civitate, vel in omni Aegyptiaca dioecesi, diversisque aliis provinciis, Eutychetis profanam perversitatem sequuntur, et ita non credunt ut trecenti decem et octo sancti Patres tradiderunt, catholicam fidem in Nicaena civitate fundantes; centum quoque et quinquaginta alii venerabiles episcopi, qui in alma urbe Constantinopolitana postea convenerunt; et sicut Athanasius, et Theophilus, et Cyrillus sancti episcopi Alexandrinae civitatis credebant; quos etiam Ephesina synodus, cui beatae memoriae Cyrillus praefuit, in qua Nestorii error expulsus est, in universis secuta est; quos et nuper venerabilis synodus Chalcedonensis est secuta, prioribus conciliis sacerdotum ex omni prorsus parte consentiens, nihilque adimens sacrosancto symbolo, neque adjiciens, sed Eutychetis dogmata funesta condemnans: sciant se haereticos esse Apollinaristas. Apollinaris enim facinorosissimam sectam Eutyches et Dioscorus mente sacrilega sunt secuti; ideoque hi omnes qui Apollinaris vel Eutychetis perversitatem sequuntur, illis poenis quae divorum retro principum constitutionibus contra Apollinaristas, vel serenitatis nostrae postmodum sanctione contra Eutychianistas, vel hac ipsa augustissima lege contra eosdem decretae sunt, noverint se esse plectendos. Idcirco Apollinaristae, id est Eutychianistae( quibus etsi est in appellatione diversitas, est tamen in haeresis pravitate conjunctio; et dispar quidem nomen, sed idem sacrilegium), sive in hac alma urbe diversisque provinciis, sive in Alexandrina civitate, sive in Aegyptiaca dioecesi sunt, neque ita credunt ut praedicti venerabiles Patres credebant, neque viro reverentissimo Alexandrinae urbis antistiti Proterio fidem orthodoxam tenenti communicant, secundum sacratissimas divorum retro principum constitutiones quae de Apollinaristis promulgatae sunt, non habeant potestatem faciendi testamenti et condendae ultimae voluntatis, neque id capiant quod ipsis ex testamento cujusquam fuerit derelictum, nihil etiam ex donatione aliqua consequantur, 244 sed si quid in ipsos vel liberalitate viventis, vel morientis fuerit voluntate collatum, id fisco nostro protinus addicatur. Ipsi vero in nullos aliquid ex facultatibus suis donationis titulo et jure transfundant. Episcopos quoque, vel presbyteros, aliosque clericos illis creare et habere non liceat, scientibus tam hos Eutychianistas vel Apollinaristas qui ausi fuerint cuiquam episcopi, vel presbyteri, vel clerici nomen imponere, quam hos qui conati fuerint impositum sibi nomen sacerdotale retinere, poenam exsilii cum facultatum suarum amissione subituros. Eos vero qui antehac catholicarum Ecclesiarum clerici, vel orthodoxae fidei monachi fuerunt, et relicto vero et orthodoxo omnipotentis Dei cultu, Apollinaris vel Eutychetis haeresim et dogmata abominanda sectati sunt, vel postea sectabuntur, omnibus poenis quae vel hac, vel prioribus legibus adversus haereticos constitutae sunt, jubemus teneri, et extra ipsum quoque Romani imperii solum pelli, sicut de Manichaeis praecedentium legum statuta sanxerunt. Universi praeterea Apollinaristae vel Eutychianistae nec ecclesias nec monasteria sibi constituant; parasynaxes et conventicula tam diurna quam nocturna non contrahant, neque ad domum, neque ad possessionem cujusquam, neque ad monasterium, vel ad quemcunque alterum locum operaturi sectae funestissimae congregentur. Quod si fecerint, et hoc factum fuisse domino volente constiterit, post rem in examine judicis approbatam, domus vel possessio in qua convenerint fisco sine dilatione societur; monasterium vero ejus civitatis orthodoxae Ecclesiae in cujus territorio est jubemus addici. Si vero ignorante domino, sciente vero eo qui pensiones domus exigit, vel conductore, vel procuratore, vel actore praedii, parasynaxes et conventicula interdicta collegerint; conductor, vel procurator, sive actor, seu quicunque est, qui in domo, sive possessione, vel monasterio eos receperit, et passus fuerit illicitas parasynaxes conventusque celebrari, si vilis conditionis est et abjectae, fustibus publice, et in poenam suam, et in aliorum coerceatur exemplum; 245 si vero honestae personae sunt, decem libras auri mulctae nomine fisco nostro cogantur inferre. Nullum praeterea Apollinaristam vel Eutychianistam ad aliquam jubemus aspirare militiam, nisi ad cohortilianam vel limitaneam. Si qui vero extra cohortilianam vel limitaneam inventi fuerint militare, soluto cingulo, honestorum hominum et palatii communione priventur; nec in alia quam in ea im qua nati sunt civitate, vel vico ac regione versentur. Si qui vero in hac alma urbe nati sunt, tam sacratissimo comitatu quam omni per provincias metropolitica civitate pellantur. Nulli insuper Eutychianistae vel Apollinaristae publice vel privatim advocandi coetus et circulos contrahendi, et de haeretico errore disputandi, ac perversitatem facinorosi dogmatis asserendi, tribuatur facultas. Nulli etiam contra venerabilem Chalcedonensem synodum liceat aliquid vel dictare, vel scribere, vel edere atque emittere, aut aliorum super eadem rescripta proferre, nemo hujusmodi habere libros et sacrilega scriptorum audeat monimenta servare. Quod si qui in his criminibus fuerint deprehensi, perpetua deportatione damnentur. Eos vero qui discendi studio audierint de infausta haeresi disputantes, decem librarum auri quae fisco nostro inferendae sunt, jubemus subire dispendium. Omnes vero hujusmodi chartae ac libri qui funestum Eutychetis, hoc est Apollinaris, fuerint dogma complexi, incendio concrementur: ut facinorosae perversitatis vestigia ipsa flammis ambusta depereant. Aequum namque est ut immanissima sacrilegia par poenae magnitudo percellat, Palladi parens charissime atque amantissime. Illustris igitur et magnifica auctoritas tua, quae hac sacratissima constitutione 246 decrevimus, in hac alma urbe, diversisque provinciis, ac praecipue in Alexandrina civitate, et per universam Aegyptiacam dioecesim edictis ex more propositis, ad omnium notitiam faciat pervenire: ut cuncta quam statuimus eis qui rei fuerint deprehensi, severitas protinus exerceatur: scientibus moderatoribus provinciarum, eorumque apparitoribus, defensoribus etiam civitatum, quod si ea quae legis hujus religiosissima sanctione custodienda decrevimus, aut neglexerint, aut aliqua permiserint temeritate violari, denarum librarum auri mulctam fisco nostro cogentur inferre, et insuper existimationis suae periculum sustinebunt. Ea quoque quae de paganis per omne Romanum imperium valitura aequaliter perennitatis nostrae lege decrevimus, in eos instantissime exerceantur quos constiterit profanos ritus ac simulacrorum impios cultus, et interdicta sibi sacrilegia celebrare. Data kal. Aug., Constantinopoli, divo Valentiniano Augusto et Anthemo viro clarissimo consulibus.
12.5.1
204 CAPITULUM XXIV. Epistola Innocentii ad Victricium episcopum Rothomagensem: sub titulis XV. CAPITULUM XXIX Epistola decretalis Siricii papae ad Himerium Tarraconensem episcopum, sub titulis XVI.
12.5.1
SIRICIUS HIMERIO Tarraconensi episcopo.
12.5.2
Directa ad decessorem nostrum sanctae recordationis Damasum fraternitatis 247 tuae relatio, me jam in sede ipsius constitutum, quia sic Dominus ordinavit, invenit; quam cum in conventu fratrum sollicitius legeremus, tanta invenimus quae reprehensione et correctione sunt digna, quanta optaremus laudanda cognoscere. Et quia necesse nos erat in ejus labores curasque succedere cui per Dei gratiam successimus in honore; facto, ut oportebat, primitus meae provectionis indicio, ad singula, prout Dominus aspirare dignatus est, consultationi tuae responsum competens non negamus: quia officii nostri consideratione, non est nobis dissimulare, non est tacere libertas, quibus major cunctis Christianae religionis zelus incumbit. Portamus onera omnium qui gravantur; quinimmo haec portat in nobis beatus Petrus apostolus, qui nos in omnibus, ut confidimus, administrationis suae protegit et tuetur haeredes.
12.5.1
Prima itaque paginae tuae fronte signasti, baptizatos ab impiis Arianis plurimos ad fidem catholicam festinare, et quosdam de fratribus nostris eosdem denuo baptizare velle, quod non licet: cum hoc fieri et apostolus vetet, et canones contradicant, et post cassatum Ariminense concilium missa ad provincias a reverendae memoriae praedecessore meo Liberio generalia decreta prohibeant; quos nos cum Novatianis aliisque haereticis, sicut est in synodo constitutum, per invocationem solam septiformis Spiritus, episcopalis manus impositione catholicorum conventui sociamus: quod etiam totus Oriens Occidensque custodit. A quo tramite vos quoque post hac minime convenit deviare, si non vultis a nostro collegio synodali sententia separari.
12.5.2
Sequitur deinde baptizandorum, prout unicuique libitum fuerit, improbabilis et emendanda confusio, quae a nostris consacerdotibus( quod commoti dicimus) non ratione auctoritatis alicujus, sed sola temeritate praesumitur; ut passim ac libere in natalitiis Christi, seu apparitionis, nec non et apostolorum seu martyrum festivitatibus innumerae, ut asseris, plebes baptismi 248 mysterium consequantur; cum hoc sibi privilegium, et apud nos, et apud omnes Ecclesias Dominicum specialiter cum Pentecoste sua Pascha defendat. Quibus solis per annum diebus, ad fidem confluentibus generalia baptismatis tradi convenit sacramenta, his duntaxat electis, qui ante quadraginta vel eo amplius dies nomen dederint, et exorcismis quotidianis, orationibus, atque jejuniis fuerint expiati; quatenus apostolica illa impleatur praeceptio, ut expurgato veteri fermento nova incipiat esse conspersio. Sicut ergo paschalem reverentiam in nullo dicimus esse minuendam, ita infantibus qui necdum poterunt per aetatem, vel his quibus in qualibet necessitate opus fuerit sacri unda baptismatis, omni volumus celeritate succurri: ne ad nostrarum perniciem tendat animarum, si, negato desiderantibus fonte salutari, exiens unusquisque de saeculo et regnum perdat et vitam. Quicunque etiam discrimen naufragii, hostilitatis incursum, obsidionis ambiguum, vel cujuslibet corporalis aegritudinis desperationem inciderint, et sibi unico credulitatis auxilio poposcerint subveniri, eodem quo poscunt momento temporis, expetitae regenerationis praemia consequantur. Hactenus erratum in hac parte sufficiat. Nunc praefatam regulam omnes teneant sacerdotes qui nolunt ab apostolicae petrae, super quam Christus universalem construxit Ecclesiam, soliditate divelli.
12.5.3
Adjectum est etiam quosdam Christianos ad apostasiam, quod dici nefas est, transeuntes, et idolorum cultu et sacrificiorum contaminatione profanatos: quos a Christi corpore et sanguine, quo dudum redempti fuerant renascendo, jubemus abscidi. Et si resipiscentes forte aliquando fuerint ad lamenta conversi, his quandiu vivunt agenda poenitentia est, et in ultimo fine suo reconciliationis gratia tribuenda; quia, docente Domino, nolumus mortem peccatoris, tantum convertatur et vivat.
12.5.4.1
De conjugali autem velatione requisisti, 249 si desponsatam alii puellam alter in matrimonio possit accipere? Hoc ne fiat modis omnibus inhibemus; quia illa benedictio quam nupturae sacerdos imponit, apud fideles cujusdam sacrilegii instar est, si ulla transgressione violetur.
12.5.4.2
CAP. V.-- V. De his vero non incongrue dilectio tua apostolicam sedem credidit consulendam, qui acta poenitentia, tanquam canes et sues ad vomitus pristinos et volutabra redeuntes, et militiae cingulum, et ludicras voluptates, et nova conjugia, et inhibitos denuo appetivere concubitus; quorum professam incontinentiam generati post absolutionem filii prodiderunt. De quibus quia jam non habent suffugium poenitendi, id duximus decernendum, ut sola intra Ecclesiam fidelibus oratione jungantur, sacrae mysteriorum celebritati, quamvis non mereantur, intersint; a Dominicae autem mensae convivio segregentur: ut hac saltem districtione correpti, et ipsi in se sua errata castigent, et aliis exemplum tribuant, quatenus ab obscenis cupiditatibus retrahantur. Quos tamen, quoniam carnali fragilitate ceciderunt viatico munere, cum ad Dominum coeperint proficisci, per communionis gratiam volumus sublevari. Quam formam et circa mulieres quae se post poenitentiam talibus pollutionibus devinxerunt, servandam esse censemus.
12.5.4.3
CAP. VI.-- VI. Praeterea monachorum quosdam atque monacharum, abjecto proposito sancto, in tantam potestatis esse demersos lasciviam, ut prius clanculo, velut sub monasteriorum praetextu illicita ac sacrilega se contagione miscuerint; postea vero in abruptum conscientiae desperatione perducti de illicitis complexibus libere filios procreaverint: quod et publicae leges, et ecclesiastica jura condemnant. Has igitur impudicas detestabilesque personas a monasteriorum coetu, ecclesiarumque conventibus eliminandas esse mandamus; quatenus retrusae in suis ergastulis, et tantum facinus continua lamentatione deflentes, purificatorio possint poenitudinis igne decoquere: 250 ut eis vel ad mortem saltem, solius misericordiae intuitu, per communionis gratiam possit indulgentia subvenire.
12.5.4.4
CAP. VII.-- VII. Veniamus nunc ad sacratissimos ordines clericorum, quos in venerandae religionis injuriam, ita per vestras provincias calcatos atque confusos charitate tua insinuante, reperimus; ut Jeremiae nobis voce dicendum sit: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et flebo populum hunc die ac nocte? Si ergo beatus propheta ad lugenda populi peccata, non sibi ait lacrymas posse sufficere, quanto nos possumus dolore percelli, cum eorum qui in nostro sunt corpore compellimur facinora deplorare? Praecipue quibus, secundum beatum Paulum, instantia quotidiana et sollicitudo omnium Ecclesiarum indesinenter incumbit. Quis enim infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? Plurimos enim sacerdotes Christi atque levitas post longa consecrationis suae tempora, tam de conjugiis propriis quam de turpi coitu sobolem didicimus procreasse, et crimen suum hac praescriptione defendere, quia in veteri Testamento sacerdotibus ac ministris generandi facultas legitur attributa. Dicat nunc mihi quisquis ille est sectator libidinum, praeceptorque vitiorum, si aestimat quia in lege Moysi passim sacris ordinibus a Domino laxata sunt frena luxuriae, cur eos quibus committebantur sancta sanctorum praemonet, dicens: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester? Cur etiam procul a domibus suis anno vicis suae in templo habitare jussi sunt sacerdotes? hac videlicet ratione, ne vel cum uxoribus possent carnale exercere commercium; ut conscientiae integritate fulgentes, acceptabile Deo munus offerrent; quibus expleto deservitionis suae tempore uxorius usus solius successionis causa fuerat relaxatus, quia non ex alia nisi ex tribu Levi quisquam ad Dei ministerium fuerat admitti praeceptus. Unde et Dominus Jesus cum nos suo illustrasset adventu, in Evangelio protestatus est 251 quia legem non venerit solvere, sed implere; et ideo Ecclesiae, cujus sponsus est, formam castitatis voluit splendore radiare, ut in die judicii, cum rursus advenerit, sine macula et sine ruga eam possit, sicut per Apostolum suum instituit, reperire. Quarum sanctionum omnes sacerdotes atque levitae insolubili lege constringimur, ut a die ordinationis nostrae sobrietati ac pudicitiae et corda nostra mancipemus et corpora; dummodo per omnia Deo nostro in his quae quotidie offerimus sacrificiis placeamus. Qui autem in carne sunt, dicente electionis vase, Deo placere non possunt; vos autem jam non estis in carne, sed in spiritu; si tamen spiritus Dei habitat in vobis. Et ubi poterit, nisi in corporibus, sicut legimus, sanctis habitare Spiritus Dei? Et quia aliquanti de quibus loquimur, ut tua sanctitas retulit, ignoratione lapsos se esse deflent, his hac conditione misericordiam dicimus non negandam, ut sine ullo honoris augmento, in hoc quo detecti sunt, quandiu vixerint, officio perseverent; si tamen posthac continentes se studuerint exhibere. Hi vero qui illiciti privilegii excusatione nituntur, ut sibi hoc asserant veteri lege concessum, noverint se ab omni ecclesiastico honore, quo indigne usi sunt, apostolicae sedis auctoritate dejectos; nec unquam posse veneranda attrectare mysteria, quibus se ipsi dum obscenis cupiditatibus inhiant, privaverunt. Et quia exempla praesentia cavere nos praemonent in futurum, si quilibet episcopus, presbyter, atque diaconus( quod non optamus) deinceps talis fuerit inventus, jam nunc sibi omnem per nos indulgentiae aditum intelligat obseratum; quia ferro necesse est excidantur vulnera quae fomentorum non senserint medicinam.
12.5.4.5
CAP. VIII.-- VIII. Didicimus etiam licenter ac libere inexploratae vitae homines, quibus etiam numerosa fuerint conjugia ad praefatas dignitates, prout cuique libuerit, aspirare; quod non tantum illis qui ad haec immoderata 252 ambitione perveniunt, quantum metropolitanis specialiter pontificibus imputamus; qui dum inhibitis ausibus connivent, Domini nostri, quantum in se est, praecepta contemnunt. Et ut taceamus quod altius suspicamur, ubi illud est quod Dominus noster data per Moisem lege constituit, dicens: Sacerdotes mei semel nubant: et alio loco: Sacerdos uxorem virginem accipiat, non viduam, non repudiatam, non meretricem? Quod secutus Apostolus ex persecutore praedicator, unius uxoris virum, tam sacerdotem quam diaconum fieri debere mandavit. Quae omnia ita a regionum vestrarum despiciuntur episcopis, quasi in contrarium magis fuerint constituta. Et quia non est nobis de hujusmodi usurpationibus negligendum, ne nos indignantis vox Domini justa corripiat, qua dicit: Videbas furem et currebas cum eo; et ponebas tuam cum adulteris portionem: quid ab universis posthac Ecclesiis sequendum sit, quid vitandum, generali pronuntiatione decernimus.
12.5.4.6
CAP. IX.-- IX. Quicunque itaque se Ecclesiae vovit obsequiis a sua infantia, ante pubertatis annos baptizari, et lectorum debet ministerio sociari. Qui ab accessu adolescentiae usque ad tricesimum aetatis annum si probabiliter vixerit, una tantum, et ea quam virginem communi per sacerdotem benedictione perceperit, uxore contentus, acolythus et subdiaconus esse debebit; post quae ad diaconii gradum, si se ipse primitus continentia praeeunte dignum probarit, accedat. Ubi si ultra quinque annos laudabiliter ministrarit, congrue presbyterium consequatur. Exinde post decennium, episcopalem cathedram poterit adipisci, si tamen per haec tempora integritas vitae ac fidei ejus fuerit approbata.
12.5.4.7
CAP. X.-- X. Qui vero jam aetate grandaevus melioris propositi conversione provocatus ex laico ad sacram militiam pervenire festinat, desiderii sui fructum non aliter obtinebit, nisi eo quo baptizatur tempore statim 253 lectorum aut exorcistarum numero societur, si tamen eum unam habuisse vel habere, et hanc virginem accepisse constet uxorem. Qui dum initiatus fuerit, expleto biennio, per quinquennium aliud acolythus et subdiaconus fiat, et sic ad diaconium, si per haec tempora dignus judicatus fuerit, provehatur. Exinde jam accessu temporum ad presbyterium, vel episcopatum, si eum cleri ac plebis evocarit electio, non immerito societur.
12.5.5
Quisquis sane clericus viduam, aut certe secundam conjugem duxerit, omni ecclesiasticae dignitatis privilegio mox nudetur, laica sibi tantum communione concessa, quam ita demum poterit possidere, si nihil postea, propter quod hanc perdat, admittat.
12.5.6
Feminas vero non alias esse patimur in domibus clericorum, nisi eas tantum quas propter solas necessitudinum causas habitare cum iisdem synodus Nicaena permisit.
12.5.7
Monachos quoque, quos tamen morum gravitas et vitae ac fidei institutio sancta commendat, clericorum officiis aggregari et optamus et volumus; ita ut qui intra tricesimum aetatis annum sunt, in minoribus per gradus singulos, crescente tempore, provehantur ordinibus; et sic ad diaconii vel presbyteratus insignia maturae aetatis consecratione perveniant; nec statim saltu ad episcopatus culmen ascendant, nisi in his eadem quae singulis dignitatibus superius tempora praefiximus fuerint custodita.
12.5.8
Illud quoque nos par fuit providere, ut sicut poenitentiam agere cuiquam non conceditur clericorum, ita et post poenitudinem ac reconciliationem nulli unquam laico liceat honorem clericatus adipisci; quia quamvis sint omnium peccatorum contagione mundati, nulla tamen debent gerendorum sacramentorum instrumenta suscipere, qui dudum fuerint vasa vitiorum. 254
12.5.9
Et quia in his omnibus quae in reprehensionem veniunt, sola excusatio ignorationis obtenditur, cui nos interim solius pietatis intuitu necesse est clementer ignoscere: quicunque poenitens, quicunque digamus, quicunque viduae maritus ad sacram militiam indebite et incompetenter irrepsit, hac sibi conditione a nobis veniam intelligat relaxatam, ut in magno debeat computare beneficio, si adempta sibi omni spe promotionis, in hoc quo invenietur ordine perpetua stabilitate permaneat scituri posthac provinciarum omnium summi antistites, quod si ultra ad sacros ordines quemquam de talibus crediderint assumendum, et de suo, et de eorum statu, quos contra canones et interdicta nostra provexerint, congruam ab apostolica sede promendam esse sententiam.
12.5.10
Explicuimus, ut arbitror, frater charissime, universa quae digesta sunt in querelam, et ad singulas causas de quibus per filium nostrum Bassianum presbyterum ad Romanam Ecclesiam, utpote ad caput tui corporis, retulisti, sufficientia, quantum opinor, responsa reddidimus. Nunc fraternitatis tuae animum ad servandos canones et tenenda decretalia constituta magis ac magis incitamus; ut haec quae ad tua consulta rescripsimus, in omnium coepiscoporum nostrorum proferri facias notionem, et non solum eorum qui in tua sunt dioecesi constituti, sed etiam ad universos Carthaginenses, ac Baeticos, Lusitanos, atque Gallicos, vel eos qui vicinis tibi collimitantur hinc inde provinciis, haec quae a nobis sunt salubri ordinatione disposita, sub litterarum tuarum prosecutione mittantur. Et quanquam statuta sedis apostolicae, vel canonum venerabilia definita nulli sacerdotum Domini ignorare sit liberum, utilius tamen atque pro antiquitate sacerdoti tui dilectioni tuae esse admodum poterit gloriosum, si ea quae ad te speciali nomine generaliter scripta sunt, per unanimitatis tuae 255 sollicitudinem in universorum fratrum nostrorum notitiam perferantur; quatenus et quae a nobis non inconsulte, sed provide sub nimia cautela et deliberatione salubriter sunt constituta, intemerata permaneant; et omnibus in posterum excusationibus aditus, qui jam nulli apud nos patere poterit, obstruatur. Data quarto Idus Febr. Archadio et Bautone viris clarissimis consulibus.
12.6
204 CAPITULUM XXIV. Epistola Innocentii ad Victricium episcopum Rothomagensem: sub titulis XV. CAPITULUM XXX. Epistola papae Siricii ad diversos episcopos missa.
12.6
Optarem semper, fratres charissimi, dilectioni et pacis vestrae sinceritati gaudia nuntiare, ita ut vicissim discurrentibus litteris sospitatis indicio juvarentur. At vero quia non patitur quiete nos vacare ab incursione sua hostis antiquus, ab initio mendax, inimicus veritatis, aemulus hominis( quem ut deciperet, se ante decepit), pudicitiae adversarius, luxuriae magister; crudelitatibus pascitur, abstinentia puniendus, odit jejunia, ministris suis praedicantibus 256 dum dicit esse superflua, spem non habens de futuris, Apostoli sententia repercussus dicentis: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. O infelix audacia! o desperatae mentis astutia! Jam incognitus sermo haereticorum intra Ecclesiam cancri more serpebat, ut occupans pectus, totum hominem praecipitaret in mortem. Et nisi Dominus Sabaoth laqueum quem paraverat dirupisset, scena tanti mali et hypocrisis publicata multorum simplicium corda traxerat in ruinam; quia facile ad deteriorem partem mens humana transducitur, volens per spatiosa volitare quam arctae viae iter cum labore transire. Qua de re necessarium satis fuit, dilectissimi mihi, quae hic gesta sunt, ad vestram conscientiam cognoscenda mandare: ne ignorantia cujuspiam sacerdotis pessimorum hominum Ecclesiam irrumpentium sub religioso nomine contagio violaret, sicut scriptum est, Domino dicente: Multi veniunt ad vos in vestimentis ovium; intus autem sunt lupi rapaces: a fructibus eorum cognoscetis eos: hi sunt videlicet qui quasi utilitate Christianos se jactant, ut sub velamento pii nominis gradientes, domum orationis ingressi sermonem serpentinae disputationis effundant, ut sagittent in obscuro rectos corde, atque a veritate catholica avertendo ad 257 suae doctrinae rabiem diabolico more transducant, atque ovium simplicitatem defraudent. Et quidem multarum haeresum malignitatem ab apostolis nunc usque didicimus, et experti probavimus; sed nunquam tales canes Ecclesiae mysterium latratibus fatigarunt, quales nunc subito hostes fidei erumpentes, doctrina perfidiae pullulata, cujus sint discipuli verborum fructibus prodiderunt. Namque cum alii haeretici singula sibi genera quaestionum male intelligendo proposuerint convellere atque concerpere de divinis institutionibus, isti non habentes vestem nuptialem sauciant catholicos, novi et veteris Testamenti, ut dixi, continentiam pervertentes, et spiritu diabolico interpretantes, illecebroso atque ficto sermone aliquantos Christianos coeperunt jam vastare, atque dementiae suae sociare, intra se continentes nequitiae suae virus. Verum illecti blasphemias suas conscriptione temeraria publice prodiderunt, et desperatae mentis furore conciti passim furorem gentilium publicaverunt. Sed a fidelissimis 258 Christianis, viris genere optimis, religione praeclaris, ad meam humilitatem subito scriptura horrifica videtur esse delata, ut sacerdotali judicio detecta divinae legi contraria spiritali sententia deleretur. Nos sane nuptiarum vota non aspernanter accipimus, quibus velamine intersumus; sed virgines, quas nuptiae creant, Deo devotas majore honorificentia muneramus. Facto igitur presbyterio constitit doctrinae nostrae, id est Christianae legi, esse contrariam. Unde Apostoli secuti praeceptum, in eos qui aliud quam quod accepimus, annuntiabant, omnium nostrum tam presbyterorum et diaconorum, quam etiam totius cleri unam scitote fuisse sententiam: ut Jovinianus, Auxentius, Genialis, Germinator, Felix, Plotinus, Marcianus, Januarius, et Ingeniosus, qui auctores novae haereseos et blasphemiae esse inventi sunt, divina sententia et nostro judicio in perpetuum damnati extra Ecclesiam remanerent. Quod custodituram sanctitatem vestram non ambigens, haec scripta direxi per 259 fratres et compresbyteros meos Crescentem, Leopardum, et Alexandrum, qui religiosum officium fidei possint spiritu adimplere ferventi.
12.7.1
204 CAPITULUM XXIV. Epistola Innocentii ad Victricium episcopum Rothomagensem: sub titulis XV. CAPITULUM XXXI. Item Rescriptum episcoporum ad quem supra.
12.7.1
Domino dilectissimo fratri SIRICIO, AMBROSIUS, SABINUS, BASSIANUS, et caeteri.
12.7.2
Recognovimus in litteris sanctitatis tuae boni pastoris excubias, qui diligenter commissam tibi januam serves, et pia sollicitudine Christi ovile custodias; dignus quem oves Domini nostri audiant et sequantur. Et ideo quia nosti oviculas Christi, lupos facile deprehendis, et occurris quasi providus pastor, ne isti morsibus perfidiae suae feralique ululatu ovile Dominicum dispergant. Laudamus hoc, domine frater, nobis dilectissime, et toto concelebramus affectu. Nec miramur si luporum rabiem grex Domini perhorruerit, in quibus Christi vocem non recognovit. Agrestis enim ululatus est, nullam virginitatis gratiam, nullum castitatis ordinem reservare, promiscue omnia velle confundere, diversorum gradus abrogare meritorum, et paupertatem quamdam coelestium remunerationum inducere: quasi Christo una sit palma quam tribuit, ac non plurimi abundent tituli praemiorum. 260 Simulant se isti non donare conjugio: sed quae potest laus esse conjugii, si nulla virginitatis est gloria? Neque vero nos sanctificatum a Christo esse conjugium negamus, divina voce dicente: Erunt ambo in una carne, et in uno spiritu; sed prius est quod nati sumus quam quod effecti, multoque praestantius divini operis mysterium quam humanae fragilitatis remedium. Jure laudatur bona uxor, sed melius pia virgo praefertur, dicente Apostolo: Qui jungit virginem suam, bene facit; et qui non jungit, melius facit; haec enim cogitat quae Dei sunt, illa quae mundi. Illa conjugalibus vinculis colligata est; haec libera vinculorum. Illa sub lege, ista sub gratia. Bonum conjugium, quo est inventa posteritas successionis humanae; sed melior est virginitas, per quam regni coelestis haereditas acquisita, et coelestium meritorum reperta successio. Per mulierem cura successit, per virginem salus evenit. Denique speciale sibi donum virginitatis Christus elegit, atque integritatis munus exhibuit, atque in se repraesentavit, quod elegit in matre. Quanta amentia funestorum latratuum, ut iidem dicerent Christum ex virgine non potuisse generari, qui asserunt ex muliere editis humanorum pignorum partibus virgines permanere! Aliis ergo praestat Christus, quod sibi, ut dicunt, praestare non potuit? Ille vero etsi carnem suscepit, etsi homo factus est, ut hominem redimeret atque a morte revocaret, inusitato tamen, quasi munere venit in terras: ut quemadmodum dixerat: Ecce faciam omnia nova, partu immaculatae virginis nasceretur; et sicut scriptum est, crederetur nobiscum Deus. Sed de via perversitatis produntur dicere: 261 Virgo concepit, sed non virgo generavit. Quae potuit ergo virgo concipere, non potuit virgo generare, cum semper conceptus praecedat, partus sequatur? Sed si doctrinis non creditur sacerdotum, credatur oraculis Christi, credatur monitis angelorum dicentium: Quia non est impossibile Deo omne verbum: credatur et Symbolo apostolorum, quod Ecclesia Romana intemeratum semper custodit et servat. Audivit Maria vocem angeli, et quae ante dixerat; Quomodo erit istud? non de fide generationis interrogans, respondit postea: Ecce ancilla Domini: contingat mihi secundum verbum tuum( Ibidem, 34). Haec est Virgo quae in utero concepit, Virgo quae peperit filium: sic enim scriptum est: Ecce Virgo in utero accipiet et pariet filium. Non enim concepturam tantummodo virginem, sed et parituram virginem dixit. Quae est autem illa porta sanctuarii, illa exterior ad orientem, quae manet clausa? Et nemo, inquit, pertransibit per eam; sed solus Deus Israel transivit per eam. Nonne haec porta Maria est per quam in hunc mundum Redemptor intravit? Haec est porta justitiae, sicut ipse dixit: Sine nos implere omnem justitiam. Haec porta est Maria de qua scriptum est: Quia Dominus pertransivit eam, et erit clausa post partum: quia virgo concepit et genuit. Quid autem incredibile, si contra usum naturalis originis peperit Maria et virgo permanet, quando contra usum naturae mare vidit et fugit, atque in fontem suum Jordanis fluenta remearunt? Non ergo excedit fidem quod virgo peperit; quando legimus quod et petra evomuit aquas, et in muri speciem maris unda solidata est. Non excedit fidem quod homo exivit ex virgine, quando petra fontem profluum scaturivit, ferrum super aquas natavit, ambulavit homo super aquas. Ergo si hominem 262 unda portavit, non potuit hominem virgo generare? At quem hominem? De quo legimus: Et mittet istis Dominus hominem qui eos faciet salvos, et notus erit Dominus Aegyptiis. In veteri itaque Testamento, virgo Hebraeorum per mare duxit exercitum; in novo Testamento virgo, Regis aula coelestis, electa est ad salutem. Quid autem? Etiam viduitatis attexamus praeconia, cum in Evangelio post virginis celeberrimum partum, Anna vidua subrogetur: quae vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua: Et haec vidua annorum octoginta quatuor, quae non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens die ac nocte. Merito ab illis viduitas despicitur, quae solet observare jejunia, quibus se dolent isti aliquo tempore esse maceratos, et propriam ulciscuntur injuriam, quotidianisque conviviis usuque luxuriae laborem abstinentiae propulsare desiderant; qui nihil rectius faciunt, quam quod ipsi se suo ore condemnant. Sed Deum metuant, ne in istis illud jejunium reputetur. Eligant quod volunt, si aliquando jejunaverunt, gerant ergo boni facti sui poenitentiam; si nunquam, suam ergo ipsi intemperantiam et luxuriam confiteantur. Et iidem dicunt, Paulum magistrum luxuriae fuisse. At quis sit sobrietatis magister, si fuit ille luxuriae? qui castigavit corpus suum, et servituti redegit, atque jejuniis multis se debitam Christo observantiam detulisse memoravit, non ut se laudaret, sed ut nos quid sequeremur doceret. Ille ergo luxuriam docuit qui ait: Quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis? ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis, quae sunt omnia ad corruptelam; qui ait: Non in indulgentia corporis, non in honore aliquo ad saturitatem et diligentiam carnis, non in desideriis erroris, sed in spiritu, 263 quo renovamur, esse vivendum. Si parum est quod Apostolus dixit, audiant prophetam dicentem: Et cooperui in jejunio animam meam. Ergo qui non jejunat, intectus et nudus est, et patet vulneri. Denique si Adam se texisset in jejunio, nudus non fuisset effectus. Ninive se a morte jejunio liberavit. Et ipse Dominus ait: Hoc genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium. Sed quid plura apid magistrum atque doctorem? cum jam dignum praemium illi retulerint perfidiae suae, qui ideo huc venerunt, ne superesset locus in quo non damnarentur; qui vere se Manichaeos probaverunt, non credentes quia ex virgine..... utique venisse non creditur. Quaenam haec est suppar novorum Judaeorum amentia? Si venisse non creditur, nec carnem creditur suscepisse. Ergo in phantasmate visus est, in phantasmate crucifixus est? Sed nobis in veritate crucifixus est, in veritate Redemptor est noster. Manichaeus est qui abnegat veritatem, qui carnem Christi negat; et ideo non est illi remissio peccatorum; sed est impietas Manichaeorum. Quam et clementissimus imperator exsecratus est, et omnes qui illos viderunt, quasi quaedam contagia refugerunt: sicut testes sunt fratres et compresbyteri nostri Crescens, Leopardus, et Alexander sancto ferventes Spiritu, qui eos omnium exsecratione damnatos, Mediolanensique ex urbe profugos 264 reliquerunt. Itaque Jovinianum, Auxentium, Germinatorem, Felicem, Plotinum, Genialem, Marcianum, Januarium et Ingeniosum, quos sanctitas tua damnavit, scias apud nos quoque secundum judicium tuum esse damnatos. Incolumem te et florentissimum Deus noster tueatur omnipotens, domine dilectissimo frater. Item subscriptio. Ego Eventius episcopus saluto sanctitatem tuam in Domino, et huic epistolae subscripsi. Maximus episcopus, Felix episcopus, Bassianus episcopus, Theodolus episcopus. Ex jussu Domini mei episcopi Geminiani, ipso praesente subscripsi, Aper presbyter, Eustasius episcopus, Constantius episcopus, Eustasius episcopus. Et omnes ordine subscripserunt.
12.8.1
204 CAPITULUM XXIV. Epistola Innocentii ad Victricium episcopum Rothomagensem: sub titulis XV. CAPITULUM XXXII. Epistola Zosimi papae ad Esicium Salonitanum episcopum, de monachis et laicis ad gradus ecclesiasticos accedere cupientibus.
12.8.1
ZOSIMUS papa ESICIO episcopo Salonitano.
12.8.2
Exigit dilectio tua praeceptum apostolicae sedis, in quo Patrum decreta consentiunt 265 et significas nonnullos ex monachorum populari coetu, quorum solitudo quavis frequentia major est: sed et laicos ad sacerdotium festinare. Hoc autem sub praedecessoribus nostris specialiter, et nuper a nobis interdictum constat litteris ad Gallias Hispaniasque transmissis: in quibus provinciis familiaris est ista praesumptio; quamvis nec Africa super hac admonitione nostra habeatur aliena: ne quis penitus contra Patrum praecepta, qui ecclesiasticis disciplinis per ordinem non fuisset imbutus, et temporis approbatione divinis stipendiis eruditus, nequaquam ad summum Ecclesiae sacerdotium aspirare praesumeret; et non solum in eo ambitio inefficax haberetur, verum etiam in ordinatores ejus, ut carerent eo ordine quem sine ordine contra praecepta Patrum crediderant praesumendum. Unde miramur ad dilectionem tuam statuta sedis apostolicae perlata non fuisse. Laudamus igitur constantiam propositi tui, frater charissime, nec aliud de pontificii tui veteri censura auctoritatis genus exspectandum fuit, quam ut talibus ambitionibus pro praeceptis Patrum in procinctu fidei constitutus, occurreres. Igitur si quid auctoritati tuae, quod nos non opinamur, aestimas defuisse, supplemus. Vos obsistite talibus ordinationibus, obsistite superbiae et arrogantiae venienti. Tecum faciunt praecepta Patrum, tecum apostolicae sedis auctoritas. Si enim officia saecularia principem locum, non vestibulum actionis ingressis, sed per plurimos gradus examinato temporibus deferunt, quis ille tam arrogans, tam impudens invenitur, ut in coelesti militia, quae propensius ponderanda est, et sicut aurum repetitis ignibus exploranda, statim dux esse desideret, cum tyro ante non fuerit; et prius velit docere quam discere? Assuescat in Dominicis castris in lectorum gradu primitus divini rudimenta servitii, nec illi vile sit exorcistam, acolythum, subdiaconum, diaconum per ordinem fieri; nec saltu, 266 sed statutis majorum ordinatione temporibus. Jam vero ad presbyterii fastigium talis accedat, ut et nomen aetas impleat, et meritum probitatis stipendia acta testentur. Jure inde summi pontificis locum sperare debebit. Facit hoc nimia remissio consacerdotum nostrorum; qui pompam multitudinis quaerunt, et putant ex hac turba aliquid sibi dignitatis acquiri. Hinc passim numerosa popularitas, etiam in his locis ubi solitudo est, talium reperitur, dum parochias extendi cupiunt, aut quibus aliud praestare non possunt, divinos ordines largiuntur; quod oportet districti semper esse judicii. Rarum enim est omne quod magnum est. Proinde nos, ne quid meritis dilectionis tuae derogemus, ad te potissimum scripta direximus, quae in omnium fratrum et coepiscoporum nostrorum facies ire notitiam; non tantum eorum qui in ea provincia sunt, sed etiam qui vicinis dilectionis tuae provinciis adjunguntur. Sciet quisquis hoc postposita Patrum et apostolicae sedis auctoritate neglexerit, a nobis districtus vindicandum, ut loci sui minime dubitet sibi non constare rationem, si hoc putat post tot prohibitiones, impune tentari. Contumeliae enim studio fit, quidquid totiens interdictum usurpatur. Haec autem singulis gradibus observanda sunt tempora. Si ab infantia ecclesiasticis ministeriis nomen dederit, inter lectores usque ad vicesimum aetatis annum continuata observatione perduret. Si major jam et grandaevus accesserit, ita tamen ut post baptismum statim si divinae militiae desiderat mancipari, sive inter lectores, sive inter exorcistas quinquennio teneatur. Exinde acolythus, vel subdiaconus quatuor annis sit; et sic ad benedictionem diaconatus, si meretur, accedat; in quo ordine quinque annis, si inculpate se gesserit, haerere debebit. Exin suffragantibus stipendiis per tot gradus datis propriae fidei documentis presbyterium poterit promereri. De quo loco, 267 si eum exactior ad bonos mores vita perduxerit, summum pontificium sperare debebit, hac tamen lege servata, ut neque digamus neque poenitens ad hos gradus possit admitti. Sane, ut etiam defensores Ecclesiae, qui ex laicis fiunt, supradicta observatione teneantur, si meruerint in ordine esse clericatus. Data VIII kalendas Martias, Honorio XII et Theodosio VIII Augustis consulibus.
12.9
204 CAPITULUM XXIV. Epistola Innocentii ad Victricium episcopum Rothomagensem: sub titulis XV. CAPITULUM XXXIII. Commonitorium Zosimi papae presbyteris et diaconibus suis Ravennae constitutis.
12.9
Ex relatione fratris nostri Archiami presbyteri qualiter suscepti sitis vel quid egeritis cognovimus, vel qualiter illi suscepti sint qui contra canones adversus nos ad comitatum, nescio qua audentes temeritate, ire voluerunt. Ad quos haec, quae nunc misimus, olim scripta feceramus, eorum quas injuriose miserant respondentes 268 epistolis. Sed quoniam non potuerunt rei in sua, hoc est in nostra Ecclesia Romana, cum nostris compresbyteris commorari, has ad vos illis tradendas litteras destinavimus: in quibus decreto nostro sanximus memoratos perturbatores omnium ab apostolicae sedis nostrae communione alienos fuisse, atque nostra subscriptione prolatam sententiam suscepisse. Illi etiam qui effrenato horum facto consilioque assensum commodare voluerunt, vestrae charitatis est aestimare qualiter habeantur; quibus hoc objicere vos debetis, quod juxta canonum praecepta fortiter incurrere, et qualiter presbyteros non decebat, rebelles existere tentaverunt. Vos autem monemus in speculis esse debere, ne qua eorum prorumpat audacia, quos anathematizatos scit sancta et apostolica Ecclesia. De his vero qui eorum se societati junxerunt, quid agere debeamus, cum reversi fueritis, consilio meliori tractabimus. Data quinto nonas Octobris, Honorio XII et Theodosio VIII Augustis consulibus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).