Appendix ad opera S. Leonis Magni
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
⋯
Original / primary: 7643 Apadops
17.1
282 CAPITULUM XL. Libellus Augustini de fide catholica contra omnes haereses.
17.1
Credimus in unum verum Deum, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, visibilium et invisibilium factorem, per quem creata sunt omnia in coelo et in terra. Hunc unum Deum, et hanc unam divini nominis esse Trinitatem. Patrem non esse Filium, sed habere Filium, qui Pater non sit; Filium non esse Patrem, sed Filium Dei esse natura; Spiritum quoque Paraclitum esse, qui nec Pater sit ipse, nec Filius, sed a Patre procedat. Est ergo ingenitus Pater, genitus Filius, non genitus Paraclitus, sed a Patre procedens. Pater est cujus vox est haec audita de coelis: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite: Filius est qui ait: Ego a Patre exivi, et a Deo veni in hunc mundum. Paraclitus ipse est de quo Filius ait: Nisi abiero ad Patrem Paraclitus non veniet ad vos. Hanc Trinitatem personis distinctam, substantiam unam, virtutem, potestatem, majestatem, indivisibilem, indifferentem. Praeter illam nullam divinam esse naturam, vel angeli, 283 vel spiritus vel virtutis alicujus, quae Deus esse credatur. Hunc igitur Filium Dei, Deum natum a Patre ante omne omnino principium sanctificasse uterum Mariae Virginis, atque ex ea verum hominem, sine viri generatum semine suscepisse: id est, Dominum Jesum Christum, non imaginarium corpus, aut forma sola compositum, sed solidum; atque hunc et esurisse, et sitisse, et doluisse, et flevisse, et omnia corporis exitia sensisse; postremo crucifixum, mortuum et sepultum, tertia die resurrexisse; conversatum postmodum cum discipulis, misisse ipsis Paraclitum, dum ad coelos ipse ascendisset. Hunc Filium hominis vocari veraciter credimus vel confitemur. Resurrectionem veram humanae credimus carnis; animam autem hominis non divinam esse substantiam vel Dei partem, sed creaturam divina voluntate factam, non de coelo lapsam.
17.2
Si quis ergo dixerit vel crediderit a Deo omnipotente mundum hunc factum non fuisse, atque ejus omnia instrumenta; anathema sit.
17.3
Si quis crediderit atque dixerit Deum Patrem eumdem Filium esse, vel Paraclitum; anathema sit.
17.4
Si quis dixerit atque crediderit Dominum Filium eumdem esse, vel Patrem, vel Paraclitum; anathema sit.
17.5
284 Si quis dixerit Paraclitum Spiritum eumdem esse vel Patrem, vel Filium; anathema sit.
17.6
Si quis dixerit atque crediderit hominem Jesum Christum a Filio Dei assumptum non fuisse; anathema sit.
17.7
Si quis dixerit atque crediderit Filium Dei Deum passum; anathema sit.
17.8
Si quis dixerit atque crediderit hominem Jesum Christum hominem impassibilem fuisse; anathema sit.
17.9
Si quis dixerit atque crediderit alterum Deum esse priscae legis, alterum Evangeliorum; anathema sit.
17.10
Si quis dixerit atque crediderit ab altero Deo mundum fuisse factum quam ab illo de quo scriptum est: In principio Deus fecit coelum et terram: qui solus Deus verus est; anathema sit.
17.11
Si quis dixerit atque crediderit corpora humana non resurrectura post mortem; anathema sit.
17.12
Si quis dixerit atque crediderit animam humanam Dei portionem vel Dei esse substantiam; anathema sit.
17.13
Si quis aliquas Scripturas praeter eas quas catholica Ecclesia recepit, vel in auctoritatem habendas esse crediderit, vel fuerit veneratus; anathema sit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).