Appendix ad opera S. Leonis Magni
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
⋯
Original / primary: 7643 Apadops
13.1
269 CAPITULUM XXXIV. Epistola Bonifacii papae ad Hilarium episcopum Narbonensem de Patroclo episcopo.
13.1
BONIFACIUS HILARIO episcopo Narbonensi.
13.2
Difficile quidem fidem querimoniis commodamus, quarum sacerdotes Domini pulsat intentio, maxime cum eos loquuntur quippiam contra statuta Patrum tentasse; sed frequenter has asserit, sicut nunc, multitudo causantium. Ecce enim, ut charitas tua recognoscit ex subditis, Lutubensis Ecclesiae cleri ordo vel plebis preces suas et lacrymas ad nos, quantum datur intelligi, magno cum dolore miserunt, dicentes coepiscopum nostrum Patroclum sua petitione cessante, in locum decedentis episcopi nescio quem in aliena provincia, praetermisso metropolitano, contra Patrum regulas ordinasse. Quod nequaquam possumus ferre patienter, quia convenit nos paternarum sanctionum diligentes esse custodes. Nullis enim videtur incognita synodi constitutio Nicaenae, quae ita praecepit, ut eadem proprie verba ponamus: per unamquamque provinciam jus metropolitanos singulos habere debere, nec cuiquam duas esse posse subjectas. Quod illi, quia aliter credendum non est, servandum sancto suggerente sibimet Spiritu censuerunt. Unde, frater charissime, si ita res sunt, et Ecclesiam supradictam provinciae tuae limes includit, nostra auctoritate commonitus, quod quidem facere sponte deberes, desideriis supplicantum et voluntate respecta, ad eumdem locum in quo ordinatio talis celebrata dicitur, 270 metropolitani jure munitus et praeceptionibus nostris fretus accede; intelligens arbitrio tuo secundum regulas Patrum quaecunque facienda sunt, a nobis esse concessa: ita ut peractis omnibus apostolicae sedi quidquid statueris te referente clarescat, cui totius provinciae suae ordinationem liquet esse mandatam. Nemo ergo eorum terminos audax temerator excedat, nec aliquis in eorum contumeliam partibus suis, quae sibi ab his non videntur concessa, defendat. Cesset hujusmodi pressa nostra auctoritate praesumptio eorum qui ultra licitum suae limitem dignitatis extendunt. Quod idcirco dicimus, ut advertat charitas tua adeo nos canonum cautius praecepta servare, ut ita censio quoque nostra diffiniat, quatenus metropolitani sui unaquaeque provincia in omnibus rebus semper ordinationem exspectet. Data quinto idus Februar., Honorio XIII et Theodosio X Augustis consulibus.
13.1.1
269 CAPITULUM XXXIV. Epistola Bonifacii papae ad Hilarium episcopum Narbonensem de Patroclo episcopo. CAPITULUM XXXV. Epistola Coelestini papae ad episcopos Viennenses et Narbonenses titulorum XI.
13.1.1
COELESTINUS universis episcopis per Viennensem et Narbonensem provincias constitutis.
13.1.2
Cuperemus quidem de vestrarum Ecclesiarum ita ordinatione gaudere, ut congratularemur potius de profectu quam aliquid admissum contra disciplinam ecclesiasticam doleremus. Ad nostram enim laetitiam et bene facta proveniunt, et moeroris aculeis nos, quae fuerint male facta, compungunt. Nec silere possumus, cum 271 hoc, ut ab illicitis revocemus aliquos, officii nostri provocemur instinctu: in speculis a Deo constituti, ut vigilantiae nostrae diligentiam comprobantes, et quae coercenda sunt resecemus, et quae observanda sunt sanciamus. Et quamvis circa longinqua spiritualis cura non deficit, sed se per omnia, qua Domini nomen praedicatur, extendit; nec notitiam nostram subterfugiant, quae in eversionem regularum novellae praesumptionis auctoritate tentantur.
13.1.1
Didicimus enim quosdam Domini sacerdotes superstitioso potius cultui servire, quam mentis vel fidei puritati. Sed non mirum, si contra ecclesiasticum morem faciunt, qui in Ecclesia non creverunt, sed alio venientes itinere, secum haec in Ecclesiam quae in alia conversatione habuerant intulerunt, amicti pallio, et lumbos praecincti, credentes se Scripturae fidem non per spiritum, sed per litteram completuros. Nam si ad hoc ista praecepta sunt, ut taliter servarentur, cur non fiunt pariter quae sequuntur, ut lucernae ardentes in manibus una cum baculo teneantur? Habent suum ista mysterium, et intelligentibus ita clara sunt, ut ea magis qua decet significatione serventur. Nam in lamborum praecinctione castitas, in baculo regimen pastorale, in lucernis ardentibus boni fulgor operis, de quo dicitur: Opera bona vestra luceant, indicantur. Habeant tamen istum forsitan cultum, morem potius quam rationem sequentes, qui semotioribus habitant locis, et procul a caeteris degunt: unde hic habitus in Ecclesiis Gallicanis, ut tot annorum, tantorumque pontificum in alterum habitum consuetudo vertatur? Discernendi a plebe vel caeteris sumus doctrina, non veste; conversatione, non habitu; mentis puritate, non cultu. Nam si studere incoeperimus novitati, traditum nobis a patribus ordinem calcabimus, ut locum supervacuis superstitionibus faciamus. 272
13.1.2
Rudes ergo fidelium mentes ad talia non debemus inducere; docendi enim potius sunt quam ludendi; nec imponendum eorum est oculis, sed mentibus infundenda praecepta sunt. Erant quidem multa quae pro disciplina ecclesiastica vel ipsius rei dicere ratione possemus; sed ab his ad alia devocamur.
13.1.3.1
Agnovimus poenitentiam morientibus denegari, nec illorum desideriis annui qui obitus sui tempore hoc animae suae cupiunt remedio subveniri. Horremus, fateor, tantae impietatis aliquem reperiri, ut de Dei pietate desperet; quasi non possit ad se quovis tempore concurrenti succurrere, et periclitantem sub onere peccatorum hominem, pondere quo se ille expediri desiderat, liberare. Quid hoc, rogo, aliud est quam morienti mortem addere, ejusque animam sua crudelitate, ne absoluta possit esse, occidere? cum Deus ad subveniendum paratissimus invitans ad poenitentiam, sic promittat: Peccator, inquit, quacunque die conversus fuerit, peccata ejus non imputabuntur ei: et iterum: Nolo mortem peccatoris; sed tantum convertatur et vivat. Salutem ergo homini adimit, quisquis mortis tempore speratam poenitentiam denegarit; et desperavit de clementia Dei, qui eam ad subveniendum morienti sufficere vel in momento posse non credidit. Perdidisset latro praemium, in cruce ad dexteram Christi pendens, si illum unius horae poenitentia non juvisset. Cum esset in poena poenituit, et per unius sermonis professionem habitaculum paradisi, Deo promittente, promeruit. Vera ergo ad Deum conversio in ultimis positorum, mente potius est aestimanda, non tempore, propheta hoc taliter asserente: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris. Cum ergo sit Dominus cordis inspector, quovis tempore non est deneganda poenitentia postulanti, cum ille se obliget judici, cui occulta omnia noverit revelari.
13.1.3.2
273 IV. Ordinatos vero quosdam, fratres charissimi, coepiscopos, qui nullis ecclesiasticis ordinibus ad tantae dignitatis fastigium fuerint instituti, contra Patrum decreta, hujus usurpatione qui se hoc recognoscit fecisse, didicimus: cum ad episcopatum his gradibus, quibus frequentissime cautum est, debeat perveniri, ut minoribus initiati officiis, ad majora firmentur. Debet enim ante esse discipulus quisquis doctor esse desiderat, ut possit docere quod didicit. Omnis vitae institutio, hac ad id quo tendit, se ratione confirmat. Qui minime litteris operam dederit, praeceptor non potest esse litterarum. Qui non per singula stipendia creverit, ad emeritum stipendii ordinem non potest pervenire. Solum sacerdotium inter ista, rogo, vilius est, quod facilius tribuatur, cum difficilius impleatur? Sed jam non satis est laicos ordinare quos nullus fieri ordo permittit, sed etiam quorum crimina longe lateque per omnes pene sunt nota provincias, ordinantur.
13.1.4
Daniel nuper missa relatione ex Orientalibus ad nos partibus, ab omni quod tenuerat virginum monasterio, nefariis est objectionibus accusatus. Multa de multis objecta flagitia. In quanam lateret terrarum parte quaesitus, ut si suae innocentiae confideret, contra se judicium postulatum minime declinaret. Missa ad Arelatensem episcopum per Fortunatum subdiaconum nostrum, ut ad judicium episcopale destinaretur, epistola. Tantis gravatus testimoniis, tanta facinorum accusatione pulsatus, sacrarum, ut dicitur, virginum pollutus incestu, episcopus asseritur ordinatus;( in nostris libelli scriniis continentur, quorum ad vos quoque exemplaria direximus) in pontificii dignitatem hoc tempore 274 quo ad causam dicendam missis a nobis litteris vocabatur, obrepsit. Sacro nobis absit injuria. Facilius est ut hanc dignitatem tali dando ipse amiserit ordinator, quam eam obtineat ordinatus: cui convicto sociabitur qui eum sibi credidit largiendo pontificium sociandum. Qualis enim ipse sit, quisquis tales ordinarit, ostendit. His ergo in medium nunc deductis, cum plerique vestrum sint qui apostolicae sedis statuta cognoverint, nobiscum tempore aliquanto versati, ad disciplinae normam nostris conventa adhortationibus, omnia fraternitas vestra revocare festinet.
13.1.5
Primum, ut juxta decreta canonum unaquaeque provincia suo metropolitano contenta sit, ut decessoris nostri data ad Narbonensem episcopum continent constituta; nec usurpationis locus alicui sacerdoti in alterius concedatur injuriam. Sit concessis sibi contentus unusquisque limitibus. Alter in alterius provincia nihil praesumat; nec emeritis in suis Ecclesiis clericis peregrini et extranei, et qui ante ignorati sint, ad exclusionem eorum qui bene de suorum civium merentur testimonio, praeponantur, ne novum quoddam, de quo episcopi fiant, institutum videatur esse collegium. Nullus invitis detur episcopus. Cleri, plebis, et ordinis consensus ac desiderium requiratur. Tunc alter de altera eligatur Ecclesia, si de civitatis ipsius clericis cui est episcopus ordinandus, nullus dignus( quod evenire non credimus) potuerit reperiri. Primum enim illi reprobandi sunt, ut aliqui de alienis Ecclesiis merito praeferantur. Habeat unusquisque suae fructum militiae in Ecclesia in qua suam per omnia officia transegit aetatem. In aliena stipendia minime alter obrepat, nec alii 275 debitam alter sibi audeat vindicare mercedem. Sit facultas clericis renitendi, si se viderint praegravari, et quos sibi ingeri ex transverso agnoverint, non timeant refutare. Qui si non debitum praemium, vel liberum de eo qui eos recturus est, debent habere judicium.
13.1.6
Abstineatur ab illicitis ordinationibus. Nullus ex laicis, nullus digamus, nullus qui sit viduae maritus aut fuerit, ordinetur; sed irreprehensibilis, et qualem elegit Apostolus, fiat.
13.1.7
Per Moysem Dominus praecepit: Virginem accipiat sacerdos uxorem. Subsequitur et supplet Apostolus eodem locutus spiritu: unius uxoris virum debere episcopum consecrari. Ad hanc ergo eligantur formulam sacerdotes; et si quae factae sunt ordinationes illicitae, removeantur: quoniam stare non possunt, nec discussionem nostram subterfugere poterunt, quamvis latere se aestiment qui aliter pervenerunt: ut nulla religionis reverentia obscuritate fuscetur.
13.1.8
Non sit vana gloriatio palliatis. Episcopalem morem qui episcopi sunt sequantur.
13.1.9
Daniel, qui, ut diximus, accusationem pontificali honore subterfugere posse se credidit, et ad fastigium tantum accusatores suos fugiendo pervenit, a sanctitatis vestrae coetu interim se noverit segregatum: qui se nostro judicio debet objicere, si conscientiae suae novit confidentiam se habere.
13.1.10
Massiliensis vero Ecclesiae sacerdotem, qui dicitur, quod dictu nefas est, in necem fratris taliter gratulatus, ut huic qui ejus sanguine cruentatus advenerat, portionem cum eodem habiturus occurreret, vestro audiendum collegio delegamus. Data VIII kal. Aug., Felice et Tauro clarissimis viris consulibus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).