Appendix ad opera S. Leonis Magni
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
⋯
Original / primary: 7643 Apadops
18.1
285 CAPITULUM XLI. Exempla testimoniorum sanctorum Patrum, de duabus naturis in una persona D. N. Jesu Christi indiscrete et distincte manentibus.
18.1
Sancti HILARII Pictavensis episcopi et confessoris de Fide catholica libro secundo.
18.2
Humani enim generis causa Dei Filius natus ex Virgine et Spiritu sancto ipso sibi in hac operatione consorte, et sua, videlicet Dei, inumbrante virtute, corporis sibi initia consevit, et exordia carnis instituit, ut homo factus ex Virgine naturam in se carnis acciperet, perque hujus assumptionis societatem sanctificatum in eo universi generis humani corpus existeret: ut quemadmodum omnes in se, per id quod corporeum se esse voluit, conderentur; ita rursum in omnes ipse per id quod ejus est invisibile referretur. Dei igitur imago invisibilis pudorem humani exordii non recusavit, et per conceptionem, partum, vagitum et cunas, omnes naturae nostrae contumelias transcurrit. Quid tandem a nobis dignum tantae dignationis affectui rependetur? Inenarrabilis a Deo originis unus unigenitus Deus in corpusculi humani formam sanctae Virginis utero insertus accrescit, et qui continet omnia, et intra quem, et per quem cuncta sunt, humani partus lege profertur, et ad cujus vocem angeli atque archangeli tremunt, coelum et terra, et omnia hujus mundi resolventur elementa, infantiae vagitus auditur; et qui invisibilis et incomprehensibilis est, non visu, sensu, tactuque moderandus, cunis est obvolutus. Haec si quis indigna Deo recolit, tanto se majoris beneficii obnoxium confitebitur, quanto minus haec Dei conveniunt majestati. Non ille eguit homo effici, per quem homo factus est; sed nos 286 eguimus ut Deus caro fieret et habitaret in nobis; id est assumptione carnis unius interna universae carnis incoleret. Humilitas ejus nostra est nobilitas, contumelia ejus honor noster est. Quod ille Deus in carne consistens, hoc nos vicissim in Deum ex carne renovati.
18.3
Item ejusdem in libro IX, inter caetera. Nescit plane, vitam suam nescit, qui Christum Jesum ut verum Deum, ita verum hominem ignorat; et ejusdem periculi res est Christum Jesum vel spiritum Deum, vel carnem nostri corporis denegare. Omnis, inquit, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in coelis. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in coelis. Haec Verbum caro factum loquebatur, et homo Jesus Christus, Dominus majestatis docebat, mediator ipse in se ad salutem Ecclesiae constitutus, et ipso illo inter Deum et homines mediatoris sacramento, utrumque unus existens: dum ipse ex unitis in id ipsum naturis naturae utriusque res eadem est; ita tamen ut neutro careret in utroque: ne forte Deus esse homo nascendo desineret, et homo rursus Deus manendo non esset. Haec itaque humanae beatitudinis fides vera est, Deum et hominem praedicare, Verbum et carnem confiteri; neque Deum nescire quod homo sit, neque carnem ignorare quod Verbum sit.
18.4
Item ejusdem in eodem libro, inter caetera. Natus igitur unigenitus. Deus ex Virgine homo, et secundum plenitudinem temporum in semetipso provecturus in Deum hominem; hunc per omnia evangelici sermonis modum tenuit, ut se Dei Filium credi doceret, et hominis Filium praedicari admoneret; locutus homo et gerens universa quae Dei sunt; loquens deinde et gerens Deus universa quae hominis sunt; ita tamen ut in ipso illo utriusque generis sermone nunquam nisi cum significatione et hominis locutus sit et Dei.
18.5
Item in alio loco in eodem libro inter caetera. Videsne ita Deum et hominem praedicari, ut mors homini, Deo vero carnis excitatio deputetur? Naturam Dei in virtute 287 resurrectionis intellige, dispensationem hominis in morte cognosce. Et cum sint utraque suis gesta naturis, unum tamen Jesum Christum eum memento esse, qui utrumque est. Et post pauca sequitur: Haec igitur demonstranda paucis a me fuerunt, ut utriusque naturae personam tractari in Domino Jesu Christo meminissemus; quia qui in forma Dei erat, formam servi accepit.
18.6
Sancti Athanasii Alexandrini episcopi et confessoris ad Epictetum episcopum Corinthium.
18.7
Quomodo autem vel dubitare ausi sunt, qui dicuntur Christiani, si Dominus, qui ex Maria processit, Filius quidem, substantiae natura, Dei est, quod autem secundum carnem ex semine David est, et carne sanctae Mariae?
18.8
Sancti Ambrosii episcopi Mediolanensis ad imperatorem Gratianum in libro II de Fide.
18.9
Unde illud quoque lectum est, Dominum majestatis crucifixum esse; non quasi in majestate sua crucifixum putemus, sed quia idem Deus, idem homo, per divinitatem Deus, per susceptionem carnis homo, Jesus Christus Dominus majestatis dicitur crucifixus: quia consors utriusque naturae, id est, humanae atque divinae, in natura hominis subiit passionem; ut indiscrete et Dominus majestatis dicatur esse, qui passus est, et Filius hominis, sicut scriptum est: Qui descendit de coelo.
18.10
Item in alio loco de eodem libro inter caetera. Sileant igitur inanes de sermonibus quaestiones; quia regnum Dei, sicut scriptum est, non in persuasione verbi est, sed in ostensione virtutis. Servemus distinctionem divinitatis et carnis. Unus in utroque loquitur Dei Filius, quia in eodem utraque natura est. Etsi idem loquitur, non uno semper loquitur modo. Intende in eo nunc gloriam Dei, nunc hominis passiones. Quasi Deus loquitur quae sunt divina, quia Verbum est; quasi homo dicit quae sunt humana, 288 quia in mea substantia loquebatur.
18.11
Item ejusdem in libro de Incarnatione Domini inter caetera. Sed dum hos redarguimus, emergunt alii, qui carnem Domini dicant et Divinitatem unius naturae. Quae tantum sacrilegium inferna vomuerunt? Jam tolerabiliores sunt Ariani, quorum per illos perfidiae robur adolescit; ut majore contentione asserant Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius non esse substantiae, quia isti Divinitatem Domini et carnem unius esse substantiae dicere tentaverunt. Et infra. Hi mihi frequenter Nicaeni concilii tractatum se tenere commemorant. Sed in illo Patres nostri tractatu non carnem, sed Dei Verbum, unius substantiae cum Patre esse dixerunt: et Verbum quidem ex paterna processisse substantia, carnem autem ex Virgine esse confessi sunt. Quomodo igitur Nicaeni concilii nomen obtenditur, et nova inducuntur, quae nunquam nostri sensere majores?
18.12
Sancti Augustini episcopi Hipponensis ad Dardanum inter caetera.
18.13
Noli itaque dubitare ibi nunc esse hominem Christum unde venturus est; memoriterque recole et fideliter tene christianam confessionem, quoniam resurrexit a mortuis, ascendit ad coelum, sedet ad dexteram Patris; nec aliunde quam inde venturus est ad vivos et mortuos judicandos; et sic venturus est, illa angelica voce testante, quemadmodum est ire visus in coelum, id est, in eadem forma carnis atque substantia: cui profecto immortalitatem dedit, naturam non abstulit.
18.14
Item ejusdem in epistola ad Volusianum inter caetera. Nunc vero ita inter Deum et homines mediator apparuit, unitate personae copulans utramque naturam, ut et solita sublimaret insolitis, et insolita solitis temperaret.
18.15
Item ejusdem in Expositione Evangelii secundum Joannem inter caetera. Quid igitur, haeretice? cum Christus sit Deus et homo, loquitur ut homo, et tu calumniaris Deo? Ille in se naturam commendat humanam, tu in illo audes deformare divinam? Et infra: 289 Agnoscamus geminam substantiam Christi, divinam scilicet, qua aequalis est Patri; humanam, qua major est Pater. Utrumque autem simul non duo, sed unus est Christus, ne sit quaternitas, non Trinitas Deus. Sicut enim est homo anima rationalis et caro; sic unus est Christus Deus et homo: ac per hoc Christus est Deus, anima rationalis et caro. Christum in his omnibus, Christum in singulis confitemur. Quis est ergo per quem factus est mundus? Christus Jesus, sed in forma Dei. Quis est sub Pontio Pilato crucifixus? Christus Jesus, sed in forma servi.
18.16
Sancti Joannis Constantinopolitani episcopi, et confessoris in homilia de cruce et latrone inter caetera.
18.17
Sed cur cum cruce veniat, videamus. Scilicet ut hi qui eüm crucifixerunt, suae sentiant dementiae caecitatem; et ideo impudentiae eorum signum portatur; et ideo propheta ait: Tunc lamentabuntur tribus terrae, videntes accusatorem, et agnoscentes peccatum. Et quid mirum est si crucem portans adveniat, quando et vulnera corporis ipsa demonstrat? Tunc enim, inquit, videbunt quem crucifixerunt. Et sicut post resurrectionem voluit Thomae diffidentiam confutare, et illi clavorum loca monstravit, et lateris vulnera declaravit, et dixit: Mitte manum tuam, et vide quoniam spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere; sic et tunc ostendet vulnera, crucemque demonstrabit, ut ostendat se esse illum, qui fuerat crucifixus.
18.18
Item ejusdem episcopi in homilia de ascensione Domini inter caetera. Nam sicut duobus jurgio separatis, unus in medio positus altercantium litem discordiamque dissolvit; ita et Christus fecit. Deus nobis juste irascebatur, et nos contemnebamus iratum, et clementem Dominum declinabamus; et se medium Christus ingessit, et sociavit utramque naturam, et nobis quod imminebat supplicium ipse sustinuit.
18.19
Item ejusdem in eadem homilia. Christus igitur nostri primitias obtulit Patri, et oblatum donum miratus est Pater, quod tanta dignitas offerebat, et quod offerebatur nulla macula foedabatur. Nam et suis manibus suscepit oblatum, et suae sedis fecit esse participem; et, quod plus est, ad partem suae dexterae collocavit. Cognoscamus quis ille est 290 qui audivit: Sede ad dexteram meam; quae natura est, cui dixit: Esto meae particeps sedis? Illa natura est, quae audivit: Terra es, et in terram ibis.
18.20
Item in eadem homilia. Quo sermone utar, quo verbo dicam, reperire non possum. Natura fragilis, natura contempta, et omnibus monstrata deterior, omnia vicit, omnia superavit, et omnibus hodierna die meruit excelsior reperiri. Hodie angeli vota diu desiderata ceperunt. Hodie archangeli quod multo tempore cupiebant inspicere valuerunt; nostram enim naturam in sede Dominica fulgentem immortali gloria perviderunt.
18.21
Sancti Theophili episcopi Alexandrini, de epistola paschali quam per Aegyptum destinavit.
18.22
Cujus rei testis est ille qui loquitur: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Et prophetae Christi auxilium deprecantes: Domine, inclina coelos et descende; non ut mutaret loca in quo sunt omnia, sed ut propter salutem nostram, carnem humanae fragilitatis assumeret; Paulo eadem concinente: Cum esset dives, pauper factus est, ut nos illius paupertate divites essemus. Venitque in terras, et de virginali utero, quem sanctificavit, egressus est homo, interpretationem nominis sui Emmanuel, id est, nobiscum Deus, dispensatione confirmans, mirum in modum coepit esse quod nos sumus, et non desiit esse quod erat, sic assumens naturam nostram, ut quod erat ipse non perderet. Quamquam enim in Joanne scribatur: Verbum caro factum est id est, aliis verbis, homo; tamen non est versus in carnem, quia nunquam Deus esse cessavit, ad quem et sanctus loquitur: Tu autem idem ipse es; et Pater de coelo contestatur, et dicit: Tu es Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ut et homo factus nostra confessione permanere dicatur quod fuit priusquam homo fieret; Paulo nobiscum eadem praedicante: Jesus Christus heri, et hodie, ipse et in aeternum. In eo enim quod ait, ipse, ostendit eum pristinam non mutasse naturam, nec Divinitatis suae imminuisse divitias, quia propter nos pauper effectus, plenam similitudinem nostrae conditionis assumpserat.
18.23
Item ejusdem episcopi in alia epistola paschali contra Origenem inter caetera. Unus 291 Filius Patris, nostrique mediator, nec aequalitatem ejus amisit, nec a nostro consortio separatus est. Invisibilis Deus, et visibilis homo, forma servi absconditus et Dominus gloriae confessione credentium comprobatus. Neque enim privavit eum Pater naturae suae nomine, postquam pro nobis homo et pauper effectus est; nec in Jordane fluvio baptizatum altero appellavit vocabulo, sed Filium unigenitum: Tu es Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: nec similitudo nostra in Divinitatis est mutata naturam, nec Divinitas in nostrae naturae versa est similitudinem.
18.24
Sancti Cyrilli episcopi Alexandrini.
18.25
Homo nominatus est, cum sit natura Deus, Dei Patris Verbum: quoniam similiter ut nos carni communicavit et sanguini. Sic enim terrenis apparuit, non amittens id quod erat, sed assumens humanitatis naturam in sua ratione perfectam.
18.26
Item ejusdem. Unus igitur est, et ante incarnationem Deus verus, et qui in humanitate mansit id quod erat, et est, et erit. Non discernendo igitur unum Dominum Jesum Christum in hominem seorsum, et seorsum in Deum; sed eumdem unumque Jesum Christum esse dicimus; non ignorantes differentias naturarum, sed eas inconfusas inter se reservantes.
18.27
Item ejusdem in epistola ad Nestorium: Ait igitur sancta et magna synodus, ipsum, qui est ex Deo Patre naturaliter natus, Filium unigenitum, Deum de Deo, verum de vero, lumen de lumine, per quem et cum quo omnia fecerit Pater, hunc descendisse, incarnatum esse, et hominem factum, passum esse, resurrexisse tertia die, et ascendisse rursus in coelos. Haec nos sequi verba debemus, his nos convenit obtemperare dogmatibus: considerantes quid sit incarnatum esse, et hominem factum Dei Verbum. Non enim dicimus, quod Dei natura, conversa vel immutata, facta sit caro; nec quod in totum hominem, qui est ex anima et corpore, transformata sit; sed illud magis, quod carnem animatam anima rationabili sibi copulaverit Verbum substantialiter, ineffabiliter, et indeprehensibiliter, factus sit homo, 292 et nuncupatus sit etiam Filius hominis, non nuda tantummodo voluntate, sed nec assumptione sola personae, sed quod diversae quidem naturae in unum convenerint. Unus tamen ex ambabus Christus et Filius, non evacuata aut sublata diversitate naturarum per conjunctionem; sed quia simul nobis effecerunt unum Deum et Christum et Filium, id est, Divinitas et humanitas per arcanam illam ineffabilemque copulationem ad unitatem. Itaque is qui ante saecula omnia est natus ex Patre, etiam ex muliere carnaliter dicitur procreatus: non quia divina ipsius natura de sacra Virgine sumpsit exordium, nec quod propter seipsam opus habuit secundo nasci, post illam nativitatem quam habebat ex Patre: est enim ineptum et stultum hoc dicere, quod is qui ante omnia saecula est consempiternus Patri secundae generationis eguerit ut esse inciperet; sed quia propter nos et propter nostram salutem naturam sibi copulavit humanam, et processit ex muliere. Idcirco dicitur natus esse carnaliter; neque enim prius natus est homo communis de sancta Virgine, et tunc demum inhabitavit in eo Verbum; sed in ipsa vulva uteroque virginali se cum carne conjunxit, et sustinuit generationem carnalem, carnis suae nativitatem, suam faciens. Sic illum dicimus et passum esse, et resurrexisse; non quia Deus Verbum in sua natura passus sit, aut plagas, aut clavorum transfixiones, aut alia vulnera, Deus namque incorporalis et extra passionem est: sed quia corpus illud quod ipsius proprium factum est, passum est, ideo haec omnia pro nobis ipse dicitur passus. Inerat enim in eo corpore, quod patiebatur, Deus, qui pati non poterat. Simili etiam modo mortem ipsius intelligimus. Immortale enim et incorruptile est naturaliter, et vita, et vivificans Dei Verbum; sed quia corpus ipsius proprium gratia Dei, juxta Pauli vocem, pro omnibus mortem gustavit, idcirco ipse mortem dicitur passus esse pro nobis: non quod ipse mortem esset expertus, quantum ad ipsius naturam pertinet, insania est enim hoc vel sentire, vel dicere; sed quod, ut supra diximus, vera caro ipsius mortem gustavit. Ita et resurgente carne ipsius rursus resurrectionem dicimus, non quia in corruptionem ceciderat, absit, sed quia ejus resurrexit 293 corpus: ita Christum unum et Dominum confitemur, non tanquam hominem cum verbo coadorantes, ne divisionis quaedam species inducatur; sed unum jam et eumdem adorantes, quia non est alienum a Verbo corpus suum, cum quo ipsi etiam assidet Patri. Nec hoc ita dicimus, quasi duobus filiis assidentibus, sed uno cum carne per unitatem; quia si talem copulationem factam per substantiam, aut quasi impossibilem, aut quasi parum decoram noluerimus accipere, in id incidimus, ut duos filios esse dicamus. Nec enim debemus discernere et dicere hominem separatim fuisse sola Filii appellatione honoratum; et rursus Verbum, quod est ex Deo et nomine et veritate Filius Dei. Sed discernere in duos filios non debemus unum Dominum Jesum Christum. Neque enim id adjuvat rectam fidei rationem, licet nonnulli copulationem nescio quam perhibeant personarum. Non dixit enim Scriptura, Verbum Dei personam sibi hominis assumpsisse; sed carnem factum esse: id autem est ostendere Verbum Dei similiter ac nos participatum habuisse carnis ac sanguinis, et corpus nostrum proprie suum fecisse, et hominem ex muliere processisse, non abjecta nec deposita Deitate aut generatione illa quam habebat ex Patre, sed mansisse etiam in assumptione carnis Deum, quod erat. Hoc ubique rectae fidei ratio protestatur. In tali sensu sanctos Patres fuisse comperimus: ideo illi non dubitarunt sanctam Virginem dicere Theotocon, non quod Verbi natura Deitasque in sancta Virgine sumpsit exordium, sed quod ex ea natum sit sacrum illud corpus animatum anima rationabili, cui substantialiter adunatum Dei Verbum carnaliter natum esse dicitur.
18.28
294 Sancti Gregorii Nazianzeni episcopi in homilia de Epiphania.
18.29
Cum ergo processisset ex Virgine Deus in ea quam assumpserat humana natura, unum e duobus invicem contrariis existens, carne ac spiritu, aliud in Deum assumitur, aliud Deitatis gratiam praestat... Missus est quidem, sed ut homo: duplex enim erat in eo natura. Inde denique et laboravit ex itinere, inde et esuriit, et sitiit, et contristatus est, et flevit, humani corporis lege.
18.30
Sancti Basilii episcopi Cappadocis.
18.31
Cum ergo ita quaedam in Christo videamus humana, ut nihil a communi mortalium fragilitatum distare videantur; quaedam ita divina, quae nulli alii nisi illi ineffabili naturae conveniant Deitatis; haeret humani intellectus angustia, et tantae admirationis stupore perculsa, quo declinet, quid teneat, quo se convertat ignorat. Si hominem putet, devicto mortis regno cum spoliis redeuntem a mortuis cernit: propter quod cum omni metu et reverentia contemplandum est, ut in uno eodemque ita utriusque naturae veritas demonstretur, ut neque aliquid indignum et indecens de divina illa et ineffabili substantia sentiatur, neque rursum quae gesta sunt, falsis illusa imaginibus aestimentur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).