Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Appendix ad opera S. Leonis Magni
Auctores variiMagn 30.1 · 7643-apadopsMore by Auctores varii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctores-varii" aria-label="More works by Auctores varii"> —
⋯
More
Original / primary: 7643 Apadops
30.1
434 CAPITULUM LX. Incipit concilium Laodiciae Phrygiae Pacatianae.
30.1
Sancta synodus secundum Laodiciam Phrygiae Pacatianae convocata ex diversis provinciis Asiae regulas exposuit ecclesiasticas, sicut infra scriptum est.
30.1
De eo quod oportet, secundum ecclesiasticum canonem, eos qui libere et legitime secundis nuptiis conjuncti sunt, nec occultam permixtionem operati sunt, pauco tempore exempto, vacare orationibus et jejuniis, et secundum veniam reddi eis communionem.
30.2
His qui diversorum peccatorum lapsus incurrunt, et instant orationi, confessioni, ac poenitentiae malorum suorum, perfectam conversionem demonstrantes, pro qualitate peccati poenitentiae tempus tribuendum est, et propter misericordiam bonitatemque Dei, qui hujusmodi sunt, revocandi et ad communionem sunt applicandi.
30.3
Non oportet neophytum promoveri ad ordinem sacerdotalem.
30.4
Non liceat ordinationem clerici ullius, 435 praesentibus catechumenis, celebrare.
30.5
Non liceat fenerare ministris altaris, vel in sacerdotali ordine constitutis, et vel usuram, vel lucra quae sescupla dicuntur, accipere.
30.6
Non concedendum haereticis ingressum domus Dei in haeresi permanentibus.
30.7
Novatianos etiam excludendos, et Quarta- decimanos, quos Tessarescaedecatitas appellant, id est, qui XIV luna primi mensis Pascha cum Judaeis celebrant; sed et catechumenos eorum, vel fideles, non recipi, priusquam condemnent omnem haeresim plenissime, ante omnia autem illam in qua detinebantur. Et tunc qui apud eos fideles dicuntur, symbolum fidei doceantur, atque ita unctos sancto etiam chrismate, divino sacramento communicare conveniet.
30.8
Eos qui convertuntur ab haeresi quae dicitur secundum Phrygas, seque in clero constitutos existimant, quamvis magni dicantur, hujusmodi cum omni diligentia catechizari oportet, et baptizari ab Ecclesiae catholicae episcopis et presbyteris.
30.9
Non concedendum catholicis quae dicuntur coemeteria vel martyria haereticorum orationis gratia et petendae curationis intrare; sed et qui ierint, si sunt fideles, incommunicabiles factos ad poenitentiam usque ad aliquod tempus redigi: poenitentes autem eos, et errasse se confessos, suscipi oportere. 436
30.10
Eos qui ad Ecclesiam pertinent, indifferenter filios proprios haereticorum nuptiis minime sociare debere.
30.11
Mulieres quae apud Graecos presbyterae appellantur, apud nos autem viduae seniores, univirae, et matriculariae nominantur, in Ecclesia tanquam ordinatas constitui non licebit.
30.12
Episcopos non oportet praeter judicium metropolitanorum et finitimorum episcoporum constitui ad Ecclesiae principatum. Nec eligantur nisi hi quos multo ante nota et probabilis vita commendat; et nihilominus si in sermone fidei et recti ratione per suam conversationem fuerint comprobati.
30.13
De eo quod non sit populis concedendum electionem facere eorum qui altaris ministerio sunt applicandi.
30.14
Sanctas oblationes, ad vicem eulogiarum, per festivitatem paschalem ad alias parochias mitti minime oportere.
30.15
Non liceat, praeter canonicos psaltas, qui pulpitum ascendunt, et de codice legunt, alium quemlibet in Ecclesia psallere.
30.16
Sabbatis Evangelia cum aliis Scripturis legenda esse.
30.17
In processionibus non connectere, id est, ex diversis versibus, et sensibus libri unum canticum minime conjungere; sed singulorum psalmorum ordinabiliter de medio debere fieri lectionem.
30.18
De eo quod semper easdem supplicationes 437 orationum, et ad horam nonam et vesperam oporteat celebrari.
30.19
Quoniam catechumenorum orationem separatim et prius post tractatum episcoporum oporteat celebrari. Quibus egressis, orent etiam hi qui in poenitentia sunt constituti, et post manus impositionem, his quoque abscedentibus, tunc fideles orare debebunt, quorum tres orationes fiant, una quidem, id est, prima per silentium, secunda vero et tertia per vocis pronuntiationem; ac tunc demum osculo pacem dari debere, et posteaquam presbyteri episcopo pacem dederint, tunc etiam laicos dare, et sic oblatio offeratur. Solis autem ministris altaris liceat ingredi ad altare, et communicare.
30.20
Quoniam non oportet diaconum sedere praesente presbytero, sed ex jussione presbyteri sedeat; similiter autem et diaconus honorificetur a ministris inferioribus et omnibus clericis.
30.21
Quoniam non oportet ministros licentiam habere in secretarium, sive sacrarium, quod Graeci diaconicon appellant, ingredi et contingere vasa Dominica.
30.22
Ministrum non oportet orario uti, nec ostia derelinquere.
30.23
Quoniam non oportet lectores aut psaltas orario uti, et sic legere aut psallere.
30.24
Quoniam non oportet altari deservientes, a presbyteris usque ad diaconos, et deinceps ecclesiastici ordinis homines usque ad ministros, aut lectores, aut psaltas, aut exorcistas, aut ostiarios, aut etiam eos qui in proposito continentiae sunt, tabernas intrare.
30.25
Non oportet ministros panem dare, nec calicem benedicere. 438
30.26
Non oportet exorcizare eos qui necdum ab episcopo sunt provecti, neque in ecclesiis, neque intra domos.
30.27
Non oportet ministros altaris, vel quoslibet clericos vel etiam laicos ad agapen vocatos partes tollere, propter injuriam quae ex hac occasione ecclesiastico ordini deputari poterit.
30.28
Non oportet in Dominicis vel in ecclesiis agapen facere, et intus manducare, vel accubitus sternere.
30.29
Non oportet Christianos judaizare, et in sabbato vacare; sed operari eos in eadem die. Dominica vero praeponenda eidem diei. Si hoc eis placet, vacent tanquam Christiani. Qui vero inventi fuerint judaizare, anathema sint.
30.30
Quoniam non oportet ministros altaris, vel etiam clericos quoslibet, aut continentes, sed et omnem omnino Christianum cum mulieribus lavacra habere communia; haec est enim apud gentiles prima reprehensio.
30.31
Quoniam non oportet cum omnibus haereticis miscere connubia, et vel filios, vel filias dare; sed potius accipere, si tamen profiteantur Christianos se futuros esse catholicos.
30.32
Non oportet haereticorum benedictiones accipere; quoniam istae maledictiones sunt magis quam benedictiones.
30.33
Non oportet cum haereticis vel schismaticis orare.
30.34
Non oportet omnem Christianum, derelictis martyribus Christi, abire ad falsos martyres factos: hi enim alieni a Deo sunt. Quicunque autem abire voluerit, anathema sit.
30.35
Quoniam non oportet Christianos, derelicta Ecclesia Dei, abire, et 439 angelos nominare, et congregationes facere: quae omnia interdicta sunt. Quicunque autem inventus fuerit huic idololatriae occulte vacans, sit anathema. Quoniam derelinquens Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei accessit ad idola.
30.36
Quoniam non oportet ministros altaris, aut clericos, magos et incantatores esse, aut facere quae dicuntur phylacteria, quae sunt magna obligamenta animarum. Hos autem qui talibus rebus utuntur projici ab Ecclesia jussimus.
30.37
Non oportet a Judaeis vel haereticis quae mittuntur accipere feriatica, neque cum eis dies agere festos.
30.38
Non oportet a Judaeis azyma accipere, aut communicare impietatibus eorum.
30.39
Non oportet cum paganis festa celebrare, et impietatis eorum habere societatem.
30.40
Non oportet episcopos ad synodum vocatos contemnere, sed abire debere; et aut docere aut doceri quae sunt ad Ecclesiae caeterorumque correctionem. Quod si contempserit, seipsum videbitur accusasse; nisi forte per infirmitatem ire non possit.
30.41
Non oportet ministrum altaris, vel etiam laicum sine canonicis litteris, id est formata, aliquo proficisci.
30.42.1
Non oportet altaris ministrum, vel quemlibet clericum praeter jussionem episcopi ad peregrina proficisci.
30.42.2
440 XLIII. Non oportet ministros vel brevi tempore ab ostiis deesse et orationi vacare.
30.43
Non oportet post duas hebdomadas quadragesimae quemquam ad baptismum suscipi.
30.44
Non oportet mulieres ingredi ad altare.
30.45
Oportet baptizandos et fidei symbolum discere, et quinta feria ultimae septimanae vel episcopo vel presbytero reddere.
30.46
Qui in aegritudine constituti baptismum perceperunt, sani facti fidei symbolum edoceantur, ut noverint qua donatione digni sunt habiti.
30.47
Oportet baptizatos, post baptismum, chrismatis quoque coelestis et regni Christi participes fieri.
30.48
Non oportet in Quadragesima panem offerri, nisi sabbato et Dominica tantum.
30.49
Non oportet in Quadragesima quinta feria ultimae hebdomadae solvi jejunium, et totam Quadragesimam inhonorari; sed per totos dies jejunare et escis abstinentiae convenientibus, id est aridioribus uti.
30.50
Non oportet in Quadragesima natalitia martyrum celebrare, sed eorum in sabbato et Dominica tantum memoriam fieri.
30.51
Non oportet in Quadragesima aut nuptias aut quaelibet natalitia celebrare.
30.52
Non oportet Christianos ad nuptias 441 euntes, vel ballare, vel cantare; sed caste coenare, vel prandere, sicut competit Christianis.
30.53
Non oportet altaris ministros, vel clericos quoslibet spectaculis aliquibus quae in nuptiis, vel coenis exhibentur, interesse; sed antequam thymelici ingrediantur, surgere eos de convivio et abire debere.
30.54
Non oportet ministros altaris, vel quoslibet clericos, vel etiam laicos Christianos ex symbolis, quae vulgus commissalia appellat, convivia celebrare.
30.55
Non oportet presbyteros ante ingressum episcopi ingredi et sedere in tribunalibus; sed cum episcopo ingredi: nisi forte vel aegrotat episcopus, vel in peregrinis eum esse constiterit.
30.56
Non oportet in vicis et villis episcopos ordinari, sed eos qui circumeant constitui. Hos autem qui antehac ordinati sunt, nihil agere sine conscientia episcopi civitatis. Similiter etiam presbyteri nihil sine praecepto et consilio episcopi agant.
30.57
Non oportet oblationes in domibus ab episcopis vel presbyteris fieri.
30.58
Non oportet psalmos ab idiotis compositos et vulgares in Ecclesiis dici, neque libros qui sunt extra canonem legere, 442 nisi solos canonicos novi ac veteris Testamenti. Quae autem oporteat legi, et in auctoritatem recipi, haec sunt: Genesis mundi, Exodus Aegypti, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, Jesu Nave, Judicum, Ruth, Regnorum libri IV, Paralipomenon, id est, Abrelictorum libri II, Esdrae duo, liber Psalmorum CL, Proverbia Salomonis, Ecclesiastes, Cantica Canticorum, Job, Hester, duodecim Prophetae, id est, Oseae, Amos, Joel, Abdias, Jonas, Micheas, Nahum, Abacuch, Sophonias, Aggaeus, Zacharias, Angelus Malachi, item Esaias, Hieremias, Ezechiel, Daniel. Novi Testamenti Evangelia quatuor, secundum Matthaeum, secundum Marcum, secundum Lucam, secundum Joannem; Actus Apostolorum, epistolae canonicae septem, Petri duae, Jacobi una, Joannis tres, Judae una; epistolae Pauli XIV, ad Romanos, ad Corinthios I et II, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Colossenses, ad Thessalonicenses I et II, ad Timotheum I et II, ad Titum, ad Philemonem, ad Hebraeos. Finit concilium Laodiciae Phrygiae Pacatianae.

Intertext edge

Open linked passage

Note