Auctores varii
Appendix ad opera S. Leonis Magni
Magn 3.1.4
Choose a text
More by Auctores varii
—
7643 Apadops
3.1.1
INCIPIUNT CAPITULA. TITULUS PRIMUS. Incipit expositio fidei Nicaenae, vel synodicae disciplinae, et nomina episcoporum CCCXVIII.
3.1.1
Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium factorem; et in unum Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei; qui natus est ex Patre unigenitus, hoc est, de substantia Patris; Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero; 28 natum, non factum, ὁμοούσιον, hoc est, ejusdem cum Patre substantiae; per quem omnia facta sunt quae in coelo et quae in terra sunt; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est, et homo factus passus est, et resurrexit tertia die, ascendit in coelos, unde venturus est judicare vivos et mortuos. Et in Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt: Erat aliquando quando non erat, et priusquam nasceretur non erat; et quia ex nullis subsistentibus factus est; aut qui ex alia substantia vel essentia dicunt esse τρέπτον, hoc est convertibilem aut commutabilem Filium Dei; hos anathematizat catholica et apostolica Ecclesia.
3.1.2
Haec est fides quam exposuerunt Patres, primum quidem adversus Arium blasphemantem et dicentem creatum esse Filium Dei; posteaque adversus omnem haeresim 29 extollentem se et insurgentem contra catholicam et apostolicam Ecclesiam. Quam haeresim cum auctoribus suis damnaverunt apud Nicaeam civitatem supradictam CCCXVIII episcopi in unum congregati; quorum nomina cum provinciis suis et civitatibus subter annexa sunt. Sed studiosi servi Dei magis curaverunt Orientalium nomina episcoporum conscribere, propterea quod Occidentales non similiter quaestionem de haeresibus habuissent. 30 NOMINA EPISCOPORUM.
3.1.3
Osius Cordubensis episcopus dixit: Sic credo quemadmodum dictum est.
3.1.4
Victor et Vincentius presbyteri Romani, pro venerabili viro papa et episcopo nostro sancto Silvestro subscripsimus: ita credentes sicut supra scriptum est. Aegypti Thebaidis.. Tiberius. Gaius. Philippus.. Arpocration. 31.. Alexander Alexandriae. Tyrannus Antinoi. Plusianus Lyci. Alfusianorum. Adamantius Cini. Arbetion Farbeti. Panefisei. Potamon Heracleis. Secundus Ptolomaidis. Dorotheus Pelusii. Thomeis. Antiochus Mempheus. Tyticis. Agathos Schediae. Libyae Superioris. Secundus. Serapion. Zophirus Archistei. Dachis Beroniciae. Barcis. Antipyrgi. Tauchis. 32 Libyae Inferioris. Titus Paretonii. Palaestinae.. Macharius Jerosolymae. Germanus Neapolis. Marinus Sebastenus. Gaianus Sebastiae. Eusebius Caesariensis. Sabinus Gadarensis. Longinus Ascalone. Petrus Nicopolitanus. Macrinus Jamniae. Maximus Eleutheropolitanus. Paulus Maximianopolitanus. Januarius Hierico. Heliodorus Zabulon. Aetius Lyddorum. 33 Silvanus Azoti Patrophilus Scythopolitanus. Asclepas Gazae. Petrus Ahili. Antiochus Capitoliades. Phoeniciae... Zenon Tyri. Aeneas Ptolomaidis. Magnus Damasci. Theodorus Sidoniae. Hellanicus Tripolitanus. Gregorius Beryti. Marinus Palmyrae. Thadoneus Alasiae. Anatolius Emissae. Philocalus Paneades. Syriae.. Bassus. Zoilus. 34. Eufration... Eustathius Antiochiae. Zenobius Seleuciae. Theodotus Laodiciae. Alfius Apamiae. Philoxenus Hierapolitanus. Salamonius Germaniciae. Piperius Samosatenus. Archelaus Dolicae. Balaneorum. Baiadus chorepiscopus. Gabalae. Zeumathiae. Bosianus Rafaniae.. Petrus.. Gerontius Larissae. Eustasius Arethusiae. Paulus Neocaesariae. Diritius Cirris. Seleucus chorepiscopus. Gendari. Pegasius Arbocadami. Bassonis Gabudae. Arabiae. Severus. Sosipater. Gennadius. Nichomachus Bostri. Cirion Philadelphiae. Isbuntorum. Severus Sodomae. Beritanensis. Dionysiadis. Mesopotamiae. Antiochus. Aetolaus Edessae. Jacobus Nisibiensis. Resanius. Mareas Macedoniapolitanus. 35 Persidis. Joannes Persidis. Ciliciae. Moses. Narcissus. Theodorus Tarsi. Amphion Epiphaniae. Nerodiades. Castabasi. Narcissus. Esichius Alexandriae. Tarcondimatus. Macedonius.. Nicetas Flavidis. Eudemon chorepiscopus. Paulinus Adanorum. Moestorum. Aegeus. de Irenopoli. Cappadociae. Ambrosius. 36 Timotheus.. Leontius Caesariensis. Eupsichius Tianeus. Euritichius Coloniae. Cibistrianus. Comanensis. Stephanus chorepiscopus. Gorgonius chorepiscopus. Rhodo chorepiscopus.. Armeniae Minoris. Evethius. Euladius Sebastiae. Satalenus. Eudromius chorepiscopus. Theophanes chorepiscopus. Armeniae Majoris. Heraclius. Aristecisus Diosponti. Cretis Helenoponti. Helpidius Comanensis. Eutychius Amasiae. Celensis. 37 Ponti Polemoniaci. Stratophilus. Longius Neocaesariensis. Domnus Trapezontensis. Ptionensis. Paphlagoniae. Philadelphus Pompeiopolitanus.. Petronius Leneopolitanus. Eufisicius Amastridenus. Galatiae. Decasius. Pancasius Ancyrae. Taviae. Erectius Daumasiae Dedareanus. Philadelphius Juliopolitanus. 38 Asiae. Paulus.... Theonas Cizici. Menophantus Ephesi. Orion Elii. Eutychius Smyrnae. Mitres Popanensis. Macrinus Hioelesponti. Paneae. Lydiae. Pollion.. Arthemidorus Sardis. Ethimasius Philadelphiae. Barensis. Agogius Tripoli. 39 Marcus Standi. Florentius Ancyrae ferreae. Antiochus Aureliopolitanus.. Phrygiae.... Flaccus. Nunechius Laodiciae. Sanai. Procopius Sinnades. Pisticus Azani. Athenodorus Doriensis. Eugenius Eucarpiae. Flaccus Hieropolitanus. Pisidiae. Apagnius. Thelemachus. Eulalius Iconii. Adriopolitanus. Esichius Neapolitanus. Eutychius Seleuciae. Lomenensis. 40 Academius Mortinensis. Patricius. Tarsicius Apamenus. Alladorum. Paporum.. Theodorus. Polycarpus metropolitanus. Heraclius Barensis. Usensis. Odon Licius: Lyciae. Eudemus Paterensis. Pamphyliae. Afrodisius.. Domnus... Callides Pergensis. Euresius Termiensis. Zeusius Barbonitatus de Synasmo. Aspenidicus. Quintianus Seleusiae. Patricius Maximianopolitanus. Maginensis. 41 Insularum. Melifron. Eufrosinus Rhodius. Ciniensis. Strategius Lemni. Apollodorus Corcyrae. Cariae... Eusebius Antiochiae. Emmonius Afrodisiensis. Eugenius Appolloniades. Letoius Cibiritensis. Eusebius Miletensis. Isauriae. Paulus... 42. Faustus.. Eudesius,. Athaneus. Stephanus Baratensis. Corocasius Parensis Claudiopolitanus. Agapius Seleuciae. Silanus metropolitanus in Isauro: Panemuthicorum. Antonius Antiochiae. Nestor Syedrensis. Esicius chorepiscopus. Quintus Tymapodorum. Larendensis. Theodorus Vasadorum. Anatolius chorepiscopus. Eusebius. Tiberius. Quintus chorepiscopus Alistrensis. Aquilas chorepiscopus. Paritius. Cypri. Cyrillus Paphi. Gelasius Salaminae. Bithyniae. Eusebius Nicomedensis.. 43 Evetius. Georgius.. Cyrillus.. Theogenes Nicaeae. Maris Chalcedonis. Cii. Esicius Nusae Prusae. Gorgonius Apolloniadis. Plusiades. Adrianopolitanus. Theophanes chorepiscopus. Rufus Caesariensis. Eulalius chorepiscopus. Europae. Marcus. Pedorus Heracleae. Comensis. Daciae. Protogenes Sardicae. Mysiae.. Pistus Martianopolitanus. Marcus Euboensis. Strategius Ephestiensis. Macedoniae.. Alexander Thessalonicensis. Bundisius Thebiensis. 44 Achaiae.. Pistus Atheniensis. Festius Strategidis. Thessaliae.. Dionius Thebanus. Sudis Salonitanus. Calabriae. Cecilianus. Marcus Calabriae. Carthaginensis. Dardaniae.. Dachus Macedonensis. Claudianus Thessaliensis. Dalmatiae. Bunius Struborum. 45 Pannoniae. Domnus Pannoniensis. Galliarum. Nicasius Diviensis. De Gothiis. Theophilus Gothiae. Bosphori. Cadcemnus Bosforensis.
3.1.5
46 Cum convenisset sanctum et magnum concilium apud Nicaeam Bithyniae, statuta sunt quae infra scripta sunt; et placuit ut haec omnia mitterentur ad episcopum urbis Romae Silvestrum. Facta est autem synodus Constantino Augusto et Licinio, consulibus, XIII kal. Julias.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).