Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Appendix ad opera S. Leonis Magni
Auctores variiMagn 29.1 · 7643-apadopsMore by Auctores varii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii"> —
⋯
More
Original / primary: 7643 Apadops
29.1
423 CAPITULUM LIX. Incipit concilium Antiochenum.
29.1
Sancta et pacatissima synodus Antiochiae in unum congregata, his qui per singulas provincias sunt, unanimibus sanctis consacerdotibus in Domino salutem.
29.2
Gratia et veritas Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi sanctam Antiochenam Ecclesiam visitans, et in eodem connectens per concordiam pacatissimi Spiritus, multa quidem et alia perfecit: in omnibus autem suggerente sancto et pacifico Spiritu etiam hoc perfecit, ut quae visa sunt recte constitui, cum plurima consideratione et judicio una omnibus Antiochiae ex diversis provinciis in unum collectis episcopis in vestram notitiam deferrentur. Credimus autem gratiae Domini, et sancto Spiritui pacis, quod et ipsi conspirabitis nobiscum tanquam in una fuissetis virtute, et nobiscum orationibus annitentes, magis autem uniti, et in Spiritu sancto praesentes, hisdem ipsis quae definita sunt consentientes, et ea quae recta visa sunt roborantes, cum consensu sancti Spiritus consignabitis. Sunt autem praefiniti canones ecclesiastici hi qui infra scripti sunt. 424 In qua synodo fuerunt Eusebius, Theodorus, Narcissus, Antiochus, Archelaus, Eustachius, Mocimus, Hisicius, Manicius, Etherius, Jacobus, Agapius, Magnus, Eneas, Theodolus, Alpius, Nicetas, Agapius, Tharcodimantus, Bassus, Alexander, Petrus, Moses, Patricius, Anatolius, Macedonius, Petrus, Cyrion, Theodorus, Theodosius, de provincia Syriae- Coeles, Phoenicis, veteris Arabiae, Mesopotamiae, Ciliciae, Isauriae; et haec constituerunt quae infra scripta sunt.
29.1
Omnes qui audent dissolvere regulam sancti et magni concilii Nicaeni, quod celebratum est in praesentia domini amantissimi Constantini imperatoris nostri, de sancta festivitate paschali Salvatoris nostri, incommunicabiles et ejectos ab Ecclesia esse debere, maxime si perseveraverint studio contentionis ad subvertenda ea quae optime constituta sunt. Et haec quidem dicta sunt de laicis. Si autem de praepositis Ecclesiae aliquis, id est, vel episcopus, vel presbyter, vel diaconus post hanc definitionem et hunc terminum in subversionem populorum et Ecclesiarum perturbationem nitatur, ac sic renitens cum Judaeis Pascha voluerit celebrare; hunc sancta synodus ab hoc jam alienum ab Ecclesia judicavit, tanquam eum qui non solum proprii peccati, sed et aliorum corruptae mentis et conversationis supplantator exstiterit reus. Et non solum hujusmodi deponit a sacerdotio, sed et hos qui eis ausi fuerint communicare post damnationem. Depositos autem etiam honore 425 qui extrinsecus est privari oportet, quem sanctus canon et Dei sacerdotium meruit.
29.2
Omnes qui ingrediuntur Ecclesiam Dei et sacras Scripturas audiunt, non autem cum populo in oratione communicant, adversantur etiam sanctam assumptionem Dominici sacramenti secundum suam aliquam disciplinam, hos ejici ab Ecclesia oportet, donec confitentes, fructum poenitentiae demonstrent, et deprecati fuerint, ut data venia suscipi mereantur. Non autem liceat communicare incommunicatis, neque per domos ingredi et cum eis orare qui Ecclesiae in oratione non participant, nec in alteram Ecclesiam recipi qui ab alia excommunicantur. Quod si visus fuerit quilibet episcoporum, vel presbyterorum, aut diaconorum, vel etiam qui in canone detinentur, incommunicatis communicare, et hunc oportet communione privari, tanquam Ecclesiae regulas confundentem.
29.3
Si quis presbyter, vel diaconus, vel quilibet clericus, deserta sua dioecesi ad aliam transeundum esse crediderit, et ibi paulatim tentat quo migraverit communicare perpetuo, ulterius ministrare non debet, praesertim si ab episcopo suo ad revertendum fuerit exhortatus. Quod si et post evocationem sui episcopi non obediat, sed perseveraverit, omnibus modis ab officio deponi debere, nec aliquando facultatem habere ad ecclesiasticum ordinem redeundi. Si quis vero alius episcopus propter hanc culpam depositum suscipere tentaverit, et ipse a communi synodo arguatur, tanquam ecclesiastica jura dissolvens. 426
29.4
Si quis episcopus a synodo fuerit depositus, vel si presbyter vel diaconus a proprio episcopo condemnatus, et praesumpserit sacerdotii seu sacri ministerii aliquam actionem, non ei amplius liceat, neque in altera synodo spem restitutionis habere, neque alicujus assertionis locum; sed et communicantes ei omnes abjici de Ecclesia; et maxime si postquam cognoverunt sententiam adversus eum fuisse prolatam, ei contumaciter communicarunt.
29.5
Si quis presbyter aut diaconus, contempto suo episcopo, seipsum ab Ecclesia segregaverit, et privatim apud se collectis populis altare erigere ausus fuerit; et nihilominus episcopo se exhortante, et semei et iterum revocante, inobediens exstiterit, hunc modis omnibus deponendum; nec aliquando consequi curationem aut proprium honorem recipere speret. Quod si etiam perseverat conturbans et concitans Ecclesiam, per eam quae foris est potestatem, tanquam seditiosum corripi oportet.
29.6
Si quis a proprio episcopo excommunicatus est, non eum prius ab aliis debere suscipi, nisi a suo fuerit receptus episcopo, aut concilio facto occurrat et respondeat; ut si synodo satisfecerit, statuat eum sub alia sententia recipi oportere. Quod etiam circa laicos, et presbyteros, et diacones, et omnes qui in clero sunt, convenit observari.
29.7
Nullum peregrinorum clericorum absque formata, quam Graeci epistolium dicunt, suscipi oportere; neque presbyterum ad regiones longinquas easdem formatas, dare; 427 et nisi ad episcopos finitimos simplices epistolas mittere.
29.8
Vicariis vero episcoporum, qui a Graecis chorepiscopi appellantur, formatas facere liceat.
29.9
Per singulas provincias constitutos episcopos scire oportet episcopum metropolitanum, qui praeest, totius provinciae curam et sollicitudinem suscepisse; propter quod ad metropolitanam civitatem ab his qui causas habent, sine dubio concurratur. Quapropter placuit eum et honore praeire, et nihil ultra sine ipso reliquos episcopos agere secundum antiquum Patrum nostrorum, qui obtinuit, canonem, nisi haec tantum quae unicuique Ecclesiae per suam dioecesim competunt. Unumquemque enim episcopum oportet suae dioecesis potestatem habere, ad hanc gubernandam secundum competentem sibi reverentiam, ad providendum regioni quae sub ipsius est civitate; ut etiam ordinare presbyteros et diacones ei probabili judicio liceat, et de singulis cum moderatione et pondere disceptare. Ultra autem nihil agendum ei permitti citra metropolitani episcopi conscientiam.
29.10
Qui in vicis et villis constituti sunt chorepiscopi, tametsi manus impositionem ab episcopis susceperunt et ut episcopi consecrati sunt, placuit sanctae synodo scire eos oportere modum proprium retinere, et gubernare adjacentes Ecclesias sibi commissas, et esse contentos propria sollicitudine et gubernatione quam susceperunt. Constituere autem his permittitur lectores, et subdiacones, et exorcistas: quibus sufficit istorum tantum graduum licentiam accepisse; non autem presbyterum, non diaconum audeant ordinare, praeter conscientiam episcopi vel civitatis vel Ecclesiae cui adjacens invenitur seu ipse, seu regio in qua ipse praeesse dignoscitur. Quod si quis praevaricari ausus fuerit constituta, 428 deponi eum, et dignitate qua praeditus est debere privari. Chorepiscopus autem ab episcopo civitatis vel loci cui idem adjacet ordinandus est.
29.11
Si quis episcopus, vel presbyter, vel omnis omnino qui est sub ecclesiastica regula constitutus, praeter consilium vel litteras eorum episcoporum qui sunt intra provinciam, et maxime metropolitani, ad imperatorem perrexerit, hunc abdicari et ejici non solum a communione debere, sed et propria dignitate privari, tanquam molestum et importunum imperialibus auribus, contra ecclesiastica constituta. Si autem necessitas cogit ad imperatorem excurrere propter aliquam actionem, cum deliberatione et consilio metropolitani episcopi provinciae, et caeterorum conscientia episcoporum qui in eadem provincia sunt, et litteris, ire debebit.
29.12
Si quis a proprio episcopo depositus, vel presbyter, vel diaconus, aut etiam si a synodo quilibet episcopus fuerit exauctoratus, molestiam imperialibus auribus inferre non debet; sed ad majorem synodum episcoporum se convertat, et quae putat habere se justa, in eorum judicio alleget, atque ab his exspectet quae de se fuerit deprompta sententia. Quod si deficiens pusillanimitate hoc noluerit facere, sed imperatori fuerit importunus; hujusmodi nullam veniam habeat, neque locum ullius assertionis suae, nec spem recipiendi gradus habeat in futurum.
29.13
Nullum episcopum audere debere ex alia provincia ad aliam transitum facere, et ordinare aliquos in Ecclesiis, aut provehere ad sacrum ministerium, nec alios illuc secum attrahat episcopos, nisi forte per litteras rogatus abierit, non solum a metropolitano, sed et ab his qui cum eo sunt provinciae episcopis. Quod si nullo invitante inordinate superveniat, et aliquos vel ordinare praesumpserit, vel quoslibet 429 actus illi Eccclesiae competentes ad seque minime pertinentes usurpare tentaverit, vacua quidem et inania erunt omnia quae gesserit; ipse vero hujus indisciplinati ausus et irrationabilis coepti dignas causas expendat tanquam depositus a sancta synodo, et propter hujuscemodi praesumptionem jam praedamnatus.
29.14
Si quis episcopus de aliquibus causis criminalibus in judicio episcoporum fuerit accusatus, contingat autem de ipsis provinciae episcopis qui cognoverunt, diversas eos habere sententias, ut alius quidem innocentem pronuntiet, alius reum: propter hujusmodi itaque controversiam amputandam placuit sanctae synodo metropolitanum vicinae provinciae advocari oportere, et aliquantos cum eo alios episcopos, qui pariter residentes, quaecunque fuerit, dirimant quaestionem; propter hoc ut firmum sit judicium quod ab unius provinciae episcopis fuerit promulgatum.
29.15
Si quis episcopus criminaliter accusatus, ab omnibus qui sunt intra provinciam episcopis exceperit unam consonamque sententiam, ab aliis ulterius judicari non poterit; sed manere circa eum oportet, tanquam convenientem, quae ab omnibus prolata est, firmam ratamque sententiam.
29.16
Si quis episcopus vacans in Ecclesiam vacantem supervenerit, et hanc obrepenter, praeter plenariam synodum, arripiendam esse crediderit, hunc abjici oportet, tametsi eum plebs quam arripuit velit sibi episcopum retinere. Illa autem dicitur synodus esse plenaria in qua etiam metropolitanus episcopus adfuerit.
29.17
Si quis episcopus, suscepta manus impositione, et deputatus populis praeesse, non suscipiat ministerium sacerdotii, 430 nec consentiat abire in Ecclesiam cui fuerat ordinatus; hunc incommunicabilem esse debere, donec coactus consentiat plebem suscipere sibimet deputatam, aut plenaria synodus episcoporum provinciae de eo aliquid statuat.
29.18
Si quis episcopus ordinatus non abierit in parochiam cui est ordinatus, non suo vitio, sed plebis forsitan contradictione; hic honorem susceptum retinere debebit et sacerdotio fungi, ita ut nihil molestiae afferat Ecclesiae illi in qua constitutus est. Exspectare autem eum oportet plenariam synodum provinciae, donec de eo quod competit statuatur.
29.19
Episcopus non est ordinandus praeter consilium et praesentiam metropolitani provinciae, cui melius erit si ex omni provincia congregentur episcopi. Quod si fieri non potest, hi qui adesse non possunt, propriis litteris consensum suum de ipso designent. Et tunc demum post plurimorum, sive per praesentiam, sive per litteras sententiam consonam ordinetur. Quod si aliter quam statutum est fiat, nihil valere hujusmodi ordinationem. Si vero etiam secundum definitas regulas ordinatio celebretur, contradicant autem aliqui propter proprias et domesticas simultates, his contemptis sententia de eo obtineat plurimorum.
29.20
Propter ecclesiasticas curas et quae existunt controversias dissolvendas, sufficere visum est bis in anno per singulas provincias episcoporum concilium fieri: primo quidem post tertiam hebdomadam paschalis festivitatis; ita ut in quarta hebdomada quae consequitur, id est, mediae Pentecostes, concilium compleatur. Admoneant autem provinciales episcopos hi qui in amplioribus civitatibus, id est, in metropolitanis degunt. Secundum vero concilium idibus Octobris habeatur, qui dies 431 apud Graecos hyperberetaei mensis decimus invenitur. In ipsis autem conciliis et presbyteros et diaconos praesentes esse oportet, et omnes quotquot se laesos existimant, et synodicam exspectare sententiam. Nec liceat aliquibus apud semetipsos concilia praeter metropolitanorum episcoporum conscientiam facere, quibus de omnibus causis constat permissum esse judicium.
29.21
Episcopus de dioecesi ad dioecesim alteram non debet transire; neque si seipsum ingesserit, neque si a populis fuerit violenter attractus, neque si etiam hoc ei ab episcopis suadeatur. Manere autem eum in Ecclesia Dei debere quam ab initio sortitus est, et non ab ea alio demigrare, secundum regulam super hoc a Patribus olim constitutam.
29.22
Episcopus non debet in aliam civitatem quae illi non videtur esse subjecta irruere, neque in regionem quae ad ejus curam minime noscitur pertinere, ad aliquem ordinandum; neque presbyteros vel diaconos constituere ad alios episcopos pertinentes, nisi forte cum consilio proprii episcopi regionis. Quod si quispiam horum aliquid audere voluerit, irrita erit hujusmodi ordinatio, et is qui male usurpaverit, a synodo arguetur.
29.23
Episcopo non licet tanquam successorem sibi futurum constituere alterum, quamvis circa viciniam mortis habeatur. Quod si tale aliquid factum fuerit, irrita sit hujusmodi ordinatio. Custodiri enim oportet ecclesiastica constituta, quae ita se continent, non posse episcopum aliter fieri, nisi in concilio et cum consensu episcoporum eorum duntaxat qui post obitum ejus qui praecessit habuerit potestatem eum qui dignus fuerit provehendi. 432
29.24
Quaecunque res Ecclesiae sunt, bene debent cum omni diligentia et bona fide servari: illa scilicet fide quae Deo servatur omnia providenti atque judicanti. Quaeque gubernari atque dispensari oportet cum judicio et potestate episcopi, cui totius plebis animae videntur esse commissae. Manifesta autem oportet esse quae Ecclesiae competunt sub conscientia eorum presbyterorum et diaconorum, id est, qui circa ipsum sunt; ut ipsi non ignorent, nec eos aliquid lateat eorum quae sunt propriae Ecclesiae; ut si contigerit episcopum ex hac vita migrare, cum manifestae sint et notae res ecclesiasticae, non intercidant atque depereant. Sed nec res propriae episcopi tanquam obnoxiae, rerum ecclesiasticarum occasione, ullius pulsentur injuria, quia justum et decibile est apud Deum et homines, quae propria sunt episcopi, quibus ipse jusserit, derelinqui; et quae Ecclesiae sunt ipsi servari. Ita enim fiet, ut nec Ecclesia damno aliquo affligatur, nec episcopus occasione rerum ecclesiasticarum proscribatur, neque pertinentes ad eum causas incurrant, quo post mortem memoria ejus maledictis aliquibus oneretur.
29.25.1
Episcopum habere ecclesiasticarum rerum potestatem, ad dispensandum omnibus indigentibus cum omni timore et reverentia Dei. Ipsum quoque ex eis percipere atque uti debere quibus indiget, si tamen indiget, vel ad suas necessarias expensas, vel fratrum qui apud eum hospitalitatis gratia commorantur: ut nulla ex parte per inopiam defraudentur, secundum Apostolum dicentem: Habentes victum quotidianum et tegumentum corporis, his contenti sumus: Quod si iis minime contentus atque sufficiens, transferat in necessitates 433 domesticas ecclesiasticas res, vel commoda quaelibet Ecclesiae, aut agrorum ecclesiasticorum fructus, citra conscientiam presbyterorum aut diaconorum apud se redigat, et domesticis suis, vel etiam affinibus, aut fratribus, aut filiis earum rerum tribuat potestatem, ut per eorum secretam diligentiam caeteri ecclesiastici laedi videantur; reatum hunc qui hujusmodi est, apud metropolitanum provinciae praestare debebit. Quod si et aliter reprehendatur episcopus, vel ii qui cum ipso sunt presbyteri, quo dicatur, haec quae ad Ecclesiam pertinent, sive de agris, sive de aliis quibusque ecclesiasticis causis eos sibimet usurpare; pauperes vero necessitate et penuria opprimi, atque ex ipso non solum ecclesiasticae rationi, verum etiam dispensatoribus ejus maledicta et reprehensio augeantur; hos igitur correptionem oportet mereri quae condecet, sancta cognoscente synodo.
29.25.2
Eusebius omnibus quae constituta sunt in sancta synodo praesens consensi; Theodosius, Nicetas, Macedonius, et caeteri praenominati consensimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note