Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctores varii
Appendix ad opera S. Leonis Magni
Magn 3.28.1
Choose a text More by Auctores varii
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7643 Apadops
3.28.1
INCIPIUNT CAPITULA. TIT. XXVIII. De episcopis etiam laica communione privandis qui civitates mutaverunt (Can. 1 Sardicensis Dion. et Isid.) .
3.28.1
63 Osius episcopus dixit: Non minus mala consuetudo quam perniciosa corruptela funditus eradicanda est: ne cui liceat episcopo de civitate sua ad aliam civitatem transire; manifesta enim est causa qua hoc facere tentat, cum nullus in hac re inventus sit episcopus qui de majori civitate ad minorem transiret. Unde apparet avaritiae eos ardore inflammari, et ambitioni servire, ut dominationem agant. Si ergo omnibus placet, hujusmodi pernicies saevius et austerius vindicetur, ut nec laicam communionem habeat qui talis est. Responderunt universi: Placet.
3.28.2
Osius episcopus dixit: Etiamsi talis exstiterit aliquis temerarius, ut fortassis excusationem afferens asseveret quod populi litteras acceperit, cum manifestum sit potuisse paucos praemio et mercede corrumpi, eos qui sinceram fidem non habent, ut clamarent in ecclesia, et ipsum petere viderentur episcopum: omnino has fraudes damnandas esse arbitror, hoc modo, ut nec laicam in fine communionem accipiant. 64 Si ergo vobis omnibus placet, statuite. Synodus respondit: Placet. Osius episcopus dixit: Illud quoque, ut episcopi de sua provincia ad aliam provinciam in qua sunt episcopi non transeant, ni forte a fratribus suis invitati, ne videantur janua charitatis excludi.

Intertext edge

Open linked passage

Note