Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Appendix ad opera S. Leonis Magni
Auctores variiMagn 25.1 · 7643-apadopsMore by Auctores varii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii"> —
⋯
More
Original / primary: 7643 Apadops
25.1
384 CAPITULUM LIII. Epistola Cyrilli episcopi Alexandrini ad Joannem Antiochenum episcopum, contra eos qui de eo prava in fide finxerunt; et de epistola ATHANASII ad EPICTETUM, et formula fidei.
25.1
CAP. I.-- Laetentur coeli et exsultet terra; solutus est enim medius paries sepis, et cessavit illud quod afferebat tristitiam, et totius dissensionis sublata est via, omnium nostrum Salvatore Christo suis Ecclesiis pacem praestante; provocante et hortante nos ad hoc ipsum piissimorum et Deo amantissimorum principum nostrorum instantia, qui patrum suorum religionis aemuli existentes, veracem, et inconcussam, et rectam in suis animis conservant fidem; egregiam autem faciunt sollicitudinem pro sanctis Ecclesiis: ut inenarrabilem habeant sempiternam gloriam, et suum imperium dignum omni laude conservent. Quibus et ipse omnium virtutum Dominus ditissima manu distribuit bona, et praestat obtinere resistentes, et donat victoriam veritati. Nec enim mentitur, dicens: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam eos qui me glorificant glorificabo. Adveniente igitur nunc Alexandriam domino meo venerabili fratre Paulo, laetitia repleti sumus, et valde necessario, ut pote tali viro mediatore, et de his laboribus et causis quae vires excedunt, animose volente disputare: ut diaboli vincat invidiam, et conjungat divisa, et quae in medio fuerant inter haec aspersa scandala, auferat, et coronet concordia et pace Ecclesias, quae sunt et apud nos, et apud vos constitutae. Quemadmodum enim divisae sunt, superfluum est dicere; oportere autem arbitror ea loqui et sentire quae decent pacis tempora. Gavisi sumus igitur occursu et notitia memorati religiosi viri, qui vere et non leviter se laborare putabat, 385 ut persuadeat nobis Ecclesias oportere conjungere et adunare ad pacem, et eorum qui nobis adversa sentiunt, dissipare ridicula, obscurare autem et hebetare adhuc malignitatis diaboli stimulum. Invenit autem nos ita paratos ad hoc, ut omnino nullum laborem sustineamus. Meminimus enim Salvatoris nostri, dicentis: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. Docti enim sumus dicere in orationibus: Domine Deus noster, pacem da nobis; omnia enim reddidisti nobis. Si quis igitur fiat particeps hujus a Deo tributae pacis, inops non erit omnis boni. Quoniam ergo superflua et nullis ex causis Ecclesiarum dissensio facta est, nunc maxime plenius docti sumus et cognovimus, domino meo venerabili Paulo episcopo chartam nobis proferente irreprehensibilem habentem fidei confessionem; et hanc ipsam chartam confectam esse astruit et confirmat a tua sanctitate et a venerabilibus illarum partium episcopis. Quae conscriptio ita continetur, et ipsis verbis hic apponitur in hac epistola nostra.
25.2
CAP. II.-- De partu autem divinae genitricis Virginis, quemadmodum sentiamus et dicamus de humanitatis assumptione unigeniti Filii 386 Dei, necessario, non partem aliquam addentes, sed plenissima satisfactione et ratione speciali a principio, et de divinis Scripturis et traditione sanctorum Patrum suscipientes et docti breviter dicimus, nihil prorsus addentes in sanctorum Patrum conventu et synodo Nicaeni concilii expositae et expressae fidei; sicut enim praediximus, ad omnem sufficit pietatis scientiam, et universae haereticae et pravae doctrinae abdicationem. Dicimus autem non temere audentes de incomprehensibilibus, sed confessione propriae infirmitatis excludentes eos qui oboriri volunt, in quibus ea cogitamus quae sunt ultra hominem.
25.3
Confitemur igitur Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei unigenitum, Deum perfectum et hominem perfectum ex corpore et anima rationali, ante saecula quidem de Patre natum secundum Deitatem, in novissimis vero temporibus eumdem ipsum propter nos et propter nostram salutem de Maria Virgine secundum humanitatem; consubstantivum vel consubstantialem Patri secundum Deitatem, consubstantialem nobis secundum humanitatem; duarum enim naturarum unitio facta est: propter quod unum Christum, unum Dominum confitemur. Secundum 387 hanc incomparabilis unitatis fidem confitemur sanctam et divinam generatricem Dei Virginem. Propter hoc etiam Dei ex ea Verbum incarnatum, et humanitatem sumpsisse, et ex ipso conceptu adunasse sibi templum quod ex ipsa assumpsit. Evangelicas autem et apostolicas voces de Domino nostro novimus veras: aliquas quidem communes facientes tanquam in una persona, aliquas autem dividentes tanquam ex duabus naturis: et illas quidem quae Deo conveniunt secundum Deitatem Christi; humiles vero secundum humanitatem ipsius tradentes.
25.4
CAP. III.-- His ergo cognitis sacris vocibus vestris, et sic vos sentientes cum cognovissemus: Unus enim Dominus, una fides, unum baptisma; glorificamus omnium Salvatorem Dominum Deum, invicem congaudentes, quoniam Scripturis, quae a Deo inspiratae sunt, et traditioni sanctorum Patrum convenientem habent fidem, quae apud nos et apud vos sunt Ecclesiae. Quoniam igitur intellexi quosdam qui amant ex more suo vituperare, et velut crabrones agrestes circumstrepere, et molesta eructuare contra me verba, eo quod dixerim de coelo advenisse, et non de sancta Virgine sanctum corpus Christi: oportere arbitratus sum pauca super hoc ad eos dicere. O stulti, et solum calumnias movere scientes! quomodo ad hoc consilium deducti estis, et tanta stultitia aegrotastis? Oportebat enim, et valde oportebat aperte vos intelligere, quoniam pene omne nobis quod pro fide est luctamen advenit, affirmantibus quoniam sancta Virgo divini partus est genitrix. Sed si dixerimus de coelo, et non ex ipsa sancta natum esse corpus omnium nostrum Salvatoris Domini, quomodo eam dicemus genitricem Dei? quem enim omnimodo peperit, nisi est illud verum, quod peperit secundum carnem qui est Emmanuel? Derideantur igitur qui de me ista garrierunt; non enim mentitur beatus Isaias propheta dicens: Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Emmanuel, quod interpretatur Nobiscum Deus. Verum quoque testatur et sanctus 388 Gabriel ad eamdem beatam Virginem dicens: Noli timere, Maria; invenisti enim gratiam apud Dominum. Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
25.5
CAP. IV.-- Quando autem dicimus de coelo et de supernis Dominum nostrum Jesum Christum, non tanquam de coelo deposita sancta ejus carne, talia dicimus; sed sequimur magis mirabilem Paulum clamantem aperte: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis. Meminimus autem et ipsum Salvatorem dicentem: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis. Natus est enim secundum carnem, sicut paulo ante praedixi, de sancta Virgine; et quoniam qui de coelo et de superioribus advenit, Deus Verbum, exinanivit semetipsum formam servi accipiens; appellatus est Filius hominis, manens quod erat, hoc est, Deus( immutabilis enim et inconvertibilis est secundum naturam); tanquam jam unus intellectus cum propria carne, dicitur descendisse de coelo. Appellatus est etiam homo de coelo perfectus, cum esset etiam idem in Deitate perfectus, idem ipse in eadem humanitate perfectus, et tanquam in una persona intelligendus; unus enim Dominus Jesus Christus, etsi naturarum differentia non ignoretur, de quibus inenarrabilem unitionem actam fuisse sentimus ac dicimus. Eos autem qui dicunt quoniam temperamentum, aut confusio, aut conspersio facta est Dei Verbi ad carnem, dignetur tua sanctitas refrenare. Forsitan enim esse quosdam non ambigo, qui haec de me jactitent, tanquam garrientes ac dicentes. Ego autem in tantum ab his longe sum, ut nihil tale sentiam: usque adeo, ut insanire putem eos qui hoc de me suspicati sunt, quod omnino mutationis adumbratio accidere potest circa divini Verbi naturam. Manet enim id quod semper est, et non mutatur, nec unquam mutabitur, nec suscipiet mutationem. Impassibile enim ad hoc Dei Verbum esse confitemur universi; tametsi sapientissime ipse disponens mysterium. 389 Video in propria carne passiones quae acciderunt. Eadem et sapientissimus Petrus: Christo, inquit, pro nobis passo in carne; et non in natura inenarrabilis Deitatis. Ut enim ipse omnium salvator esse credatur secundum dispositionem propriam, in se, ut dixi, propriae carnis revocat passiones; quale est illud secundum prophetae vocem praedictum, tanquam ex ipso intelligendum: Dorsum meum dedi ud flagella, et maxillas meas ad verbera; faciem autem meam non averti a confusionibus sputorum.
25.6
CAP. V.-- Quoniam autem sanctorum Patrum doctrinis obtemperantes ubique sumus, maxime autem beati et per omnia laudabilis nostri patris Athanasii praecepto, de his omnino aliquid foras ejicere recusantes, discat quidem tua sanctitas, et nullus alius societur. Posuissem autem etiam illorum plura verba, quibus meis dictis fidem adhiberem, si non prolixitatem scriptorum revererer: ne ex hoc ipso fieret horribile. Nullo autem modo patimur a quibusdam concuti diffinitam fidem, sive fidei symbolum, a sanctis Patribus nostris qui apud Nicaeam convenerunt illis temporibus, nec permittitur aut nobis, aut aliis, mutare aliquod verbum ex his quae ibi continentur, aut unam syllabam immutare, memores ejus dicentis: Ne transferas terminos aeternos, quos posuerunt patres tui: non erant enim ipsi loquentes, sed Spiritus Dei et Patris, qui procedit quidem ex ipso, non est autem alienus a Filio secundum essentiae rationem. Et ad hoc nos eorum sanctorum qui mysteria tradiderunt, dicta confirmant; in Actibus enim Apostolorum scriptum est: Venientes autem circa Moesiam tentabant in Bithyniam ire, et non permisit eos Spiritus Jesu. Scribit etiam et venerabilis Paulus: Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt; vos autem non estis in carne, sed in spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis: si quis autem Spiritum, Christi non habet, hic non est ejus. Quando autem quidam qui consueti sunt quae recta sunt pervertere, meas voces deviare et abstrahere aestimant ad id quod eis videtur, non miretur hoc sanctitas tua, sciens quoniam qui sunt ab omni haeresi, ex divinis Scripturis erroris sui colligunt causas; et ea quae per Spiritum sanctum recte dicta sunt, malignitatibus mentis suae corrumpentes, propriis 390 capitibus suis ignis inexstinguibilis exhauriunt flammam. Et quoniam cognovimus quod et ad beatum Epictetum epistolam per omnia laudabilis patris nostri Athanasii rectam fidem habentem, immutantes eam ediderint, et hinc quasi laedi plurimos, propter hoc necessarium et utile intelleximus et fratribus nostris edere de antiquis exemplaribus, quae apud nos sunt bene explanata, et similia tuae venerabilitati dirigere.
25.7
Formula libelli fidei sub eodem capitulo.
25.8
Ego Ille hanc scripturam, quam manu mea perscripsi, profiteor, sequens sanctum judicium Patrum Nicaenae synodi trecentorum et decem octo, vel Chalcedonensis synodi universale concilium, cujus diffinitionem sedes apostolica confirmavit, quod etiam beatissimi papae Leonis epistola ad sanctae memoriae Flavianum Constantinopolitanae urbis episcopum nostrum data praedicatione lucidissimae veritatis exposuit. Confiteor unum eumdemque Dominum nostrum Jesum Christum, unigenitum Dei Patris, eumdem in Deitate perfectum, eumdem in humanitate Deum vere, et hominem vere; ipsum eumdemque ex anima rationali et carne, consubstantialem Patri secundum Deitatem, consubstantialem eumdem nobis secundum humanationem; in omnibus nobis similem absque peccato; ante saecula quidem de Patre genitum secundum Deitatem, in novissimis vero diebus, eumdem propter nos et propter nostram salutem de Virgine Maria, quae eumdem Deum peperit secundum humanitatem, unum eumdemque Christum, Filium Dei, Dominum unigenitum in duabus naturis, inconfuse, inconvertibiliter, et individue, et inseparabiliter cognitum: nequaquam naturarum differentia sublata propter unitionem; sed potius, salva manente proprietate utriusque naturae, in unam non in duas concurrisse personas; sed unum eumdemque Filium unigenitum Deum Verbum, Dominum Jesum Christum sicut olim prophetae de eo, vel ipse nos Christus per semetipsum Dominus erudivit. Qui autem ita 391 non sentiunt, cum Nestorio et Eutyche vel eorum sectatoribus aeterno anathemate dignos esse pronuntio.
25.1.1
384 CAPITULUM LIII. Epistola Cyrilli episcopi Alexandrini ad Joannem Antiochenum episcopum, contra eos qui de eo prava in fide finxerunt; et de epistola ATHANASII ad EPICTETUM, et formula fidei. CAPITULUM LIV. Definitio sanctae synodi Chalcedonensis.
25.1.1
Ad cognoscendam quidem confirmandamque perfectissime pietatem consultissimum satis hoc divinae gratiae symbolum saluberrimumque sufficeret. De Patre namque et Filio, ac Spiritu sancto, quod plenissime fuerat institutionis edocuit, et incarnationem Domini fideliter excipientibus evidenter insinuat. Verum quoniam quidem ea quae sincera veritas praedicat depravare conati, novas auditu suas haereticas perfidias ediderunt, et alii quidem dispensationis Dominicae sacramentum, quod nostri causa est celebratum, ausi fuere corrumpere, duma sancta Virgine partum processisse divinum vocis abnegatione dissimulant, et alii confusionem sive permixtionem rursus inducunt, ut unam esse naturam Divinitatis et carnis stulte confingunt, ac per hoc unigeniti confusione portentuosa, divinam naturam passibilem esse significant; ea propter ab universa contra veritatem machinatione veniente volens eos excludere quae modo praesto est sancta et magna haec synodus, quod antiquitus in fide praedicatur, immobile haec dicens, ante omnia statuit ut trecentorum decem et octo Patrum venerabilium fides illibata permaneat. Et propter eos quidem qui cum Spiritui obviare nituntur, eam traditionem, quam in augustissima Constantinopolitana urbe postea, congregatis centum et quinquaginta Patribus, de substantia sancti Spiritus fuerat decreta, confirmat. Hanc etenim cunctis innotescere memorati fecerunt, non quasi aliquid deesset praecedentibus indicentes, sed de Spiritu sancto quid ipsi sentirent, contra illos qui ejus potestati refragari conati sunt, sanctarum Scripturarum testimoniis illustrantes. Propter eos autem qui dispensationis Dominicae tentavere pervertere sacramentum, et 392 hominem solum de sancta Maria Virgine procreatum esse vaniloquiis suis autumant imprudenter, sancti Cyrilli, qui Alexandrinae fuit pastor Ecclesiae, synodales epistolas ad Nestorium scriptas atque Orientales utique sibi convenientes, amplexa est, ad arguendum quidem Nestorianam dementiam, interpretationem vero desiderantium pio zelo concipere saluberrimi sacramenti sententiam. Quibus epistolam quoque beatissimi Romanae antiquioris urbis antistitis atque venerabilis papae Leonis Flaviano sanctae memoriae archiepiscopo scriptam, ad expugnandam pravitatis Eutychianae perfidiam, ut pote maximi Petri confessioni salutis convenientem, et velut monimentum cujusdam statuae communis exstantem, contra cunctos haereticos merito copulavit, ut recto dogmati sua firmitas inconcussa permaneat. Nam et in duos filios dispensationis tentantibus dividere sacramentum restitit hostiliter, et eos qui passibilis audent dignitatis Unigenitum dicere, collegio sacerdotali detrudit; et confusionem et commixtionem in duabus Christi naturis excogitantibus reluctat; et coelestem vel alterius cujusdam substantiae esse quam de nobis assumpsit sibi formam servilem, delirantes, exterminat, nec non et eos qui duas quidem ante unitionem, unam vero post unitionem in Christo naturas fabulose confingunt, anathematizare non cessat. Beatissimos igitur sequendo Patres, unum et eumdem Filium confiteri Dominum Jesum Christum concordantibus omnes institutionibus edocemus, eumdem in Deitate perfectum, eumdem in humanitate perfectum, Deum vere et vere hominem eumdem ex anima rationali et corpore, consubstantialem Patri secundum Deitatem, consubstantialem nobis eumdem secundum humanitatem, per omnia similem nobis sine sorde peccati, ante saecula quidem a Patre progenitum secundum Deitatem, in ultimis vero diebus eumdem propter nos, et propter nostram salutem ex Maria Virgine, quae Deum peperit secundum incarnationem unum et eumdem Christum, Filium, Jesum, Dominum, unigenitum, quem in duabus naturis inconfuse et immutabiliter, indivise atque inseparabiliter omnes agnoscimus, nusquam sublata differentia naturarum propter unitionem, sed potius utriusque naturae proprietate servata, et in 393 una concurrente personam, non in duas deductum divisumque personas, sed unum et eumdem Filium, Deum verum, Dominum Jesum Christum, sicuti nos ab initio prophetae de eo, et ipse nos Jesus Christus instituit, et paternum nobis tradidit symbolum. His igitur a nobis undique cum omni deliberatione ac diligentia pariter ordinatis, decrevit sancta atque universalis haec synodus aliam fidem nemini licere proferre, sive conscribere, aut exponere, vel sentire, vel aliter tradere. Sed eos qui audent vel componere aliam fidem, vel proferre, vel docere, vel tradere aliud symbolum volentibus ad cognoscendam se convertere veritatem ex ritu pagano sive Judaico vel qualicumque haeretico, eos, si quidem episcopi vel clerici sunt, alienos esse episcopos ab episcopatu, et clericos a clero; quod si monachi vel laici fuerint, anathematizari.
25.1.2
Leges ex libro XVI Codicis Theodosiani sub titulo, De fide catholica.
25.1.3
Imperatorum GRATIANI, VALENTINIANI et THEODOSII Augustorum edictum ad populum urbis Constantinopolitanae.
25.1.4
Cunctos populos quos clementiae nostrae regit temperamentum, in tali volumus religione versari quam divinum Petrum apostolum tradidisse Romanis, religio usque ad nunc ab ipso insinuata declarat, quamque pontificem Damasum sequi claret, et Petrum Alexandrinae urbis episcopum, virum apostolicae sanctitatis: hoc est, ut secundum apostolicam disciplinam evangelicamque doctrinam, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, unam Deitatem sub parili majestate et sub pia Trinitate credamus. Hanc legem sequentes Christianorum catholicorum nomen jubemus amplecti; reliquos vero dementes vesanosque judicantes, haeretici dogmatis infamiam sustinere, nec conciliabula eorum Ecclesiarum nomen accipere, divina primum vindicta, post etiam motus nostri, quem ex coelesti arbitrio sumpserimus, ultione plectendos. Data tertio kal. Martias, Thessalonicae, Gratiano quinto et Theodosio primum, Augustis consulibus.
25.1.5
394 Item eodem libro sub titulo, De his qui super religione contendunt.
25.1.6
Imperatores VALENTINIANUS, THEODOSIUS, ARCADIUS Augusti, TATIANO praefecto praetorio.
25.1.7
Nulli egressum ad publicum vel disceptandi de religione, vel tractandi, nec consilii aliquid deferendi patescat occasio. Et si quis posthac ausu gravi atque damnabili contra hujusmodi legem veniendum esse crediderit, vel insistere motu pestiferae perseverationis audebit, competenti poena et digno supplicio coerceatur. Data XVI kalend. Julias, Theodosio Augusto II et Cynegio consulibus.
25.1.8
Item eodem libro sub titulo, De haereticis.
25.1.9
Imperatores GRATIANUS, VALENTINIANUS et THEODOSIUS Augustus, EUTROPIO praefecto praetorio.
25.1.10
Nullus haereticis mysteriorum locus, nulla ad exercendam animi obstinatioris dementiam pateat occasio. Sciant omnes, etiamsi quid speciali quolibet rescripto per fraudem elicito ab hujusmodi hominum genere impetratum est, non valere. Arceantur cunctorum haereticorum ab illicitis congregationibus turbae. Unius et summi Dei nomen ubique celebretur. Nicaenae fidei dudum a majoribus traditae, et divinae religionis testimonio atque assertione firmatae observantia semper mansura teneatur. Photinianae labis contaminatio, Ariani sacrilegii venenum, Eunomianae perfidiae crimen, et nefanda monstruosis nominibus auctorum prodigia sectarum ab ipso etiam aboleantur auditu. Is autem Nicaenae assertor fidei, et catholicae religionis verus cultor accipiendus est, qui omnipotentem Deum, et Christum Filium Dei uno nomine confitetur, Deum de Deo, lumen ex lumine; qui Spiritum sanctum, qui id quod ex summo rerum parente speramus et accipimus, negando non violat; apud quem intemeratae fidei sensu viget incorruptae Trinitatis indivisa substantia, quae Graeci assertione verbi omousia recte credentibus dicitur. Haec profecto nobis magis probata, 395 haec veneranda sunt. Qui vero hisdem non inserviunt, desinant affectatis dolis alienum verae religionis nomen assumere, et suis apertis criminibus denotentur: ab omnium summoti ecclesiarum limine penitus arceantur, cum omnes haereticorum illicitas agere intra oppida congregationes vetemus. Ac si quid eruptio factiosa tentaverit, ab ipsis etiam urbium moenibus, exterminato furore, propelli jubemus, ut cunctis orthodoxis episcopis qui Nicaenam fidem tenent, catholicae Ecclesiae toto orbe reddantur. Data quarto iduum Juniarum, Constantinopoli, Eucherio et Syagrio consulibus.
25.1.11
396 Item libro et titulo quo supra.
25.1.12
Imperator THEODOSIUS Augustus et VALENTINIANUS Caesar, ad FAUSTUM praefectum Urbis.
25.1.13
Manichaeos haereticos sive Mathematicos, omnemque sectam catholicis inimicam, ab ipso aspectu urbis Romanae exterminari praecipimus, ut nec praesentiae criminosorum contagione foedetur. Circa hos autem maxime exercenda commotio est, qui pravis suasionibus a venerabilis papae sese communione suspendunt, quorum schismate plebs etiam reliqua vitiatur. His conventione praemissa viginti dierum condonamus inducias, intra quos nisi ad communionis redierint unitatem, expulsi usque ad centesimum lapidem, solitudine quam eligunt macerentur. Data XVI kalend. Aug., Aquileiae, Theodosio Aug. XI et Valentiniano Caesare consulibus.
25.2.1
384 CAPITULUM LIII. Epistola Cyrilli episcopi Alexandrini ad Joannem Antiochenum episcopum, contra eos qui de eo prava in fide finxerunt; et de epistola ATHANASII ad EPICTETUM, et formula fidei. CAPITULUM LV. Damasi papae 397 ad Paulinum Antiochenum episcopum.
25.2.1
Formula fidei subrogata cui deberent hi qui ab haeresi revertuntur subscribere.
25.2.2
Dilectissimo fratri PAULINO DAMASUS.
25.2.3
Per filium meum Vitalem ad te scripta direxeram, tuae voluntati et judicio omnia derelinquens; et per Petronium presbyterum breviter indicaveram me in articulo jam profectionis ejus aliqua ex parte commotum. Unde ne aut tibi scrupulus resideret, et volentes forsitan Ecclesiae copulari 398 tua cautio probanda differret, fidem misimus non tam tibi qui ejus fidei communioni sociaris, quam his qui in ea subscribentes, tibi, id est nobis per te voluerint sociari, dilectissime frater. Quapropter si supradictus filius meus Vitalis, et hi qui cum eo sunt, tibi voluerint aggregari, primum debent in ea expositione fidei subscribere quae apud Nicaeam pia Patrum voluntate firmata est. Deinde quoniam nemo potest futuris vulneribus adhibere medicinam, ea haeresis eradicanda est quae postea in Oriente dicitur pullulasse; id est, confitendus ipse Sapientia, Sermo, Filius Dei, humanum suscepisse corpus, animam, sensum, id est, integrum Adam; et, ut expressius 399 dicam, totum veterem nostrum sine peccato hominem. Sicuti enim confitentes eum humanum suscepisse corpus, non statim ei et humanas vitiorum adjungimus passiones; ita et dicentes eum suscepisse et hominis animam, et sensum, non statim dicimus eum et cogitationum humanarum subjacuisse peccato. Si quis autem dixerit Verbum pro humano sensu in Domini carne versatum, hunc catholica Ecclesia anathematizat, nec non et illos qui duos in Salvatore filios confitentur, id est, alium ante incarnationem, et alium post assumptionem carnis ex Virgine; et non eumdem Dei Filium et ante et postea confitentur. Quicunque huic epistolae subscribere 400 voluerit, ita tamen ut in ecclesiasticis canonibus, quos optime nosti, et in Nicaena fide ante subscripserit, hunc debebis absque aliqua ambiguitate suscipere. Non quod haec ipsa quae nos scribimus non potueris convertentium susceptioni proponere, sed quod tibi consensus noster liberum in suscipiendo tribuat exemplum.
25.2.4
Confessio fidei catholicae, quam papa Damasus misit ad Paulinum Antiochenum episcopum.
25.2.5
Post concilium Nicaenum, quod in urbe Roma postea congregatum est 401 a catholicis episcopis addiderunt de Spiritu sancto; et quia postea is error inolevit, ut quidam ore sacrilego auderent dicere Spiritum sanctum factum esse per Filium; anathematizamus eos qui non tota libertate proclamant eum cum Patre et Filio unius potestatis esse atque substantiae. Anathematizamus quoque eos qui Sabellii sequuntur errorem, eumdem dicentes esse Patrem quem Filium. Anathematizamus Arium atque Eunomium, qui pari impietate, licet sermone dissimili, Filium et Spiritum sanctum asserunt esse creaturas. Anathematizamus Macedonianos, qui de Arii stirpe venientes, non perfidiam mutavere, sed nomen. Anathematizamus Photinum, qui Hebionis haeresim instaurans, Dominum Jesum Christum tantum ex Maria confitetur. Anathematizamus eos qui duos filios asserunt, unum ante saecula, et alterum post assumptionem carnis ex Virgine. Anathematizamus eos qui pro hominis anima rationabili et intelligibili, 402 dicunt Dei Verbum in humana carne versatum; cum ipse Filius sit erbum Dei, et non pro anima rationabili et intelligibili in suo corpore fuerit; sed nostram, id est, rationabilem et intelligibilem sine peccato animam susceperit atque salvaverit. Anathematizamus eos qui Verbum Filium Dei extensione aut collectione a Patre separatum et insubstantivum, et finem habiturum esse contendunt. Eos quoque qui de Ecclesiis ad Ecclesias migraverunt, tandiu a communione nostra habemus alienos quandiu ad eas redierint civitates in quibus primum sunt constituti. Quod si alius, alio transmigrante, in locum viventis ordinatus est, tandiu vacet sacerdotii dignitate qui suam deseruit civitatem, quandiu successor ejus quiescat in Domino. Si quis non dixerit semper Patrem, semper Filium, semper Spiritum sanctum esse; anathema sit. Si quis non dixerit natum de Patre Filium, id est, de divina substantia ipsius; anathema sit. Si quis non 403 dixerit Verbum Dei, Filium Dei Deum, sicut Deum Patrem ejus, omnia posse, et omnia nosse, et Patri aequalem; anathema sit. Si quis dixerit quod in carne constitutus Filius Dei cum esset in terra, in coelis cum Patre non erat; anathema sit. Si quis dixerit quod in passione crucis dolorem sustinebat Filius Dei Deus, et non caro cum anima, quam induerat formam servi, quam sibi acceperat, sicut ait Scriptura; anathema sit. Si quis non dixerit quod in carne quam assumpsit sedet ad dexteram Patris, in qua venturus est judicare vivos et mortuos; anathema sit. Si quis non dixerit Spiritum sanctum de Patre esse vere ac proprie, sicut Filium de divina substantia, et Deum verum; anathema sit. Si quis non dixerit omnia posse Spiritum sanctum, omnia nosse, et ubique esse, sicut Patrem et Filium; anathema sit. Si quis dixerit Spiritum sanctum facturam, aut per Filium factum; anathema sit. Si quis non dixerit omnia per Filium et Spiritum sanctum Patrem fecisse, id est, visibilia et invisibilia; anathema sit. Si quis non dixerit Patris, et Filii, et Spiritus sancti unam Deitatem, potestatem, majestatem, potentiam, unam gloriam, dominationem, unum regnum atque unam 404 voluntatem ac veritatem; anathema sit. Si quis non dixerit veras tres personas Patris, et Filii, et Spiritus sancti, aequales, semper viventes, omnia continentes visibilia et invisibilia, omnia potentes, omnia judicantes, omnia vivificantes, omnia facientes, omnia salvantes; anathema sit. Si quis non dixerit Spiritum sanctum adorandum ab omni creatura, sicut Filium et Patrem; anathema sit. Si quis de Patre et Filio bene senserit, de Spiritu autem sancto non recte habuerit, haereticus est: quod omnes haeretici de Filio Dei et de Spiritu sancto male sentientes, in Judaeorum atque Gentilium perfidia inveniuntur. Quod si quis partiatur, Deum Patrem dicens, et Deum Filium ejus, et Deum Spiritum sanctum, Deos dici, et non Deum propter unam divinitatem et potentiam, quam credimus esse et scimus Patris, et Filii, et Spiritus sancti, subtrahens Filium aut Spiritum sanctum, solum existimet Deum Patrem dici aut credi unum Deum; anathema sit. Nomen enim Deorum et angelis et sanctis omnibus a Deo est impositum et donatum. De Patre autem, et Filio, et Spiritu sancto, propter unam et aequalem divinitatem, non nomen Deorum, sed Dei nobis ostenditur atque indicatur; ut credamus quia in Patre, 405 et Filio, et Spiritu sancto, solum baptizamur, et non in archangelorum nominibus et angelorum, quomodo haeretici aut Judaei aut etiam Gentiles dementes. Haec ergo est salus Christianorum, ut credentes Trinitati, id est, Patri, et Filio, et Spiritui sancto, in eam veram solamque unam Divinitatem et potentiam, majestatem et substantiam ejusdem haec sine dubio credamus.
25.2.6
Ego ille Constantinopolitanae Ecclesiae diaconus vel presbyter hac scriptura, quam manu mea perscripsi, profiteor me de Incarnatione Domini nostri Jesu Christi eam fidem tenere quam sacrosancta synodus Nicaena, et venerandum Chalcedonense concilium evangelica et apostolica auctoritate firmarunt, et quam beatissimi papae Leonis epistola ad sanctae memoriae Flavianum Constantinopolitanae urbis episcopum data praedicatione lucidissimae veritatis exposuit; Nestorium vero et Eutychem cum dogmatibus et sectatoribus suis aeterno anathemate dignos esse pronuntio.

Intertext edge

Open linked passage

Note