Appendix ad opera S. Leonis Magni
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
⋯
Original / primary: 7643 Apadops
2.1
PRAEFATIO.
2.1
Beatissimo Sylvestro in urbe Roma apostolicae sedis antistite; Constantino Augusto, et Licinio Caesare; consulatu Paulini et Juliani virorum clarissimorum; anno ab Alexandro millesimo trigesimo sexto, mense Junio, decimo tertio kalendas Julii: propter insurgentes haereses fides catholica exposita est apud Nicaeam Bithyniae, quam sancta et reverentissima Romana complectitur et veneratur Ecclesia; quippe quam trecenti decem et octo 23 Patres, mediantibus Victore atque Vincentio religiosissimis Romanae sedis presbyteris, inspirante Deo, propter destruenda Arii venena protulerunt. Nam et nonnullae regulae subnexae sunt, quas memorata suscipiens confirmavit Ecclesia. Sciendum est sane omnibus catholicis, quoniam sancta Ecclesia Romana nullis synodicis decretis praelata est, sed evangelica voce Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi primatum obtinuit, ubi dixit beato apostolo Petro: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam; et tibi dabo claves regni coelorum: et quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis; et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis. Adhibita est etiam societas in eadem urbe Romana beatissimi Pauli apostoli, vasis electionis; qui uno die unoque tempore, gloriosa morte cum Petro sub principe Nerone agonizans coronatus est. Ambo ergo pariter sanctam Ecclesiam Romanam Christo Domino consecrarunt, aliisque omnibus urbibus in universo mundo sua praesentia atque venerando triumpho praetulerunt. Et licet pro omnibus assidua apud Dominum omnium sanctorum fundatur oratio, his tamen verbis Paulus beatissimus apostolus Romanis proprio chirographo pollicetur, dicens: Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo, in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis.
2.2
* Prima ergo sedes est coelesti beneficio Romana Ecclesia, quam beatissimi apostoli Petrus atque Paulus suo martyrio dedicarunt. Secunda autem sedes apud Alexandriam beati Petri nomine a Marco ejus 24 discipulo atque evangelista consecrata est quia ipse et in Aegypto primus verbum veritatis a Petro directus praedicavit, et gloriosum suscepit martyrium, cui venerabilis successit Abilius. Tertia vero sedes apud Antiochiam, ejusdem beati Petri apostoli nomine habetur honorabilis; quia illic, priusquam Romam veniret, habitavit, et Ignatium episcopum constituit; et illic primum nomen Christianorum novellae gentis exortum est.
2.3
Nam et Jerosolymitanus episcopus, pro tanti loci reverentia, ab omnibus habetur honorabilis; maxime quoniam illic primus beatissimus Jacobus, qui dicebatur Justus, qui etiam secundum carnem frater Domini nuncupatus est, a Petro, Jacobo et Joanne apostolis episcopus est ordinatus. Itaque secundum antiquorum Patrum definitionem, sedes prima Jerosolymis minime dicitur: ne forte ab infidelibus aut idiotis sedes Domini nostri Jesu Christi, quae in coelis est, in terra esse putaretur. Est enim sedes ejus coelum, terra autem scabellum pedum ejus. Quoniam ipse est per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum.
2.4
Apud Ephesum vero beatissimus Joannes apostolus et evangelista multo tempore post resurrectionem et ascensionem in coelos Domini nostri Jesu- Christi commoratus est; ibique etiam Evangelium quod secundum Joannem dicitur, divina inspiratione conscripsit, atque requievit; et ob hoc episcopus Ephesius pro tanta apostoli et evangelistae memoria prae caeteris episcopis metropolitanis in synodis honorabiliorem obtinet sedem.
2.5
Sed quoniam de concilio Nicaeno disserendum 25 est: quae hoc fecit causa ut post illam apostolorum gloriosissimam praedicationem, quae in omnem terram mirabiliter diffusa est, sub Constantino Augusto tanti congregarentur episcopi? Rufini nobis decimus liber, qui conjunctus est novem libris Ecclesiasticae Historiae, quos vir eruditissimus Eusebius Caesariensis edidit, necessarie profertur ad medium, ut parva ejus quae inter initia de Arii perversitate conscripta sunt, memorentur: quia dubium non est ideo trecentos decem et octo sanctissimos Patres ex universo Orientali, atque Occidentali orbe in Nicaea Bithyniae congregatos, ut et Arii impium dogma, Christi auxilio, funditus damnaretur, et salubri providentia constituerent quid in Ecclesia sancta catholica debeat observari. Item ad locum ex libro decimo Rufini. Igitur cum apud Alexandriam post Achilam, qui Petro martyri successerat, Alexander sacerdotium suscepisset; quia pax nostris et requies a persecutionibus erat, atque Ecclesiarum gloria confessorum meritis gaudebat, prosperitas rerum nostrarum domestica contentione turbatur. Etenim presbyter quidam apud Alexandriam Arius nomine, vir specie et forma magis quam virtute religiosus, sed gloriae laudisque et novitatis improbe cupidus, prava quaedam de fide Christi proferre, et quae ante ad inquisitionem nunquam venerant, coepit: abscidere ac separare ab illa aeterna et ineffabili Dei Patris substantia vel natura Filium conabatur. Quae res in Ecclesia plurimos conturbabat. Sed cum Alexander episcopus natura lenis et quietus assiduis commonitionibus Arium cuperet a pravo incepto et assertionibus impiis revocare, nec tamen res ex sententia procederet; et quod plerosque jam contagio pestiferae assertionis infecerat, non solum apud Alexandriam, verum et per alias urbes provinciasque disperserat; perniciosum fore credens si dissimularet a talibus, plurimis consacerdotibus suis rem indicat. Quaestio latius innotescit. Sermo usque ad aures religiosi principis Constantini pervenit: quippe qui omni studio et diligentia curaret quae nostra 26 sunt. Tunc ille ex sententia sacerdotum apud urbem Nicaeam episcopale concilium convocat; ibique Arium trecentis decem et octo episcopis residentibus adesse jubet, ac de ejus propositionibus et quaestionibus judicare.
2.6
Verum post diutinum multumque tractatum placet omnibus, ac velut uno cunctorum ore et corde decernitur ὁμοούσιον scribi debere, id est, ejusdem cum Patre substantiae Filium confiteri; idque firmissima omnium sententia pronuntiatur. Decem et septem soli tunc fuisse dicuntur quibus Arii magis fides placeret, extrinsecus creatum Dei Filium ex nullis subsistentibus, et non ex ipsa Patris Deitate progenitum confirmantes. Defertur ad Constantinum sacerdotalis concilii sententia. Ille tanquam a Deo prolatam veneratur; cui si quis tentasset obniti, velut contra divina statuta venientem, in exsilium se protestatur acturum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).