Appendix ad opera S. Leonis Magni
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii">
—
⋯
Original / primary: 7643 Apadops
28.1
407 CAPITULUM LVIII. Constituta sancti Gelasii papae.
28.1
Dilectissimis fratribus universis episcopis GELASIUS. Necessaria rerum disputatione constringimur, et apostolicae sedis moderamine convenimur, sic canonum paternorum decreta librare, et retro praesulum decessorumque nostrorum praecepta metiri, ut quae praesentium necessitas temporum reparandis Ecclesiis relaxanda deposcit, adhibita consideratione diligenti, quantum potest fieri, temperemus; quo nec in totum formam videamur veterum excedere regularum, et reparandis militiae clericalis officiis, quae per diversas Italiae partes ita belli famisque consumpsit incursio, ut in multis Ecclesiis, sicut fratris et coepiscopi nostri Joannis Ravennatis Ecclesiae sacerdotis frequenti relatione comperimus, usquequaque deficiente servitio ministrorum, nisi remittendo paulisper ecclesiasticis promotionibus antiquitus intervalla praefixa, remaneant( sine quibus administrari nequeunt) sacris ordinibus Ecclesiae funditus destitutae; atque in plurimis locis per inopiam competentis auxilii 408 salutare subsidium redimendarum desit animarum, nosque magno reatu, si tanto coarctante periculo non aliquatenus consulamus, innecti. Priscis igitur pro sui reverentia manentibus constitutis, quae ubi nulla vel rerum vel temporum perurget angustia, regulariter convenit custodiri, eatenus Ecclesiis, quae vel cunctis sunt privatae ministris, vel sufficientibus usque adeo dispoliatae servitiis, ut plebibus ad se pertinentibus divina munera supplere non valeant, tam instituendi quam promovendi clericalis officii sic spatia dispensanda concedimus.
28.1
407 CAPITULUM LVIII. Constituta sancti Gelasii papae. I. De ordine monachorum.
28.1
Ut si quis etiam de religioso proposito et disciplinis monasterialibus eruditus ad clericale munus accedit, imprimis ejus vita praeteritis acta temporibus inquiratur; vel si nullo gravi facinore probatur infectus, si secundam non habuit fortassis uxorem, nec a marito relictam sortitus ostenditur, si poenitentiam publicam fortassis non gessit, nec ulla corporis parte apparet vitiatus; si servilis aut originariae non est conditionis obnoxius, si curiae jam probatur nexibus absolutus; si assecutus est litteras, sine quibus vix fortassis ostiarium possit implere; ut si his omnibus quae sunt praedicta fulcitur, continuo lector, vel notarius, aut certe defensor effectus, post 409 tres menses existat acolythus, maxime si huic aetas etiam suffragatur; sexto mense subdiaconi nomen accipiat; ac si modestae conversationis honestaeque voluntatis existit, nono mense sit diaconus, completoque anno presbyter: cui tamen quod annorum fuerant interstitia collatura, sancti propositi sponte suscepta doceatur praestitisse devotio.
28.2
407 CAPITULUM LVIII. Constituta sancti Gelasii papae. II. De laicis.
28.2
Si vero de laicis quispiam ecclesiasticis est aggregandus officiis, tanto sollicitius in singulis quae superius comprehensa sunt, hujusmodi decet examinari personam, quanto inter mundanam religiosamque vitam constat esse discriminis; quia utique convenientia Ecclesiae ministeria reparanda sunt, non inconvenientibus meritis ingerendi; tantoque magis quod sacris aptum possit esse servitiis, in eorum quaerendum est institutis, quanto de tempore quo fuerant assequenda decerpitur: ut morum habere doceatur hoc probitas, quod prolixior consuetudo non contulit: ne per occasionem supplendae penuriae clericalis, vitia potius divinis cultibus intulisse, non legitime familiae computemur compendia procurasse. Quorum promotionibus, super anni metas sex menses nihilominus praerogamus; quoniam, sicut dictum est, distare convenit inter personam divino cultui deditam, et de laicorum conversatione venientem. Quae tamen eatenus indulgenda credidimus, ut illis Ecclesiis quibus infestatione bellorum vel nulla penitus, vel exigua remanserunt ministeria, renoventur; quatenus his Deo propitio restitutis, in ecclesiasticis gradibus subrogandis canonum paternorum vetus forma servetur, nec contra eos ulla ratione praevaleat, quod pro accidentis defectus remedio providetur, non adversus scita majorum nova lege proponitur. 410 Caeteris Ecclesiis ab hac occasione cessantibus, quas non simili clade vastatas cognoscitis, pristinam faciendis ordinationibus convenit tenere sententiam. Quo magis hac opportunitate commoniti observantiam reverendorum canonum propensius diligamus; singulorum graduum conscientias admonentes ne ad illicitos prorumpere moliantur excessus, nec fas esse confidat quisque pontificum bigamos, aut conjugia sortientes ab aliis derelicta, seu quoslibet post poenitentiam, vel sine litteris, vel corpore vitiatos vel conditionarios, aut curiae publicarumque rerum nexibus implicatos, aut passim nulla temporis congruentis exspectatione discussos, divinis servituros applicare mysteriis.
28.3
407 CAPITULUM LVIII. Constituta sancti Gelasii papae. III. De dedicandis basilicis.
28.3
Ne qui pro suo libitu jura studeant aliena pervadere, absque sedis apostolicae justa dispositione mandante, basilicas noviter institutas non petitis ex more praeceptionibus dedicare non audeant; et non ambiant sibimet vindicare clericos potestatis alienae.
28.4
407 CAPITULUM LVIII. Constituta sancti Gelasii papae. IV. De baptizandis.
28.4
Baptizandis consignandisque fidelibus pretia nulla praefigant, nec illationibus quibuslibet impositis exagitare cupiant renascentes; quoniam quod gratis accipimus, gratis dare mandamur. Et ideo nihil prorsus exigere moliantur, quo vel paupertate cogente deterriti, vel indignatione revocati, redemptionis suae causas adire despiciant, certum habentes quod qui prohibita deprehensi fuerint admisisse, vel commissa non potius sua sponte correxerint, periculum subituri proprii sint honoris.
28.5
407 CAPITULUM LVIII. Constituta sancti Gelasii papae. 411 V. De presbyteris.
28.5
Nec minus etiam presbyteros ultra suum modum tendere prohibemus, nec episcopali fastigio debita sibimet audacter assumere: non conficiendi chrismatis, non consignationis pontificalis adhibendae sibimet arripere facultatem; non praesente quolibet antistite, nisi fortasse jubeantur, vel orationis, vel actionis sacrae suppetere sibi praesumant esse licentiam; neque sub ejus aspectu, nisi jubeantur, aut sedere praesumant, aut veneranda tractare mysteria; nec sibimet meminerint ulla ratione concedi sine summo pontifice subdiaconum vel acolythum jus habere faciendi; nec prorsus addubitent, si quidquam ad episcopale ministerium specialiter pertinens suo motu putaverint exsequendum, continuo se presbyterii dignitate et sacra communione privari. Quod fieri necesse est, censemus, si eorum praesule referente hujusmodi fuerit praevaricatio comprobata; nec ipso eorum episcopo a culpa cohibente et ad ultionem vocaturo, si immoderata facientem dissimulaverit vindicare.
28.6.1
407 CAPITULUM LVIII. Constituta sancti Gelasii papae. VI. De diaconibus.
28.6.1
Diaconos quoque propriam constituimus servare mensuram, nec ultra tenorem paternis canonibus deputatum quippiam tentare permittimus; nihil eorum penitus suo ministerio applicare quae primis ordinibus proprie decrevit antiquitas, et absque episcopo vel presbytero baptizare non audeant, nisi praedictis fortasse officiis longius constitutis, necessitas extrema compellat, quod et laicis Christianis facere plerumque conceditur; non in presbyterio residere, ubi divina celebrantur, vel ecclesiasticus habetur quicunque tractatus. Sacri corporis 412 praerogationem sub conspectu pontificis sive presbyteri, nisi his absentibus, jus non habeant exercendi. Cum enim decreta venerabilium sanctionum nos quoque magnopere custodire nitamur, ac sine eorum dispendio etiam illa quae pro alicujus utilitatis fortasse compendio videantur laxanda cedamus; cumque contra salutarium reverentiam regularum cupiamus temere nihil licere, et cum sedes apostolica super his omnibus favente Domino, quae paternis canonibus sunt praefinita, pio devotoque studeat tenere proposito; satis indignum est quemquam vel pontificum vel ordinum subsequentium hanc observantiam refutare, quam beati Petri sedem et sequi videat et docere; satisque conveniens sit ut totum corpus Ecclesiae in hac sibi observatione concordet, quam illic vigere conspiciat, ubi Dominus Ecclesiae totius posuit principatum. Dicente autem Scriptura: Ordinate in me charitatem; item; Omnia cum ordine fiant; atque iterum Psalmista praedicante: Circumdate Sion et complectimini eam, narrate in turribus ejus; ponite corda vestra in virtute ejus; et distribuite gradus ejus, ut enarretis in progenie altera: quia hic est Deus noster in aeternum, et ipse regit nos in saecula: hic procul dubio, qui in ecclesiasticarum narratur altitudine dignitatum, et in cujus virtute bonis operibus corda ponenda sunt, gradibus utique distributis, cunctis Deus noster et rector populis praedicandus est Christianis; ubi nemo sibimet aliquid aestimet imminutum, cum et de uniuscujusque gradus perfectione nihil deperit, et convenienter retinendo quod coelesti dispensatione collatum est, pariter nobis et cognoscibilem Deum fieri et tribuit esse rectorem. Nam etsi quid indulgetur de temporum quantitate, moribus aggregata strenuitate pensatur, si vitae jam proposito continetur, quod protelata fuerat aetate curandum, dummodo illa 413 dissimulata nullatenus surripiant, quorum quodlibet inesse claruerit, merito clericalibus infulis reprobabilem constat esse personam. Etsi illa nonnunquam sinenda sunt quae, si caeterorum constet integritas, sola nocere non valeant; illa tamen sunt magnopere praecavenda quae recipi sine manifesta decoloratione non possunt; ac si ea ipsa quae nullo detrimento aliquoties indulgenda creduntur, vel rerum temporumve cogit intuitus, vel acceleratae provisionis respectus excusat; quanto magis illa nullatenus mutilanda sunt quae nec ulla necessitas, nec ecclesiastica prorsus extorquet utilitas.
28.6.2
[ CAP. X Dion.] Baptizandi sibi quisquam passim quocunque tempore nullam credat fiduciam, praeter Paschale festum et Pentecoste venerabile sacramentum, excepto duntaxat gravissimi languoris incursu, in quo verendum est, ne morbi crescente periculo, sine remedio salutari fortassis aegrotans exitio praeventus abscedat.
28.7
407 CAPITULUM LVIII. Constituta sancti Gelasii papae. VII. De ordinationibus.
28.7
Ordinationes etiam presbyterorum diaconorumque, nisi certis temporibus et diebus exercere non audeant, id est, quarti mensis jejunio, septimi, et decimi, sed etiam quadragesimalis initii, ac mediana Quadragesimae die sabbati jejunio circa vesperam noverint celebrandas; nec cujuslibet utilitatis causa sive presbyterum sive diaconum his praeferant, qui ante ipsum fuerint ordinati.
28.8
407 CAPITULUM LVIII. Constituta sancti Gelasii papae. VIII. De sacris virginibus.
28.8
Devotis quoque Deo virginibus, nisi aut in Epiphaniorum, aut in Albis paschalibus, aut in Apostolorum Natali sacrum 414 minime velamen imponant, nisi forsitan, sicut de baptismate dictum est, gravi languore correptis, ne sine hoc munere de saeculo transeant, implorantibus non negetur.
28.9
407 CAPITULUM LVIII. Constituta sancti Gelasii papae. IX. De viduis.
28.9
Viduas autem velare pontificum nullus attentet; et quod nec auctoritas divina delegit, nec canonum forma praestituit, non est penitus usurpandum; eisque sic ecclesiastica sunt ferenda praesidia, ut nihil committatur illicitum.
28.10
407 CAPITULUM LVIII. Constituta sancti Gelasii papae. X. De servis sine dominorum voluntate non admittendis.
28.10
Generalis etiam querelae vitanda praesumptio est, qua propemodum causantur universi, passim servos, et originarios, dominorum jura possessionumque fugientes sub religiosae conversationis obtentu, vel ad monasteria sese conferre, vel ad ecclesiasticum famulatum, conniventibus quoque praesulibus, indifferenter admitti. Quae modis omnibus est prohibenda pernicies, ne per Christiani nominis institutum aut aliena pervadi, aut publica videatur disciplina subverti; praecipue cum nec ipsam ministerii clericalis hac obligatione fuscari conveniat dignitatem, cogaturque pro statu militantium sibi conditioneque jurgari, aut videri, quod absit, obnoxia. Quibus sollicita competenter interdictione prohibitis, quisquis episcopus, presbyter, diaconus, aut eorum qui monasteriis praeesse noscuntur, hujusmodi personas apud se tenentes, non restituendas patronis, aut deinceps vel Ecclesiae servitio, vel religiosis congregationibus putaverit applicandas, nisi voluntate forsitan dominorum sub scripturae 415 testimonio primitus absolutas, aut legitima transactione concessas, periculum se honoris proprii non ambigat communionisque subiturum, si super hac re cujusquam vera nos querela pulsaverit. Magnis quippe studiis secundum beatum Apostolum praecavendum est ne fides et disciplina Domini blasphemetur.
28.11
407 CAPITULUM LVIII. Constituta sancti Gelasii papae. XI. De negotio clericorum.
28.11
Consequens fuit ut illa quoque quae de Piceni partibus ad nos missa relatio nuntiavit, non praetereunda putaremus: plurimos clericorum negotiationibus inhonestis et lucris turpibus imminere, nullo pudore cernentes evangelicam lectionem, quia ipse Dominus noster negotiatores e templo verberatos flagellis asseritur expulisse; nec Apostoli verba recolentes, quibus ait: Nemo militans Deo obligat se negotiis saecularibus; Psalmistam David surda dissimulantes aure cantantem: Quoniam non cognovi negotiationes, introibe in potentias Domini. Proinde hujusmodi ab indignis post haec quaestibus noverint abstinendum, et ab omni cujuslibet negotiationis ingenio vel cupiditate cessandum: aut in quocunque gradu sint positi, mox a clericalibus officiis abire cogantur; quoniam domus Dei domus orationis et esse debet et dici, ne officina negotiationis et spelunca potius sit latronum.
28.12
407 CAPITULUM LVIII. Constituta sancti Gelasii papae. XII. De illitteratis.
28.12
Illitteratos quoque et cum aliqua corporis imminutione sine ullo respectu ad ecclesiasticum didicimus venire servitium; quod simul antiqua traditio et apostolicae sedis vetus forma non recipit; quia nec litteris carens sacris esse potest aptus officiis, et vitiosum nihil Deo prorsus offerri legalia praecepta sanxerunt. Itaque de caetero modis omnibus haec vitentur; nec quisquam 416 talis suscipiatur in clero. Si qui vero vel temeritate propria, vel incuria praesidentium tales ante suscepti sunt, in his quibus constituti sunt locis eatenus perseverent, ut nihil unquam promotionis arripiant, satisque habeant hoc ipsum sibi pro nimia miseratione permissum.
28.13
407 CAPITULUM LVIII. Constituta sancti Gelasii papae. XIII. De his qui semetipsos absciderunt.
28.13
Paterni canones evidenter sequenda posuerunt, quorum tenorem sufficit indidisse. Dicunt enim, talia perpetrantes mox ut agniti fuerint, a munere clericali debere secludi. Quod modis omnibus custodire nos convenit; quia fas esse nulli suppetit, praeter illa quidquam quae memorabilis decrevit forma censere.
28.14
407 CAPITULUM LVIII. Constituta sancti Gelasii papae. XIV. De his qui implicantur criminibus.
28.14
Comperimus etiam horrendis quibusdam criminibus implicatos, tota discretione submota, non solum de factis atrocibus necessariam poenitudinem non habere, sed nec aliqua correctione penitus succedente ad divinum ministerium honoremque contendere. Nonnullos autem etiam in ipsis ordinibus constitutos gravibus delinquentes facinoribus non repelli; cum et Apostolus clamet nemini cito manus imponendas, neque communicandum peccatis alienis; et majorum veneranda constituta pronuntient, hujusmodi, etiamsi forte subrepserint, tam qui ante peccaverint, detectos oportere depelli, quam sacrae professionis oblitos praevaricatoresque sancti propositi procul dubio submovendos.
28.15
407 CAPITULUM LVIII. Constituta sancti Gelasii papae. 417 XV. De his qui a daemonio vel similibus passionibus occupantur.
28.15
Usque adeo sane comperimus illicita quaeque prorumpere, ut daemoniis similibusque passionibus irretito ministeria sacrosancta tractare tribuatur. Quibus si in hoc opere positis aliquid propriae necessitatis occurrat, quis de sua fidelis salute confidit, ubi ministros curationis humanae tanta perspexerit calamitate vexari? Atque ideo necessario removendi sunt, ne quibuslibet, pro quibus Christus est mortuus, scandalum generetur infirmis. Postremo si corpore sauciatum fortasse aut debilem nequaquam sacra contingere lex divina permisit, quanto magis doni coelestis dispensatores esse non convenit, quod est deterius, mente perculsos?
28.16
407 CAPITULUM LVIII. Constituta sancti Gelasii papae. XVI. De sacris virginibus et his qui eis sociantur illicite.
28.16
Virginibus sacris temere se quosdam sociare cognovimus, et post dedicatum propositum incesta foedera sacrilegaque 418 miscere. Quos protinus aequum est a sacra communione detrudi, et nisi per publicam probatamque poenitentiam omnino non recipi, atque his certe viaticum de saeculo transeuntibus, si tamen poenituerint, non negari.
28.17
407 CAPITULUM LVIII. Constituta sancti Gelasii papae. XVII. De viduis.
28.17
Nam de viduis sine ulla benedictione velandis, superius latius duximus disserendum. Quae si propria voluntate professa, pristinam conjugii castitatem mutabili mente calcaverit, periculi ejus intererit quali Deum debeat satisfactione placare. Sicut enim si se forsitan continere non poterat, secundum Apostolum, nullatenus nubere vetabatur; sic habita secum deliberatione promissam Deo pudicitiam fidemque debuit custodire. Nos autem nullum talibus laqueum debemus injicere, sed adhortationes praemii sempiterni poenasque proponere divini judicii: ut et nostra sit absoluta conscientia, et illarum pro se rationem Deo reddat intentio. Cavendum est quippe, quae de earum moribus actisque beatus Paulus testatur apostolus, quod planius 419 exponere praeterimus, ne sensus sexus instabilis, non tam deterrere quam admonere videamur. Secundas nuptias sicut saecularibus inire conceditur, ita post eas nullus ad clericale sinitur venire collegium: alia est enim humanae fragilitati generalis concessa licentia, alia debet esse vita divinarum rerum servitio dicandorum.
28.18
407 CAPITULUM LVIII. Constituta sancti Gelasii papae. XVIII. De his qui ad alias Ecclesias convolant.
28.18
Quisquis propriae desertor Ecclesiae, nullis existentibus causis, ad aliam putaverit transeundum, temereque susceptus fuerit et promotus, reverendorum canonum vel ipse, vel receptor ejus atque provector constituta non fugiet, quae de hujuscemodi praesumptoribus praefixere servanda. De monachis quoque copiosius in prima praeceptionis hujus parte digesta sunt, quae vel quatenus pro rerum ac temporum necessitate concessa sint, vel quemadmodum, ubi nullius facti necessitas interesse probabitur, non nisi vetus institutio debeat custodiri.
28.19
407 CAPITULUM LVIII. Constituta sancti Gelasii papae. XIX. De his qui pretio ordinantur.
28.19
Quos vero constiterit indignos meritis sacram mercatos esse pretio dignitatem, convictos oportet arceri: non sine periculo facinus tale vendentes; quia dantem pariterque accipientem damnatio Simonis, quam lectio sacra testatur, involvit.
28.20
407 CAPITULUM LVIII. Constituta sancti Gelasii papae. 420 XX. De locorum consecratione sanctorum.
28.20
Quamvis superius strictim fuerit comprehensum, nobis quoque patefactum, quod absque praecepto sedis apostolicae nonnulli factas ecclesias vel oratoria sacrare praesumant, hoc sumus tamen indicio detestabiliore permoti, quod in quocunque nomine defunctorum, et quantum dicitur, nec omnino fidelium constructiones aedificatas sacris processionibus audacter instituere memorantur. Quae tam acerba, tam dura sunt, ut eadem vix noster possit ferre auditus. Si revera Christianitatis affectus in illis regionibus certus et fixus est, districtius ista quaerantur, et a quibus fuerint gesta prodantur. Quoniam sicut, latentibus in hac atrocitate nominibus, non existit in quem sententia debita proferatur; ita cum manifestis fuerit documentis expositus, quam sceleris tanti poscit immanita, non effugiet ullatenus ultionem.
28.21
407 CAPITULUM LVIII. Constituta sancti Gelasii papae. XXI. De feminis quae ministrare praesumunt.
28.21
Nihilominus impatienter audivimus, tantum divinarum rerum subiisse despectum, ut feminae sacris altaribus ministrare firmentur, et cuncta quae non nisi virorum famulatui deputata sunt, sexum cui non competunt exhibere. Nisi quod omnium delictorum quae sigillatim perstrinximus, noxiorum reatus omnis et crimen eos respicit sacerdotes qui vel ista committunt, vel committentes minime publicando pravis excessibus se favere significant. Si tamen sacerdotum jam sint vocabulo 421 nuncupandi, qui delegatum sibi religionis officium sic prosternere moliuntur, ut in perversa quaeque profanaque declives, sine ullo respectu regulae Christianae praecipitia funesta sectentur. Cumque scriptum sit: Minima qui spernit, paulatim decidit: quid est de talibus aestimandum qui immensis ac multiplicibus pravitatum molibus occupati, ingentem ruinam multimodis impulsionibus ediderunt, quae non solum ipsos videatur obruere, sed Ecclesiis universis mortiferam, si non sanentur, inferre perniciem? Nec ambigant qui haec exercere sunt ausi, sed etiam qui hactenus cognita siluerunt, sub honoris proprii se jacere dispendio, si non quanta possunt celeritate festinent ut lethalia vulnera competenti medicatione curentur.
28.22
407 CAPITULUM LVIII. Constituta sancti Gelasii papae. XXII. De episcopis scientibus vel ignorantibus.
28.22
Quo enim jure teneant jura pontificum, qui pontificalibus excubiis eatenus injuncta dissimulant, ut contraria domui Dei, cui praesident, potius operentur? quantumque apud Deum possent, si nonnisi convenientia procurarent; tantum quid mereantur aspiciant, cum exsecrabili studio sectantur adversa. Et quasi magis haec regula sit qua Ecclesia debeat gubernari, sic quidquid est ecclesiasticis inimicum regulis perpetratur. Cum etsi cognitos habuit canones unusquisque pontificum, intemerata debuerit tenere custodia; et si forsitan nesciebat, consulere fidenter oportuerit scientem. Quo magis excusatio nulla succurrit errantibus; quia nesciens proposuit servare quod norat, nec ignorans curavit nosse quod gereret.
28.23
407 CAPITULUM LVIII. Constituta sancti Gelasii papae. 422 XXIII. De reditu Ecclesiae.
28.23
Quatuor autem tam de reditu quam de oblatione fidelium, prout cujuslibet Ecclesiae facultas admittit, sicut dudum rationabiliter est decretum, convenit fieri portiones, quarum sit una pontificis, altera clericorum, tertia pauperum, quarta fabricis applicanda. De quibus sicut sacerdotis intererit integram ministris Ecclesiae memoratam dependere quantitatem, sic clerus ultra delegatam sibi summam, nihil insolenter noverit expetendum. Ea vero quae ecclesiasticis aedificiis attributa sunt, huic operi veraciter praerogata locorum doceat instructio manifesta sanctorum. Quia nefas est, si sacris aedibus destitutis in lucrum suum praesul impendia his designata convertat, ipsa nihilominus ascripta pauperibus portione. Et hanc quamvis divinis rationibus se dispensasse monstraturus esse dicatur, tamen juxta quod scriptum est: Ut videant opera vestra bona et magnificent Patrem vestrum, qui in coelis est; oportet etiam praesenti testificatione praedicari, et bonae famae praeconiis non taceri. Quapropter nec clericorum quisquam se hujus offensae futurum confidat immunem, si in his quae salubriter sequenda deprompsimus, sive episcopum, sive presbyterum, seu diaconum viderit excedentem, non protinus ad aures nostras referendum curaverit, probationibus duntaxat competenter exhibitis, ut transgressoris ultio fiat caeteris interdictio delinquendi. Sui vero modis omnibus erit unusquisque pontificum ordinis et honoris elisor, si cuiquam clericorum vel Ecclesiae totius auditui haec putaverit supprimenda. Et alia manu: Deus incolumes vos custodiat, fratres charissimi.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).