Appendix ad opera S. Leonis Magni
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
⋯
Original / primary: 7643 Apadops
22.1
321 CAPITULUM XLVII. Incipit tomus de anathematis vinculo papae Gelasii.
22.1
***************************
22.2
CAP. I.-- Ne forte, quod solent, dicant quod si synodus Chalcedonensis admittitur, omnia constare debeant quae illic videntur esse deprompta; aut enim eam ex toto admitti oportere, aut si ex parte repudiabilis est, firmam ex toto constare non posse. Cognoscant igitur illud, quod constituit secundum Scripturas sanctas, traditionemque majorum, secundum canones regulasque Ecclesiae pro fidei communione, et veritate catholica et apostolica, pro qua hanc fieri sedes apostolica delegavit, factamque firmavit, a tota Ecclesia indubitanter admitti; alia autem, quae per incompetentem praesumptionem illic prolata sunt, vel potius ventilata, quae sedes apostolica gerenda nullatenus delegavit; quae mox a Vicariis sedis apostolicae contradicta manifestum est; quae sedes apostolica, 322 etiam petente Marciano principe, nullatenus approbavit; quae praesul Ecclesiae Constantinopolitanae tum Anatolius, nec se praesumpsisse professus est, et in apostolicae sedis antistitis non negavit posita esse potestate: quae ideo, sicut dictum est, sedes apostolica non recepit quia quae privilegiis universalis Ecclesiae contrari probantur, nulla ratione subsistunt.
22.3
CAP. II. Quia enim? quia in libris sanctis, quos utique veneramur et sequimur, quoniam quorumdam illic et profanitates esse feruntur, et scelera gesta narrantur, ideo nobis pariter omnia, aut veneranda sunt, aut sequenda, quia in illis sanctis et venerabilibus libris continentur? Sanctus Petrus primus apostolorum sic aestimans novi Testamenti gratiam praedicandam, ut a legis veteris non recederet institutis, quaedam per simulationem legitur inter Judaeos gentilesque gessisse; nunquid ideo aut illa ejus sequenda sunt, quae merito et coapostolus ejus facta redarguit, et postea consequenter ipse vitavit: aut pariter assumenda sunt cum his quae ut pote primus apostolus salubria praedicavit? Nunquidnam aut ejus recta doctrina cum his quae humanitus acciderant repudianda est, aut illa adhuc imbecillis inscitia cum perfecta ejus doctrina suscipienda est? Nunquidnam in ipsorum haereticorum libris non multa quae ad 323 veritatem pertinent posita releguntur? Nunquidnam ideo veritas refutanda est, quia illorum libri, ubi pravitatis interest, refutantur? aut ideo pravi libri suscipiendi sunt eorum, quia veritas, quae illic inserta est, non negatur? Ait Apostolus: Omnia probate; quae bona sunt tenete; scimus Apostolum etiam de paganorum libris aliqua posuisse; nunquid ideo etiam cuncta recipienda sunt, quae cum his pariter sunt prolata? Ipse Apostolus ait multos praedicatores aliter atque aliter Christum praedicare: ubi tamen licet quocunque modo Christum praedicatum oportet admitti; non ideo tamen illum morem quo non recte praedicatus est non admonet evitare. Malos operarios ipse conqueritur, quorum alia refutanda, alia docet esse sectanda. Haec et hujusmodi exempla nos edocent, et testimonia divina confirmant, non omnia passim a quocunque dicta, vel ubicunque scripta, indifferenter accipere; sed, retentis bonis, quae noceant refutare.
22.4
CAP. III.-- Peccatori homini mors illata est: et tamen homini Jesu Christo mors illata reum facit esse diabolum; quia ubi causa mortis non erat( puta peccatum) non debebatur et poena. Sententia praefigitur, vel praefixa est semper errori. Quae sententia huic errori praefixa nunquam omnino resolvetur. Sicut enim in quantum est ipse error, nunquam error esse desistit; sic sententia praefixa nunquam resolvitur, quia error qui agnoscitur esse damnatus, eadem, quandiu manet error, probatur astrictus. Itaque qui in errore sunt, sententia erroris obstricti sunt; et quandiu in eo manent, nullatenus absoluti sunt, sicut nec ipse in quo sunt error absolvitur. Error enim ipse nunquam veniam promeretur; sed qui eo veraciter caruerit, atque ab ejus participatione discedit. Quandiu ergo in eis est error, damnationem suam tenet, 324 nunquamque resolvitur, quia error poenam semper meretur. Participes vero ejus, aut semper sunt ejus poenae participes, si in eodem perstare non desinant; aut si ab errore recesserint, quam alieni facti sunt ab errore, et ab ejus participatione discreti, tam et poenae ejus erunt consequenter alieni. Cum erranti poena praefigitur, quandiu manet errans, eadem poena constringitur; quia errans non potest esse sine poena errati. Haec eadem poena perpetua est nunquamque solvenda, quandiu errans esse perstiterit. Qui si errans esse destiterit, poena quae erranti est praefixa perpetua, non erranti, id est, alteri effecto, quam cui praefixa est, non solum non potest esse perpetua, sed nec esse jam poena. Non est enim ipse cui praefixa est, erranti enim praefixa est, non, non erranti. Quae enim erranti praefixa, perpetua est, et perpetuo constringit errantem; non errantem non potest jam tenere. Sit erranti dicta fore perpetua: sit erranti dicta nunquam esse solvenda; manet omnino, et verum certumque est quod in eo praefixa est, nec potest prorsus absolvi, quandiu in errore manenti praefixa debetur erranti: non erranti autem nec poena potest esse, quae non erranti non debet inferri. Nec mutatur illa omnino, nec solvitur, quae debetur erranti. In suo ergo tenore illa praefixa est, in suo jure non potest omnino resolvi: in non suo tenore, quae esse non potest, jam docetur esse vacuata, et jus illic penitus non habere, ubi causam non habet existendi.
22.5
CAP. IV.-- Plenae sunt sanctae Scripturae tali forma justitiae. Dicitur: Pereant peccatores a terra, ita ut non sint, peccatores, ut desistant esse peccatores; in hoc pereant, ut deficiant esse peccatores. Caeterum, si prorsus peccatores secundum prophetae sententiam usquequaque deperirent, ut substantialiter 325 non subessent, qui salvari potuissent a redemptore; qui venit non justos vocare, sed peccatores. Vel de quibus dicit Apostolus: Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Et: Cum peccatores essemus, misit Deus Filium suum; et caetera hujusmodi? Hic revera etiam substantialiter plurimi perierunt peccatores, in peccatis suis utique permanentes, veraque in eis sententia dicta permansit, nunquamque resoluta est: et tamen eadem in talibus, quibus praefixa est, permanente perpetua, quodam genere factum est, ut in talibus non usquequaque manentibus, id est, in peccatis suis non usquequaque durantibus, sententia tamen praefixa talibus permaneret. Nam et ipsi pereunt, sed esse peccatores, ut dictum est, non poenaliter, sed remedialiter quodam et ipsi genere perierunt, quodam genere et in ipsis mansit praefixa sententia: donec permanens eos efficeret non esse peccatores, vel peccatores non esse perficeret. Completa est et in eis sententia; nec quo tenore peracto permanens illa sententia pereuntibus peccatoribus, ita ut non essent utique peccatores. At ea jam in non peccatoribus manere non potuit, quia in eis quibus inflicta non fuerat, jus manendi penitus non habebat. Ita nec in suo jure vel tramite ullatenus sententia resoluta est, et eadem in his, quibus inflicta est, permanente, ab his qui ab ejus jure discreti sunt, aliena prorsus effecta est. Nec in his, salva sui conditione, fas haberet manendi quibus inflicta non esset.
22.6
CAP. V.-- Dixit Dominus quod in Spiritum sanctum peccantibus nec hic esset, nec in futuro saeculo remittendum: quantos autem cognoscimus in sanctum Spiritum delinquentes, sicut haereticos diversos, Arianos, Eunomianos, Macedonianos, ad fidem catholicam revertentes, et hic remissionem suae percepisse blasphemiae, et in futurum spem sumpsisse indulgentiae consequendae. Nec ideo non vera est Domini sententia, aut putabitur esse ullatenus resoluta: cum circa tales, si hoc esse permaneant, nunquam omnino 326 solvenda persistat, effectis autem non talibus irrogata. Sicut etiam est consequenter et illud beati Apostoli Joannis: Est peccatum ad mortem, non dico ut oretur pro eo; et est peccatum non ad mortem, dico ut oretur pro eo. Est peccatum ad mortem, in eodem peccato manentibus; est peccatum non ad mortem, ab eodem peccato recedentibus: nullum quippe est peccatum, pro quo aut non oret Ecclesia remittendo, aut quod data sibi divinitus potestate, desistentibus ab eodem, non possit absolvere, vel poenitentibus relaxare, cui dicitur: Quaecunque dimiseritis super terram, dimissa erunt et in coelis: et quaecunque solveritis supra terram, erunt soluta et in coelis; in quibuscunque, omnia sunt, quantacunque sint et qualiacunque sint. Veraci nihilominus eorum manente sententia, quae nunquam solvenda esse denuntiatur in eodem tenore consistens, non etiam ab hoc eodem post recedens. Quod etiam in Acacii sententia rationabiliter intuendum est, in qua etiamsi ei dictum est, nunquam solvendus: non est tamen adjectum: etiamsi resipueris, etiamsi ab hoc errore discesseris, etiamsi praevaricator esse destiteris. Quapropter in aperto est ita dictum nunquam solvendus, sed talis, scilicet, qualis est et ligatus: non autem talis effectus, sicut ligandus non erat, sic absolutus esse docebatur. Sicut carebat obligatione, cum obligationis causa caruisset; sic utique absolutus existeret, quatenus ipse non necessitate dictae sententiae videretur non posse quoquomodo jam solvi. Nam talis effectus, et obligatione carens, fieret absolutus, et circa tales praefixa sententia nullomodo solubilis redderetur. Nunquid enim misit, quaesivit, expetiit et abjectus est? Itaque ipse in se insolubilem fecit esse sententiam, qui talis permanere delegit, qualis veraciter non posset absolvi; et noluit talis effici, circa qualem, permanente sententia circa tales, effectum non talem insolubilis sententia non maneret, quae circa effectum non talem non haberet licentiam permanendi. Quo magis, ut dictum est, exemplo atque periculo moniti, 327 qui eodem tenore sunt constricti, festinare debent, ut non tales esse permaneant, quibus sententia illa non solvenda praefixa est; et esse tales incipiant, qualibus non insolubilis praefixa sententia, possit esse solubilis. Quoniam autem effecto non tali, quali non solvenda praefixa sententia est; effecto, inquam, non tali, potest solubilis esse sententia: quia jam Acacio non volenti non talem esse, sicut tali usque in finem permanenti permansit inabsoluta sententia, ita jam non tali effici non volenti, solubilis non potest esse sententia. Nonne tantos habebat Acacius quorum exemplum sequi potuisset antistites, qui in Ephesino prolapsi latrocinio, quolibet modo in consensionem reciderant pravitatis? Utique tamen( et si dictum non erat) et perpetuam damnationem ferre potuissent, nisi resipiscentes, et non tales effecti quales illic facti fuerant; damnationemque perpetuam merebantur, resolvi circa se damnationem, recedentes a perpetuae damnationis causa, meruerunt: quam, qui perstitere, circa se insolubilem reddiderunt. Nihil igitur interest, nihil differt, utrum dicatur nunquam solvendus, an non dicatur: quia ecclesiastica sententia reos et praevaricatores obligat; quia sicut non potest ei suffragari, quod non est dictus nunquam solvendus, sed, si in errore permanserit, insolubilis modis omnibus perseverat, nec potest inde, nisi non talis effectus, absolvi; sic cuiquam praejudicare non potest, tametsi dictum est nunquam esse solvendum; manifesta ratione monstrante quia nunquam sit omnino solvendus, si talis, qualis ligatus est, esse persistat, vel talis utique nunquam solvendus, qualis est obligatus. Non adjecto autem, etiamsi resipiscat et corrigat, patere prorsus et liberum esse non dubium sit, ut non talis effectus, qualis nunquam dictus est 328 esse solvendus, sed talis, qualis non est dictus, nunquam esse solvendus, id est correctus et emendatus, consequenter correctus et possit solvi.
22.7
CAP. VI.-- Notandumque quod quolibet genere blasphemantibus in Spiritum sanctum, si resipiscant et corrigant, et hic eis et in futuro saeculo remittatur: nec inde possit Domini nutare sententia, quae circa tales utique permanentes permanere dicta est, non circa non tales effectos. Quandiu autem in hoc manent, tales sunt, qualibus non remittendum esse praefixum est; cum autem ab hoc recesserint, non tales efficiuntur qualibus non remittendum esse praedictum est: et ideo non talibus effectis potest et hic, et in futuro saeculo, jam remitti. Alioquin, quod absit, frustra videretur Ecclesia hujusmodi sua reconciliatione suscipere; quia autem frustrari non potest, hoc intellectu modis omnibus, salva Domini sententia, praedicandum est, quantum ad nos pertinet, omnino non posse. Talis igitur dictus est Acacius, qualis ligatus est, nunquam esse solvendus; talis usque in finem esse permansit, talis esse non destitit. Ita talis est hodie qualis est et dictus; non talis esse jam non potest: nunquam igitur talis permanendo solvendus est; qui si talis esse desisteret, nec in non tali permansisset, et nunquam esse solvendum; quia non talis, qualis dictus est nunquam esse solvendus posset absolvi, et non tali nunquam solvi recederet, et ideo ut solvi posset accederet. Quod sedes apostolica non consensit, nec imperator imposuit, nec Anatolius usurpavit; totumque, ut dictum est, in sedis apostolicae est positum potestate: ita quod in synodo sedes apostolica firmavit, hoc robur obtinuit; quod refutavit, habere non potuit firmitatem: et sola rescindit quod praeter ordinem congregatio 329 synodica putaverat usurpandum, non promulgatrix iteratae sententiae, sed cum apostolica sede veteris exsecutrix.
22.8
CAP. VII.-- Hoc tamen, quod de uno eodemque homine dictum est, sive tali persistente, qualis sententiam competenter accepit, sive non tali effecto, et ab illa sententia, quae non tali non dicta est absoluto, et in unaquaque civitate legitur similiter esse praefixa, et in populo ac simul gente deprompta, potiusque in toto orbe disseminata. Idem enim mundus est, qui et periturus est dictus, et sermo Dei non potest excidere, et in ipso mundo nihilominus a pravis intentionibus recedente non promitur. Sic Tyrus et Beryton, Gaza et Aegyptus pronuntiatae sunt periturae, quas postea per Evangelium novimus esse salvatas. Perierunt itaque duplici modo, aut permanentes in eo quo talem sententiam susceperant; aut deficientes ab eo quo tales fuerant, et incipientes esse quo non tales fuerant, quibus est illa praefixa sententia; ut consequenter ad non tales non pertineret illa sententia, quae non talibus praefixa non fuerat. Sic etiam de gente Judaeorum a Deo etiam per Isaiam prophetam peremptorie veluti pronuntiatum est: Claude oculos eorum, et obdura aures eorum; ut videntes non videant et audientes non audiant, ne quando intelligant. Et obdura cor populi hujus, ne unquam convertantur et sanem illos. Hic etiam correctio et emendatio interdicta monstratur, et resipiscendi quoque spes prorsus abscinditur: de quo tamen populo apostolos et Ecclesiam primitivam novimus processisse, et tot millia hominum una die baptismate fuisse salvatos. Ecce et in persistentibus qualis est illa sententia promulgata permansit, nec ad correctionem prorsus venire sanitatis admissi sunt, sed adjudicati sunt in sua nequitia deperire: et manente divina sententia, non per ipsorum propriam emendationem, suove intellectu vel motu, suaque virtute vel possibilitate conversi sunt ut sanarentur; sed per gratiam Dei sanati sunt, ut converterentur. Ne convertantur, inquit, et sanem eos; 330 ne sua sponte, ne suis operibus, quibus utique confidebant, ne suam justitiam sectantes, justitiae Dei non debeant esse subjecti; de suis viribus confidentes, non divinae se misericordiae illuminationique subdentes. Et ideo inhibetur eis superbae praesumptionis effectus, ne convertantur suis intentionibus, suis nisibus, ut putarant; et sanem eos, ne eorum quasi meritis ex propria facultate venientibus salvatrix gratia daretur, atque ita gratia jam non esset gratia, si non gratis data esset immeritis; sed merces tanquam meritis restituta. Non ergo ipsi convertantur, et sanem eos; sed sanati per gratiam, qualiter ad humilitatem Christi convertantur, agnoscant. Ita in utrisque, hoc est, in eo permanentibus, in quo talem sententiam perceperunt, et in salvatis exinde Dominica sententia fixa permansit. Et tamen illa permanente, sic eis miro genere sanitas introducta est, ut illa sententia non mutata videretur; sed eadem perdurante sanitas, non illorum confidentia, sed divino munere proveniret.
22.9
CAP. VIII.-- Quod si haec tentare formidant, nec ad suae pertinere cognoscunt modulum potestatis, cui de humanis rebus tantum judicare permissum est, non etiam praeesse divinis; quomodo de his, per quos divina ministrantur, judicare praesumunt? Fuerint haec ante adventum Christi, ut figuraliter quidam, adhuc tamen in carnalibus actionibus constituti, pariter reges exsisterent et pariter sacerdotes, quod sanctum Melchisedech fuisse sacra prodit historia: quod in suis quoque diabolus est imitatus( ut pote qui semper, quae divino cultui convenirent, sibimet tyrannico spiritu vindicare contendit), ut pagani imperatores iidem et maximi pontifices dicerentur. Sed cum ad verum ventum est eumdem Regem atque Pontificem, ultra sibi nec imperator pontificis nomen imposuit, nec pontifex regale fastigium vindicavit: quamvis enim membra ipsius, id est, veri Regis atque Pontificis, secundum participationem naturae magnificae, utrumque in sacra generositate subiisse 331 dicantur, ut simul regale genus et sacerdotale subsistant. Quoniam Christus memor fragilitatis humanae, quod suorum saluti congrueret, dispensatione magnifica temperavit; sicque actionibus propriis dignitatibusque distinctis officia potestatis utriusque discrevit, suos volens medicinali humilitate salvari, non humana superbia rursus intercipi: ut et christiani imperatores pro aeterna vita pontificibus indigerent, et pontifices pro temporalium cursu rerum imperialibus dispositionibus uterentur; quatenus spiritualis actio a carnalibus distaret incursibus, et ideo militans Deo minime se negotiis saecularibus implicaret, ac vicissim non ille rebus divinis praesidere videretur, qui esset negotiis saecularibus implicatus: ut et modestia utriusque ordinis curaretur, ne extolleretur utroque suffultus; et competens qualitatibus actionum specialiter professio aptaretur.
22.10
CAP. IX.-- Quibus omnibus rite collectis satis evidenter ostenditur, a saeculari potestate, nec ligari prorsus, nec solvi posse pontificem. Quo manifestius approbatur Alexandrinum Petrum per imperialem tantummodo sententiam nullo modo potuisse prorsus absolvi. Ubi si pontificum quoque sociatur assensus, quaerimus utrum praecesserit, an fuerit subsecutus. Si subsecutus est imperialem sententiam, nihilominus ad id reditur, ut absolutio a saeculari potestate praecepta et principaliter inchoata valere non possit; pontificumque secutus assensus adulationis potius fuerit, quam legitimae sanctionis. Si praecessit, doceatur a quibus, et ubi ille sit gestus, si secundum Ecclesiae regulam celebratus, si a paterna traditione profectus, si majorum more probatus, si competenti examinatione depromptus. Ubi proculdubio requirendum est, si synodali congregatione celebratus: quod in receptione damnati, et depulsione catholici, quia noviter causa, fieri debuisse certissimum est. Si ad primam sedem, cujus intererat sententiae, qua Petrus tenebatur obstrictus, secundum Ecclesiae regulas est relatum, si eadem quae ligavit absolvit: quod si illa quae non ligaverat resolvente, immo etiam nesciente potuisset dissolvi. Si haec gesta non sunt, quo more, quo ritu Alexandrinus Petrus praetenditur absolutus, cum nec a pontificibus legitime et ecclesiasticis 332 legibus fuerit expeditus, nec a saeculari potestate potuerit praeter Ecclesiae tramitem prorsus absolvi?
22.11
CAP. X.-- Sed dicatur forsitan: Non imperator absolvit, sed a pontificibus poposcit absolvi. Tanto magis poscenti imperatori a Pontificibus fuerat suggerendum, ut si eum legitime vellet absolvi, legitima et ecclesiastici tenoris absolutio proveniret; et haec omnia, quae superius dicta sunt, secundum Ecclesiae tramitem servarentur: praecipue cum de secundae sedis ageretur antistite, nec ab inferiori qualibet, sed a prima sede jure possit absolvi. Inferior quippe potiorem absolvere non potest; sola ergo potior inferiorem convenienter absolvit. Proinde inferioris loci pontifices, qui nullatenus se noverant potiorem sibi sine apostolica sede posse resolvere, praecipue quem ejus sententia noverant obligatum, praevaricatoria absolutione non illum penitus exuerunt, sed se praevaricatione potius nexuerunt. Ita Petri; absolutio ex utroque non constat: quia nec praevaricatoria absolutione rei reum absolvere potuerunt, et depulsis undique pontificibus catholicis, haereticisque suppositis, vel eis qui haeriticorum tenebantur communione polluti, et etiam sacrae religionis insinceritate, participem suum tam absolvere nequiverunt, quam ipsi non erant absoluti; ac proinde tam ecclesiasticae regulae praevaricatores, quam sacrosanctae communionis integritatem maculantes consortio perfidorum, quod de reo simillimo potuerunt ferre judicium? De catholicis enim pontificibus per totum Orientem, aut quicunque perstitit est ejectus, aut ille restitit, qui consensit errori et se ab errantium contagio non retraxit. Quod igitur eorum potuit de cujusquam errore esse judicium, qui nusquam non errasse monstrantur, et haereticorum simul catholicorumque confessione permixta, cuncta religionis verae et sincerae se turbasse, catholicamque apostolicamque confudisse puritatem? Ecce qui reum absolvere potuerunt, qui rei pro omnibus docebantur effecti. Ecce cum quibus de absolvendo reo synodus fuerat ineunda. Si fides et communio catholica retinebatur, cur catholici pellebantur antistites? Si catholici pellebantur antistites, quomodo non tantummodo haeretici servabantur?
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).